Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet, quod Christus pontifex noster non a se, sed a Deo constitutus, nobis similis et condolens, oransque exauditus sit pro sua reverentia et obedientia, pontifex, inquam, secundum ordinem Melchisedech. Unde vers. 11. sternit ad Melchisedech viam sibi et transitum, increpando Hebraeorum tarditatem et cruditatem, utpote quibus adhuc opus sit lacte, non solido cibo.
Textus Vulgatae: Hebraeos 5:1-14
1. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: 2. Qui condolere possit iis qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: 3. Et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. 4. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. 5. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 6. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. 7. Qui in diebus carnis suae, preces, supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. 8. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis quae passus est, obedientiam: 9. Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, 10. Appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech. 11. De quo nobis grandis sermo, et interpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. 12. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus: rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. 13. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae: parvulus enim est. 14. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
Versus 1: Omnis Namque Pontifex ex Hominibus Assumptus, pro Hominibus Constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut Offerat Dona et Sacrificia pro Peccatis
Vox «namque» dat causam, cur dixerit in fine cap. praeced. «Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae» ejus. Causa haec est, quia Christus est pontifex noster, habetque in se omnes pontificii optimi dotes, officia et munia: itaque commode transit hic Apostolus a comparatione et praecellentia Christi cum Mose, in ducatu et legislatione Ecclesiae ad comparationem et pontificatum Christi, eumque dignioribus et excellentioribus etiam quam sacerdotium Aaronis muniis demonstrat.
Nota hic insignem descriptionem pontificis ex tribus dotibus, officiis et notis, quas Christo convenire demonstrat. Prima est, ut pontifex ex hominibus assumatur, quasi selectus, caeterisque dignior, aptior, eminentior, prudentia et virtute praestantior: qui aliis hominibus tamquam suis natura consortibus, suisque fragilibus compati, condolere et succurrere possit, eoque pronius et ardentius, quo magis eorum uti natura, ita et miseriis particeps sit et conscius, utpote eamdem saepe in se expertus.
Secunda pontificis nota et officium est, ut pro hominibus constituatur in iis quae sunt ad Deum, id est, ut homines, eorum causam agat apud Deum, tamquam eorum mediator, pro eisque oret et interpellet; tamquam vero quoque populi fungatur sacerdotio apud Deum, et sacra, eaque ad cultum Dei spectant administret. Cum enim populus teneatur publico cultu, ritu et caeremoniis colere Deum, illique tamquam suo, omniumque rerum creatori ac domino summum exhibere honorem et cultum; id vero decenter fieri non possit per singulos homines, qui saepe rudes et plebei sunt, hac de causa unus ex omnibus magis peritus et idoneus eligitur, qui pro caeteris hominibus rite id praestet, et per quem caeteri debitum Deo cultum certis ritibus ac caeremoniis publice exhibeant. Hinc enim omnes gentes ex dictamine rectae rationis et naturae, semper constituerunt aliquos sacerdotes, qui pro se Deo publicum hunc latriae cultum offerrent et peragerent. Unde sequitur Christianos quoque, ex iure tam naturae, quam gentium, suos debere habere sacerdotes, sua pariter et sacra et sacrificia, scilicet Eucharistiae, quibus Deum publice et solemniter colant: alioqui enim respublica et Ecclesia mutila esset et manca, atque imperfectior quam fuerit Iudaeorum, aliarumque quarumlibet gentium.
Tertia pontificis dos et officium est, «ut offerat dona et sacrificia pro peccatis,» ut scilicet Deum peccatis et peccatoribus iratum placet et reconciliet, per dona et sacrificia. «Dona» vocat oblationes primitiarum, aliarumque rerum, ut panis, vini, frumenti, quae non adolebantur aut consumebantur, sed integra Deo dabantur ad usum sacerdotum et templi: «sacrificia» vero vocat victimas tam animalium quae Deo mactabantur, quam farris et vini, quae Deo vel incendebantur vel libabantur, effundebantur vel consumebantur: ita Theophylactus. Graece enim θυσίαι, id est, victimae vel sacrificium, dicitur a verbo θύω, id est, mactare, sacrificare et suffitum edere, ut ex parte ideam sit quod θυμιάομαι, id est, adoleo, suffumigare.
Alludit Paulus ad Levit. 7. v. 12. et 13. ubi Moses agens de victima pacifica, quae pro gratiarum actione offertur, vocat eam תבזה «tsebach,» id est, ut Septuag. vertunt θυσίαν, id est, sacrificium vel hostiam quae immolatur; panes vero, lagana et collyridas, quae cum illa offerebantur, vocat קרבן «korban,» id est, ut Septuag. vertunt, δῶρον, id est, donum vel munus: quemquam alibi saepe haec nomina confunduntur, et dona vel munera vocantur ipsae victimae cruentae, quae Deo adolentur.
Versus 2: Qui Condolere Possit iis qui Ignorant et Errant, Quoniam et Ipse Circumdatus Est Infirmitate
Qui condolere possit iis qui ignorant et errant. — «Possit,» id est aptus, pronus, facilis sit ad condolendum. Vide dicta cap. 2. v. 18. Pro «condolere,» Graece est μετριοπαθεῖν, id est moderate, modeste, leniter se gerere, ut scilicet peccantes non aspernetur, non iis irascatur, non excandescat; sed ad eorum miseriam se demittat, iis se humanum et benignum exhibeat, eorum ignorantiae, ruditati, lapsibus et vitiis condoleat, sciens fieri posse ut et ipse labatur et peccet. Unde Theoph. μετριοπαθεῖν accipit pro συμπαθεῖν, id est, compati. Hinc et noster Interpres vertit, «condolere.»
Nota. Apostolus hic quosvis peccatores, sive ex infirmitate, sive ex ignorantia, sive ex malitia, vocat «ignorantes et errantes»: semper enim peccato coniuncta est ignorantia aliqua et error, saltem practicus. Nam qui peccat, hic et nunc implicite iudicat hoc bonum et hanc voluptatem, v. g. gulae, libidinis, vindictae sibi esse capessendam, et hoc ipso eamdem tacite iudicat praeferendam esse legi Dei, ipsique Deo, qui illam vetuit et prohibuit; qui sane error gravissimus est, de quo plura alibi iam dixi.
Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. — Duplicem hic infirmitatem intelligit Apostolus, priorem naturae, secundam concupiscentiae et culpae; utraque est et fuit in omnibus pontificibus, qui meri fuerunt homines: in Christo autem sola prior fuit, quae quasi essentialis est pontificis, ut scilicet eiusdem cum aliis hominibus sit naturae, eorumque miseriis et aerumnarum particeps et consors. Secunda non fuit in Christo, utpote quae non est essentialis pontifici; imo pontificis est vitium et impedimentum: hoc enim ipso quo quis peccato subiacet, ineptior redditur ad expiandum peccata, Deumque peccatoribus reconciliandum: quod est proprium munus pontificis. Hac ergo parte Christus praecellit omnibus aliis pontificibus, utpote qui solus plane immunis fuerit a peccato, ut nec infirmitatem et concupiscentiam ad peccatum proclivem senserit: satis tamen eam quanta sit in homine metiri potuit Christus ex priori infirmitate naturae suae, itaque in simili eamdem sensit et expertus est, ac proinde facile eadem laborantibus compatitur et condolet.
Versus 4: Nec Quisquam Sumit Sibi Honorem, Sed qui Vocatur a Deo, Tamquam Aaron
Resumit et explicat primam pontificis conditionem, scilicet quod debeant non se ingerere et intrudere, sed assumi et eligi a Deo ad sacerdotium, sicut electus est Aaron ejusque posteri; idque hoc fine ut eamdem Christo applicet, probetque Christo convenire, ut patet ex iis quae statim subdit.
Versus 5: Sic et Christus Non Semetipsum Clarificavit ut Pontifex Fieret
Graece ἐδόξασεν, id est glorificavit, claritatem et dignitatem non ambivit, non usurpavit, sed ad eam evectus et electus est a Deo Patre, qui dixit ad Christum, Psalm. II: «Filius meus es tu, ego hodie genui te,» q. d. Non mirari debetis, o Hebraei, Christum a Patre constitutum esse pontificem, et praelatum esse Aaroni, quia Christus est Filius Dei Patris; si Filius, quid mirum si pontificia dignitas ei detur, praesertim cum jure gentium receptum fuerit etiam ante Mosem et Aaronem, ut filii primogeniti essent sacerdotes et pontifices. Qua de re ita scribit S. Hieronymus, epist. 126 ad Evagrium: «Tradunt,» inquit, «Hebraei, quod usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogeniti ex stirpe Noe, cujus series et ordo describitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint: et haec esse primogenita quae Esau fratri suo vendiderit Jacob.»
Hoc ergo communi gentium jure Christo, tanquam unigenito et primogenito Patris, imo primogenito omnis creaturae, debebatur sacerdotium et pontificatus.
Versus 6: Quemadmodum et in Alio Loco Dicit: Tu Es Sacerdos in Aeternum, Secundum Ordinem Melchisedech
«Dicit,» scilicet Deus Pater ad Deum Filium hominem factum, cum eum elegit et constituit sacerdotem: Dei Patris enim ad Filium haec esse verba patet ex vers. 1, Psalm. CIX, ubi ait: «Dixit Dominus» (scilicet Deus Pater) «Domino meo» (scilicet Christo Filio suo).
Nota: Cum dicit Christum esse «sacerdotem secundum ordinem,» id est ritum, «Melchisedech,» hoc ipso praefert Christum Aaroni; Melchisedech enim dignior fuit Aarone, ut multis demonstrat Apostolus cap. VII, ubi hunc ordinem Melchisedech explicabo.
Versus 7: Qui in Diebus Carnis Suae, Preces Supplicationesque cum Clamore Valido et Lacrymis Offerens, Exauditus Est pro Sua Reverentia
Qui in diebus carnis suae. — Qui dum in carne hac mortali et fragili inter homines viveret. Ita S. Thomas; hanc enim carnem exuit Christus in morte, et in resurrectione induit carnem immortalem et impassibilem. Affert haec Apostolus, ut probet Christum pontificem nostrum circumdatum esse infirmitate nostra, ideoque facile nobis condolere et compati: hanc enim Christi infirmitatem probat primo, caro Christi similis nostrae carni. Secundo, quod in agonia mortis constitutus in summo angore et moerore petierit a morte liberari. Tertio, quod ex hoc angore lacrymatus sit et valide clamarit, et, ut Syrus habet, mugierit (hoc enim significat נעתש «geata») ad Patrem, postulans opem et liberationem.
Nota: Videtur Apostolus loqui de oratione Christi in horto, ubi proditus est a Juda, et coactus a Judaeis. Ita Theodoretus, Oecumenius, Anselmus. Rursum videtur loqui de oratione Christi in cruce; ibi enim clamore valido clamavit Christus: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.» Ita Ambrosius. Hinc ergo patet Christum in illa oratione et forte alias saepe lacrymas fudisse, licet id non narrent Evangelistae; nec id mirum, cum in eadem oratione Christus ex angore sudaverit sanguinem, ut habet Lucas, cap. XXII, vers. 44; nam, ut ait S. Bernardus, serm. 3 in Dominica Palm.: «Christus non contentus fuit lacrymis oculorum, sed totius corporis sanguineis lacrymis peccata nostra flere et lavare voluit.»
Unde nota secundo, hunc Christi angorem, lacrymas et sudorem sanguineum testem infirmitatis a Christo assumptae, provenisse ex vivaci imaginatione flagellationis, coronationis, mortis dolorumque omnium, quos mox subiturus erat: inde enim naturaliter manabat eorumdem horror et angor, cum quo dum luctatur Christus, ut eum superet, summamque ab hoc sibi vim infert, factus in agonia sudavit sanguinem.
Nota tertio, in illa oratione non tantum petiisse Christum a morte liberari, sed etiam et magis petiisse nos a peccato et morte liberari, ideoque tandem mortem voluntate absoluta et efficaci acceptavit, Patrisque de ea voluntatem fieri postulavit, dicens: «Verumtamen non mea, sed tua voluntas fiat,» in eoque exauditus est, ut subdit Apostolus.
Exauditus est. — Non in sua petitione priori et voluntate quasi naturali, qua petebat conditionate et inefficaciter, si fieri posset, mortem evadere: illam enim Christus ipse correxit, illamque impleri absolute noluit; sed in sua petitione posteriori et voluntate absoluta atque efficaci, qua oravit non pro fuga crucis et mortis, sed pro implenda Patris voluntate circa passionem suam, ejusque fructum, scilicet ut sua passione et morte mereretur sibi resurrectionem a morte, nobis salutem tam corporis quam animae.
Addit haec Paulus, ut ostendat Christi pontificis nostri preces esse efficaces, et a Patre exaudiri, ideoque nobis omnem spem et fiduciam in Christo esse collocandam.
Pro sua reverentia. — Graece ἀπὸ τῆς εὐλαβείας, quod primo, Calvinus et Beza vertunt «ex metu,» scilicet aeternae damnationis, q. d. Paulus: Exauditus est Christus et liberatus ex metu damnationis, in quo versabatur, dum in agonia positus totus animo perculsus, consternatus et obrutus pondere irae Dei, videret Deum sibi ob peccata hominum maxime esse infensum: ita ut se irae divinae pondus sustinere non posse, deque se jam actum esse putaret, unde exclamavit «Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» Quae verba, ait Beza, sunt hominis in ipso jam gurgite sese periisse vociferantis. Putant enim Calvinus et Beza, non plenam futuram fuisse redemptionem et satisfactionem Christi, nisi Christus omnem Dei iram excepisset, et sensisset Deum sibi infensissimum, adeoque sensisset damnationem peccatis nostris debitam, et cruciatus hominis damnati; non enim alium infernum vel damnationem agnoscit Calvinus, quam hunc apprehensionis et imaginationis, qua scilicet animae damnatae perpetuo apprehendunt Deum sibi esse iratum, qua apprehensione seipsas cruciant. Sed haec est blasphemia tam absona, quam horrenda et saeculis omnibus inaudita. Si enim Christus in agonia ita desperavit, et damnationem nostram sensit ac passus est, ergo non tantum gravissime peccavit, sed et pro illo tempore damnatus fuit, perinde ac jam Judas damnatus est; ac consequenter illo ipso actu adeo pro nobis satisfacere non potuit, ut potius longe magis Deum irritarit, gravissimamque illi injuriam irrogarit. Quare Christus tum redemptor noster esse non potuit, imo vero alio longe potentiori eguit redemptore. Cujus Christiani aures ferant has voces: Christus desperavit, Christus irae Dei succubuit, Christus fuit a Deo damnatus? Scimus Christum morti succubuisse, sed sponte sua, ideoque exclamavit: «Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» nimirum in crucis et mortis sensu, ut hoc suo sensu Martyribus, nobisque omnibus mortis sensum vel adimeret, vel minueret. Sed Christum desperationi, damnationi et gehennae succubuisse, quis dicere, imo audire non perhorrescat? Respondebit Beza, hos desperationis motus in Christo non fuisse deliberatos, nec fuisse in voluntate et ratione superiori, sed tantum in parte et appetitu inferiori. Verum hoc perperam et insulse dicitur, primo, quia in Christo aeque ut in Adamo, nullus erat concupiscentiae aut passionis alicujus motus rationem praeveniens, sed omnes ejus actus ratio praevidebat, eliciebat, dirigebat, ut essent actus hominis perfecti, puta rationales et deliberati. Secundo, quia appetitus sensitivus vel inferior non potest apprehendere Deum sibi iratum: hoc enim objectum, utpote spirituale et sublime, est rationis et partis superioris. Tertio, quia etiamsi concedamus hos motus Christi fuisse tantum in parte inferiori, tamen fuisse eos aliquo modo Christo voluntarios negari non potest: Christus enim hos motus in se advertit et permisit, cum eos quasi poenam peccatis nostris debitam acceptavit: omnis enim poenitentiae et satisfactionis acceptatio libera esse debet, fierique per rationem et voluntatem. Sicut ergo homo quivis sentiens et advertens in se motus blasphemiae, vindictae, libidinis, etiam in solo appetitu sensitivo, nec eos repellens, censetur eis consentire et peccare: ita secundum Bezam, Christus hos motus desperationis in se advertens, et permittens, imo acceptans, censeri debet iis consensisse. Sic enim fit in quovis alio homine, qui desperationi cedit et succumbit. Denique non potuit Christus concipere Deum ita sibi infensum, animo percelli et in barathrum hoc desperationis corruere: sciebat enim Christus se Patrem summe amare, seque vicissim Patri esse charissimum; sciebat se ex summa erga Patrem charitate, reverentia et obedientia, nostra peccata in se luenda suscepisse; sciebat se a Patre deseri non posse; sciebat in omni hac passione Patrem sibi affore, ut constanter mortem omniaque tormenta adiret et superaret; sciebat passionem suam, redemptionem nostram omniaque ex voto sibi successura, omniumque se victorem fore ac dominum: quomodo ergo animo caderet, percelleretur, obrueretur, desperaret? praesertim, cum sciret Deum proprie non irasci nisi culpae, ipse vero nosset se ab omni culpa immunem, utpote qui hominum non culpas, sed poenas tantum culpis eorum debitas in se suscepisset. Sciebat ergo Deum metaphorice tantum et metonymice sibi irasci, quia nimirum irae suae, qua hominum peccatis irascebatur, effectum, scilicet poenam mortis et crucis, sibi infligebat, quam libens fortis et fidenti animo ipse excepit. Vere ergo et proprie Deum sibi iratum esse Christus concipere et cogitare non potuit, multo minus se irae Dei succumbere in animum inducere potuit.
Adde, ex sententia Calvini omnes fideles esse praedestinatos, atque ex fide speciali quam habent, certos esse de sua salute, de sua praedestinatione et aeterno Dei in ipsos favore, ac scire se nullis peccatis posse a salute excidere: unde nec metuunt damnari qui Calvinum sequuntur: ergo multo minus Christus, qui est exemplar et parens fidelium et praedestinatorum, iram et damnationem Dei metuere potuit. Vide ergo hic impietatem Calvini, qui in notitia et certitudine salutis et favoris divini, se suosque longe Christo praefert.
Paulum vero nihil tale significare patet ex verbo εὐλάβεια, quod in Scriptura non talem metum et horrorem, qualem vult Calvinus, sed reverentiam vel timorem reverentiae, quo parentes vel Superiores aut Sanctos timemus et reveremur, significat. Itaque hic εὐλάβειαν accipiunt S. Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, Ambrosius, Oecumenius, Anselmus omnesque orthodoxi.
Dices: Graece est praepositio ἀπό, quae significat «a, ex, de»; haec autem recte convenit cum metu, non autem reverentia: recte enim dicitur: «Exauditus est Christus ex metu»; non autem recte dicitur: «Exauditus est ex sua reverentia.» Respondeo, ἀπό saepe sumi pro διά, id est «propter,» vel «pro»: respondet enim a מן, quod tam significat «propter» vel «pro,» quam «a, ex, de,» ut Actor. XII, 14, ἀπὸ τῆς χαρᾶς, id est, «prae gaudio,» non aperuit januam; Luc. XXII, 42: «Invenit eos dormientes ἀπὸ τῆς λύπης, id est prae tristitia, vel propter tristitiam.» Similia sunt Luc. XXIV, 41; Matth. XIII, 44 et alibi.
Adde, multo incommodius Calvinum hanc ipsam vocem explicare, hoc modo, «exauditus est Christus ex metu,» id est, inquit, exauditus est Christus, ut liberaretur a metu; non enim subaudiri potest vox «orans,» q. d. «Exauditus est orans ex metu»: hoc enim paulo ante expressit Paulus dicens: «Preces supplicationesque offerens.» Haec de prima Calvini expositione dicta sint.
Secundo, Photius apud Oecumenium, εὐλάβειαν vertit φιλανθρωπίαν, id est, eximiam charitatem, q. d. Paulus: Exauditus est Christus pro tanta erga nos charitate, vel, ut Erasmus vertit, pietate.
Tertio et optime, omnes alii cum nostro Interprete εὐλάβειαν vertunt, «reverentiam»: inde enim passim εὐλαβεῖς vocantur viri pii, religiosi, timorati et reverentes Deum; Noster, Sapientiae cap. XVII, vers. 8, et alibi subinde εὐλάβειαν vertit, «timorem,» scilicet divinum, seu ex Dei majestate et reverentia incussum.
Unde nota: Reverentia haec sive timor reverentiae, vel admirationis, uti vocat eum S. Gregorius, lib. XVII «Moral.,» cap. xiv et xv, et S. Dionysius, XIII «Caelest. Hierarch.,» est habitus vel actus judicii et voluntatis, quo creatura rationalis in conspectu divinae excellentiae et eminentiae ita se gerit, et tanti eam aestimat, ut quasi non audeat ad illam accedere, et omnino cavet vel in minimo usurpare ejus excellentiam; imo plane pudibunda, timens et reverens fugit ab ea, ideoque formidat et fugit investigare ejus magnalia, consilia et arcana; ex quo sequitur timor castus, ut pro nulla re velit tantam majestatem offendere: unde reverentia hebraice vocatur יראה «ira,» id est timor, et chaldaice אימה «ema,» id est terror, et arabice היברה «hiba,» id est formido.
Hinc sequitur secundo, hanc reverentiam distingui ab actu humilitatis, quo quis vult se Deo subdere; et ab actu obedientiae, quo quis vult illi parere, ut supremo Domino; et ab actu religionis, quo quis vult eum colere, ut supremum rerum omnium principium, illiusque honorem suo in omnibus praeferre: actus enim reverentiae est summe revereri et timere summam Dei majestatem, uti paulo ante dixi.
Nota tertio: Reverentia hic active intelligitur, qua scilicet homo Deum reveretur, q. d. Apostolus: Exauditus est Christus a Patre, quia reveritus est Patrem, quia reverenter et obedienter erga Patrem se per omnia gessit. Potest tamen secundo, passive quoque capi hic reverentia, qua scilicet Christum tam erga se reverentem vicissim reveritus est Pater, utpote filium suum, qui cum precibus offerebat pretium, puta sanguinem divinum, qui erat res infiniti valoris, idque ex summa erga Patrem reverentia, et ex mera ac purissima in homines charitate, ut ait Anselmus, q. d. Paulus: Quod exauditus a Patre fuerit Christus, non tam gratiae fuit, quam dignitatis Christi: tanta.
Versus 8: Et Quidem cum Esset Filius Dei, Didicit ex iis quae Passus Est Obedientiam
Dixerat Apostolus, quod Christus «preces cum lacrymis offerens exauditus sit pro sua reverentia»; hic id explicat et exaggerat, docetque reverentiam Christi testatam et probatam fuisse ejusdem obedientia: exauditum vero esse Christum, cum «consummatus factus est nobis causa salutis aeternae,» q. d. «Et quidem cum,» graece καίπερ, id est quamvis, Christus esset Filius Dei, pati tamen voluit, itaque discere, id est experiri, obedientiam tam arduam et difficilem, ut scilicet demitteret se, et obediret usque ad mortem crucis.
Nota: «Christus ex iis quae passus est, didicit obedientiam,» non quasi in passione demum virtutem obedientiae didicerit, aut acquisierit, quam ante ignorabat; illam enim optime cognoscebat et callebat, tum per scientiam infusam in primo conceptionis suae instanti, tum per experientiam triginta quatuor annorum et totius vitae suae; sed quia obedientiam hanc novo et exactiore modo expertus est in passione, magis quam in tota reliqua vita sua: quid scilicet sit obedire, quam difficile et arduum sit in omnibus se submittere, quanta sit virtus et labor, inquit S. Anselmus et Photius, obedientia, quae quaevis dura, acerba, ignominiosa, horrenda prompto animo excipit, tolerat et exequitur, idque unius Dei cui obedit, causa et reverentia. En, quod dixi, Christi reverentiam demonstrat ex Christi obedientia.
Hinc nota secundo: Christus patiendo «didicit obedientiam,» ut ostenderet obedientiam, patientiam et caeteras virtutes longe melius, plenius et efficacius ab hominibus disci patiendo et exercendo, quam speculando et contemplando, nimirum τὰ παθήματα μαθήματα, passiones sunt optimae doctrinae et disciplinae. Et, ut ait S. Bernardus, epist. 88: «Humiliatio via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Si virtutem appetis humilitatis, viam non refugias humiliationis. Nam si non pateris humiliari, non poteris ad humilitatem provehi.» Obedientiam hic prae caeteris Apostolus Hebraeis inculcat, ut eamdem imitentur, discantque Deo et Christo obedire constanter, etiamsi ea de causa spoliationem, exilium adeoque mortem ipsam subire et pati debeant. Unde subdit, quod Christus ita «consummatus factus sit sibi obtemperantibus causa salutis aeternae.»
Nota tertio: Christus non tantum per experientiam «didicit obedientiam,» id est, laborem arduum et difficultatem obedientiae, sed etiam didicit obedientiam, id est, quanta sit obedientiae magnitudo, excellentia, meritum et praemium; utpote cujus merito paulo post se evectum vidit ad summum gloriae gradum, ut consummatus fieret nobis obedientiae dux et praeco, adeoque causa salutis aeternae. Hoc enim subjicit Apostolus. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Egregie Climacus obedientiam ita definit: «Obedientia est spontanea mors, sepulcrum voluntatis, vita curiositate carens, securum periculum, immediata ad Deum excusatio, tuta navigatio, confectum dormiendo iter, discretionis depositio, quae sarcinas in coelum transfert, proprii desiderii omnimoda renuntiatio.»
Versus 9: Et Consummatus
Graece τελειωθείς, id est «immolatus,» vel «consecratus,» vel, ut Syrus, «perfectus» est Christus hac sua passione et obedientia, adeoque corporis beatitudine et gloria immortali donatus est. Christus enim in cruce consummatus fuit in patientia, in charitate, omnique virtute, itaque consummatus fuit in gratia, et mox in gloria. Hinc S. Anselmus: «Consummatus,» inquit, «est Christus cum, consummatis omnibus obedientiae, patientiae et sanctitatis actionibus, clamavit in cruce, Consummatum est,» q. d. Apostolus: Consummatio hominis Christiani fit per afflictiones; quomodo ergo vos, o Hebraei, aegro estis animo in persecutionibus, quae vos consummatos reddunt? ait Chrysostomus et Theophylactus.
Versus 10: Appellatus a Deo Pontifex secundum Ordinem Melchisedech
Q. d. Christus nobis est causa salutis, quia a Deo constitutus et appellatus est pontifex noster, cum scilicet dixit ad eum Deus Psal. CIX: «Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.»
Versus 11: De Quo Nobis Grandis Sermo et Ininterpretabilis ad Dicendum, Quoniam Imbecilles Facti Estis ad Audiendum
Pro «grandis» graece est πολύς, id est multus sermo; «et ininterpretabilis» (ita legendum cum Romanis et Graecis, non autem «interpretabilis»), id est explicatu difficillimus: hoc enim est Graecum δυσερμήνευτος. Quare perperam commentarius S. Thomae ascriptus legit «interpretabilis,» illudque bifariam exponit: Primo, ut «in» indicet negationem, et «interpretabilis» sit idem quod «qui non potest interpretari.» Secundo, ut «interpretabilis» affirmative idem sit, quod «indigens interpretatione.» Verum haec repugnant ipsi etymologiae: juxta eam enim «interpretabile» dicitur id, quod facile est interpretatu. Secus est de hac voce «investigabile»; illa enim sumi potest pro «non vestigabile.» Sensus ergo Apostoli est, q. d. De Melchisedech multa et magna dicenda forent, sed vobis, o Hebraei, explicatu difficilia, quia ad haec rudes et imbecilles estis: ideois enim capitis Aaronem vestrum, quam Melchisedech. Haec mysteria Melchisedech ex parte explicat Apostolus cap. VII, ut Hebraeorum mentem ad res Christianas et divinas sublevet et doceat, quantum capere poterant: ex parte ea quae difficiliora sunt tacet, ne vel eos, vel alios legentes iis intellectu tam difficilibus a fide avertat vel obruat, inquit Chrysostomus. Tale est, quomodo panis et vinum oblata a Melchisedech, Gen. XIV, fuerint typus sacrificii Eucharistiae. Unde veteres Graeci, teste S. Hieronymo ad Evagrium, epist. 126, dicere solent, Paulum cap. VII, ubi agit de Melchisedech, quoddam ejus sacramentum et arcanum omisisse; illudque hic vocare sermonem ininterpretabilem, maxime infidelibus: licet enim hanc epistolam Paulus primario scribat fidelibus, secundario tamen eamdem scribit infidelibus, puta Judaizantibus, quos a judaismo ad christianismum convertere satagit. Adde, et fidelibus non nisi bene instructis traditam fuisse doctrinam de mysteriis Eucharistiae. Est enim hoc Sacramentum maxime sublime, arcanum et divinum: unde Patres illud vocant «arcanum Sacramentum,» «mysterium,» «mysteria quae fideles norunt,» etc.
Quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. — Pro «imbecilles» graece est νωθροί, id est segnes, ignavi, negligentes facti estis ad audiendum et cognoscendum res Christianas et divinas: quales multi hodie sunt inter Christianos, qui suis lucris et negotiis ita intenti sunt et absorpti, ut vix Sacrum et concionem audire, vix de Deo, deque animae suae salute cogitare possint, aut velint. Hujus negligentiae et ignaviae causam fuisse persecutiones censet Oecumenius. Tentationes, inquit, et afflictiones reddiderunt vos segnes, neque potestis perfectos audire sermones: tentatio enim, cum illi ceditur vel auscultatur, emollit animum, segnemque, tepidum et imbecillem facit ad bonum. Tales hodie multi sunt in Anglia, qui ne bonis suis spolientur, omne Christiani hominis officium et disciplinam negligunt aut despiciunt domestica Martyrum aliorumque plurimorum in fide et pietate constantissimorum et ferventissimorum exempla.
Versus 12: Etenim cum Deberetis Magistri Esse propter Tempus
Id est pro longitudine temporis, quo tam in lege Mosis, quam in christianismo estis eruditi, rursum indigetes ut doceam, quae sint elementa exordii sermonum Dei, — id est quae sint rudimenta doctrinae Christianae et divinae, quae catechumeni docentur et discunt.
Et facti estis quibus lacte opus sit. — Id est, qui indigetis instructione infirma, simplici et puerili doctrina de Christi humanitate, de baptismo, de resurrectione, de judicio, ut se explicat Apostolus cap. seq., vers. 1 et 2.
Non solido cibo. — Id est non altiori et perfectiori eruditione de Christi divinitate, de Melchisedech, de perfectione christiana. Nota: Hoc dicit Apostolus, excitando et exstimulando, ut scilicet Hebraeorum animos acuat et sublevet ad audienda et capienda mysteria Melchisedech, aliaque quae allegat cap. VII et seqq. eis proponere statuit. Sic praeceptor discipulos suos alias bene doctos, cum torpescunt et thema non satis accuratum exhibent, increpat et exstimulat, dicens, hoc thema non esse rhetoris, sed grammatici aut syntaxistae, eosque ad syntaxim remitti debere. Hic sensus patebit initio capitis sequentis.
Versus 13: Omnis Enim qui Lactis Est Particeps
Id est, qui puerili institutione et doctrina est erudiendus et fovendus. De hoc lacte dixi I Corinth. III, 2.
Expers (graece ἄπειρος, id est inexpertus, rudis, imperitus) est sermonis justitiae. — Id est, sermonis qui fit de perfecta justitia et sanctitate: hic enim solis perfectis convenit. Ita Theophylactus et Anselmus.
Alii sic explicant, «expers est sermonis justitiae,» id est, non est capax justificationis, quae a Christi deitate exspectanda est. Sed priorem sensum esse genuinum patet ex eo quod subdit Apostolus:
Versus 14: Perfectorum Autem Est Solidus Cibus
Parvulus (graece νήπιος, id est infans, scilicet in Christo et christianismo) enim est: perfectorum autem est solidus cibus. — Id est solida et perfecta doctrina et institutio, uti jam dixi.