Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hortatur Hebraeos ad constantiam in fide Christi, ut per Christum, in requiem aeternam admittantur. Hanc enim docet, vers. 7, promissam esse Christianis, sicut Judaeis promissa et data fuit requies sabbati, et requies in Chanaan.
Hinc secundo, vers. 11, deficientibus a fide Christi minatur exclusionem a requie coelesti: vivus est enim sermo Dei et efficax, vindexque apostasiae.
Tertio, vers. 14, rursum hortatur ut Christum, aeque ac ipsos tentatum per omnia, ipsisque compatientem fidenter adeant et invocent.
Textus Vulgatae: Hebraeos 4:1-16
1. Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei ex iis, quae audierunt. 3. Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. 4. Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. 5. Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. 6. Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: 7. iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. 8. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. 9. Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. 10. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11. Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. 12. Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. 13. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. 14. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei: teneamus confessionem. 15. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. 16. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
Versus 1: Timeamus Ergo Ne Forte Relicta Pollicitatione Introeundi in Requiem Ejus, Existimetur Aliquis Ex Vobis Deesse
Monet Apostolus Christianos, ne excludantur a requie coeli, ut Judaei exclusi sunt a requie Chanaan.
1. Timeamus ergo ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. — Est metalepsis in verbo «timeamus,» q. d. Timeamus, et timendo caveamus ignaviam et inconstantiam, ne vel metu malorum, vel amore bonorum temporalium desciscendo ad judaismum, relinquamus fidem et spem quietis et gloriae aeternae, a Christo fidelibus suis promissae; ita ut «existimetur aliquis ex vobis deesse,» id est, ita ut videatur aliquis jam ab itinere et introitu in requiem illam, puta in coelum, jam defecisse, alioque mentem et iter reflexisse, ideoque requie illa esse privatus et exclusus. Sicut in hujus rei typum multi Judaei requie Chanaan et terra promissa, lacte et melle manante, dum murmurant et redire volunt in Aegyptum, exclusi sunt, mortui sunt in deserto.
Nota: Graecum «hysterekenai,» quod noster Interpres vertit «deesse,» tam «deficere et desciscere,» ut vertit Syrus, quam «privari» significat.
Nota secundo: Molliendo dicit «existimetur,» pro «inveniatur,» aut «sit.» Ita Theophylactus. Graece «dokē,» id est, «ne videatur,» hoc est, «ne videri possit»: sumitur enim potentialiter. Maldonatus in Notis manuscript. vertit, «ne contingat aliquem deficere.»
Nota tertio: Assurgit Apostolus a typo ad antitypum, id est, a Judaeis requie Chanaan, de quibus egit cap. praeced., ad Christianos requie coeli ob apostasiam exclusis, vel potius excludendis.
Versus 2: Etenim et Nobis Nuntiatum Est, Quemadmodum et Illis
2. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis. — Graece «kai gar esmen euengelismenoi,» id est, «etenim sumus evangelizati,» id est, Evangelium, sive laetum nuntium accepimus aeque ut illi, scilicet Hebraei. Hebraei enim acceperunt Evangelium de possidenda terra Chanaan; nos vero Christiani accepimus Evangelium de possidendo regno coelorum. Quod ergo David Psalm. xciv, vocat Dei vocem, dicens: «Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra» (hoc enim citavit Apostolus cap. praeced., vers. 7, atque hic perurget), Paulus hic explicat et vocat Evangelium; ex quo rursum liquet Evangelium non tantum promissa laeta, uti ejus etymon sonat, sed et minas poenasque complecti. Talis enim est illa quae sequitur, vers. 3: «Sicut juravi,» incredulis et inobedientibus, «in ira mea: Si introibunt in requiem meam.» Qua de causa Noster non vertit, «evangelizatum est,» sed «nuntiatum est,» quod tam tristia quam laeta, tam supplicia quam praemia comprehendit.
Sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei (id est, non receptus fide, nec creditus a Judaeis) ex iis (id est, secundum ea) quae audierunt, — q. d. Non profuit Hebraeis hocce suum Evangelium, hocce suum laetum nuntium, quia quae a Deo per Mosen audierunt, scilicet quod Dei ope Chananaeos essent superaturi, et in eorum terram tam fertilem quiete ingressuri, non crediderunt, unde desperantes reverti voluerunt in Aegyptum.
Urget Apostolus non mores impios, sed infidelitatem Judaeorum; quia hoc tantum proposito ejus serviebat, ut nimirum ex ea, ejusque punitione, Hebraeos Christianos ab apostasia deterreat, et in fide Christi confirmet, ne ob persecutiones ab ea deficiant.
Nota: Pro «admixtus» graece est «synkekramenos,» quod significat vinum, aliumve potum, aqua, aliove liquore mixtum, dilutum et temperatum, q. d. Sermo hic, sive Evangelium, et promissio Dei, objecto de re tam ardua et difficili, scilicet Chananaeis tam fortissimis subjugandis, fuit Hebraeis instar vini meri et potentis, quia superavit eorum opinionem et aestimationem, visusque fuit eis incredibilis quia illud quasi merum hauserunt, id est, quasi rem nimis arduam, nimis potentem, impossibilem acceperunt, nec aqua fidei miscuerunt et temperarunt, uti legit S. Augustinus in Psal. LXXVII. Si enim credidissent Deum esse fidelissimum aeque ac potentissimum, credidissent sane Deum promissis staturum, seque inducturum in Chanaan, itaque Deum ducem secuti, illique credentes et fidentes penetrassent in Chanaan: jam quia res tantas, metientes eas viribus suis, non crediderunt, hinc diffidentes et reverti volentes, promissione hac reciderunt, nec Chanaan ingressi sunt, itaque omne hoc Evangelium eis non profuit.
Nota secundo: Varietas est lectionum hujus loci, et emendans textus. Pro «synkekramenos» Graeci jam legunt in accusativo, «mē synkekramenous tē pistei tois akousasin,» id est «sermo auditus non profuit, non admixtis vel commixtis fide iis qui audierunt»; verbum enim «ōphelein» poscit apud Graecos accusativum, uti «profuit» apud nos poscit dativum, q. d. Sermo hic, quo Deus promisit Hebraeis terram Chanaan, non profuit Hebraeis qui per fidem non sunt commixti cum Josue et Caleb, qui duo soli audierunt, id est crediderunt. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Unde aliqui cum Cajetano hic legunt, «non profuit sermo non admixtis fidei iis qui audierunt,» id est, non profuit sermo audientibus, quia non erant admixti fidei, id est quia non crediderunt. Verum, ut recte advertit Ribera, vera lectio hujus loci esse videtur haec: «Sed non profuit illis sermo auditus, non admixtus fidei, iis (id est, in iis) qui audierunt.» Sic enim habent Graeca, Graeci et Syrus, q. d. Non profuit hic sermo, hoc Evangelium, sive laetum nuntium de requie et possessione Chanaan Hebraeis, qui illud a Deo per Mosen audierunt: quia licet initio, cum hac spe egressi sunt ex Aegypto, Deo id promittenti crederent, postea tamen auditis exploratoribus dicentibus, Chananaeos esse viros fortissimos, habereque urbes inexpugnabiles, a fide hac defecerunt: ita pariter vobis Christianis, o Hebraei, non proderit hocce Christi Evangelium, quo promittit regnum coelorum, audisse et credidisse, si metu persecutionum a Christi fide deficiatis; quare persistite in fide Christi, ut prosit vobis Evangelium, ac re ipsa promissam in eo haereditatem regni coelestis cernatis et adeatis.
Versus 3: Ingrediemur Enim in Requiem, Qui Credidimus; Et Quidem Operibus ab Institutione Mundi Perfectis
3. Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. — Graece «eiserchometha,» «ingredimur,» id est, ingredi incipimus et pergimus, tendimusque ut in eam re ipsa ingrediamur: significatur enim actus ingrediendi non completus, sed inchoatus et continuatus, juxta Can. 32.
Nota: Vox «enim» dat causam, cur vers. 1 dixerit: «Timeamus ne forte, relicta pollicitatione, existimetur aliquis ex vobis deesse,» q. d. Timendum est vobis, ne frustremini spe coelesti, si relinquatis fidem Christi, in qua vobis eam promisit Deus: nam si fidem hanc constanter retineatis, nihil vobis est timendum; certo enim requiem illam ingrediemini. Id probat ex citato vers. Psalm. xciv: «Sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.» Estque argumentum a contrario, q. d. Soli increduli Hebraei non sunt ingressi terram Chanaan; omnes autem credentes eam ingressi sunt: ergo sicut sola incredulitas illos ab ea exclusit, ita fides hos in eam induxit. Atqui Hebraei credentes et increduli Mosi, significabant allegorice homines credentes et incredulos Christo; rursum requies Chanaan significabat requiem coeli. Ergo pariter soli illi requie coeli excludentur, qui Christo credere et obedire noluerunt: omnes vero qui credunt et obediunt Christo, in eoque perseverant, hanc coeli requiem ingredientur.
Nota secundo: Pro «sicut,» legit Interpres in Graeco «hōs,» cum supra vers. 11, cap. III, legerit «hōs,» id est «quibus,» ut ibi dixi. Hic versus Hebraeis acrem dat stimulum, quo pariter S. Cyprianus, tract. De Laude martyrii, Christianos in persecutione Decii ad martyrium exstimulat: «Meminisse, inquit, debes velut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua aut capessendae salutis sit justa conditio, aut poenae merita formido. Stas inter adversa pariter ac prospera, arma inter et tela, hincque te saecularis ambitio, inde coelestis admonet magnitudo. Ante oculos tibi, quaeso, concurrant oblata et praemia, et parata discrimina. Coelo Martyres gaudent, veritatis inimicos ignis absumit. Paradisus Dei testibus floret, negatores gehenna complexa aeternus ignis inardescit.» «Inardescit,» id est «comburit,» scilicet ipsa gehenna, quae non est aliud quam aeternus ignis; est enim appositio. Sic Virgilius, Georg. IV, dicit: «Ardebat Sirius Indos.»
Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. — Est occupatio, per quam ascendit Apostolus ad explicandam anagogem sabbati, ut ex ea, et ex requie in Chanaan, evincat per verba citata Psalm. xciv: «Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut exacerbaverunt me patres vestri in deserto; quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam:» hinc, inquam, evincat restare Christianis tertiam requiem in coelo, q. d. Duplex requies olim promissa fuit a Deo patribus nostris. Prima requies fuit sabbati, qua Deus Genes. II, 3, in honorem et memoriam suae creationis et quietis jussit homines quiescere ab operibus die septimo. Secunda requies fuit in Chanaan: atqui David, cum Psalmo xciv loquitur de requie, eamque tacite credentibus promittit, non loquitur de requie diei septimi sive sabbati, quia in illam jam pridem inducti erant homines, scilicet ab initio mundi, cum Deus, operibus suae creationis perfectis, sanctificavit diem sabbati, jussitque homines illo die quiescere et suam requiem imitari. David etiam non loquitur de requie in Chanaan, ut patebit vers. 6 et 7. Ergo fatendum est quod David loquatur de tertia requie in coelo, eamque promittat fidelibus et Christianis, si in fide Christi perstent. Haec omnia magis patebunt vers. 7.
Hinc satis clare elicitur et evincitur, sabbati cultum et requiem in usu fuisse apud homines ante legem Mosis ab origine mundi (licet id neget Abulensis in cap. xxiii Levit., Quaest. III), ut scilicet diem septimum homines colerent, eoque a laboribus quiescerent in memoriam et gratiarum actionem creationis tam sui, quam totius mundi, quam Deus complevit die septimo: alioqui enim vim non haberet discursus et argumentum Pauli, ut patet ex dictis, et ex dicendis mox patebit magis.
Rursum, Paulus hic non loquitur de requie Dei in die septimo, sed de ejus effectu et imagine, scilicet requie hominum in sabbato, in quam ait nos ingredi, vel potius ingressos ab institutione mundi: ergo ex tunc homines sabbatum colere coeperunt.
Tertio, idipsum significatur Genes. II, 3, ubi dicitur, Deum jam tum sanctificasse, id est festum et sanctum decrevisse ac sanxisse diem septimum, ut scilicet recens hoc creationis beneficium solemni hoc die jugiter recolerent homines, Deoque gratias agerent.
Versus 4: Dixit Enim in Quodam Loco de Die Septima Sic: Et Requievit Deus Die Septima ab Omnibus Operibus Suis
4. Dixit enim in quodam loco (Genes. II, ut nostis vos Hebraei) de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. 5. Et in isto (Psalm. xciv, jam citato) rursum: Si introibunt in requiem meam. — En hic requies Dei duplex: prior in sabbato et sabbatismo, secunda in Chanaan, ut jam dixi.
Nota: Deus quievit in die septima a creatione novarum rerum et specierum, non autem a productione et propagatione novorum individuorum in quaque specie.
Nota secundo: Requies sabbati dicitur Dei, tum formaliter, quia in die septimo quievit Deus a creatione; tum exemplariter et efficienter, quia quies hominum in sabbato, et cultus sabbati institutus est a Deo ad exemplar quietis Dei in sabbato: ideo enim jussit Deus homines quiescere in sabbato, quia ipse eodem die quievit ab operibus suis.
Nota tertio: «rursum,» q. d. Praeter requiem sabbati, habet Deus aliam requiem, quam hominibus praeparavit, et a qua incredulos exclusit, dicens: «Si introibunt in requiem meam,» de qua mox subdit:
Versus 6 et 7: Quoniam Ergo Superest Introire Quosdam in Illam; Iterum Terminat Diem Quemdam, Hodie, in David Dicendo
6. Quoniam ergo superest introire quosdam in requiem illam, et ii quibus prioribus annuntiatum est (graece «euangelisthentes,» id est, «quibus evangelizatum est,» de quo dixi vers. 2), non introierunt propter incredulitatem: 7. iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo. — Hic est discursus Apostoli: Deus suam requiem promisit et praeparavit hominibus aliquibus, ad eamque invitavit Judaeos, ut scilicet sub Deo, primo in hac vita quiescerent, et quiete viverent in Chanaan, deinde in altera vita quiete et felicissime viverent in coelo. Verum multi increduli fuerunt Deo, ideoque exclusi sunt hac Dei quiete, id est, tam terra Chanaan, quam coelo. Hinc ergo Deus, ne requies sua maneat vacua, tertio per Davidem, fideles et Christianos ad suam requiem invitat dicens: «Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.»
Objicere quis posset, Josue et Caleb cum filiis incredulorum, ingressos esse in quietem Chanaan, ac proinde illam non esse vacuam, sed plenam. Verum hanc objectionem excludet inferius vers. 8.
7. Iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. — Pro «terminat» graece est «horizei,» id est, «praefinit et determinat,» hoc est, signat quoddam spatium temporis, scilicet hodie, puta tempus vitae nostrae, quo possumus intrare in hanc Dei requiem, post quod nulla sit facultas introeundi, q. d. David implicite nobis insinuat quamdam Dei requiem, quando adhortatur nos Psal. xciv, ne obduremus voci Dei cor nostrum, uti fecerunt patres, cum eos Deus ex Aegypto evocans in Chanaan ducere volebat: quos idcirco Deus requie sua exclusit; sed potius ut auscultemus Deo ducenti nos in requiem suam. Atqui David non loquitur de requie sabbati: haec enim facta et peracta est in genesi et creatione mundi. Nec secundo, loquitur de requie, quam Deus Hebraeis dedit in terra promissa per Jesum, sive Josue, utpote quae jam tanto tempore praeterierat, quamque jam possidebant cum David dixit: «Hodie si vocem ejus audieritis,» etc. Ergo necesse est dicere, quod David aliam et tertiam quamdam requiem intellexerit, puta in coelo aeternam, quae nobis fidelibus et Christianis quavis aetate hoc «hodie» proponitur; tertiam inquam requiem, quae per duas praecedentes, scilicet per requiem sabbati et requiem in Chanaan, anagogice fuerit significata, quam nobis praestat Jesus Christus per Josue adumbratus.
Versus 8: Nam Si Eis Jesus Requiem Praestitisset, Numquam de Alia Loqueretur, Posthac, Die
8. Nam si eis Jesus (Josue) requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur, posthac, die. — Est occupatio. Rationi Pauli objicere poterant Hebraei: Tu, Paule, dicis patres nostros requie Dei in Chanaan exclusos ob incredulitatem, ideoque alios, puta Christianos, in requiem Dei admittendos esse: nos excipimus, dicimusque filios patrum nostrorum Deo credentes cum Josue in requiem Chanaan esse ingressos, ac consequenter non quaerendos esse alios, qui requiem Dei ingrediantur.
Hos elidit hic Paulus per verba Davidis dicentis «hodie.» Per «hodie» enim insinuat etiamnum restare requiem in quam ingrediamur, ac consequenter sequitur eam non esse exhibitam per Josue, qui jampridem mortuus est. Itaque Paulus significat Davidem illis verbis: «Si introibunt in requiem meam,» per «requiem» intellexisse quidem ad litteram requiem in Chanaan; sed allegorice, et multo magis significasse requiem in coelo Christianis promissam, figuratam per Chanaan: ad hanc enim quemlibet invitat etiamnum David dicens: «Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.»
Innuit ergo David, quod Deus vocans et promittens Hebraeis requiem in Chanaan, hoc ipso tacite et allegorice eosdem vocarit, eisque promiserit requiem in coelo, quodque tam ab hac, quam ab illa Hebraei ob incredulitatem fuerint exclusi. Unde colligit Paulus: reliquum ergo est, ut Christiani hanc Dei requiem in coelo, ad quam maxime Deus Hebraeos vocaverat, occupent: hoc est enim quod subdit dicens:
Versus 9: Itaque Relinquitur Sabbatismus Populo Dei
9. Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. — Id est, ex dictis sequitur, aliud sabbatum, id est, aliam requiem, relinqui et restare populo fideli et Christiano, puta requiem, gaudium et solemnitatem coelestem, figuratam per quietem et festum sabbati veteris et Judaici. «Shabat» enim hebraice significat «quiescere,» inde «shabbat,» vel «sabbatum,» dicitur «quies»: unde dies septima, in qua indicta erat omnibus quies, vocatur «sabbatum»; sabbatismus ergo idem est, quod requies.
Versus 10: Qui Enim Ingressus Est in Requiem Ejus, Etiam Ipse Requievit ab Operibus Suis, Sicut a Suis Deus
10. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. — Vox «enim» dat causam, cur hanc requiem Christianorum vocarit «sabbatismum.» Causa haec est analogia et allegoria sabbatismi: sabbatismus enim vetus aliud non erat, quam quies ab operibus in die septimo, ut hac quiete homines recolerent et repraesentarent requiem Dei, qua die septimo ab operibus creationis quievit. Haec autem omnia allegorice, vel potius anagogice, significabant, fideles et Christianos in aeterna illa Dei requie in coelo, pari modo, et multo felicius quieturos ab omnibus operibus molestis et difficilibus virtutum, ab omni labore et lucta contra vitia et tentationes, ab omni mortificatione activa et passiva, quibus laborabant et affligebantur in hac vita. Significat ergo Sanctos in Ecclesia, non militante, ut vult Beza, sed triumphante, cessare ab omni labore hujus miserae vitae, quae tota in negotio consistit. Vult enim probare veram illam requiem non solum non fuisse in terra Chanaan, sed ne esse quidem posse in hac vita, quae, ut docet Job, cap. vii, vers. 1, non est aliud quam militia et laborum ac miseriarum omnium theatrum.
Quam suavis sit haec requies Beatorum in coelo pulchre docet S. Chrysostomus in morali hom. 6: «Revera, inquit, illa est requies, ubi fugit dolor, tristitia, gemitus, et ubi neque sollicitudines, neque labores, neque agones; non est illic: in sudore vultus tui comedes panem tuum; non est illic: In tristitiis generabis filios; sed omnia pax, gaudium, jucunditas, voluptas, bonitas, mansuetudo; non est illic invidia, neque zelus, neque morbus, neque mors; non ibi tenebrae, neque nox, semper diei claritas; non est fatigari, non fastidium accipere, semper in desiderio bonorum perseverabimus.» Et quae sequuntur.
Versus 11: Festinemus Ergo Ingredi in Illam Requiem, Ut Ne in Idipsum Quis Incidat Incredulitatis Exemplum
11. Festinemus ergo ingredi in illam requiem. — q. d. Dum in vitae hujus deserto, instar Hebraeorum, peregrinamur et tendimus ad requiem, et terram promissam in coelis, non consistamus, non respectemus, non lassemur, non cadamus animo ob labores, et hostium incursus ac persecutiones, sed forti et constanti animo pergamus, imo festinemus ingredi in illam requiem.
«Cursu,» inquit S. Chrysostomus hic in morali homil. 7, «opus est, et vehementi cursu: qui currit, non ad prata adjacentia, non ad amicos, non ad spectatores, sed ad palmam attendit, non consistit, metae vicinus non languet, sed cursum intendit: sic quo seniores et coelo viciniores sumus, eo magis et concitatius currere debemus.» «Festinandum nobis est,» ait D. Thomas, «in hac peregrinatione, quia via longa est, vita brevis, vocatio Dei urget, et in mora est periculum.»
Ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. — Id est, ne quis fiat simile incredulitatis exemplum, quale scilicet fuerunt Hebraei; ut, sicuti Hebraei ob incredulitatem Chanaan exclusi sunt, ita nos, ob eamdem, coelo excludamur. Vatablus et Erasmus vertunt, «ne quis eodem concidat incredulitatis exemplo»; vel, «ne quis ob incredulitatem corruat,» ut illi corruerunt et prostrati sunt in deserto.
Nota: Hebraei maxima parte itineris ex Aegypto in Chanaan confecta, cum jam Chananaeae vicini essent, ob exploratorum tristia et timida nuntia, Deo diffidere coeperunt, volueruntque reverti in Aegyptum; unde Deus iratus eos per quadraginta annos circumduxit in deserto, ut omnes morte consumeret. Idem hic minatur et intentat Apostolus Hebraeis, ad Christum jam conversis; scilicet eos, nisi in fide Christi persistant, omnesque tentationes, terrores et persecutiones superent, coelo excludendos esse, si videlicet persecutionum metu a Christo ad judaismum desciscant.
Moraliter idem ipsum exemplum applicet sibi unusquisque illorum, qui Dei vocationi ad fidem et poenitentiam, vel etiam ad virginitatem, Religionem et perfectionem resistunt, eamque negligunt et spernunt, contra quos tonat Dominus Prov. I, 24.
Versus 12: Vivus Est Enim Sermo Dei, et Efficax, et Penetrabilior Omni Gladio Ancipiti
12. Vivus est enim sermo Dei, et efficax. — Vox «enim» dat causam, cur timere debeant Hebraei, si a fide Christi recedant, ne incidant in idem cum priscis Judaeis, incredulitatis exemplum. Causa haec est, quia sermo Dei vivus est et efficax, qui hoc exemplum de eis statuere vult et potest.
Quaeres, quis sit hic «sermo.» Aliqui intelligunt Dei miracula et minas, quae intentavit incredulis. Verum longe aptius et melius alii passim intelligunt Dei Filium: hic enim Joan. I, 1, aeque ut hic dicitur «logos,» id est, «verbum» vel «sermo,» scilicet mentis et conceptus paterni. Idem patet ex sequentibus. Nulli enim verbo aut sermoni nisi Filio competit id quod sequitur, quod scilicet sit discretor cogitationum, et quod omnia nuda et aperta sint oculis ejus.
Dices: Cur ergo Paulus clare non nominat Filium, sed vocat eum «logon,» id est, sermonem vel verbum?
Respondetur primo, quia proprium nomen Filii est «logos»: sicut enim nos cogitando, vel intelligendo formamus nobis conceptum rei cogitatae vel intellectae, qui dicitur verbum vel sermo mentis: ita Pater aeternus intelligendo et comprehendendo suam essentiam, et omnia quae in ea sunt, formavit et produxit hoc Verbum aeternum: hoc tamen discrimine, quod nostrum verbum, utpote imperfectum, menti nostrae non sit adaequatum, sed accidens sit et actus vitalis intellectus, quo rem concipimus et intelligimus; Dei vero Verbum perfectissimum, Deoque adaequatum, sit persona subsistens et producta (scilicet Filius Dei), qua, et per quam Pater dixit, et facta sunt omnia, Joan. I, 3; unde S. Joannes I, propriam Filii Dei rationem et naturam describens et definiens: «In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Quod pulchre suo carmine transtulit Nonnus, cum ita canit:
«Achronos en, dieikytos en arrhēto Logos archē, Isophyēs, genetēr, homēlikos, hyios amētor.»
Id est: Sine tempore erat, incomprehensibile in ineffabili Verbum principio, Aequalis naturae, Patri coaevum, Filius sine matre.
Secunda causa, cur Paulus Filium Dei potius vocet «sermonem,» quam «filium,» est, quia alludit ad sermonem fidei, de quo dixi vers. 2; hoc enim Verbum mentale ab aeterno factum est vocale in tempore, cum locutum est per os Mosis et Prophetarum, et maxime cum ipsummet Verbum induit carnem, os et vocem hominis, fidemque ac voluntatem Dei Patris suo sermone nobis enarravit et evangelizavit.
Tertia causa est, quia Filius Dei suo sermone, id est sententia, decreto et jussu puniet eos, qui increduli suum sermonem fidei repulerunt; credentes vero, illique dicto audientes praemiabit. Hoc enim proprie hic intendit Apostolus.
Sensus ergo est, q. d. Quidquid Dei Filius promisit et comminatus est incredulis per os et sermonem Davidis, Prophetarum et Apostolorum, id certo et efficaciter praestabit suo sermone, decreto et jussu. Est enim ipse sermo omnipotens, vivus et efficax, ut incredulos et rebelles occidat, damnet et cruciet poena vivaci in aeternum; fideles vero praemiet et salvet, ut regnent et vivant in aeternum. Ita Theodoretus, Oecumenius, S. Thomas, Lyranus, Cajetanus et alii.
Nota: «logos» tam «sermonem,» quam «verbum» significat; unde sicut illud Joan. I, 1: «In principio erat Verbum,» verti potest, «in principio erat sermo,» inde enim Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus et alii veteres Filium saepe vocant Sermonem: ita hic vicissim verti potest, «vivum est enim verbum Dei et efficax,» et ita legit S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. III. Sicut enim «Verbum,» utpote unum et simplex, simplicitatem: ita «sermo» integritatem et perfectionem Filii Dei significat. Sermo enim ex multis verbis constans, integram perfectamque effert et enuntiat sententiam, non unam tantum, sed et plures saepe. Unus enim Dei sermo saepe multis propositionibus et sententiis coalescit et conflatur, quod huic loco congruit. Paulus enim inducit hic Christum quasi sermonem multivarium, qui scilicet singulorum cogitationes examinet et discernat; atque hos puniat, illos praemiet.
Et penetrabilior omni gladio ancipiti. — Pro «penetrabilior» graece est «tomōteros,» id est acutior, magis incidens; «temnō» enim idem est quod «seco, incido.» Secundo, pro «ancipiti» graece est «distomos,» hoc est, habentem duo ora, id est, duas acies, scilicet utrimque acutum et incidentem. Sicut enim Hebraei, ita et Graeci, aciem gladii vocant «os,» quod instar oris homines mordeat et devoret. Unde illud in Scriptura tritum: «Percussit illos in ore gladii,» id est «in acie,» vel «per aciem» gladii. Jam sensus hujus loci est, q. d. Sermo Dei omnia penetrat, estque quasi anceps gladius habens duplicem aciem, puta aciem duorum testamentorum, novi scilicet et veteris, ait S. Augustinus, lib. XX de Civit., cap. XII. Sed hoc mysticum est. Secundo, S. Thomas: Sermo Dei, inquit, est anceps, quia paratus et expeditus est, tam ad sciendum, quam ad agendum; tam ad bona promovenda, quam ad mala divertenda. Sed hoc mysticum et tropologicum est.
Dico ergo tertio et genuine: «Sermo Dei,» id est Filius Dei, est «penetrabilior gladio ancipiti,» id est, acutissimus est, profundissime et undique penetrat, sicuti maxime secat et penetrat gladius anceps, qui utrimque secat. Porro haec vis penetrandi sermonis, id est Filii Dei, consistit partim in cognitione, partim in activitate. Sicut enim gladius anceps, secans et penetrans hominem, non tantum maxime activus est, maximamque secandi vim ostendit, sed etiam hoc ipso quo hominem secat et penetrat, hominis intima denudat, eaque omnibus cognoscenda et intuenda proponit: ita et Filius primo, penetrat et pervidet omnia corda et cogitationes, ut nulla incredulitas aut iniquitas, quantumvis in corde abscondita, eum latere possit; unde explicans idipsum Apostolus subdit: «Discretor est cogitationum, et omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.» Secundo, idem Filius sua praesentia et activitate penetrat omnia, ut quosvis peccatores, et quaevis peccata quantumvis recondita, punire, damnare, occidere et dissecare possit: sicut enim oculos, ita et manus habet acutissimas, maximeque efficaces et penetrantes.
Moraliter Hugo Victorinus in Joelis cap. III: «Vivus, ait, est sermo Dei, ut credas; efficax, ut speres; penetrabilis, ut timeas. Vivus est in praeceptis et prohibitionibus; efficax in promissis et comminationibus; penetrabilis in judiciis et damnationibus. Quia igitur vivus est sermo Dei, credendum est eum vera promittere; quia efficax, credendum est eum promissa perficere; quia penetrabilis est, et falli non potest, eum offendisse lugendum est, et de caetero offendere cavendum est.»
Et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum. — «Anima» est inferior pars hominis, in qua resident cupiditates et affectus partim naturae, partim concupiscentiae, a quibus homines «Animales» vocantur. «Spiritus» vero est superior pars hominis, fide et gratia Dei illustrata, a qua homines «Spirituales» dicuntur, q. d. Verbum hoc, sive sermo Dei, puta Filius examinat et discernit motus et cogitationes tam animales quam spirituales, «compages quoque et medullas,» id est intimas hominis partes: compages enim sunt cartilagines, musculi et nervi, quibus in homine os unum alteri colligatur; medulla vero est succus et pinguedo ossibus inclusa. Discernit, inquam, haec Filius, ita scilicet, ut pervideat qui motus ab anima, qui a spiritu proveniant, an scilicet haec illave cogitatio, affectus et desiderium promanet a natura aut concupiscentia, an vero a Dei gratia, q. d. Omnia omnino, etiam abditissima et intima, videt, penetrat, examinat, judicat et vindicat Christus Dei Filius; nihil est tam absconditum, quo non penetrent et oculi et manus Christi.
S. Gregorius, homil. 11 in Ezech., per «compages» intelligit cogitationes sibi invicem instar compagum connexas; per «medullas» vero intelligit intentiones, ut seipsum explicans subdit Apostolus.
Discretor est cogitationum et intentionum cordis. — Pro «discretor» graece est «kritikos,» id est, «criticus» est Christus, judex et censor cogitationum et intentionum cordis; scit et pervidet quid quisque cogitet et velit, et quo fine; perspicit fundum animae nostrae, uti nos perspicimus lapillos in fundo limpidissimae aquae jacentes: perspicit, inquam, Christus intima nostra desideria, hoc fine ut ea judicet et praemiet, aut puniat et vindicet, v. g. ut vos, o Hebraei, si in fide sua persistatis, glorificet; sin metu persecutionum ab ea deficiatis, etiam per latentem vel occultam tantum diffidentiam, apostasiam, vel incredulitatem, damnet et reprobet.
Moraliter nota hunc locum pro praesentia et omniscientia Dei, quae cuique magno debet esse stimulo, ut se compescat ab occultis et mentalibus peccatis et desideriis pravis, utque bonis et sanctis cogitationibus et studiis semper insistat. «Oculis Dei simul universa cernentis, inquit S. Augustinus, serm. 2 De Tempore, non abdita locorum, non parietum septa secludunt; nec solum ei acta et cogitata, verum et agenda et cogitanda sunt cognita. Ista vera scientia summi judicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum, cui obscura clara, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur.» Pulchre et affectuose idipsum pertractat auctor Soliloquiorum, cap. xiv, qui extat tom. IX operum S. Augustini. Gentiles idipsum agnoverunt. Ita Thales, septem Graeciae sapientium sapientissimus, dicebat, «homines sibi persuadere debere, deos omnia cernere, deorumque omnia esse plena, ut coram iis caste et sancte vivant.» Idem rogatus, num facta iniqua deos laterent, respondit: «Ne cogitata quidem: secretis enim agitationibus coeleste numen adest et interest.» Homerus, quis sit Deus, ita definit:
«Hē hēlios hos pant' ephora, kai pant' epakouei.»
Est sol qui omnia videt, et omnia audit.
Nimirum, ut ait Sapiens, «in omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos,» Prov. xv, vers. 3; et cap. xvi, 2: «Omnes viae hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.»
Hinc Aegyptii pingebant Deum, quasi oculum baculo innixum, ut significarent Dei omniscientiam et providentiam, pervigilemque curam quasi pastoralem. Sic Osirim deum suum pingebant, quasi sceptrum habens in se oculum insculptum, ait Macrobius, lib. I, cap. xxi. Sceptrum significat dominium et potestatem regiam, oculus omniscientiam. Unde et Graeci «Theon apo tou theasthai,» id est a videndo, nominant. Hinc et Jeremias, cap. 1, vidit Deum quasi virgam vigilantem.
Versus 13: Et Non Est Ulla Creatura Invisibilis in Conspectu Ejus; Omnia Autem Nuda et Aperta Sunt Oculis Ejus
13. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. — Pro «invisibilis,» graece est «aphanēs,» id est, non apparens, occulta, et consequenter invisibilis.
Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. — Pro «aperta» graece est «tetrachēlismena,» quod a «trachēlos,» id est a «collo,» deducitur, ac primo verti potest cum Theophylacto «jugulata» aut «decollata,» et cum Chrysostomo «excoriata,» ut sit metaphora ab ovibus jugulatis et excoriatis, q. d. Sicut oves pelle sua excoriatae a collo ad caudam usque nudae sunt, et omnia earum extima et intima revelantur: sic Christo Dei Filio omnia sunt nuda et aperta. Secundo Gagneius, «trachēlizein,» inquit, «est a collo ad caudam medium secare, sive per medium dorsi findere, ita ut intestina animalis fissi denudentur et pateant intuenti»; sic Christo omnia patent, perinde ac si diffissa essent. Tertio, Erasmus, Ribera et Scapula in Lexico, «trachēlizō,» inquiunt, est, «in collum sive cervicem reclino et resupino hominem aut animal, ita ut facies resupinata omnibus aperta et conspicua proponatur.» Quo sensu poeta ait: «Aulam resupinat amici»: «resupinat,» id est aperit, patentem et conspicuam facit, ut eam perscrutetur, sic Christus omnia quasi resupinata in facie nude et clare intuetur. Omnes hae etymologiae huic loco percommodae sunt: secunda tamen Gagneii nervosior et significantior est.
Ad quem nobis est sermo. — Id est, de quo nobis est sermo, de quo loquor. Est hebraismus, et ponitur pro «tō hō,» «pros hon» pro «peri hou,» id est, «ad quem,» pro «de quo.»
Aliter Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et Adamus, q. d. Cum quo nobis est ratio, causa, negotium, cui omnium actuum nostrorum rationem reddemus. Graecum enim «logos» non tantum «sermonem,» sed et «rationem» significat.
Versus 14: Habentes Ergo Pontificem Magnum, Qui Penetravit Coelos, Jesum Filium Dei, Teneamus Confessionem
14. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. — A vers. 11 hucusque egit contra incredulos, et ab incredulitate Hebraeos metu vindictae per Verbum et Filium Dei exercendae deterruit; jam credentes alloquitur, blandeque eos hortatur, ut in fide Christi persistant, itaque requiem coeli ad quam vers. 11 et praecedentibus eos hortatus est, ingrediantur, q. d. Agite, Hebraei, persistite in fide Christi, ad requiem in coelis properate: esto, coeli longe a nobis absint, facile eos conscendemus et penetrabimus, duce Christo qui eos penetravit eosque nobis pervios fecit, dummodo confessionem scilicet fidei et spei nostrae (uti addunt et exprimunt nonnulla Biblia Latina, licet in Graecis et Romanis nihil tale habeatur) constanter retineamus. Vide dicta cap. III, vers. 1.
Nota, cap. III hucusque Apostolus Christum opposuit Mosi, tanquam Apostolum novum Apostolo veteri: jam et deinceps opponit et anteponit Christum Aaroni, tanquam pontificem novum pontifici veteri: qui non sancta sanctorum ut Aaron, sed coelos ipsos penetravit, ut Deo assistat, tanquam pontifex pro nobis interpellans, et peccata nostra expians, coelosque nobis reserans:
Versus 15: Non Enim Habemus Pontificem, Qui Non Possit Compati Infirmitatibus Nostris; Tentatum Autem per Omnia pro Similitudine Absque Peccato
15. Non enim habemus pontificem, qui non possit condolere infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. — Est occupatio. Dicere enim potuissent Hebraei: Tu, Paule, recte dicis Christum penetrasse coelos, ibique esse pontificem nostrum; sed exigua haec nobis est consolatio: Christus enim in coelis beatus et gloriosus non sentit, non experitur, ac consequenter non multum condolet et aestimat, nec multum juvare et amoliri nititur nostras infirmitates, id est, persecutiones et aerumnas tot et tantas, ut videantur pene intolerabiles, quae nos hic extreme affligunt, et languidos infirmosque ac pene desperatos efficiunt: qui enim sentit et experitur alterius dolores, longe facilius eis compatitur et succurrit. «Non ignara mali miseris succurrere disco,» aiebat Dido. Huic objectioni respondet hic Apostolus, negando illud assumptum: Christus enim omnes nostras infirmitates expertus est, et per omnia tentatus et afflictus est «pro similitudine,» id est, omnino similiter atque nos, ac proinde expertus omnia scit et potest, id est, proclivis et pronus est, ut compatiatur et succurrat omnibus tentationibus, aerumnis et infirmitatibus nostris.
Nota: «Infirmitates» per hebraeam metonymiam et metalepsim vocat dolores: dolores enim sunt causa infirmitatis et languoris tam corporis, quam animi. Vide dicta I Corinth. XII, vers. 5 et 10.
Secundo, pro «condolere» graece est «sympathēsai,» id est sensu alieni mali tangi et affici, cum alio patiente pati.
Tertio, pro «similitudine» graece est «kath' homoiotēta,» id est «homoiōs,» hoc est similiter, supple «nobis,» vel «nostris infirmitatibus.» Τὸ enim «hēmōn,» id est «nostris,» quod praecessit, hic subauditur et repetendum est; quod Hebraei dicunt «kidmutenu,» id est, secundum similitudinem nostram, hoc est, omnino similiter atque nos: solent enim Hebraei cum perfectam et omnimodam similitudinem significare volunt, congeminare notas similitudinis, uti «k» et «demut,» quod Graeci imitantur, dicentes «hōs kath' homoiotēta,» vel «mala homoiōs,» ut dixit Apostolus, cap. II, vers. 14.
Quarto, pro «tentatum autem,» clarius Vatablus et alii vertunt, «sed tentatum.» Est enim antithesis ejus quod praecessit, «qui non possit condolere,» quia scilicet non est tentatus, tentationes nostras non est expertus. Rursum, «per omnia,» id est, per omnes infirmitates nostras.
Quinto, «absque peccato,» id est, excepto peccato, graece «chōris hamartias,» id est, extra peccatum, q. d. Christus licet per omnia tentatus sit, immunem tamen et semotum se servavit a peccato; ita et vos, o Hebraei, licet tentemini, tamen tentationi non cedite, nec peccato consentite: hoc enim in vestra est manu et potestate, sicut fuit in potestate Christi.
Quaeritur hic, an Christus proprie tentatus fuerit, et an omni modo et omni infirmitate qua nos tentamur? Respondeo: Proprie Christus tantum exterius a diabolo tentatus fuit, interius vero a carne, phantasia aut concupiscentia tentari non potuit: cujus ratio est, quia interior tentatio est inordinata delectatio partis inferioris, sive est ipse motus concupiscentiae rationem praeveniens et alliciens ad peccatum. Sicut ergo Christus, utpote peccatum expiaturus et aboliturus, expers plane fuit peccati, ita et expers fuit concupiscentiae et tentationis internae: concupiscentia enim ex peccato orta, peccati est initium et inchoatio, ac proinde esse non potest nisi in natura per peccatum vulnerata et saucia, qualis esse non potuit in Christo.
Hinc sequitur, licet passiones fuerint in Christo, non fuisse tamen propassiones; explico: fuit in Christo ira, audacia, timor, sed ita ut rationem et voluntatem Christi praevenire, ipsoque invito vel inscio exoriri, concitari et exurgere non possent; hoc enim est propassionum: omnis enim motus irae, audaciae, tristitiae in Christo, ab eo libere fuit assumptus, et a ratione et voluntate Christi elicitus et imperatus, ita ut irasci aut tristari Christus non posset, nisi irasci aut tristari vellet et eligeret. Erant enim passiones omnes in Christo, utpote in natura integra et perfecta (qualis fuit in Adamo ante peccatum) constituto, subditae prorsus et subjectae: talis enim natura decebat Salvatorem et Dei Filium. Verum de hujuscemodi tentatione, qua diabolus Christum, aut concupiscentia nos ad peccatum sollicitat, proprie non loquitur hic Apostolus, ut mox patebit.
Secundo, cum dicit Apostolus Christum tentatum fuisse per omnia, id est per omnes infirmitates nostras, non intelligit, nec amplectitur ignorantiam et defectum scientiae aut gratiae: haec enim non sunt infirmitates, id est dolores et afflictiones; neque decebat haec esse in Christo, utpote qui ad hoc in mundum venerat, ut homines ab hisce defectibus sanaret, ut ignorantes doceret, gratia instrueret, Deoque gratos redderet. Perperam ergo ex hac Apostoli sententia Lutherus, Bucerus et Calvinus inferunt: Ergo in Christo fuit ignorantia: faciunt ergo ipsi ex hoc loco Christum Agnoitam. Respondeo, nego consequentiam. Nam ignorantia est filia et appendix necessaria peccati, aeque ac concupiscentia. Pari enim modo inferre liceret: Ergo concupiscentia fuit in Christo. Itaque sicut in Christo non fuit peccatum, ita nec fuit concupiscentia, aut ignorantia: hae enim sunt propriae et individuae comites peccati, et ejusdem cum peccato rationis, ordinis et indecentiae esse censentur. Quocirca hae in Christo non instrumenta (uti fuerunt cruciatus et poenae), sed impedimenta satisfactionis et redemptionis nostrae fuissent: ergo in eo esse non potuerunt. Vide Bellarminum lib. IV De Christo, cap. 1.
Tertio, per «infirmitates» Apostolus non intelligit morbos et aegritudines: hae enim non sunt naturae, id est, omnibus hominibus communes, sed particularium sunt personarum, ex particulari parentum, vel ipsorum aegrotantium intemperantia, aliove excessu, defectu aut vitio ortae: Christus autem tantum assumpsit naturales et innoxias passiones, communes toti generi humano, non autem proprias certarum personarum, uti sunt hi illive morbi: hoc enim Christum decebat, nimirum ut totus esset sanus, qui naturam nostram plane sanaturus advenerat. De quo plura dixi cap. II, vers. 17. Quare licet verbera et dolores admiserit et susceperit Christus, non tamen iis temperiem sui corporis ita distemperari, ut in morbum incideret; sed tantum eorum vi et acerbitate animam a corpore excludi, mortemque violentam, qua nos redimeret, sibi inferri permisit.
Quaeres: Quae sunt ergo «infirmitates nostrae,» quas Christus in se suscepit, quibusque compatitur?
Respondeo primo, est carnis et animae fragilitas; secundo, sitis, fames, fatigatio et similes hominum aerumnae; tertio, naturalis horror mortis, ignominiae, verberum, spoliationis; quarto, ipsa mors, verbera, irrisiones, contumeliae, spoliatio bonorum omnium. Haec duo ultima nomine «infirmitatum» proprie hic intelligit Apostolus: hae enim erant infirmitates Hebraeorum, nimirum persecutiones, spoliationes aliaque poenae eis ob fidem Christi a Judaeis magistratibus inflictae. Unde ad eas fortiter tolerandas exemplo Christi, ejusque gratiae et auxilii spe et promissione, eos hic et saepe alibi hac epistola adhortatur Apostolus: hisce enim «tentatus,» id est afflictus, vel «tentatus,» id est, probatus et exploratus, fuit Christus; ejusque fides et constantia, et hasce superans ac vincens Christus meruit tam hasce, quam alias quaslibet tentationes, etiam a daemone et concupiscentia excitatas in nobis, per suam gratiam vincere et superare.
Versus 16: Adeamus Ergo cum Fiducia ad Thronum Gratiae
16. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae. — Q. d. Cum habeamus Christum pontificem, qui ita condoleat et compatiatur omnibus infirmitatibus nostris, non timidi, non diffidentes, sed audacter et fidenter, eum in coelesti throno ad dexteram Patris considentem et regnantem adeamus et invocemus in omni tentatione, tribulatione et persecutione: jam enim placabilis sedet in throno gratiae, postea terribilis sessurus est in throno judicii, inquit Theophylactus.
Nota: Pro «fiducia,» graece est παρρησία, quae (quasi πᾶν-ρησία) est libertas et licentia loquendi, qua omnia dicuntur: sive oratio libera nihil reticens; inde vero per catachresin παρρησία significat fiduciam sive confidentiam, ex qua oritur haec loquendi libertas, et sic saepe hoc nomen accipit Paulus. Jam confidentia, sive fidentia, ait Cicero, est, per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit, nimirum si fidentia sit humana: nam si sit divina uti hic est, non in se, sed in Deo spem suam collocat.
Ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. — Q. d. Ut, si in peccatum lapsi simus, illius veniam misericorditer a Christo consequamur. Rursum ut gratiam inveniamus, id est, ut Christi gratiam, favorem et benevolentiam nobis conciliemus, «in auxilio opportuno;» graece εἰς εὔκαιρον βοήθειαν, id est, in auxilium opportunum, ut scilicet opportuno tempore, puta tempore tentationis et persecutionis, cum Christi auxilio indigebimus, illud ipse nobis conferat ad omnes difficultates fortiter superandas.