Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Hebraeos, Caput III


Index


Synopsis Capitis

Praefert Christum Mosi, tanquam dominum famulo. Deinde, vers. 7, ad finem, exemplo patrum qui ob incredulitatem terra promissa exclusi sunt, deterret Hebraeos ab apostasia a fide Christi, ne et ipsi caelo excludantur. «Hodie,» inquit, «si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra,» etc., urgetque to hodie.


Textus Vulgatae: Hebraeos 3:1-19

1. Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate Apostolum et Pontificem confessionis nostrae Jesum: 2. qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. 3. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. 4. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. 5. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant: 6. Christus vero tanquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. 7. Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, 8. nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, 9. ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea 10. quadraginta annis. Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11. sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. 12. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo; 13. sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14. Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. 15. Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16. Quidam enim audientes exacerbaverunt, sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen. 17. Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18. Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? 19. Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.


Versus 1: Unde, Fratres Sancti, Vocationis Coelestis Participes, Considerate Apostolum et Pontificem Confessionis Nostrae Jesum

1. Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate Apostolum et Pontificem confessionis nostrae Jesum. — Christiani olim vocabantur fratres, ob mutuam charitatem et communionem in Christo. Vocabantur et sancti, ob sanctitatem baptismo acceptam, et vitae morumque innocentiam, q. d. Vos, o Hebraei Christiani, vocati estis, non ad bona terrena, quae in judaismo vobis olim promittebantur, sed ad bona coelestia possidenda. Considerate ergo non Mosem, non Aaronem olim pontificem vestrum; sed Jesum, qui hujus vocationis est auctor et pontifex. Nota: Vocat Paulus Christum Apostolum, id est, legatum Dei, quem scilicet Deus legavit ad homines, maxime Hebraeos, ut eos doceret et Deo reconciliaret. Apostolus ergo idem est, quod Propheta, doctor et legislator missus a Deo; Pontifex autem idem est, quod summus sacerdos, qui Deum placet, oretque pro populo.

Nota secundo: «Confessionem» vocat Apostolus fidem et religionem, quam confitemur et profitemur: confessio enim haec non est aliud quam professio fidei et legis Evangelicae, quam docuit nos Christus tanquam Apostolus, id est Propheta, doctor et legislator, et tanquam Pontifex noster. Ita Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius. Aliter S. Thomas et Anselmus: Apostolus, inquiunt, et Pontifex nostrae confessionis est Christus, quem scilicet omnes Christiani confitemur et agnoscimus esse Apostolum, Pontificem et Salvatorem nostrum. Sed prior sensus magis est genuinus: sic enim Apostolus «confessionem» solet sumere pro fide et doctrina, quam confessi sumus in baptismo, ut dixi Rom. x, 10.

Nota tertio: Apostolus, cap. 1 et 11, ostendit Christum angelis esse majorem, tanquam Deum et Dominum omnium; hoc cap. et seq. descendit ad Mosem et Aaronem, ostenditque eodem argumento Christum iis longe esse praestantiorem: tota enim difficultas Hebraeorum, quam habebant in Christo et christianismo, erat, quod a Mose, primo suo legislatore, apostolo et propheta avelli non possent. Hinc illa vox Judaeorum ad caecum a Christo illuminatum, Joan. IX, 28: «Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit.»

Paulus ergo hoc cap. et seq. comparat et praefert Christum Mosi, tanquam Apostolum Apostolo; cap. vero v et seq. comparat et praefert Christum Aaroni, tanquam pontificem pontifici. Licet enim Moses eminenter quoque fuerit pontifex, utpote qui Aaronem in pontificem consecrarit, et Deo saepius sacrificarit, illumque populo reconciliarit, tamen postquam Aaronem creavit pontificem, illi pontificis munia reliquit, ipse vero Apostoli vices primo sibi a Deo delegatas obivit, ut videlicet esset legislator, propheta, doctor et dux populi; donec veniret Christus, novus et summus legislator, propheta, doctor et dux populi, non tantum Hebraei, sed et Gentilis. Urget ergo hic Apostolus Hebraeos, ut a Mose ad Christum, qui jam advenit, transeant quasi a typo ad antitypum, ab umbra ad veritatem: tota enim hac epistola deinceps Apostolus Hebraeis, ex allegoria Mosis, Aaronis et legis veteris, probat Christi et christianismi per illa adumbrati veritatem et praecellentiam.


Versus 2: Qui Fidelis Est Ei Qui Fecit Illum, Sicut et Moyses in Omni Domo Ejus

2. Qui (Jesus Christus) fidelis est ei, qui fecit illum.«Fecit illum,» scilicet Apostolum et Pontificem: hoc enim repetendum est ex vers. praeced. Unde Vatablus vertit, qui constituit illum. Christus ergo fidelis Deo fuit Apostolus, qui fideliter nuntiavit hominibus Dei voluntatem et leges; fuit et fidelis Pontifex, quia fideliter redemptionem et expiationem nostrorum peccatorum, etiam cum vitae suae dispendio, peregit.

Sicut et Moyses in omni domo ejus, — id est, in populo Judaico, qui est domus, id est Ecclesia, in qua habitat et colitur Deus creator, patet vers. 6. In hac ergo Ecclesia veteri fidelis Dei fuit apostolus et legatus Moses: fidelis, inquam, in legislatione, in jussis et oraculis Dei populo annuntiandis, in cura et regimine populi juxta mentem et voluntatem Dei. Citat Apostolus Numer. XII, 7. Pulchre Theophylactus: «Quod est, inquit, fidelis procurator vel oeconomus in domo, hoc erat Moses in populo Hebraeo.»


Versus 3: Amplioris Enim Gloriae Iste Prae Moyse Dignus Est Habitus, Quanto Ampliorem Honorem Habet Domus, Qui Fabricavit Illam

3. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. — Vox enim dat causam cur dixerit, vers. 4: «Considerate» non Mosem, sed Jesum; nam licet Moses fidelis fuerit Dei apostolus, uti et Christus fuit; Christus tamen tanto majorem Mose gloriam a Deo adeptus est, quanto major est domo, qui fabricavit illam, est, quanto architectus domo est praestantior et honoratior, utpote domus opifex. Christus enim est fabricator domus, id est Ecclesiae Dei; Moses autem in ea tantum fuit famulus et minister Dei, adeoque Moses pars fuit hujus domus, id est Ecclesiae, fuitque unus e populo Dei: patet ex sequentibus. Nota graecismum, «ampliorem domus,» id est, ampliorem domo, vel ampliorem quam domus ipsa. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus; hoc enim significat Graecum πλείονα τοῦ οἴκου. Male ergo quidam to «domus» explicant «in domo,» vel «ex domo.»


Versus 4: Qui Autem Omnia Creavit, Deus Est

4. Qui autem omnia creavit, Deus est. — q. d. Christus, qui, ut dixi vers. praeced. et cap. 1, vers. 10, domum hanc Dei, id est Ecclesiam, adeoque omnia quae sunt in rerum natura fabricavit et creavit, Deus est; ac proinde Christus quasi creator et Deus, longe nobilior est Mose, qui cum aliis est Christi creatura. Ita Theophylactus.


Versus 5: Et Moyses Quidem Fidelis Erat in Tota Domo Ejus Tanquam Famulus, in Testimonium Eorum Quae Dicenda Erant

5. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant, — ut scilicet testificaretur et exponeret Judaeis, qui erant tunc populus, domus et Ecclesia Dei, ipsius Dei voluntatem. Sicut ergo de S. Joanne dicitur Apocal. 1, 2, quod testimonium perhibuerit Verbo, id est, quod vere exposuerit, tanquam verus testis, ea quae audierat de Christo: ita et Moses testimonium perhibuit verbis Dei, sive iis quae ex parte Dei dicenda erant populo, quaeque Deus Mosen populo dicere et denuntiare volebat. Ita Theophylactus.


Versus 6: Christus Vero Tanquam Filius in Domo Sua

6. Christus vero tanquam filius in domo sua. — Graece ἐπὶ τὸν οἶκον αὐτοῦ. Quod magis significat super domum, quam in domo sua; unde clarius verti potest: Christus tanquam Filius praeest domui ejus, scilicet Dei Patris, eamque ut dominus administrat, cum Moses in ea tantum fuerit famulus.

Quae domus sumus nos. — Graeca et Graeci, Chrysostomus, Theodoretus, Oecumenius legunt, οὗ, id est, cujus, scilicet Christi, domus sumus nos. Sed concinnius ac rectius, ut fatetur et Beza, noster Interpres legit, ἥ οἶκος, id est, quae domus, puta Ecclesia Dei, sumus nos.

Si fiduciam et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. — Nota primo: Pro «fiduciam» graece est παρρησίαν, id est libertatem, per quam intelligit liberam et intrepidam fidei professionem, ut nec minis, nec poenis a fide Christi avellamur; sed eam libere, audacter et aperta facie, ut vertit Syrus, coram tyrannis et persecutoribus profiteamur, etiamsi ea de causa vincula, rapinas bonorum, exilia, verbera, adeoque mortem subire debeamus.

Nota secundo: Pro «gloriam» graece est καύχημα, id est, gloriationem; «gloriationem spei» per hypallagen vocat spem gloriationis, id est, spem de qua gloriamur. Unde Vatablus vertit, spem gloriosam. Vel proprie «gloriationem» spei vocat gloriationem qua in spe nostra firmi et animosi de eadem gloriamur, inquit Chrysostomus, ac si jam obtenta a nobis esset, ita ut fidem et spem nostram de futura beatitudine et gloria palam tam vita, quam verbo depraedicemus, de eaque gloriemur etiam in tribunalibus persecutorum et tyrannorum. Sic Rom. v, 2, dicit Apostolus: «Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.» Spes enim futurae mercedis facit nos constantes in fide et vita Christiana, adeoque facit nos gloriari in mediis aerumnis et tormentis: hac enim spe multi Martyres in acerbissimis poenis exultarunt et gloriati sunt.

Omnia haec dicuntur ab Apostolo hoc fine, ut iis Hebraeos in fide et vita Christiana confirmet et corroboret, ne ob tentationes et Judaeorum persecutiones animo frangantur, langueant et a fide deficiant: nihil enim ita corroborat hominem in persecutione et afflictione sicuti spes firma et certa, constansque persuasio et exspectatio quod brevi illa afflictione liberabitur, et recipiet mercedem immensam in coelo.

Ubi nota, Apostolum non qualem qualem spem requirere a Christianis, sed vegetam, fortem, exultantem et gloriantem: haec enim facit, ut Christianus in quantavis tentatione et tribulatione non nutet, non cedat, sed constans persistat, fortiter et generose omnia adversa superet et evincat, adeoque in iis laetetur et glorietur. Unde Chrysostomus hic in morali hom. 5: «Cum tanta,» ait, «animi alacritate proprium sanguinem pro Christo effundere debemus, cum quanta quis aquam effundit: etenim aqua est sanguis irrigans corpus.»


Versus 7: Quapropter Sicut Dicit Spiritus Sanctus: Hodie Si Vocem Ejus Audieritis, Nolite Obdurare Corda Vestra

7. Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, 8. nolite obdurare corda vestra.«Ejus,» scilicet Christi: hic enim praecessit. Citat Apostolus Psalm. XCIV, quo David generatim invitat omnes ad Dei creatoris et gubernatoris cultum, id est laudem, obedientiam, ut illum quasi pastorem suum, se vero quasi oves ipsius, ab eo pasci, ali et regi agnoscant, colant, ad eumque toto corde transeant, inquit Hieronymus ibidem. Videtur autem conscriptus hic psalmus ad festum aliquod solemne, in quo frequens conveniret populus, ut hoc psalmo ad Dei laudem excitaretur. Imo Theodoretus vult hunc psalmum esse propheticum, videlicet a Davide compositum esse in persona Josiae, post trecentos annos nascituri, ut eo uteretur Josias cum, sublatis idolis, populum Deo reconciliaturus erat, IV Reg. XXII et XXIII. Unde ait: «Venite, exultemus et jubilemus,» quasi victores et triumphatores de abolita impietate et idolis. Sed quidquid hac de re sit, videtur ad hoc composuisse eum David, ut quovis festo et conventu populi, praesertim solemniori, praecineretur ad devotionem tum Levitarum, tum populi in psalmodia, precibus et sacrificiis excitandam. Unde etiamnum a clericis in officio divino quasi invitatorium ad psallendum et orandum praecinitur. Nam psalmi a Davide compositi sunt pro omnibus tam Christianis, quam Judaeis. Voluit enim David, ut iis quasi sacris carminibus omnes psallerent, Deumque laudarent et invocarent; unde generatim saepe et indefinite loquitur David, ut patet hoc Psalm. XCIV.

Quaeres: Quomodo ergo Paulus hic eum appropriat Christo, et quomodo per «vocem ejus» intelligit vocem Christi, cum David intelligat vocem Dei loquentis ad suos Judaeos?

Respondeo: Paulus ex dictis cap. 1, praesupponit Christum esse Deum, adeoque fuisse opificem et legislatorem veteris Synagogae, ita ut legem dederit Judaeis per Mosem tanquam per famulum suum, uti paulo ante hic praemisit, q. d. Christus est, o Hebraei, Deus, et Dei Filius, qui locutus est per Mosen, quique per Davidem dixit: «Hodie si vocem ejus audieritis,» sive vos qui jam vivitis Judaei, sive vos qui tempore Christi incarnati futuri estis Christiani, «nolite obdurare corda vestra,» sed molli corde excipite dicta illius, illi obedite, nec ullo pacto ab eo desciscite. Ad Christum enim et Christianos quoque, non autem ad solos Judaeos hunc psalmum pertinere, patet ex eo quod ait: «Jubilemus Deo salutari,» id est salvatori, sive Jesu, nostro. «Praeoccupemus faciem ejus,» id est, maturemus mane ante lucem venire ad Deum, qui tantam salutem nobis attulit; «in confessione,» hebraice בתודה betoda, id est, in laude, et ut, Hieronymus vertit, in gratiarum actione. Licet enim Deus in veteri Testamento salvator Judaeorum dici possit, quod eos a Philistaeis aliisque hostibus saepe liberarit; tamen longe perfectius Christus dicitur Salvator, qui in novo Testamento Christianos a peccato, morte et inferno salvat, salutemque et beatitudinem aeternam eis confert.


Versus 8: Sicut in Exacerbatione, Secundum Diem Tentationis in Deserto

8. Sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, — q. d. Nolite obdurare corda vestra, itaque me exacerbare, sicut patres vestri obdurantes corda sua me exacerbarunt. «Secundum diem,» id est in die, «tentationis in deserto,» per quadraginta annos murmurantes et rebellantes tam contra Mosen, quam contra me; praesertim vero in Raphidim, cum ob defectum aquae pene lapidarunt Mosen, unde Moses ex petra aquam eis impetrare debuit. Alludit enim Apostolus ad Exodi XVII, 7, ubi hac historia narrata additur: Et vocavit nomen loci ejus מסה massa, id est tentatio, ומריבה umeriba, id est, et jurgium, sive contentio, qua Judaei jurgantes contra Mosen, Deum exacerbarunt.


Versus 9 et 10: Ubi Tentaverunt Me Patres Vestri, Probaverunt et Viderunt Opera Mea Quadraginta Annis

9 et 10. Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea quadraginta annis. — Nota — «quadraginta annis» tam posse referri ad praecedentia, scilicet ad to «probaverunt et viderunt opera mea,» uti refert Paulus hic, quam ad sequentia, hoc modo: Quadraginta annis proximus, vel infensus fui generationi huic, uti legunt Aquila, Symmachus et noster Interpres, Psalm. XCIV, 10, quin et Paulus infra vers. 17. Unum enim ex alio sequitur: quia enim Judaei 40 annis, quibus peregrinati sunt per desertum, tentaverunt Deum, hinc totidem 40 annis offensus fuit illis Deus, adeoque omnes in deserto morte consumpsit, et solos eorum filios cum Josue et Caleb, in terram promissam induxit.

Nota: Ad to «probaverunt» Graeci addunt μέ, id est «me»; sed idem est sensus: «me» enim idem est quod «opera mea.»

Secundo, Adamus sic exponit: «Probaverunt,» id est, cum probassent; sed hoc non congruit cum «quadraginta annis»: nec etiam postquam probassent et experti essent Hebraei mira Dei opera quadraginta annis in deserto, tentaverunt eum in Raphidim; illa enim tentatio contigit primo aut secundo anno post egressum eorum ex Aegypto.

Planus ergo est sensus, q. d. In deserto tentaverunt me patres vestri; probaverunt, id est exploraverunt, opera mea, videruntque ea esse irreprehensibilia, potentia, fidelia et divina, ut ex iis facile agnoscere possent me esse eorum fidelem et omnipotentem Dominum, ducem et protectorem, cui obedire, cui credere, in quem sperare deberent: sed idipsum non fecerunt, unde eis semper offensus fui et mansi.

Propter quod infensus fui generationi huic. — Ita legendum, «infensus» scilicet, non «proximus»: ita enim legit Paulus hic, et Interpres noster Psal. XCIV, et hoc exigit Hebraeum קוט acut, id est nauseavi, ultra eos ferre non sustinens, stomachatus, offensus sum eis; hinc S. Hieronymus vertit, displicet mihi generatio ista; Aquila et Symmachus, displicet mihi in generatione ista; Syrus, taedium mihi fuit generatio haec.

Dices: Quomodo ergo in officio divino canimus: «Quadraginta annis proximus fui generationi huic,» sensu, ut videtur, contrario; qui enim infensus est alicui, non solet illi esse «proximus.» Respondeo: Haec varia lectio accidit ex eo quod Graecum προσώχθισα sit ambiguum: significat enim irasci et offendi, significat etiam approximare, vel ad littus appellere: ὄχθη enim significat vel ripam, vel littus. Hic vertendum esse «offensus fui,» non autem «proximus,» patet ex Hebraeo, Aquila, Symmacho, Hieronymo, uti jam dixi. «Proximus» ergo sic exponendum est, q. d. Proximus fui, scilicet ut hostis ad ulciscendum et puniendum duros et rebelles Judaeos; hoc enim idem est quod «offensus fui.» Ita passim recentiores.

Et dixi: Semper errant corde, — πλανῶνται τῇ καρδίᾳ, id est, vecordes sunt et dementes, et insaniunt, ut non cognoscant vias meas, id est, mandata mea, quibus quasi viis ad me et ad salutem suam insistant et contendant.


Versus 11: Quibus Juravi in Ira Mea: Si Introibunt in Requiem Meam

11. Quibus juravi in ira mea. — Pro «quibus,» legit Interpres in Graeco οἷς, jam legunt ὡς, id est «sicut.» Sed nostra lectio magis congrua est, et proprie respondet Hebraeo אשר ascer, id est «quibus.»

Si introibunt in requiem meam.«Si» apud Hebraeos particula est jurantis, eratque apud priscos Judaeos nota juramenti execratorii, in qua subaudiendum est: Si hoc fiat, non sim Deus, non sim verax, aut quid simile. Hoc enim per euphemismum subticent Hebraei. Inde «si» translatum est ad quodvis juramentum, valetque idem, quod «non.» Ut I Reg. XIV, 45: «Vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus:» hic enim nil subauditur, sed sensus est, Juramus per vitam Dei, quod non cadet capillus de capite ejus, id est, quod non permittemus occidi aut tangi Jonatham.

Nota: Per «requiem» intelligit terram promissam, scilicet Chanaan, in qua a labore peregrinandi, quem subierant in deserto, quieverunt Hebraei, ut eo quasi fine et bravio extimulet Hebraeos ad constantiam in fide, q. d. Finis et praemium laborum quos subierunt Hebraei peregrinantes in deserto, fuit requies in Chanaan, in quam induxit eos Josue: finis vero laborum et dolorum quos subeunt Christiani in hac vita, est requies aeterna in coelis, adumbrata per Chanaan, in quam inducit nos Jesus; ac proinde videte, o Hebraei, ne discedatis, graece ἀποστῆτε, id est, apostatetis a Deo, apostatando scilicet a fide et lege Christi, qui est Deus noster verus, vivus et efficax ad vindicandam hanc sui injuriam.


Versus 13: Sed Adhortamini Vosmetipsos Per Singulos Dies, Donec Hodie Cognominatur, Ut Non Obduretur Quis Ex Vobis Fallacia Peccati

13. Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, — ad perseverandum in fide, in spe et in persecutionum tolerantia, quasi generosi milites et athletae Christi.

Donec Hodie cognominatur, — id est, donec vivitis: alludit ad versiculum citatum Psal. XCIV: «Hodie si vocem ejus audieritis,» urgetque to hodie. Nota: «Hodie» significat tempus praesens vitae, gratiae et poenitentiae, quod cuique datur: illo enim «hodie» illud ipsum quod Psal. 94 olim Judaeis locutus est Deus, nunc et quibusvis saeculis cuilibet homini loquitur, scilicet: «Hodie si vocem audieritis, nolite obdurare corda vestra.» Quamdiu enim spiramus et vivimus, est hodie; quamdiu licet audire, credere et converti, est hodie. Qui ante centum, ducentos, trecentos, mille annos vixerunt, habuerunt suum hodie, id est suum tempus audiendi Christum, suum tempus procurandae suae salutis: illis hoc jam transiit, videturque tantum hodie, id est una dies, fuisse. Nobis adhuc superest hodie, si non totum, certe aliqua ejus pars; utamur nostro hodie, crastinum nunquam habituri, «Sera dies nimis est crastina, vive hodie.» Ita Chrysostomus et Oecumenius. Eodem modo S. Antonius moriens fratres hortabatur et excitabat ad studium virtutis dicens: «Hodie vos religiosum institutum inchoasse quotidie cogitate.» Sic et Barlaam ad Josaphat apud Damascenum: «Cogita,» inquit, «hodie te coepisse Deo servire, hodie te idipsum finiturum;» cogita hodie primum et ultimum fore diem quo Deo servis et servies: ita fiet ut semper alacer omne taedium vincas, et alacriter in Dei obsequio progrediaris.

Subdole Calvinus et Beza, «hodie,» inquiunt, adest, quamdiu nos vocat Deus: tamdiu enim durat dies hic et non amplius; quasi usque ad certum vitae tempus tantum vocet nos Deus, quo exacto frustra speretur Dei gratia et vocatio; cum tamen Patres passim dicant, in hac vita semper nobis nostrum esse Hodie, semper tempus esse poenitendi et convertendi se ad Deum. Adde, quod «hodie» a vocatione Dei distinguat Apostolus et Psaltes, ut patet ex eo quod ait: «Hodie si vocem ejus audieritis.» Quibus verbis aperte subindicat et praesupponit, posse esse Hodie, in quo non audiatur Dei vox et vocatio, illud enim exigit conditionalis conjunctio «si.»

Ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. — Id est, ne illecebris peccatorum fallacibus capti obdurescatis ad vocem Dei, ne scilicet bonorum temporalium amore desciscatis a fide Christi, dum illa timetis perdere, cum Judaei suos a Mose ad Christum conversos iis dispoliarent.


Versus 14: Participes Enim Christi Effecti Sumus, Si Tamen Initium Substantiae Ejus Usque ad Finem Firmum Retineamus

14. Participes enim Christi effecti sumus, — q. d. Christo tanquam corpori et capiti nos quasi partes et membra insiti sumus per fidem, baptismum et gratiam; unde Syrus vertit אתחלטן etchallatan, id est, commixti sumus cum Christo, Christo concorporati, ac consequenter vitae, gratiae, gloriae et haereditatis Christi participes facti sumus. Videamus ergo ne res tantilla, puta bona caduca, a Christo, a tanta dignitate, a tantis bonis nos separent et avellant.

Si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. — Pro «substantia» graece est ὑποστάσεως, id est «subsistentiae.» «Initium substantiae,» vel subsistentiae, vocat fidem, per quam primo coepimus quasi subsistere in substantia spirituali et divina, factique sumus divinae consortes naturae. Per fidem enim regenerati sumus in baptismo, coepimusque esse nova Christi creatura. Fides ergo est initium substantiae nostrae, sive subsistentiae spiritualis, id est, nostrae justificationis, qua facti sumus novi homines, scilicet Christiani, spirituales et divini. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, q. d. Participes quidem facti sumus Christi, Christoque insiti; sed id nobis non proderit, nec Christi vitam et haereditatem aeternam participabimus, nisi in fide Christi persistamus. Sub fide spem, gratiam, charitatem, omnesque fidei proles et fructus intellige, ut dixi Cap. 3 et 4. Rursum, «initium,» graece ἀρχήν, vocat fundamentum fidei: quia cujusque rei fundamentum, in ea primum est, estque ejus initium; ὑπόστασιν autem, id est substantiam, vocat ipsam fidem cap. XI, 1. Ita Maldonatus in Notis manuscript.

Alii putant fidem vocari «initium substantiae;» quia per fidem constanter in christianismo subsistimus et persistimus: fides enim proponens nobis spem futurae mercedis et gloriae nos sustentat, et quasi facit subsistere in adversis et persecutionibus fortes et immobiles a Christo. Sic enim cap. XI, dicit Apostolus: «Fides est substantia rerum sperandarum.» Verum, quia hic non additur to «sperandarum,» et quia «substantia» simpliciter naturam et essentiam, non autem constantiam significat, hinc prior sensus germanior est.

15. Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis. — Pendet haec sententia a vers. praeced.; explicat enim quid sit to «usque ad finem,» scilicet, idem esse, quod «dum dicitur, Hodie,» id est, dum praesens agitur tempus vitae nostrae, dum vivimus et vocem Dei audimus, ne obduremus cor et exacerbemus Deum, itaque requie coeli excludamur, sicut olim Judaei sua obduratione exacerbarunt Deum, ideoque mortui sunt in deserto, et a requie terrae promissae exclusi sunt.


Versus 16: Quidam Enim Exacerbaverunt, Sed Non Universi

16. Quidam enim exacerbaverunt, sed non universi. — Quia non Josue, non Caleb, non parvuli, non mulieres, non Levitae. Hi enim non murmurarunt contra Mosen, nec exacerbarunt Deum, ideoque uti culpa, ita et poenae expertes fuerunt, salvique et incolumes ingressi sunt terram promissam Chanaan. Vide dicta Num. XIV, vers. 29. Innuit Apostolus hic aliquos Hebraeos a fide Christi, metu persecutionis defecisse, sed non omnes: illos ergo qui adhuc in fide persistebant hortatur, ne illos timidos a fide deficientes imitentur, nisi coelo excludi velint: sed potius alios constantes in fide intueantur et aemulentur.

Per Moysen, — duce Mose.


Versus 17 et 18: Quibus Autem Infensus Est, Nisi Illis Qui Increduli Fuerunt?

17 et 18. Quibus autem infensus est, nisi illis qui increduli fuerunt? — Id est, qui non credentes Mosi et diffidentes de Dei promissis, desperabant se posse obtinere terram Chanaan, ideoque reverti volebant in Aegyptum: qua de causa morte a Deo puniti sunt, et corpora eorum prostrata sunt in deserto. Incredulitatem tantopere inculcat et perstringit Apostolus, ut ab ea Hebraeos avertat, et in fide Christi tot persecutionibus tentatos et vacillantes confirmet.


Versus 19: Et Videmus, Quia Non Potuerunt Introire

19. Et videmus, quia non potuerunt introire, — q. d. Uti juravit et comminatus est Deus, ita re ipsa executus est: scimus enim, et re ipsa videmus illos incredulos et murmurantes non potuisse ingredi in Chanaan, q. d. Idem nobis eveniet, ut, nisi Deo minanti obtemperemus, ipsique credamus et fidamus, re ipsa excludamur coelo.