Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hortatur Hebraeos, ut Christum Christique legem studiose observent. Primo, ex eo, ne, si tantam negligant salutem, graviter a Deo puniantur. Secundo, quod lex Christi confirmata sit multis miraculis et donis Spiritus Sancti. Tertio, quod non angelis, sed Christo subjecerit orbem terrae futurum. Deinde, vers. 10, ad finem, multis docet, decuisse Christum pati et mori, itaque fratribus per omnia assimilari et compati, idque hoc fine, ut ab Hebraeorum mentibus tollat scandalum crucis Christi.
Textus Vulgatae: Hebraeos 2:1-18
1. Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivimus, ne forte pereffluamus. 2. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: 3. quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, 4. contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. 5. Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. 6. Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? 7. Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. 8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. 9. Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. 10. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. 11. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: 12. Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te. 13. Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. 14. Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum: 15. et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. 16. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. 17. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. 18. In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
Versus 1: Propterea Abundantius Oportet Observare Nos Ea Quae Audivimus, Ne Forte Pereffluamus
1. Propterea abundantius (id est magis, diligentius et vehementius) oportet observare (graece προσέχειν, id est attendere, et mentem applicare) nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus.
Ostensa dignitate et praecellentia Christi capite I, hic hortatur et urget Apostolus Hebraeos, ut Christi doctrinam et legem attentius quam ante tota mente excipiant. Quasi dicat: Hactenus, o Hebraei, Christiani quidem fuistis, sed Mosi adhuc plus aequo addicti, Christum non tanti uti par erat fecistis, et aegre e lege Mosis vos abduci permisistis; idque quia non satis considerastis quis sit Moses, famulus scilicet; et quis sit Christus, scilicet Deus et Dominus omnium hominum et angelorum: jam vero postquam divinitatem et praeeminentiam Christi capite I vobis clare probavi et repraesentavi, agite, advertite, quis et quantus sit Christus, magisque et studiosius quam ante iis quae audivistis a Christo et Apostolis Christi intendite, ut Mosis et legis veteris memoriam et amorem plane ex animo vestro evellatis, totosque vos applicetis legi Christi cognoscendae et perficiendae, ac pro ea bonorum spoliationem omnemque persecutionem laeto et constanti animo perferatis.
Ne forte pereffluamus. — Hoc est, ne instar perfluentis chartae, quae non retinet characteres, auditam doctrinam non retineamus, sed eam diffluere sinamus. Secundo et melius, quasi dicat: Ne velut vasa rimarum plena, sermonem Christi auditum quasi divini verbi suavissimum balsamum, memoria et mente non contineamus, sed irrecuperabiliter eum effluere sinamus. Est metaphora a vasis, quae cum rimosa sunt aquam aut liquorem alium non retinent, sed effluere sinunt, ita ut amplius colligi non possit juxta illud Eccli. xxi, 17: «Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.» Sic Terentianus ille Parmeno: «Plenus, inquit, rimarum sum, hac illacque perfluo.» Unde nonnulli putant hic legendum non pereffluamus, sed perfluamus. Verum pereffluamus habent omnia exemplaria, idque significantius est quam perfluamus. Duo enim significat: primum, aquam e vase et sermonem e mente perfluere et elabi; secundo, aquam e vase, sermonem e mente lapsum dilabi, diffluere et perire, ut amplius recipi non possit. Unde S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et Syrus sic explicant: ne effluamus vel pereffluamus, id est, inquiunt, ne excidamus a via salutis, et pereamus. Notat Chrysostomus hanc phrasim sumptam esse ex Proverb. III, 21, ubi Septuaginta habent υἱέ, μή παραρρυῇς, id est, fili, ne effluas, pro quo Hebraea et noster Interpres legunt: «Fili, ne effluant haec (sapientiae monita) ab oculis tuis.»
Tertio, Barradius, tom. III, lib. I, cap. XXIII, sic explicat: «ne forte pereffluamus,» hoc est, ne forte negligentes et minime attenti mente, in alia negotia vel in cupiditates effluamus et distrahamur, ne forte attentionem in res alias, non in verba Dei, negligenter effundamus. Sicut enim vas pereffluit cum aquam quam continet effundit, sic auditor pereffluit cum attentionem ex mente effundit auditque negligenter. Verum secundus sensus, uti simplicior, ita germanior est.
Versus 2: Si Enim Qui Per Angelos Dictus Est Sermo Factus Est Firmus, et Omnis Praevaricatio et Inobedientia Accepit Justam Mercedis Retributionem
2. Si enim qui per angelos dictus est sermo (id est, quae per angelos dictata est lex Exodi xix et xx), factus est firmus, etc.
Versus 3: Quomodo Nos Effugiemus Si Tantam Neglexerimus Salutem?
3. Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? — Quasi dicat: Si lex vetus per angelos data in Sina facta est firma, id est, confirmata a Deo fuit fulguribus, terraemotu, fumo, tonitru, etc., Exodi xix, 16, et maxime terribili praevaricantium vindicta: si, inquam, legis praevaricatores tantopere puniti sunt, v. g. cum adorarunt vitulum, Exodi xxxii, 28; cum fornicati sunt cum filiabus Moab, Num. xxv, 4 et 9; cum sabbatum violarunt, Num. xv, 35, et alias saepe cum contra Dominum, Mosem et Aaronem murmurarunt: quomodo et quanto gravius nos Christiani puniemur si negligamus salutem, id est Evangelium, quod animae salutem affert, quod non angeli, sed ipse Christus Dei Filius enarravit et sanxit, quodque Apostoli tot signis et miraculis confirmarunt, ut sequitur.
3. Quae (scilicet salus, id est, salutis Evangelium et annuntiatio) cum initium accepisset enarrari per Dominum (Christum), ab eis qui audierunt (id est, ab Apostolis) in nos (id est, usque ad nostra haec tempora) confirmata est, 4. contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus (id est, potentibus miraculis), et Spiritus Sancti distributionibus (id est, donis linguarum, prophetiae et aliis, quae Spiritus Sanctus cuique distribuit) secundum suam voluntatem. — Hinc Calvinus, Beza, imo et Cajetanus probare conantur hanc epistolam non esse S. Pauli, quia, inquiunt, Paulus Galat. 1 ait se a nullo homine didicisse fidem et Evangelium, sed a solo Deo; hic autem significat se ab Apostolis in fide edoctum aut certe confirmatum esse.
Respondeo: Non dicit hic Apostolus se ab Apostolis in fide confirmatum esse, sed ipsum Evangelium, id est, legem et dogmata Christi a Deo confirmata esse multis miraculis, idque saepius et continue ad sua usque tempora. Non ergo aliud dicit hic Apostolus quam quod Marcus cap. ultim., 20, cum ait: «Illi (Apostoli) autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.» Haec autem signa paulo ante explicavit ibidem Christus dicens: «Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.»
Nota: Signa, portenta et virtutes re ipsa idem sunt, sed tantum connotato distinguuntur. Miracula enim dicuntur signa, quia indicia sunt veritatis et doctrinae, verique Prophetae et doctoris; eadem dicuntur portenta, id est, prodigia, quia tam naturae vim, usum et cursum, quam hominum scientiam et opinionem superant: unde ea suspiciunt et admirantur homines, quasi nova, insolita, transcendentia et divina. Eadem denique dicuntur virtutes, quia sunt opera virtutis et omnipotentiae Dei.
Versus 5: Non Enim Angelis Subjecit Deus Orbem Terrae Futurum
5. Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum. — Quasi dicat: Christo est auscultandum et parendum, non angelis; quia non angeli, sed Christus orbis est dominus et judex.
Quaeres, quis hic vocetur «orbis terrae futurus»? Respondet primo S. Chrysostomus esse mundum hunc, qui tunc erat futurus cum Filius Dei erat in sua aeternitate, destinatusque et decretus erat a Patre mundi dominus.
Secundo: Franciscus Ribera intelligit Ecclesiam Christi, quae erat futura cum Filius ageret apud Patrem, decernereturque parens et caput Ecclesiae per suam incarnationem futurae et nasciturae. Hanc enim dici putat orbem futurum, quia in ea futuri erant novi homines, nova respublica, nova lex, novus rex, nova Sacramenta, novum regnum Christi, non temporale, sed spirituale per fidem et gratiam, quibus inchoamus regnum coeleste, beatum et aeternum, quasi dicat Apostolus: Vos, o Hebraei, estis initium hujus orbis futuri, et hujus novi saeculi Christiani, quod non angelis, sed Christo subjectum est: quare non Mosi, non legi veteri, sed Christo ejusque novae legi parere, eamque constanter retinere debetis, cum non Mosi, imo nec angelis, sed Christo Deus vos atque omnes homines subjecerit. Sed valde improprie et obscure Ecclesia vocatur orbis terrae futurus, nec usquam in Scriptura ita nominatur.
Itaque tertio, planissime et aptissime, Theodoretus, S. Thomas et Lyranus accipiunt orbem futurum post resurrectionem et judicium generale, quem Deus Pater in suo decreto et praedestinatione subjecit, et actu re ipsa subjiciet Christo in fine mundi: tunc enim Christus, victis plane omnibus suis hostibus, plenissimo triumpho, imperio et dominio, cum suis Sanctis in hoc orbe regnabit. Id patet ex vers. 8, ubi cum Paulus citasset illud psalmi: «Omnia subjecisti sub pedibus ejus,» subdit: «Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei,» quasi dicat: Sed videbimus omnia Christo subjecta in orbe futuro post resurrectionem: passim enim Hebraeos ad constantiam in fide et tolerantiam persecutionum excitat hic Paulus per spem beatitudinis et gloriae coelestis, futuraeque resurrectionis et innovationis mundi rerumque omnium. Hinc Isaiae IX, 6, Christus vocatur pater futuri saeculi, id est, Dominus Beatorum et totius mundi in resurrectione renovandi. Hinc etiam Isaiae LXV, 17, in futuro hoc orbe et saeculo dicitur creandus esse novus mundus, novi coeli, nova terra.
Dices: Quomodo de hoc orbe addit Apostolus dicens: «De quo loquimur»? Hactenus enim non egit de resurrectione et futuro post eam orbe.
Respondeo Apostolum de resurrectione et novo orbe in ea futuro egisse cap. I, vers. 12, cum ait: «Et velut amictum mutabis eos,» scilicet coelos in resurrectione; et vers. 6, ubi ait: «Et cum iterum (vel in resurrectione) introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei»: ecce ad haec verba alludit Apostolus hic, et hic est orbis terrae futurus. Felix, qui hunc orbem futurum semper mente versat, ad eumque se componit!
Versus 6: Testatus Est Autem in Quodam Loco Quis, Dicens: Quid Est Homo Quod Memor Es Ejus?
6. Testatus est autem in quodam loco quis, dicens. — Ex testimonio Davidis, Psal. VIII, probat id quod dixit, scilicet orbem terrae futurum Christo esse subjectum.
Nota: De Davide dicit «quis,» id est quidam, non per contemptum, sed quia loquitur Hebraeis, ait Chrysostomus, qui in Scripturis et in Psalmis erant versatissimi et peritissimi, quasi dicat: Ille quem nostis, et quotidie legitis ac teritis, scilicet David, dicit:
Quid est homo quod memor es ejus. — Nota, Psalm. VIII celebrat Dei creatoris magnitudinem et beneficentiam, ex tot et tam miris ejus creaturis, ac praesertim ex homine, quem omnium quasi regem et dominum constituit. Id ita esse docet Nazianzenus, Theodoretus, Eusebius, Apollinarius in Catena Graecorum, in Psalm. VIII, et patet ex ipsis psalmi verbis: «Quoniam,» inquit, «videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti; quid est homo quod memor es ejus? Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum: omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris.» Quis non videt hic describi dominium hominis in pecora et alia animalia, datum homini a Deo in prima sui creatione? Quis non videt hisce verbis alludere Psaltem, imo citare verba Dei Genes. I, 26, quibus ait: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesit piscibus maris et volatilibus coeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in terra»?
Dices: Si hic psalmus canit excellentiam creaturarum, ac praesertim hominis cujuslibet, ergo male Paulus illum appropriat Christo homini.
Respondeo, nego consequentiam. Pro quo nota, Scripturam admittere plures sensus litterales, praesertim cum unus alteri subordinatus est, cumque unus in altero quasi species in suo genere aut individuum in sua specie continetur et eminet. Tunc enim non tam duo, quam unus e duobus conflatus perfectusque est sensus. Psaltes ergo Psalm. VIII celebrat Dei magnificentiam, ex tot tantisque Dei creaturis, maxime hominibus; sed quia inter has creaturas et homines nobilissimus est et eminet Christus, hinc Christo prae caeteris non tantum allegorice, sed et litteraliter appropriatur hic psalmus, ut patet ex hoc loco Pauli, et ex Matth. xxi, 16, et ex 1 Cor. cap. xv, vers. 26. Simile est Deuter. xviii, 15, ubi dicitur: «Prophetam de Gente tua suscitabit tibi Dominus: ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb.» Primo enim per Prophetam hunc intelligit quoslibet veros Prophetas, puta Isaiam, Jeremiam, Oseam et alios. Secundo, per «Prophetam» proprie intelligit Christum, ut patet Act. cap. III, vers. 22, et cap. VII, vers. 37. Vide dicta Deuter. xviii, 15.
Sic et hoc Psalm. VIII canit Psaltes magnificentiam Dei in genere ex creatione omnium rerum et hominum, sed maxime Christi, qui caput et vertex est omnium creaturarum et hominum, atque omnium admirandorum et creatorum nodus est, compendium et speculum; unde hebraice hic psalmus inscribitur למנצח lamnatsehach, id est, ut vertit Aquila, Theodotion et Quinta Editio, victori, scilicet mortis et diaboli Christo. Septuaginta vertunt, in finem, id est in Christum, qui finis est peccati et mortis, regnumque Satanae finivit et abolevit. Rursum plenum dominium in pisces, volucres et feras, de quo agit Psaltes vers. 8 et 9, soli Christo jam competit: homo enim Deo rebellis et in peccatum lapsus perdidit hoc perfectum dominium in bestias. Celebrat ergo Psaltes hoc Psal. VIII exaltationem hominis et humanitatis nostrae factam in Christo et per Christum, tanquam naturae nostrae ducem, principem et reparatorem. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Hieronymus, Theophylactus et alii, vel hic vel in Psal. VIII. In Christo enim maxime resplendet Dei gloria et magnificentia, tum quia Christus unus inter omnes homines innocentiam et integritatem primaevae creationis humanae, ac consequenter dominium plenum in omnia animalia retinuit; tum quia in Christo et per Christum, inquit Chrysostomus, «Mors victa est, daemones vincti, coeli aperti sunt, Spiritus Sanctus missus est, servi liberi facti sunt, inimici filii, et homines angeli effecti sunt, imo Deus homo factus est, et homo factus est Deus.»
Quid est homo quod memor es ejus? — Pendet hic versus a praecedenti in Psalm. VIII, qui sic habet: «Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.» Deinde mox sequitur: «Quid est homo quod memor es ejus?» quasi dicat: Cum tuorum coelorum ac stellarum, o Domine, amplitudinem, motum, pulchritudinem ac multitudinem et ordinem scrutor, contemplor, haecque omnia servire homini, esseque locum ejus beatitudini praeparatum cogito et meditor, admirabundus exclamo: Quid est, quantula res est homo, quod ita visitas eum? Quanta est tua, o Domine, dignatio, qua homuncionis ita es memor, ita eum curas et praevenis tua benevolentia totque beneficiis? Praesertim quod in Christo et per Christum ipsum ita evexeris et evehas indies in coelum usque.
Nota: Pro «homo» hebraice אנוש enos, id est miser, fragilis, infirmus, aerumnosus: sicut enim homo dicitur adam, ratione materiae, quia ex adama, id est terra, formatus est Adam, quasi homo ab humo; et sicuti idem homo ratione animae dicitur איש isch, id est quasi אש, id est ignis; nam, ut ait Poeta, «igneus est illis (animabus) vigor et coelestis origo»: ita homo post lapsum in peccatum et aerumnas dicitur «enos,» quasi אנוש anus, id est, desperatae salutis, et certae morti destinatus. Secundo, enos hic alludit ad radicem נשה nasa, id est oblivisci, ut littera א in enos non sit radicalis, sed semantica: sicque enos idem est quod obliviosus vel oblivioni tradendus, quasi dicat: Quis est ille «enos,» id est, obliviscens homo et stupidus, qui tam tui, o Domine, quam suae salutis obliviscitur, ut ejus recorderis? Quis est «enos,» id est, ille aerumnosus, desperatus, memoria indignus, imo morti et oblivioni brevi tradendus, ut tu, Domine, ejus recordari digneris, itaque recordari, ut eum lapsum eriges, adeoque Christo Deo unire, et per Christum salvare et glorificare cogites et destines? Ita Origenes et Hesychius in Psal. VIII.
Enos ergo dicitur homo infirmus et incurabilis, ac si solus homo sit inter omnes creaturas incurabilis: qui a nemine, nisi a solo Deo curari possit, quique salutem et bona sua omnia ab uno Deo exspectare debeat, ac proinde qui, si sapit, in Deo bona se spe sustineat, in eoque totus secure sine sui suarumque rerum cura recumbat, oportet, inquit Philo, lib. De Abrahamo.
Versus 7: Minuisti Eum Paulo Minus ab Angelis; Gloria et Honore Coronasti Eum, et Constituisti Eum Super Opera Manuum Tuarum
7. Minuisti eum paulo minus ab angelis. — Hebraeum החסיר hechesir, et Graecum ἠλάττωσας significat ita quempiam minui, ut ex majori gradu, honore aut opulentia et statu ad minorem descendat. Sic enim Christus, cum esset Deus summus et ditissimus, propter nos factus est puer parvulus et pauperrimus; itaque a summo deitatis ad imum humanitatis nostrae descendit, et capite quasi minutus est.
Secundo, pro «paulo minus» graece est βραχύ τι, quod respondet Hebraeo מעט meat, id est parum, et denotat parvitatem tam temporis quam quantitatis. Unde aliqui cum Syro vertunt, paulisper vel parvo tempore; alii et potius vertunt, parva quantitate, distantia et intervallo, sive parva in re. Uterque sensus huic loco congruit: homo enim parvo intervallo, scilicet corpore mortali et passibili, distat ab angelo; detrahe homini corpus, homo erit angelus. Rursum paulisper, scilicet tempore hujus brevis et mortalis vitae, homo minor est angelis: nam in resurrectione Beati omnes in gloria pares et similes erunt angelis Dei, Luc. xx, 36. Haec veriora sunt in homine Christo. Nam natura humana in Christo in parva re et parvo tempore minor fuit angelis, quia in hac vita, ac praesertim in morte et cruce, ut notat Apostolus vers. 9, habuit corpus mortale et passibile, cum angeli sint immortales et gloriosi. Hinc in passione humiliatus fuit, afflictus et tortus valde, adeo ut diceret: «Ego sum vermis et non homo»; sed ita, ut in omni passione tam animi constantiam quam personae dignitatem retinuerit, eamque per terrae motum, eclipsim solis, tenebras aliaque miracula ostenderit. Rursum Christus mortuus quidem et sepultus est, sed ita ut caro Ejus quasi sancta et inviolabilis non viderit corruptionem, in altera vero vita, scilicet statim post resurrectionem, Christus accepit corpus immortale et gloriosum, ac consequenter angelis par, imo loco et honore superior effectus est: collocatus enim est ad dexteram Patris.
Secundo, anima Christi quoad naturam minor est angelis, sed quoad sapientiam, gratiam et gloriam, et quoad unionem cum Verbo, longe major est et semper fuit angelis.
Nota: Pro «ab angelis» hebraice est meelohim, quod S. Hieronymus, Theodotion et Quinta Editio vertunt, «a Deo,» idque suo modo verum est: homo enim est Dei imago, et terrestris quidam Deus, ac dominus omnium; unde prae reliquis creaturis homo ad Deum accedit quam maxime, Deoque paulo est minor, si cum aliis rebus creatis conferatur, quae longius a Deo distant. Hoc autem multo verius est in Christo homine. Natura enim humana in Christo, licet creata sit, subsistit tamen in eadem subsistentia et persona in qua Deus Deique Filius subsistit: hinc quoque sedet ad dexteram Patris quasi loco et honore Patri proximo; ergo paulo minor est Deo. Verum melius Septuaginta, et ex iis S. Paulus, Chaldeus quoque et Syrus vertunt, «minuisti eum paulo minus ab angelis.» Hebraeum enim אלוהים elohim non tantum Deum, sed et angelos, imo et principes ac judices, qui Dei imperium, dominium et gubernationem participant, significat, ut Psal. LXXXI, vers. 1: «Deus stetit in synagoga deorum (hebraice elohim, id est judicum); in medio autem deos (id est judices) dijudicat.» Psal. CXXXVII, 1: «In conspectu angelorum (hebraice elohim) psallam tibi.» Psalm. XCVI, 7: «Adorate eum omnes angeli (hebraice elohim) ejus.» Omnes enim homines, etiam Christus, proprie loquendo ab angelis parum, a Deo vero multum, imo infinitum, minorati sunt distantes et disjuncti. Unde Philip. II, 5, dicitur quod Christus, «cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, dum in similitudinem hominum factus est, et habitu inventus ut homo.»
Gloria et honore coronasti eum (hominem maxime Christum), et constituisti eum super opera manuum tuarum. — «Gloria,» scilicet triplici: primo, quia hominem ad tuam imaginem creasti et formasti, eique mentem rationis, libertatis, beatitudinis et Dei capacem dedisti. Secundo, quia hominem «constituisti super opera tua.» Hebraice תמשילהו tamschilehu, id est dominari fecisti, vel dominum eum constituisti operum tuorum, id est totius mundi, ac praesertim omnium animalium, non tantum cicurum, sed et pecorum campi, id est ferarum: hisce enim plene dominabatur Adam in paradiso; jam vero post lapsum homo imperfecte et semiplene eis dominatur, inquit Chrysostomus, quia scilicet animalia quaevis homo capere, subjicere et cicurare potest: Christus autem aeque ut Adam plene iis dominatur; unde Christo soli hic versus convenit.
Tertio et maxime, gloria resurrectionis, ascensionis, celebritatis famae et nominis, judiciariae potestatis et perfecti dominii in omnia, coronasti hominem et humanam naturam in Christo, cum Christum hominem omni hac gloria dotasti et coronasti, ut patet vers. 9.
Nota: «Coronasti» dupliciter accipi potest: Primo, «coronasti,» id est, copiose et quasi undique cinxisti et circumvallasti eum gloria, instar coronae. Corona enim Hebraeis copiam et affluentiam significat, ut Ps. LXIV, 12: «Benedices coronae anni benignitatis tuae.» Ubi «coronam anni» vocat copiam florum, herbarum, segetum, fructuum, quibus quasi coronis coronatur annus benignitatis, id est, annus quem Deus sua benignitate fertilem facit. Unde Hebraei aliter jam distinguentes, et pro עטרת ateret, id est corona, punctantes עטרת atarta, id est coronasti, vertunt, coronasti annum bonitate vel beneficentia tua, id est, cumulasti annum proventu abundanti quem largitur bonitas tua. Hinc coronam hanc explicans Psaltes subdit: «Et campi tui replebuntur ubertate.» Sic et Psalm. v, vers. 13: «Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos,» id est, Domine, tua benevolentia, quasi scuto, undique nos communis, protegis et circumvallas. Psalm. CII, 4: «Qui coronat te in misericordia et miserationibus,» quasi dicat: Deus erga te, o anima, adeo misericors est, ut suis miserationibus quasi corona circumcingat te.
Secundo, «Coronasti,» id est, coronam gloriae pro meritis dedisti, quasi dicat: Christus luctatus cum morte et daemone vicit, meruit, obtinuit coronam gloriae, tum corporis sui, tum famae et nominis sui, tum pleni dominii in omnia, qua tu, o Domine, eum quasi triumphatorem coronasti. Patet vers. 9.
Versus 8: Nunc Autem Necdum Videmus Omnia Subjecta Ei
8. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. — Quasi dicat: Ne turbemini, o Hebraei, si dicam Christum regnare omniaque illi subjecta esse, eo quod videatis hostes Christi vobis dominari vosque mulctare bonorum jactura aliisque poenis: necdum enim imperator noster Christus cuncta obtinuit, adhuc hostes ei rebellant, necdum futurus orbis (de quo dixi) ad quem suspiramus, apparuit; sed modicum exspectate donec impii impleant mensuram peccatorum suorum, donec finiatur haec generatio, hoc saeculum, nimirum in fine mundi cuncta Christus obtinebit, eruntque omnia ei subjecta, ac tunc vos cum illo triumphabitis et dominabimini hostibus vestris, imo rebus omnibus. Ita S. Chrysostomus.
Versus 9: Eum Autem Qui Modico Quam Angeli Minoratus Est, Videmus Jesum Propter Passionem Mortis, Gloria et Honore Coronatum, Ut Gratia Dei Pro Omnibus Gustaret Mortem
9. Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. — Est hic hyperbaton sive perturbatus verborum ordo, qui sic clare ordinandus est: «Jesum autem eum videmus gloria et honore coronatum, qui modico, id est paulo minus, quam angeli minoratus est, propter (id est ad, scilicet subeundam) passionem mortis, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem.» Sic enim omnia clare et apte cohaerent. Est enim hic antithesis versus praecedentis, quasi dicat: Licet hoc tempore necdum videamus omnia subjecta Christo, videmus tamen ipsum Christum gloria et honore jam coronatum, uti de Eo praecinuit Psaltes; quia scilicet Christi nomen, fides, fama et gloria ubique propagatur: omnes enim gentes, relictis suis idolis, agnoscunt et colunt Christum crucifixum tanquam suum Salvatorem. Unde non dubitamus, sed certissime speramus et credimus, quod sicut unum Psaltis versiculum in Christo impletum videmus, ita et brevi alterum explendum visuri simus, scilicet in resurrectione Christo plane omnia subjecta fore. Jam ergo Christus gloria et honore coronatus vestra, o Hebraei, pro fide certamina ex alto spectat, ut fortiter certantes et vincentes post modicum laborem et tempus coronet corona gloriae, imo coronae suae participes efficiat in omnem aeternitatem. Praeclare Tertullianus ad Martyres, cap. III: «Vos,» inquit, «benedicti, bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes Deus vivus est, xystarches Spiritus Sanctus, corona aeternitatis bravium, angelicae substantiae politia in coelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque epistates vester Jesus Christus, qui vos Spiritu unxit et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, coguntur, eruciantur, fatigantur; quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi ut coronam corruptibilem consequantur, nos aeternam consecuturi: quia virtus duritia exstruitur, mollitia vero destruitur.»
Nota: To propter passionem non significat Christum per passionem vel in passione minoratum esse. Sic enim graece dicendum fuisset, διὰ τοῦ παθήματος: jam autem dicitur διὰ τὸ πάθημα, id est, propter passionem, ut scilicet pati et mori posset, ideo minoratus est Christus in sua incarnatione et nativitate humana. Διά ergo, id est propter, hic non materiam vel subjectum, sed causam finalem significat; hanc enim clare explicat dum subdit:
Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. — «Gratia Dei,» id est, gratuita Dei misericordia, quasi dicat: Minoratus est Christus in nativitate, qua natus est homo passibilis, morti et cruci destinatus, non ex necessitate, non ex merito hominum vel angelorum, multo minus ex culpa Sua: sed ex pura Dei misericordia et gratia, qua voluit Deus Pater Eum talem nasci, ut pro omnibus mori omnesque Sua morte redimere posset.
Nota: Pro χάριτι, id est, gratia Dei, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius legunt χωρὶς Θεοῦ, id est sine Deo vel excepto Deo, adduntque ita corruptum esse hunc locum a Nestorianis; hinc enim illi probant in Christo duas fuisse personas, et Deum ab homine fuisse separatum. Verum ante Nestorium Ambrosius lib. de Fide, cap. IV, legit quoque sine Deo, sicque explicat: Christus pro omnibus sine Deo, id est excepto Deo, mortem gustavit, quasi dicat: Christus pro omnibus omnino, etiam angelis, non autem pro Deo ipso (Deum enim excipio) mortuus est, non quasi angelos redemerit Christus, sed quod angelos hominibus reconciliarit, eorumque laetitiam et gloriam auxerit, dum sedes eorum ex quibus collapsi erant daemones, per homines restauravit et replevit. Ita S. Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius.
Verum legendum est cum nostro Interprete, Syro, Chrysostomo et aliis χάριτι, id est gratia, dono et beneficio Dei; hoc enim verbo tollit ab Hebraeis scandalum crucis. Dicebant enim Judaei: Si Christus est tantus et tam gloriosus, cur crucifixus est et mortuus? Respondet Apostolus id immensae fuisse gratiae et clementiae Dei, ut Ejus morte nos redimeremur. Licet enim Deus alio modo nos redimere potuisset, tamen noluit, quia hic modus, ut scilicet per Christi mortem redimeremur, maxime decebat Dei infinitam bonitatem et misericordiam.
Secundo, quod Noster vertit «pro omnibus,» graece est ὑπὲρ παντός, id est, pro omni, pro quolibet: quod ponitur pro ὑπὲρ πάντων (et ita forte in Graeco hic legendum est), id est pro omnibus.
Tertio, pro «gustaret,» Ribera vult legendum «gustarit»; ipse enim sine hyperbato haec sic explicat: Propter passionem mortis, inquit, gloria et honore coronatus est Christus: ex quo sequitur quod mortem gustarit Christus, non fuisse suae culpae aut peccati alicujus quod fecerit Christus, quoque mortem sit meritus; sed hoc fuisse purae Dei gratiae et misericordiae. Nam vocula ut, inquit Ribera hic, ut et alibi, saepe non finem, sed sequelam, sive id quod consecutum est, significat. Verum omnia exemplaria Latina et Graeca habent γεύσηται, id est gustaret: et haec ejus expositio, licet ingeniosa, satis implexa et jejuna videtur; ergo admittendum est hyperbaton quod jam dixi, illudque admittit S. Augustinus lib. III contra Maximinum, cap. xxv; S. Thomas, Adamus et alii: tunc enim omnia sunt plana, et hyperbata Apostolus, utpote spiritu turgidus, habet familiaria, ut dixi Can. 38.
Haec ergo sententia pendet et cohaeret cum «minoratus est,» quasi dicat: Christus minoratus est, dum factus est homo passibilis, hac de causa, ut scilicet ex magna Dei misericordia, pro hominibus patiens et moriens, eosdem morte et inferno liberaret, uti dixi.
Quarto, dicit Apostolus Christum non comedisse, sed gustasse mortem, quia non mansit Christus, imo vix haesit in morte: nam statim resurrexit, ita ut videatur mortem non hausisse nec epotasse, sed degustasse tantum, quomodo infra cap. VI, vers. 4, dicuntur nonnulli donum Dei gustare quod mox evomunt. Ita S. Chrysostomus. Verum simpliciori et communiori hebraismo, gustare mortem idem est quod mori, sive mox resurgas, sive in morte perdures, ut patet Joan. VIII, 52, Matth. xvi, 28, et alibi. «Sicut medicus,» inquit Theophylactus, «cum videt aegrotum fastidire cibos et pharmaca, prior ipse ea sumit, ut aegrum ad eadem sumendum inducat: ita Christus prior gustavit mortem, ut eam gustare non horreat Christianus.»
Versus 10: Decebat Enim Eum, Propter Quem Omnia et Per Quem Omnia, Auctorem Salutis Eorum Per Passionem Consummare
10. Decebat enim Eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. — Id est, decebat Deum Patrem Christum passioni tradere. Deus enim Pater est is propter quem et per quem sunt omnia. Ubi nota praepositionem διά, id est per, tribui quoque Patri: male ergo ex eo quod alibi tribui soleat Filio, colligunt Ariani Filium Patre esse minorem. Rursum male Nestorius illum propter quem omnia dicebat esse Patrem, illum vero per quem omnia esse Filium; quasi hi duo Jesum a se persona distinctum passione consummarint: utrumque enim soli Patri hic tribuitur, idque eo fine, quasi dicat Apostolus: Quia Deus Pater omnia facit perfectissime propter Se et Suam gloriam, hinc decebat ut et Christum passione consummaret; ut scilicet in Christo justitiam, bonitatem, sapientiam omnemque gloriam ostenderet.
Secundo, «adduxerat,» id est adducere decreverat et praedestinaverat; sive adduxerat, non actu et re ipsa, sed in aeterno suo decreto et praedestinatione. Vide Can. 36. Jam per filios intelligit justos et sanctos. Loquitur autem Apostolus maxime de Sanctis qui ante Christum vixerunt, jamque defuncti erant in statu salutis et certa spe gloriae; tantum enim exspectabant Christum, qui morte sua coelum et aditum ad gloriam aperiret: hi enim jam quasi adducti ad gloriam, unumque pedem in coelo habere videbantur. Rursum, pro «auctorem» graece est ἀρχηγόν, id est, principem et ducem, quasi dicat: Decebat Deum Patrem, qui multos homines per Christum decreverat adducere ad coelestem suam gloriam, ut Christum ipsum, quasi auctorem et ducem omnium, passione et morte consummaret; cur id decuerit, subindicat voce «consummare,» et clarius id ipsum explicat vers. sequenti, quia scilicet decebat Christum fratribus assimilari eisque praeire; fratres autem Christi, id est, Sancti omnes, per multas passiones a Deo ad gloriam provecti et perducti sunt, et indies perducuntur.
Tertio, aliqui hic legunt «consummari» passive, sed legendum est «consummare» active. Ita Romana et Graeca. Ubi nota Graecum τελειῶσαι, quod noster vertit «consummare,» multa significare et varie verti posse, scilicet primo, immolare; secundo, gloriosum facere; tertio, consummare, vel, ut Syrus, perfectum facere; ut haec perfectio opponatur et rependatur quasi praemium Christi minutioni, de qua dixit: «Minuisti eum paulo minus ab angelis.» Consummare ergo idem est quod gloria et honore coronare, sive facere ut Christus resurgens gloriosus sit in coelo, sedens ad dexteram Patris, et in terra ab hominibus colatur et adoretur, quasi mundi Salvator et Dominus. Ita Theophylactus, Oecumenius et alii. Quarto, τελειῶσαι idem est quod consecrare. Unde S. Dionysius lib. De Eccles. Hierar., passim Sacramenta vocat τελειώσεις, quasi dicat: Consecrationes, quia verbis sacris quasi formis conficiuntur et quasi consecrantur. Hinc et τελειούμενοι dicebantur Martyres, quia scilicet per martyrium Martyr non tantum perficitur, sed et immolatur atque consecratur Deo. Unde et Christus Joan. xvii, 19, ait: «Ego,» inquit, «pro eis sanctifico meipsum,» id est, offero, consecro et immolo meipsum Patri tanquam sanctam victimam, ac pretium redemptionis et sanctificationis hominum. Hoc ergo verbo τελειῶσαι significat Paulus Christi passiones et dolores non fuisse signa infirmitatis et vilitatis Christi, sed fuisse augusta quaedam sacrificia, quibus Christus in pontificem et redemptorem quasi consecratus et sanctificatus est; ideoque decuisse Christum hasce passiones obire, iisque perfici et consecrari.
Moraliter, vide hic quid sint passiones et afflictiones, quamque utiles sint et nobiles, ideoque non fugiendae, sed cum Christo et Sanctis omnibus ambiendae; passionibus enim sumus perfecti, gloriosi, sancti, imo victimae et sacrificia Dei optimi maximi, adeoque hac de causa permisit Deus hominem labi in peccatum et tot aerumnas, ut in tot passionibus magnitudinem suae gratiae, virtutis et patientiae ostenderet; utque iis nos expoliret, perficeret et ad magnam sanctitatem et gloriam perduceret. Hinc illa pia fidelium est consuetudo, ut, cum quis eorum moritur, dicant: «Consummatus est,» quia scilicet qui pie mortuus est omnium suorum laborum et dolorum, omnis patientiae et virtutis, omnisque meriti, ac consequenter et praemii et gloriae perfectionem, finem et terminum adeptus est.
Versus 11: Qui Enim Sanctificat et Qui Sanctificantur, ex Uno Omnes
11. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes. — Supple «sunt,» et solent esse, quasi dicat: Christus qui homines in peccatum et mortem lapsos sanctificat, et homines qui a Christo sanctificantur, ex uno, scilicet Adamo, orti et prognati sunt omnes. Vel, «ex uno» in genere neutro, id est, ex una stirpe, ex una et eadem natura, scilicet humana, sunt et constant. Loquitur Apostolus non de Deo, qui quasi Dominus nos sanctificat, nec de Angelis, qui suis monitis et precibus nos sanctificant, sed de Christo, qui nos sanctificat quasi pontifex, mediator et redemptor noster: hunc enim decet esse ejusdem naturae cum iis quos redimit et sanctificat, et hoc est quod ait cap. v, vers. 1: «Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur.»
Probat hic Apostolus id quod praecessit, scilicet decuisse Christum, qui quasi salutis auctor multos in gloriam adduxit et indies adducit, pati et per passionem consummari. Id probat hoc argumento: Decet pontificem qui sanctificat, qualis est Christus, et eos qui sanctificantur ab eo, esse ex uno omnes, id est, esse ejusdem naturae omnes; atqui homines qui sanctificantur sunt naturae passibilis, miserae et aerumnosae, multaque patiuntur, ac tandem moriuntur, ut experientia notissimum est: ergo et Christum decuit esse naturae passibilis, multaque pati ac mori. Quare hoc explicans Apostolus deinceps usque ad finem capitis, inter alia sic ait vers. 17: «Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi: in eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari,» quasi dicat: Ne scandalizemini, o Hebraei, Christi passione, cruce et morte: haec enim non indecens et indigna, sed maxime congrua et digna fuit, decensque Christum. Decebat enim Christum pati et mori hac de causa, ut scilicet fratribus hominibus assimilaretur, idque primo, ut eis tum patientiae et charitatis exemplo praeiret, dando pro eis vitam suam in pretium. Secundo, ut sanciret justitiam illique satisfaceret, ne scilicet dedecus peccati maneret sine decore justitiae et justae vindictae ac poenae. Hac de causa poenam omnem et vindictam hominibus debitam in Se homine suscepit Christus, itaque peccatum patiendo expiavit, dum pro peccato Sua passione et morte satisfecit parti laesae, scilicet Deo offenso.
Tertio, quia decebat ut non angelus, sed homo pro homine satisfaceret, non agendo, sed patiendo: haec enim est satisfactio quam postulat reatus et culpa.
Nota: Loquitur Apostolus de Christo, qui sanctificat tanquam pontifex et redemptor, et iis qui sanctificantur a peccato, ita ut expiatione et victima indigeant, quales sunt homines in peccatum lapsi. Hos enim decet esse ejusdem naturae: tales autem non sunt angeli qui nunquam peccarunt. Hi enim a Christo homine, etiamsi alterius sit naturae, sanctificari potuerunt, et, ut multi opinantur, de facto sanctificati sunt in primo instanti suae creationis: quando, ut ait S. Augustinus, in eis Deus fuit simul condens naturam et largiens gratiam. Unde hic locus non obstat sententiae eorum qui opinantur Christum non tantum homines, sed et angelos sanctificasse, id est propter merita Christi non tantum hominibus, sed et angelis a Deo collatam esse gratiam, ut dixi Ephes. 1, 22.
Secundo, alii to «ex uno» sic explicant: Ex uno, scilicet Deo conditore, tam factus est Christus sanctificans quam omnes homines qui sanctificantur. Ita Ambrosius, Anselmus, Chrysostomus, Theodoretus, S. Thomas, Theophylactus, quasi dicat Apostolus: Omnes fratres sumus ex Deo Patre geniti, decuit ergo omnes nos quasi filios Deo Patri nostro reconciliari, idque per Christum, utpote fratrem nobilissimum, qui Sanctus sanctorum est, omnesque sanctificat; non autem per alios, qui sanctificantur et sanctificatione indigent. Decuit itaque Christum nos reconciliare, nos redimere et pro nobis satisfacere: decuit ergo Christum pati. Verum hic sensus generalior est et difficilior, nec ita stringit et urget, uti prior, qui proinde genuinus est, eumque confirmant omnia sequentia, ac praesertim illud quod dicitur vers. 16: «Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit: unde debuit per omnia fratribus similari.» Quibus verbis satis significat Apostolus Christum esse fratrem nostrum, non quia ex Deo factus est uti et nos, sed quia ex Adamo et Abrahamo natus est, eamdemque nobiscum naturam humanam accepit.
Tertio, S. Dionysius, De Eccles. Hierarch., p. 4 sub finem, et Cyrillus lib. De Fide ad reginas, cap. «Quod unus sit Filius Dei et Dominus Jesus Christus,» sic legunt: «qui sanctificat et sanctificatur,» et intelligunt Christum. Christus enim ita sanctificat, ut simul sanctificetur a Deo, quasi dicat Apostolus: Christus qui sanctificatur et simul sanctificat, atque omnes nos ex uno, scilicet Deo Patre, sumus geniti. Sed hoc videtur nonnihil contortum; Apostolus enim non dicit: «Qui sanctificat et sanctificatur, et omnes ex uno»; sed dicit: «Qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes.» Adde, omnia exemplaria Graeca, Latina et Syra habere «qui sanctificantur,» non autem «qui sanctificatur.»
Versus 12: Nuntiabo Nomen Tuum Fratribus Meis, in Medio Ecclesiae Laudabo Te
Propter quam causam non confunditur (non erubescit Christus) fratres eos (homines ex uno patre Adamo secum natos) vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum (o Pater), 12. fratribus meis (Apostolis, aliisque quos fideles ac Christianos praedicando efficiam), in medio Ecclesiae (Christianae a Me congregandae) laudabo te. — Citat vers. 23 Psal. xxi, quem clarissimum est scriptum esse de Christi passione, praedicatione, morte et resurrectione. Probat ergo Apostolus Christum et nos omnes esse ex uno, scilicet patre, genitos, ex eo quod Christus et nos omnes sumus fratres, scilicet secundum communem tam naturam quam spiritum, quodque Christus Psalm. xxi nos vocat fratres suos: si enim sumus fratres Christi, ergo ex uno et eodem patre geniti sumus, tam Christus quam nos omnes. Simul innuit Apostolus modum quo Christus nos sanctificat et ad gloriam adducit, scilicet nuntiando et praedicando nomen et cultum Dei veri et vivi, qui Se a passione, cruce et morte liberavit et resuscitavit ad vitam immortalem: patet enim ex praecedentibus versiculis et seq. Psalm. xxi to «nuntiabo» pertinere ad resurrectionem Christi, quasi dicat Christus: Post Meam a morte et cruce liberationem et resurrectionem, nuntiabo et celebrabo coram Apostolis Meisque discipulis Dei liberatoris et resuscitatoris nomen et gloriam. Magna dignatio et consolatio nostra esse debet quod Christus etiam post resurrectionem immortalis jam et gloriosus, nos dignetur vocare fratres Suos, et quasi fratribus hereditatem Suam in coelis nobis praeparet.
Versus 13: Et Iterum: Ego Ero Fidens in Eum. Et Iterum: Ecce Ego et Pueri Mei, Quos Dedit Mihi Deus
13. Et iterum: Ego ero fidens in Eum. — Citat Psal. xvii, vers. 3, quo psalmo (ut habet titulus II Reg. cap. ult.) David ad litteram gratias agit Deo, quod toties a Saule, Philistaeis aliisque hostibus et periculis se liberarit. Allegorice competit Christo, qui Deo gratias agit quod a Judaeis, daemonibus, passione, cruce, morte omnique malo Se liberarit; unde ait vers. 3: «Ego ero fidens in Eum,» quasi dicat: Ego Christus instar aliorum hominum, morti et miseriis obnoxius, in persecutione, passione et tribulatione perinde ut David constitutus, in communi Deo Patre sperabo, eumque fidens invocabo, ut liberet Me. Probat Apostolus alio testimonio Christum et omnes nos esse ex uno Adamo progenitos, sive Christum ejusdem nobiscum esse naturae passibilis, miseriis et morti obnoxiae, ex eo quod Christus sperans et invocans Patrem, hoc ipso testetur Se in afflictione et passione esse positum.
Verum verius videtur Apostolum non citare hic Psal. xvii, vers. 3. Ibi enim in Graeco est ἐλπίσω, sed Isaiae viii, 17, ubi dicit Isaias in persona Christi: «Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum»; ubi pro «praestolabor eum,» Septuaginta vertunt πεποιθὼς ἔσομαι ἐπ' αὐτῷ, id est, «fidens ero in eo,» uti ad verbum citat hic Paulus. Nota: Dixerat Isaias illo cap. nasciturum filium, cui nomen erit: Accelera spolia detrahere, festina praedari, id est Christum, quia spoliaturus erat infernum et daemonem; unde vers. 8 vocat eum Emmanuelem; mox vers. 14 dicit quod Christus Judaeis sit futurus «in lapidem offensionis et in petram scandali,» ita ut multi ex eis ad illum offendant, cadant et conterantur. Quod quia triste erat, videbaturque Christi Salvatoris fortitudini et spoliationi adversari, hinc statim seipsum in persona Christi consolans Isaias subdit, dicens: «Et exspectabo Dominum, et praestolabor eum,» quasi dicat: Videtur Deus populi sui oblitus, eumque abjecisse, quia nolunt Judaei Mihi credere: ego tamen animo non cadam, spem non abjiciam, sed praestolabor eum, confidens aliquos saltem Me conversurum ex Judaeis, puta Apostolos, qui deinde omnes gentes convertant, itaque praedentur et spolient totum diaboli regnum.
Ex quibus patet Apostolum hac citatione et testimonio non tam probare Christum esse ejusdem nobiscum naturae passibilis (uti probavit testimonio praecedenti), quam quod omnes gentes per Christum sanctificentur, itaque in filios et fratres adoptentur et ad gloriam adducantur.
Et iterum: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. — Pergit citare Apostolus sequentia Isaiae verba, quorum haec plena est sententia: «Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et portentum Israel.» Loquitur Isaias in persona Christi, sive quasi typus Christi, ut dixi, quasi dicat: Sicut ego Isaias et mei discipuli, puta alii Prophetae me sequentes, ut Ezechiel cap. xxiv, vers. 24, Zacharias cap. iii, vers. 9, ac alii, hoc ipso quo divitias et honores contemnimus ac tam mira praedicamus et vaticinamur, a Scribis et Judaeis quasi stulti irridemur habemurque quasi portenta et ostenta Israelis: ita et Christus, cujus ego Isaias sum praecursor et typus cum suis Apostolis ac discipulis, ob novitatem vitae, doctrinae, paupertatis, humilitatis, passionis, superbis Judaeis et Philosophis erit quasi portentum, spectaculum et ludibrium. Ita Origenes, Basilius, Cyrillus et alii in Isaiae cap. viii, et hoc est quod ait Apostolus I Cor. 1, 23: «Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam.» Hoc ergo Isaiae testimonio Apostolus probat utrumque, scilicet primo, Christum cum hominibus ejusdem esse naturae passibilis multaque esse passum: hoc enim significatur cum ait: «Ecce ego et pueri,» id est filii, quos scilicet naturae Meae passibilis et mortalis consortes, tanquam pontifex spiritualiter gigno facioque Christianos, cum quibus factus sum ludibrium et portentum Israel, ut patet ex vers. sequenti.
Secundo, hoc eodem testimonio probat Apostolus Christum omnes sanctificare: hoc enim ipso quo Christus filios gignit, eosdem sanctificat. Nota: Pro «pueris» hebraice est ילדים jeladim, id est nati, sive filii ac pueri. Vide Clementem Alexandrinum lib. I Paedagog., toto cap. v, ubi pulchre docet omnes Christianos dici et esse debere pueros, per morum et animi innocentiam, simplicitatem, facilitatem et teneritudinem, idque ut se conforment suo exemplari, scilicet Christo puero, de quo dixit Isaias cap. ix, vers. 6: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis.»
Versus 14: Quia Ergo Pueri Communicaverunt Carni et Sanguini, et Ipse Similiter Participavit Eisdem, Ut Per Mortem Destrueret Eum Qui Habebat Mortis Imperium
14. Quia ergo pueri communicarunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. — «Communicare carni et sanguini» est esse particeps carnis et sanguinis, id est humanae naturae, quae carne et sanguine constat, quasi dicat: Quia homines, quos Christus suos pueros et filios vocare dignatur, constant carne et sanguine, id est, natura humana fragili et passibili, hinc eamdem induit quoque Christus, factusque est homo fragilis et passibilis. Pulchre S. Augustinus in Sententiis, num. 262: «Sicut,» ait, «lac non transit nisi per carnem, ut parvulum pascat qui panem edere non potest: sic nisi sapientia Dei, quae panis est angelorum, ad homines dignaretur venire per carnem, nemo ad Verbi divinitatem contemplandam posset accedere. Quia ergo lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati participationem dedit luminis veri.»
Ex hoc loco, ut recte docet S. Cyrillus epist. 8 ad Nestorium, patet Christum uti carnem, ita et sanguinem humanum assumpsisse, eumque non mediante carne et venis, sed immediate, ut verior habet Theologorum sententia, Verbo univisse: cujus ratio est, quod sanguis, esto non sit animatus, uti caro animata est, proprie pertineat ad veritatem humanae naturae, et in Christo fuerit pretium redemptionis nostrae; unde et in consecratione calicis Eucharistiae, cum sanguine Christi concomitanter ponitur totum suppositum Christi. Idipsum hic satis insinuat Apostolus, cum Christum tam sanguini quam carni, id est utrique, aeque et immediate communicasse significat. Denique tradunt graves auctores Clementem VI hanc sententiam cujusdam dicentis sanguinem Christi in triduo mortis Ejus non fuisse Verbo unitum, utpote separatum a carne, ideoque nec latria adorandum fuisse, damnasse, ut erroneam in fide.
Idem censent Theologi de reliquis humoribus et spiritibus tum vitalibus, tum animalibus in Christo, scilicet haec omnia a Christi persona immediate fuisse assumpta et terminata. Secus est de accidentibus corporis et animae: haec enim suscepit Christus non immediate, sed mediante corpore cui inhaerent. Hac de re plura qui volet videat apud Scholasticos, et inter alios apud Franciscum Suarez, III part., disp. 13, sect. 6.
Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. — Quasi dicat: Christus communicavit nostrae carni et sanguini, id est, factus est homo, ut mori posset (quatenus enim Deus est, mori non poterat), idque hoc fine, ut scilicet per mortem suam destrueret diabolum, qui per peccatum nos trahebat in mortem corporis et animae, tam praesentem quam aeternam. Unde to «morte» posteriori loco latius capi quam priori: priori enim tantum mortem corporis praesentem et temporariam significat: hanc enim solum obivit Christus; posteriori vero significat mortem tam corporis quam animae, eamque tam praesentem quam aeternam: ad hanc enim pertrahit diabolus, illique praeest.
Nota, diabolum habuisse mortis imperium non eo modo quo rex et princeps dicitur in suos habere imperium, sed eo modo quo tyrannus, aut potius eo modo quo carnifex habet imperium in eos qui morti adjudicati et suae potestati ac manibus traditi sunt: diabolus enim in homines nullum unquam habuit jus aut legitimum dominium et imperium, sed tantum homines peccantes a justo judice Deo suae potestati traditos, quasi carnifex, exagitat et morte mulctat. Dicitur ergo diabolus habere imperium mortis, quia homines impellit in peccatum et consequenter in mortem. Quod ipse unice cupit, optat et gaudet, eosque qui mortui sunt et damnati, in morte et damnatione perpetua tenet, eisque praesidet et imperat.
Hinc secundo, dicitur Christus destruxisse diabolum, non quod personam aut substantiam diaboli destruxerit et annihilarit, sed quia ejus regnum et imperium destruxit, dum sua morte homines a morte praesenti et aeterna, ac consequenter a potestate daemonis liberavit, effecitque ut homines a morte ad vitam resurgerent immortalem et aeternam: sic enim rex aut tyrannus dicitur destrui, cum ejus regnum aut tyrannis destruitur, puta cum ipse suo regno et potestate tyrannica privatur et despoliatur.
Versus 15: Et Liberaret Eos Qui Timore Mortis Per Totam Vitam Obnoxii Erant Servituti
15. Et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. — Servitutem vocat metum et horrorem mortis quotidie oculis et menti obversantis: hic enim metus et horror omnes homines quasi servos opprimebat et quasi vinctos sub se detinebat, mirisque angoribus cruciabat, idque partim ex eo quod mors in se sit horribilis, et, ut ait Aristoteles: «Omnium terribilium hujus vitae terribilissimum»; partim et magis ex eo quod homines nescirent quo post mortem essent deventuri, quid futurum esset de anima sua separata a corpore: an illa in coelum, an in infernum, an in aliquem alium locum foret releganda; an beata, an misera esset futura. Imo cum ante Christum plerique essent impii, et putarent vel certe suspicarentur animam esse immortalem, nihil aliud post hanc vitam quam aeternam mortem et tormenta gehennae exspectare poterant; sicut reus homicidii cum deducitur in carcerem, ita eum ingreditur, ut non speret se inde nisi ad mortem exiturum.
Ita Adrianus Imperator moriturus, inquit Spartianus in ejus Vita, animae suae hoc carmine occinuit: «Animula, vagula, blandula, hospes comesque corporis, quae nunc abibis in loca, pallidula, rigida, nudula? Nec, ut soles, dabis jocos.» Ita Aristoteles moriturus anxius dixisse fertur: «Nudus in hunc mundum veni, miser vixi, dubius morior, quo venturus sim nescio, attamen tu, Ens entium, Causa causarum, miserere mei,» quasi dicat Apostolus: Christus liberavit homines ab horrore et angore mortis, effecitque ut homines, qui antea mortem horrebant quasi aeternae mortis exordium, et sub timore mortis utpote cum ira et vindicta Dei conjunctae ob peccata sua anxii quasi serviebant, et quasi servi captivi in mortis metu et horrore tenebantur, nunc per Christum a peccato et morte liberati fidentes et alacres accedant ad mortem tanquam ad aerumnarum terminum et melioris vitae exordium, ut dicant: Vita mihi est in taedio, mors in desiderio: cupio dissolvi et esse cum Christo; mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Ita Theophylactus, Oecumenius et alii.
Est hic locus moralis, quod Christiani mortem horrere et timere non debeant. Vide Chrysostomum in morali hom. 4, ubi docet Christianos suo tempore pro defunctis orare, psallere et justa funebria, eo modo quo jam facimus, peragere solitos; insuper ex ritu gentilitio consuevisse adhibere lamentatrices, quae omnibus fletum et complorationem moverent: sed idipsum, ne scilicet hasce amplius adhibeant, vetat Chrysostomus sub poena excommunicationis; eo quod Christiani mortuos suos lugere non debeant, quasi mortuos, sed credere et sperare eos transire per mortem ad vitam meliorem. «Dic mihi,» inquit, «quid sibi volunt lampades istae in funere tam splendidae? Nonne sicut athletas, mortuos comitamur? Quid etiam hymni? Nonne ut Deum glorificemus, et ei gratias agamus quod jam coronavit discedentem, quod a laboribus liberavit, quod a timore liberatum apud se habet? Nonne propter hoc hymni? Nonne propter hoc psalmodia? Omnia ista gaudentium sunt.» Et infra: «Si quis ergo lamentatrices istas conduxerit, per multum tempus eum ab Ecclesia arcebo quasi idololatram.» Et in morali hom. 5: «Si,» inquit, «tuba pietatis vocaverit, confestim procede et contemne animam, ingredere cum multa alacritate in agonem, rumpe faciem adversariorum, concide faciem diaboli, statue trophaeum. Sanguinis oportet esse plenam Christi vitam: cum tanta ergo alacritate proprium sanguinem effundamus pro Christo, cum quanta aquam quis effundit; et cum tanta facilitate carnem exuere debemus, cum quanta vestimentum exuimus.»
Scripsit et S. Cyprianus (quem secutus est S. Ambrosius lib. De Bono mortis) tractatum De Mortalitate, in quo docet Christianis mortem non esse timendam, sed appetendam. Accipe pauca e multis: «Quid,» ait, «est in mundo et vita hac nisi pugna cum ira, gula, libidine? Hinc gratulatur Sapiens raptum esse justum, ne malitia mutaret intellectum ejus; ita et Simeon: Nunc dimittis, inquit, servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Fidem resurrectionis non habet, qui ad meliora non festinat. Hinc angelus quemdam mori timentem alloquens et increpans ait: Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis? Si domus minaretur ruinam, nonne ex ea migrares? Si navis in procella periclitaretur, nonne ad portum confugeres? Mundus hic senescit, et ruinam minatur, quin migras ad Patrem? Ubi te charorum turba exspectat de sua salute secura, de tua sollicita.» Quod multis sub finem libri prosequitur. Quare idem Cyprianus lib. De Laude martyrii: «Quid est,» ait, «martyrium? Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis, iter patientiae, magister domus vitae, quo profecto etiam ea occidunt quae in futuro discrimine potuissent tormenta reputari.» Vide dicta Philip. cap. 1, vers. 23.
Ita Conradus Teutonicus, discipulus S. Dominici, vir mirae humilitatis, charitatis et patientiae, in morbis acribus semper habebat illud sponsae in Canticis in ore: «Dilectus meus mihi, et ego illi, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae»; praedixit se moriturum in die Nativitatis B. Virginis anno Christi 1239, cui valde erat devotus. Moriturus ergo fratribus circumstantibus dixit: «Scitote, fratres, me mori fideliter, amanter, confidenter et hilariter. Fideliter, quia morior in fide Jesu Christi Domini mei et matris Ecclesiae. Amanter, quia a die quo indui hunc sanctum habitum, studui me conservare semper in gratia Dei, eique in omnibus quoad poteram placere. Confidenter, quia scio quod post mortem ibo ad domum Domini mei. Hilariter, quia istud punctum mortis in quo me videtis, tantum est transitus a planctu ad risum, a labore ad quietem.» Alius eodem nomine et eodem anno fixe intuens Christum crucifixum cancellatis in crucis formam manibus, facie laeta et ridenti dicens: «Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo, Domine»; terque hunc versiculum repetens oculos cum vita clausit et in coelum evolavit, uti refert Ferdinandus Castiglius in historia Ordinis S. Dominici, part. I, lib. II, cap. xix. Idem cap. xv narrat F. Romaeum ejusdem Ordinis, magnum sui et mundi contemptorem, perpetuo habuisse in ore illum versum Psal. cxxvi: «Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini,» eoque se in omni labore et aerumna exhilarare solitum. Cumque moriturus esset anno Christi 1261, Frater quidam absens nesciens eum versari in agone mortis, audiit angelos eumdem versiculum canentes: unde ad Romaeum accurrens eum agonizantem sancteque morientem reperit. Ibidem narrat F. Bernardum Canzium Tolosanum, insignem praedicatorem, cum moreretur, apparuisse socio cuidam existenti Lugduni in veste candida et lucida, ac cantasse: «Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in saeculum saeculi.» Ibidem lib. III, cap. l, narrat F. Munium, qui creatus fuit Episcopus Palentinus, magnae patientiae virum, in morte dixisse: «In pace in idipsum dormiam et requiescam,» itaque sancte obdormivisse in Domino. Narrat S. Gregorius lib. IV Dialogorum, cap. xlvii, Merulum spiritu ferventem vidisse delabi sibi e coelo in caput candidam coronam. Nec mora, ait, morbo correptus abiit ad Dominum hilaris; ejusque e sepulcro post annos quatuordecim, cum circumfoderetur, tanta odoris fragrantia manavit ac si omnis illic florum aromatumque copia collecta esset.
Versus 16: Nusquam Enim Angelos Apprehendit, Sed Semen Abrahae Apprehendit
16. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, — id est, Christus non assumpsit angelicam naturam, ut eam repararet, sed humanam ex posteris Abrahae. Ita passim Patres et Interpretes. Ac S. Bernardus tract. De Gradibus humilitatis: «De Verbo,» inquit, «Dei dictum est quod non angelos apprehendit, hoc est non in unam sibi personam assumpsit, sed semen Abrahae. Neque enim legitur: Verbum angelus factum est, sed: Verbum caro factum est, et caro de carne Abrahae, juxta promissionem quae illi primum facta est.» Verum, quia Graecum ἐπιλαμβάνεται est praesentis temporis, non autem praeteriti, quasi dicat: Assumit, non autem Assumpsit; falsum autem in praesenti est dicere quod Christus assumat humanam naturam. Rursum, quia minus congrue et apte dicitur Christum assumere angelos aut semen Abrahae, pro eo quod diceretur Christum assumere angelicam aut humanam naturam ex posteris Abrahae, hinc melius noster Interpres vertit, non «assumit,» sed «apprehendit.» Cujus vim explicans Chrysostomus: Verbum, inquit, ἐπιλαμβάνεται, id est «apprehendit,» metaphoram habet sumptam ab eo qui magno studio sequitur aliquem, omniaque facit ut fugientem occupet et apprehendat: nos fugiebamus a Deo, ipse nos insecutus est et velut injecta manu apprehendit nos, nec passus est perire. «Apprehendit» ergo idem est quod «insequitur,» et insequendo apprehendit, quasi dicat: Quod hactenus dixi Christum factum esse hominem ut homines liberaret, id patet ex eo quod Christus angelos lapsos non sit insecutus nec insequatur, ut eos ad Dei gratiam et salutem revocet et reducat; sed quod insecutus sit homines, dum humanam naturam assumpsit hominesque ad Se vocavit et traxit, et indies insequatur homines lapsos iisque manus injiciat, uti fecit Saulo, eosque apprehendat ut eos ad salutem perducat. Hinc apte ait Christum apprehendisse semen non Adae, sed Abrahae, tum quia scribit Hebraeis qui exspectabant Messiam Abrahae patri suo promissum; tum quia Christus solos eos apprehendit et salvat qui sunt semen Abrahae, non secundum carnem, sed secundum spiritum, id est, qui sunt fideles, quique fidem et obedientiam Abrahae imitantur.
Sic Graecum ἐπιλαμβάνεσθαι alibi saepe Paulus sumit pro insequi, assequi, manum injicere et apprehendere. Ut I Timoth. VI, 12, ἐπιλαβοῦ τῆς αἰωνίου ζωῆς, id est, persequere et apprehende vitam aeternam. Hebr. VIII, 9, ἐν ἡμέρᾳ ἐπιλαβομένου μου τῆς χειρὸς αὐτῶν, id est, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti.
Versus 17: Unde Debuit Per Omnia Fratribus Similari, Ut Misericors Fieret et Fidelis Pontifex ad Deum, Ut Repropitiaret Delicta Populi
17. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex, — quasi dicat: Quia Christus homines apprehendit, voluitque homo fieri, ut posset esse hominum pontifex, redemptor et salvator, hinc decuit Eum per omnia similem fieri aliis hominibus tanquam fratribus suis: incongruum enim est et indecens si frater fratri praecellere et dissimilis esse velit. Nota: to «per omnia» accommodate accipiendum est; non enim Christus peccatum et concupiscentias assumpsit aut habuit sicut habent alii homines: «omnia» ergo, scilicet, non quae culpae, sed quae naturae humanae sunt communia, puta naturae humanae communes dotes et passiones omnes, suscepit Christus. «Nam et nutrimenti,» inquit Theodoretus, «fuit particeps, sicut et nos, et laborem sustinuit, et anxio fuit animo, et flevit, et mortem subiit sicut et nos.» Haec enim sola pontificem nostrum et redemptorem assumere decebat. Cum ergo dicit «omnia,» excipe peccatum et concupiscentiam, quae ad peccatum vergit et trahit: haec enim excipit Apostolus capite IV, vers. 15. Rursum excipe naturae vitia, puta caecitatem, surditatem, febres aliosque morbos, qui non tam naturae totius, quam privatorum et certorum hominum sunt defectus et vitia, quae proinde non decuit Christum suscipere. Morbi enim oriuntur vel ex imperfecta corporis formatione et vitio seminis, vel ex intemperantia, vel ex inscientia et imprudentia, qua res noxias valetudini ignoramus vel non advertimus. Horum autem nihil fuit in Christo: Christi enim corpus perfectissimum fuit, utpote formatum a Spiritu Sancto. Rursum Christus temperantissimus erat, omniumque rerum etiam medicarum peritissimus, et longe peritior Adamo, qui in statu innocentiae nulli morbo obnoxius fuit. Christus ergo corpus Suum optime contemperatum sua temperantia, sapientia et providentia conservabat a noxiis, quae valetudinem laedere poterant, in perpetua temperie et sanitate. Adde, ubi nulla erat concupiscentia, nullum debuisse esse morbum, praesertim cum morbus impedimento fuisset laboribus, peregrinationi et praedicationi Christi. Ita ex Damasceno D. Thomas III part. Quaest. XIV, art. 4, et ibidem Suarez et alii. Sensus ergo Apostoli est, quasi dicat: Christus non habuit corpus coeleste et impassibile, uti voluerunt Valentiniani; sed terrestre, mortale, passibile, simile nostro, ut fami, frigori, algori, plagis et verberibus esset obnoxium, aeque ac nostrum, idque eo fine, scilicet «ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum,» id est, ut misereri nostri disceret Christus per experientiam miseriae nostrae, ejusque sensu tangeretur. Licet enim illam, uti et alia omnia per scientiam infusam optime nosset, tamen non noverat illam per scientiam experimentalem: longe enim aliter aerumnas et miserias cognoscimus dum eas ipsi experimur, quam dum eas speculamur vel in aliis intuemur. Rursum passiones nostras suscepit Christus hoc fine, ut «fieret fidelis pontifex,» id est, ut vere et fideliter obiret munus pontificis, quod est Deum placare et homines Deo reconciliare; illud autem facere non potuit Christus, nisi patiendo et moriendo: nec enim aliter divinae justitiae et voluntati satisfieri poterat.
Posset secundo «fidelis» accipi passive, quasi dicat: «fidelis,» id est, talis ob experientiam et condolentiam miseriae nostrae, cui merito fideremus et crederemus nos omniaque nostra. Unde S. Bernardus tractatu De Gradibus humilitatis sic explicat: «Christus,» inquit, «humanis voluit communicare miseriis (quod est per omnia fratribus assimilari) ut similiter passis ac tentatis misereri ac compati ipso disceret experimento. Quo quidem experimento non dico ut sapientior efficeretur, sed propinquior videretur, quatenus infirmi filii Adam (quos suos fieri et appellari fratres non dedignatus est) suas illi infirmitates committere non dubitarent, qui sanare illas et posset ut Deus, et vellet ut proximus, et cognosceret ut easdem passus.»
Ad Deum. — Graece τὰ πρὸς τὸν Θεόν; intelligitur κατά, quasi dicat κατὰ τὰ πρὸς τὸν Θεόν, id est, secundum ea quae spectant ad Deum, quaeque apud Deum erant agenda, ut scilicet fidelis esset pontifex iis in rebus, quae spectant Dei reconciliationem cum hominibus: unde explicans subdit: «Ut repropitiaret peccata populi,» id est, ut vertit Vatablus et Erasmus, «ad expiandum peccata populi.»
Versus 18: In Eo Enim in Quo Passus Est Ipse et Tentatus, Potens Est et Eis Qui Tentantur Auxiliari
18. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. — Nota graecismum: «In eo in quo passus est,» id est, ideo quod passus est, vel quia passus est. Secundo, «tentatus» idem est quod vexatus et afflictus. Unde in Graeco deest copula «et,» ita ut to «tentatus» cohaereat cum «passus,» illudque explicet et inculcet: habent enim Graeca sic, ἐν ᾧ γὰρ πέπονθεν αὐτὸς πειρασθείς, id est, «in eo enim quod ipse passus est cum tentaretur,» id est, affligeretur et vexaretur: hoc ipso ergo quo passus est, tentatus est Christus. Sic dicimus nos tentari fame, frigore, febri, id est, iis affligi, cruciari. Tentatio itaque hic vocatur quaevis afflictio et dolor, quia hisce tentatur, id est, probatur et exploratur, cujusque virtus et patientia. Hoc ergo sensu ait S. Jacobus cap. I, 2: «Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.» Alii non improbabiliter tentationem a passione distinguunt, eo quod noster interpres ea videtur distinguere dicens: «Passus et tentatus.» Itaque tentationem hanc interpretantur sollicitationem ad malum, qua diabolus Christum et Christianos tentat, et ad peccatum impellit: Christus enim tentatione sua meruit nobis opem et auxilium in omni tentatione. Ubi nota, Christum exterius tantum a diabolo tentationem proponente tentari potuisse; non vero interius a concupiscentia aut motu aliquo phantasiae inordinato: hic enim in Christo esse non potuit. Rursum hunc versum Oecumenius, Vatablus et Erasmus ita vertunt: «Nam ex hoc quod contigit ipsi tentatum esse, potest et iis qui tentantur auxiliari.» Sic enim Graecum πέπονθεν, aeque ac Latinum «passus est,» subinde capitur pro «contigit,» ut cum dicimus: «Quid passus es ut ita rideas et exultes?» id est, «Quid tibi contigit tam laetum ac faustum, ut ita exultes?» Verum nostra versio, ac consequenter primus sensus jam datus, plenior est, certior et solidior.
Potens est et eis qui tentantur auxiliari. — To «potens» idem est quod «aptus et idoneus»; sic enim hanc Christi potentiam explicat Apostolus cap. v, vers. 2, cum ait: «Qui condolere possit (id est, idoneus, aptus et facilis sit ad condolendum) iis qui ignorant et errant.» Hunc sensum exigit vox «enim,» quae dat causam cur vers. praecedenti dixerit Christum esse misericordem pontificem, quia scilicet «potens,» id est, aptus et facilis et proclivis est ut tentatorum misereatur eisque auxilietur. Unde Theophylactus: «potens,» inquit, id est pronus, promptus et paratus est ad auxiliandum: qui enim proclives et propensi sunt ad misericordiam, hi maxime apti et idonei, maximeque potentes et efficaces sunt ad auxiliandum. Secundo tamen S. Chrysostomus to «potens» proprie capit, datque hunc sensum bene congruum et appositum. Dixerat Apostolus Christum esse pontificem misericordem et fidelem: requirebatur tertia conditio pontificis, ut sit potens auxiliari, ne quis putaret hanc in Christo desiderari, ideoque a se omissam esse; hinc Apostolus quasi praeoccupans hanc objectionem subdit de hac conditione non posse esse dubium, quasi dicat: Dixi Christum habere omnes conditiones veri pontificis, scilicet misericordiam et fidelitatem; nam quod ad tertiam, scilicet potentiam, attinet, certum est illam Christo non deesse, quia Christus sua tentatione et passione injusta sibi utpote innocenti inflicta meruit dominari omnibus tam tentationibus et passionibus, quam daemonibus et hominibus eas infligentibus, ac consequenter meruit ut possit iis qui tentantur et patiuntur auxiliari, eosque victores et triumphatores efficere.
Hinc rursum Sancti in coelo beati, qui in hac vita multa passi sunt, invocantur a nobis, ut eo quod passi sunt, nobis idem patientibus auxilientur apud Deum. Ita a sanctis virginibus, quae pro castitate ad mortem usque certarunt, petimus opem in tentatione libidinis. Ita a SS. Martyribus petimus ut nobis impetrent robur in tentationibus fidei et persecutionibus haereticorum et infidelium. Ita a S. Job, Eustachio et similibus petimus in infortuniis et adversis patientiam. Quinimo particulatim, in dolore dentium invocamus S. Apolloniam, cui pro Christo excussi sunt dentes. In peste invocamus S. Rochum, cujus insignis charitas in iis qui peste laborabant curandis tota Italia celebratur. In maris tempestate invocamus S. Nicolaum, qui vivens eam miraculose sedavit. In vinculis invocamus S. Leonardum, qui vivens multos vinculis liberavit. In morbo comitiali invocamus S. Valentinum; in infamia et ignominia S. Susannam: hanc enim ipsa pro castitate subiit et suis precibus depulit. In aliis morbis et aerumnis alios invocamus Sanctos qui easdem perpessi sunt. Haec enim congrua eorum passioni et patientiae merces a Deo tributa est, ut ad eorum preces Deus simili passione laborantibus opitulari et succurrere, itaque Sanctos suos glorificare velit et destinarit.
Moraliter hic nota, eos qui tentationes in seipsis vincunt juste a Deo hoc praemio donari, ut aliis eadem tentatione pulsatis auxilientur, apti sunt eamque in iis evincant. Ita qui spiritum superbiae, gulae, irae in se domuerint, facile eumdem praestent in aliis edomabunt. Ita qui scrupulos in se superarunt, scrupulosos facile sanabunt. Imo sanctorum anachoretarum hic fuit sensus et sententia, ut quem quisque daemonem se tentantem superaret, eumdem ab aliorum non tantum mentibus, sed et corporibus ab eo obsessis et possessis expulsurum dictitarent. Ut alios taceam, abbas Pityrion, discipulus S. Antonii ejusque spiritus haeres, atque in expellendis daemonibus potens et efficax, suos idipsum docuit, cum apud Palladium in Lausiaca, cap. LXXIV, ita loquitur: «Quisquis, o filii, vult exigere daemones, prius in servitutem redigat affectiones animi: qualem enim quis superarit affectionem, ejus quoque expellit daemonem; oportet autem vos paulatim vincere affectiones, ut earum expellatis daemones. Si quis ergo gulam superaverit, expellit ejus daemonem.»