Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Docet, se nolle rursum Hebraeis tradere rudimenta fidei et paenitentiae, eo quod eos, qui tot Dei dona receperunt, quanta ipsi in christianismo, impossibile sit renovari ad paenitentiam: itaque Hebraeos avertit a lapsu et apostasia. Unde secundo, vers. 9, ad constantiam, spem, patientiam, longanimitatem eos animat. Hinc tertio, vers. 13, proponit eis exemplum Abrahae, qui patienter exspectans ea, quae sibi promiserat et juraverat Deus, tandem ea adeptus est.
Textus Vulgatae: Hebraeos 6:1-20
1. Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2. baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni. 3. Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4. Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, 5. gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, 6. et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. 7. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. 8. Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. 9. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. 10. Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. 11. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: 12. ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones. 13. Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, 14. dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. 15. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. 16. Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. 17. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: 18. ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, 19. quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, 20. ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Versus 1: Quapropter Intermittentes Inchoationis Christi Sermonem, ad Perfectiora Feramur
Quaeres, unde Apostolus inferat to «quapropter,» cum potius contrarium inferre debuisset; dixit enim eos esse imbecilles, et lacte potius indigere quam solido cibo.
Respondeo, to «quapropter» respicit vers. 11 et 12 cap. praeced., ubi dixit: «De quo (Melchisedech) grandis nobis est sermo,» et: «Deberetis esse magistri,» q. d. Quamvis hactenus, o Hebraei, imbecilles et segnes fueritis in doctrina Christi et christianismo, tamen quia audistis jam pridem rudimenta fidei, ut pudor sit, in iis adhuc tam diu quam vos haerere: hinc decet vos industriam vestram excitare et intelligentiam acuere, ut quasi perfecti solido cibo vesci incipiatis: «quapropter intermittentes,» postea si opus sit resumpturi, «inchoationis Christi sermonem,» id est, rudimenta christianismi, puta ea quae in catechismo docentur pueri aliique rudes, «ad perfectiora feramur,» ut scilicet perfecta dogmata proponamus, nominatim de Melchisedech ejusque sacerdotio, tanquam antitypo sacerdotii Christi: de hoc enim dixit cap. praecedent.: «Grandis nobis est sermo et ininterpretabilis»; non quod vellet eum praeterire, sed ut ad eum audiendum et capiendum exstimularet Hebraeos segnes et torpentes, hinc eos ita pupugit arguitque ignorantiae et ignaviae; unde mox cap. VII, eumdem sermonem resumit et expromit. Ita ex Chrysostomo Theophylactus et Anselmus.
Versus 2: Non Rursum Jacientes Fundamentum Poenitentiae ab Operibus Mortuis, et Fidei ad Deum, Baptismatum Doctrinae, Impositionis Quoque Manuum, ac Resurrectionis Mortuorum, et Judicii Aeterni
q. d. Non est, quod jam rursum vos doceam «fundamentum poenitentiae,» ut scilicet de primo innovanda per poenitentiam vita jam vos instruam et moneam; non quoque est, quod jaciam «fundamentum fidei»: hoc enim jam pridem feci; aut «baptismi,» ut ejus doctrinam vobis tradam; aut «impositionis manuum,» id est, sacramenti Confirmationis; aut «resurrectionis et judicii»: horum enim veritatem et doctrinam jam satis audistis in prima vestra catechesi, cum Christiani facti estis. Ita Theophylactus et Anselmus. Nota hic quinque catechismi et doctrinae Christianae capita, catechumenis et recens conversis ante omnia proponenda, quae Hebraeis ab initio christianismi proposita fuisse docet hic Apostolus.
Primum est, «poenitentiae,» et conversionis «ab operibus mortuis,» id est a peccatis, quibus anima gratia Dei privatur, Deoque moritur: nec enim vitam bonam et Christianam quis inire potest, nisi per poenitentiam a morte peccati resurgat.
Secundum caput est, «fidei ad Deum,» vel in Deum; utrumque enim significat Graecum εἰς θεόν, puta symbolum Apostolorum, fidesque de Deo trino et uno, deque incarnatione, passione, morte et redemptione Jesu Christi.
Tertium caput est, «baptismatum»; dicit baptismatum, non baptismi, quia catechumeni docebantur triplicem esse baptismum, scilicet fluminis, flaminis et sanguinis. Vel potius baptismata vocat non ex sua, sed Hebraeorum mente et phrasi, qui lustrationibus et baptismatibus legis creberrimis assueti ad se crebro expiandum, putabant jam recens conversi et rudes adhuc, in christianismo quoque saepe debere hominem baptizari, ut cum saepe peccet, saepe quoque remissionem peccatorum accipiat, indeque hoc Sacramentum non baptismum, sed baptismata nuncupabant, inquit Oecumenius et Theophylactus, q. d. Non jam tradam vobis doctrinam de baptismo, ac praesertim, quod apud Christianos non multa, uti apud Judaeos, sint baptismata, sed unum tantum.
Quartum caput est, «impositionis manuum,» id est sacramenti Confirmationis, quod initio Ecclesiae omnes baptizati, ut in persecutionibus tunc furentibus firmi essent in fide, mox a baptismo suscipiebant, ut colligitur Act. VIII, vers. 14, 15, 17. Ita S. Augustinus lib. I De Fide et oper., cap. XI, et Ambrosius.
Quintum est, mysterium «resurrectionis et judicii aeterni»: spes enim resurrectionis omnes excitat ad constantiam Christianam sanctamque vitam; judicii vero metus deterret omnes ab apostasia, aliisque peccatis: dicitur «judicium aeternum» metonymice, quia in judicio feretur sententia de tota aeternitate vel beata vel misera cujusque sententia, inquam, fixa et irrevocabilis in aeternum. Quam sapit qui hoc judicium aeternum et annos aeternos semper in mente habet!
Versus 3: Et Hoc Faciemus, Si Quidem Permiserit Deus
«Hoc,» scilicet ut, omissis fidei rudimentis et fundamentis, «ad perfectiora,» id est perfecta christianismi dogmata, «feramur,» inquit Theophylactus, Anselmus et alii. Aliter alii, sic enim explicant, q. d. Paulus: De rudimentis fidei jam dictis, quae jam transibo, postea rursum agam Deo dante, cum opportunum erit; nam de baptismo et poenitentia agit inferius cap. X, de fide cap. XI, de judicio cap. X et XII, de resurrectione mortuorum cap. XI et XII.
Sed si hoc Apostolus voluisset, dixisset potius per exceptivam particulam sic: «Quanquam hoc quoque faciemus.» Itaque prior expositio planior est, magisque cohaeret praecedentibus. To enim «hoc» respicit to «intermittentes,» et, «non rursum jacientes.»
Versus 4-6: Impossibile Est Enim Eos, Qui Semel Sunt Illuminati, Rursum Renovari ad Poenitentiam
Vox enim dat causam cur dixerit vers. 1, non esse rursum jaciendum fundamentum poenitentiae, quia scilicet haec impossibilis est iis, qui «illuminati,» id est baptizati sunt, ut vertit Syrus. Nota: S. Dionysius cap. III Eccles. Hierarch., p. 1, aliique Patres, baptismum vocant φωτισμόν, id est illuminationem, quia in baptismo homo fide Christi illustratur, «accipitque primi et increati luminis consortium, omniumque divinarum illustrationum principium,» ait S. Dionysius, cujus rei symbolo in baptismo faces accendi solent.
Gustaverunt etiam donum coeleste. — Graece ἐπουρανίου, quod verti potest, supercaeleste donum, hoc est remissio peccatorum, inquit Chrysostomus, gratia, virtutes et charismata Spiritus Sancti, ac praesertim laetitia, pax et serenitas purae et sanctae conscientiae, atque dulcedo et suavitas vitae novae et Christianae, quam experiuntur tam recens baptizati, quam qui seriam peccatorum confessionem fecerunt, vitamque in melius commutarunt. Hunc enim dulcem saporem significat verbum «gustaverunt.»
Versus 5: Gustaverunt Nihilominus Bonum Dei Verbum
Id est, gustarunt quam suavis et consolatoria sit doctrina Evangelica, quanta lataque jucunda bona promittit nobis, tam hic, quam in coelo capessenda. Nota: «Bonum» Hebraeis saepe idem est, quod laetum, jucundum, felix, delectabile. Inde «verbum bonum» vocat promissionem Dei Judaeis jucundissimam, de liberatione a captivitate Babylonica. Sic Psalm. XLIV: «Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum,» id est, epithalamium jucundissimum de nuptiis Christi et Ecclesiae. Sic et Poeta canit:
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Virtutesque saeculi venturi. — «Virtutes» hic non opponuntur vitiis: graece enim est δυνάμεις, et syriace חילא chaila, id est robur, potentiam, energiam, q. d. Qui gustarunt per fidei cognitionem, amorem, spem, gaudium et desiderium, «virtutes,» id est potentias saeculi futuri, quid scilicet possit et valeat futurum saeculum, quam potens in eo futura sit redemptio et liberatio ab omni malo et miseria, quanta felicitas et beatitudo, quantam potentiam Deus ostendet in Beatis, scilicet in tam mira et augusta illorum gloria, immortalitate, vita aeterna, visione et fruitione Dei, omniumque gaudiorum et bonorum, tam corporis quam animi copia et affluentia. Illum praegustum futurae vitae habebat S. Augustinus ejusque mater S. Monica, uti ipse affectuose narrat lib. IX Confess., cap. X. Sanctus item Franciscus cum dicit: «Tanta est gloria quam exspecto, ut omnis me poena delectet.»
Latius accipit hasce «virtutes,» sive potentias, Oecumenius, scilicet ut tam potentes damnatorum poenas et tormenta in inferno, quam potentia, augusta et divina praemia Beatorum in coelo complectantur.
Versus 6: Rursum Crucifigentes Sibimetipsis Filium Dei, et Ostentui Habentes
Et prolapsi sunt. — Post tanta dona, lumina, suavitates et dulcedines, in apostasiam, aliave peccata prolapsi sunt.
Rursus renovari ad poenitentiam. — Graece ἀνακαινίζειν, id est renovare, ut scilicet sacerdotes per sacramentum poenitentiae prolapsos renovent. Sed corrigendus est textus Graecus modernus ex Chrysostomo, Oecumenio, Theophylacto, qui legunt ἀνακαινίζεσθαι, id est renovari, ut vertit Noster.
Nota, «ad poenitentiam,» id est, per poenitentiam. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius. Graecum enim εἰς vel ἐς respondet Hebraeo ב beth, quod significat, in, ad, per, propter: sic vulgo dicimus, ad primum (id est per primum) delictum occubuit Petrus: ad contactum (id est, per contactum) Christi sanata est haemorrhoissa: ad (id est, per) ignis praesentiam inflammatur stupa.
Quaeres, quis hujus loci sit sensus, et quomodo sit impossibile lapsos renovari ad poenitentiam?
Ex hoc loco male intellecto orta est haeresis Novati et Novatianorum tempore S. Cypriani, qui docebant lapsis non esse dandam poenitentiam, nec veniam: indeque Catharos, id est puros et mundos, se nuncuparunt.
Hinc quoque deliravit Tertullianus, cum lib. I De Pudicitia docuit, lapsos semel tantum ad poenitentiam esse recipiendos. Sed haec haeresis jam pridem explosa et damnata est, et manifeste repugnat ipsi S. Paulo, qui I Cor. V, et II Cor. VII, et alibi multis suadet tam fornicario illi Corinthio, quam aliis quibusvis lapsis poenitentiam.
Rursum Petrus Lombardus et Hugo Victor, Quaest. LXI in epistolam hanc, putant Apostolum loqui de poenitentia peragenda post hanc vitam: haec enim est impossibilis. Sed nihil tale suggerit vel innuit hic Apostolus.
Dico ergo, duae sunt maxime probabiles hujus loci expositiones. Prior est omnium pene veterum, Chrysostomi, Theodoreti, Theophylacti, Oecumenii, Haymonis, Sedulii, Primasii, Ambrosii, lib. II De Paenit. cap. II; Hieronymi, lib. II Contra Jovin.; Augustini, in inchoatione epist. ad Rom., et aliorum: hi censent Apostolum loqui de poenitentia baptismi, seu quae praeit baptismum, tantumque damnare hoc loco iterationem baptismi: unde veteres passim ex hoc loco docent et probant Baptismum aeque ac Confirmationem non posse iterari. Hebraei enim in judaismo saepe se baptizabant, indeque facti Christiani putabant pari modo se posse iterum, tertio et quarto baptizari, et baptismo iterato identidem peccata, in quae saepius incidebant, expiare. Probatur haec explicatio primo, quia Apostolus hic respicit ad poenitentiam, de qua egit vers. 1; ibi autem poenitentiam jungit baptismo, eamque intelligit quae praeit baptismum.
Secundo, id indicat vox «renovari,» quae fere baptismo datur: unde Apostolus, Tit. III, 5, baptismum vocat «lavacrum regenerationis et renovationis.»
Tertio, id ipsum innuit vox «impossibile»: proprie enim sola baptismi, non autem poenitentiae, iteratio est simpliciter impossibilis.
Quarto, quia subdit Apostolus, «rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei,» q. d. Baptismus est figura et repraesentatio crucis; et qui baptizatur, symbolice cum Christo crucifigitur, ut dixi Rom. VI, 3. Unde sicut Christus secundo crucifigi non potest, sic nec baptismus repeti; et qui secundo baptizantur, hi Christum in seipsis iterum symbolice crucifigunt: hoc enim ipso significant et protestantur crucem a Christo semel susceptam, et priore unicoque baptismo a se susceptum adumbratam, non sufficere; sed opus esse ut iterum Christus crucifigatur, itaque secundum baptismum ad eluenda peccata instituat. Ita Chrysostomus et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. X.
Secunda magis plana ac genuina hujus loci expositio est Anselmi, Lyrae, Hugonis, Dionysii, Tilemanni, Vasquezii, Riberae et aliorum recentiorum: hi censent Apostolum proprie loqui de poenitentia, eamque dicere impossibilem, id est valde difficilem, esse peccatoribus, non quibusvis, sed gravissimis et ingratissimis, puta apostatis, qui post tot insignia lumina et dona coelestia a Deo accepta, post tot gratias et consolationes Spiritus Sancti, postquam gustarunt delicias Dei et futurae vitae, a Deo, a fide et agnita veritate, atque a Christo ad judaismum et infidelitatem desciscunt, uti aliqui Hebraei faciebant.
Probatur haec expositio primo, quia vers. sequenti vocat terram maledictam, quae rore coelestis gratiae et fidei recepto, profert tamen spinas apostasiae, ideoque reproba est et igni comburenda: apostatae enim fere omnes poenitentia expiari non possunt, sed obdurati et reprobi sunt, ideoque in gehennam relegantur; ubi clare vides non baptismi, sed poenitentiae vim et fructum eis adimi.
Secundo, quia verba ipsa plane id significant: poenitentia enim non baptismum, sed poenitentiam significat eorum, qui in peccatum prolapsi sunt, post illuminationem, id est, post baptismum.
Tertio, quia cap. X, vers. 26, omnino similiter de his apostatis ait: «Voluntarie peccantibus jam non relinquitur pro peccato hostia,» q. d. Eorum qui voluntarie peccant et a Christo desciscunt, peccatum et apostasia nullo, non dico baptismo, sed sacrificio pro peccato, nulla poenitentia expiari potest, id est, difficillime et vix expiari potest: quia tales vix unquam serio poenitent, uti videmus nostros apostatas sacerdotes et monachos, cum a religione nostra et ab Ordine suo ad haereticos transfugiunt, difficillime et rarissime converti et poenitere. Sic Matth. cap. XII, vers. 32, dicit Christus, quod blasphemia in Spiritum Sanctum non (id est aegre, vix) remittetur in hoc saeculo, nec in futuro. Sic I Joan. V, 16, dicitur: «Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis,» q. d. Si quis peccet, dummodo non peccet peccatum ad mortem, oret quis pro peccante, et certo speret se exaudiendum, et veniam ei impetraturum: sin autem quis peccet peccatum ad mortem, non ausim spondere, nec certo sperare, quod orans pro eo veniam ei impetrabit, non tamen omnino orationem pro eo fieri veto. Ubi peccatum ad mortem idem fere videtur esse cum eo, de quo hic agit Apostolus cum ait: «Impossibile est eos, qui semel illuminati et prolapsi sunt, renovari ad poenitentiam.» Peccatum enim ad mortem, ut docet S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinian., est quodvis gravissimum peccatum, maxime quod ex malitia et obfirmato animo fit, v. g. cum quis fidem agnitam ex malitia improbat, deserit, et tanquam daemoniacam calumniatur, quod peccatum ordinarie vix remittitur, estque tale ac tantum, ut ex eo ad vitam spiritualem gratiae vix ullus resurgat; sed in eo, ac consequenter in morte animae maneat is qui peccat, ac proinde puniendus sit morte aeterna.
Ad primum argumentum pro priori expositione de baptismo allatum respondeo, Apostolum vers. 1, poenitentiam generatim accipere, quamque intelligere, tamque eam quae baptismum antecedit, quam eam quae baptismum sequitur: utraque enim rudes et catechumenos docere solet, ut sciant quomodo ad baptismum se praeparare, et quomodo post lapsum, si lapsi sint in peccatum, per poenitentiam se reparare, et baptismali puritati restituere possint: mox enim a baptismo catechumeni usurpare et frequentare solent poenitentiae Sacramentum.
Ad secundum respondeo, vocem «renovari» tam tribui poenitentiae, quam baptismo; unde Apostolus tam Ephesios quam Romanos et Colossenses jam pridem baptizatos hortatur dicens: «Renovamini spiritu mentis vestrae,» Ephes. IV, 23. Sic Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. II, docet per poenitentiae Sacramentum nos renovari, et ad novitatem baptismo acceptam reparari.
Ad tertium respondeo, «impossibile» hic, non physice, sed moraliter accipi; significareque id, quod communiter et ordinarie non fit, et secundum consuetudinem et legem ordinariam fieri non potest. Sic enim Jurisperiti vocant impossibile, id est id, quod valde est difficile, et raro aut nunquam fit. Sic Christus, Matth. XIX, 26, dicit impossibile esse divitem salvari: quod mox explicat dicens, id apud homines esse impossibile, apud Deum autem omnia esse possibilia. Eodem modo impossibile est peccantes hoc peccato apostasiae renovari ad poenitentiam, si spectes communem cursum, tum naturae, tum gratiae, quam Deus ordinarie dat, juxta quem videmus tales rarissime et vix unquam converti; ut moraliter et vulgariter loquendo dicamus impossibile esse tales converti. Sic ex haeresiarchis, qui principes sunt apostatarum a Christo, hucusque neminem vidimus qui resipuerit, excepto uno Berengario. Apud Deum autem possibile est eos converti, si videlicet quis valde sanctus vir Deum exoret, aut si Deus sponte sua raram quamdam et extraordinariam gratiam eis largiatur, qua cor eorum durum flectat et emolliat ad veram et seriam poenitentiam, uti subinde fieri videmus.
Ad quartum respondeo paragrapho proximo.
Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. — Nota haec verba non referri ad to «renovari,» q. d. eos in ipsa renovatione et iteratione baptismi crucifigere Christum; sed ad to «prolapsi.» Patet ex Graeco, in quo pari casu, scilicet accusativo, haec efferuntur, scilicet ἀνασταυροῦντας et παραδειγματίζοντας, q. d. Prolapsi sunt, quia rursus rursum crucifigunt et ostentui habent Christum; ideoque impossibile est eos ad poenitentiam renovari: omnis enim qui in pristina peccata, ac praesertim qui a fide in judaismum et haeresim aut infidelitatem relabitur, iterum quasi crucifigit Christum, quia novo peccato novam dat causam crucis et mortis Christi: facit enim rursum id propter quod Christus crucifixus est; quare nisi Christi mors tam efficax fuisset, ut ad omnia omnino peccata post quantavis saecula futura et iteranda se extendisset, oporteret Christum toties mori et crucifigi, quoties peccant homines, sicut Aaronica sacrificia et victimae, toties mactari et offerri debebant, quoties peccabant Judaei.
Ostentui habentes. — Graece παραδειγματίζοντας, id est, paradigma, sive exemplum statuentes, quod ab omnibus videatur et rideatur; hoc est, infamantes, irrisione et ludibrio exponentes. Unde Syrus habet נצערון netsaarun, id est contemnunt, despiciunt, contumelia et ignominia afficiunt. Qui enim apostatat et in peccata relabitur, hoc ipso contemnit, vilipendit et ridet Christum, Christique crucem et redemptionem, atque hoc ipso et causa est, ut Christus in exemplum ludibrii Gentilibus omnibusque hominibus proponatur, utque Gentiles dicaces et malevoli irrideant Christum, Christique legem et Ecclesiam, sicut Judaei irriserunt Christum in cruce suspensum: sic Julianus Apostata irrisit, et irridendum proposuit Christum et christianismum.
Versus 7: Terra Enim Saepe Venientem Super Se Bibens Imbrem, et Generans Herbam Opportunam Illis a Quibus Colitur, Accipit Benedictionem a Deo
«Opportunam» (εὔθετον, id est, utilem et accommodam). «Benedictionem» vocat continuam fertilitatem: dum enim terra labori et agriculturae respondet, generatque herbam, facit Deus ut homines eam diligentius colant, et subinde hordeum, triticum aliasque segetes in ea serant; ipseque Deus illi novas pluvias, et novas solis caelique influentias immittit: quo fit ut terra ita exculta novos, plures et meliores fructus ferat: quae est terrae quasi benedictio et felicitas, sicut felicitas et benedictio matris est multas et pulchras generare proles. Hac terrae similitudine et analogia significat Apostolus, homines, qui imbrem gratiae divinae excipiunt, eique cooperantes, fructus bonorum operum producunt, a Deo benedici, id est, majori gratiae et consolationis caelestis influxu, virtutum et meritorum copia cumulari.
Versus 8: Proferens Spinas ac Tribulos, Reproba Est, et Maledicto Proxima; Cujus Consummatio in Combustionem
Pro «proferens» graece est ἐκφέρουσα, id est efferens, emittens, ejiciens, quasi praeter naturam, «spinas,» tanquam abortum, cum per se generare deberet herbam utilem. Ita Oecumenius. Secundo, pro «reproba» graece est ἀδόκιμος, id est improbanda, deserenda, rejicienda, et inculta relinquenda, ut fiat horridum vepricetum et senticetum. Hinc tertio, eamdem vocat «maledicto proximam,» ut, nisi meliora ferat germina, maledictioni, id est sterilitati et squalori, perpetuo subjaceat. Quarto, «consummatio,» id est, finis et exitus ejus est, ut sit in «combustionem,» ut cum suis spinis ac tribulis comburatur.
Ex parabola terrae frugiferae et sterilis, probat Apostolus id quod dixerat, scilicet peccatum apostasiae post accepta tanta dona gratiae, quasi pluviae caelestis, commissum, esse gravissimum et quasi irremissibile; eo quod apostata hanc pluviam neglexerit, illique non responderit, sed manserit sterilis bonorum operum, ideoque maledicto sit proximus, ut nisi plane se emendet, a Deo auditurus sit: «Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.»
Versus 9: Confidimus Autem de Vobis, Dilectissimi, Meliora et Viciniora Saluti, Tametsi Ita Loquimur
Pro «confidimus» graece est πεπείσμεθα, id est persuasi sumus, credimus, persuasimus nobis, vos scilicet non esse instar terrae, quae germinat spinas et tribulos, ideoque maledicta est: tamen haec loqui et submonere voluimus, quia vidimus quosdam inter vos a primo fervore descivisse et flaccescere indies, qui, si ita pergant, tandem fient terra maledicta, et damnabuntur: hos hac parabola terremus et monemus, ut resumant primum fervorem, et divinae gratiae respondeant, ferantque fructus virtutum instar terrae fertilis et benedictae. Ita Theophylactus.
Versus 10: Non Enim Injustus Est Deus, ut Obliviscatur Operis Vestri, et Dilectionis quam Ostendistis in Nomine Ipsius
Putant nonnulli Doctores moderni, Apostolum hic loqui Hebraeis lapsis in apostasiam et peccatum mortale, eosque erigere in spem veniae, eis proponendo partim suam poenitentiam, et poenitentiae ac charitatis opera, quibus jam poenitentes ministrarunt sanctis; partim Dei justitiam, id est, fidelitatem, qui sicut peccatoribus poenitentibus veniam promisit, ita eamdem re ipsa praestabit, q. d. Estote bono animo, o Hebraei: licet enim lapsi sitis, tamen quia paenitet vos, eamque poenitentiam testamini, dum tanta charitate ministratis sanctis, certi estote quod Deus in gratiam vos recipiet; «non enim injustus» est, sed justus et fidelis, ut misericordiam et remissionem peccatorum promissam poenitentibus vobis praestet et exhibeat. Si objicias Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XVI, dicere, haec verba Apostoli non peccatoribus, sed justificatis esse proponenda, respondent, haec verba justificatis esse proponenda, non quasi per se ad eos pertineant, sed tanquam argumentum a minori, q. d. Si Deus non obliviscitur veniae, quam promisit impiis si paeniteant, multo minus obliviscetur praemii, quod justorum operibus promisit. Verum Concilium videtur proponere haec verba justificatis, non ut argumentum a minori, sed ut iis ipsis praemium operum justorum explicet et demonstret: nam alioqui, hoc loco omisso, alia clara et expressa Scripturae sanctae testimonia, quae idipsum diserte significant, protulisset. Adde, quod Apostolus non peccatoribus, sed justificatis loquatur, patere ex ipso Apostolo, ut mox ostendam.
Haec sententia in se vera est, non tamen videtur esse plane genuina, et ex mente Apostoli hoc loco. Licet enim subinde innuat aliquos Hebraeos hanc esse prolapsos, et licet aliis nonnullis, utpote segnibus, eumdem lapsum timeat, tamen eos, ad quos scribit, quosque hic alloquitur et compellat, necdum esse lapsos satis significat vers. praeced., 9, ubi ait: «Confidimus de vobis meliora et viciniora saluti: tametsi ita loquimur,» et vers. 11 et 12, itemque X, 34, ubi cum laudans Hebraeos dixisset, eos vinctis esse compassos, et rapinam bonorum aliaque dura cum gaudio suscepisse, subdit: «Nolite itaque amittere confidentiam vestram: patientia enim vobis necessaria est, adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet.» Rursum, cum dixisset hoc loco, non esse injustum Deum, ut obliviscatur eorum operis et dilectionis, subjicit: «Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, ad expletionem spei, usque in finem.» Quibus verbis aliisque tota epistola sparsis hortatur Hebraeos, non ad resipiscentiam, sed ad constantiam in fide, ne tentationibus et persecutionibus pressi et fatigati, ab ea resiliant et deserant collectionem Christianam.
Secundo, de poenitentibus hic non agere, adeoque poenitentiam hic non commendare Apostolum, patet ex eo, quod tam hic, quam vers. 6, dicit esse «impossibile eos qui prolapsi sunt, renovari ad poenitentiam,» eosque non misericordiam, sed terribile tantum Dei judicium manere. Rursum id patet ex eo, quod ait vers. 1: «Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae.»
Tertio, ita videtur exponere Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XVI, ubi docet justificatis a peccato haec Apostoli verba esse proponenda, ut iis excitentur ad studium bonorum operum ex spe mercedis, quam recipient a Deo justo judice.
Secundo, S. Thomas et Franciscus Suarez in erudito illo opusculo De Reditu operum mortificatorum, putant Apostolum loqui Hebraeis tam in gratia stantibus, quam in peccatum jam ante lapsis, sed jam rursum reparatis et justificatis, quibus bona opera ante lapsum facta, jam per poenitentiam restituta sint a Deo. Unde ex hoc Apostoli loco probant opera et merita bona per peccatum sequens mortificata, iterum post poenitentiam redire et reviviscere, et restitui poenitenti. Videntur enim hi Hebraei peccasse, et esse prolapsi, ut innuit Apostolus vers. 6; quare ex hoc loco docent iidem haec merita redire et restitui poenitenti ex justitia, praesupposita tamen liberali Dei ordinatione et promissione, qua hunc reditum et restitutionem promisit, ideoque dicere Apostolum: «Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri.»
Haec ergo est mens et sententia Apostoli: dixerat paulo ante: «Confidimus de vobis meliora et viciniora saluti,» scilicet quod non sitis similes terrae sterili, reprobae, maledictae et comburendae; sed potius, quod sitis terrae fertili et benedictae similes, quodque rectis itineribus tendatis ad salutem, illique vicini sitis: id probat dicens: «Non enim injustus est Deus,» etc., q. d. Deus cum sit justus retributor operum, oblivisci non potest, sed semper est memor vestrae dilectionis et misericordiae, ut illam praemiet, dando vobis gratiam et stimulos, quibus facile in hac dilectione aeque ac fide, spe, patientia aliisque bonis operibus perseverare et crescere possitis, atque per ea tendere et assequi tandem salutem et coronam gloriae, quam bonis operibus promisit; si tamen vos ipsi huic gratiae cooperari pergatis, sitisque in fide constantes: quod unice cupio, ad idque plane vos exhortor. Unde subdit: «Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, ad expletionem spei, usque in finem.» Hinc sequitur, bona opera mereri stabilitatem et perseverantiam in fide, gratia et bonis operibus: sicut vice versa mala opera merentur et disponunt ad vagandum per cupiditates et scelera, ac tandem ad vacillandum in fide et ad ipsam fidem perdendam.
Nota quod dicit: «Non enim injustus est Deus.» Hisce enim verbis significat injustum fore Deum, si mercedem quam bonis operibus promisit negaret et subtraheret, aut si minorem mercedem daret, quam opera mereantur. Deus enim ad justam et condignam operum mercedem promissione sua se obstrinxit: hinc quia justissimus est, quod justum est, quodque promisit, justissime praestabit. Vide dicta II Timoth. IV, 8.
Et dilectionis. — Ita legendum cum Syro, Chrysostomo, Theophylacto, Oecumenio; jam enim nescio a quo, in Graeco additum est τοῦ κόπου τῆς ἀγάπης, id est, laboris charitatis, vel dilectionis, id est laboriosae charitatis, vel laboris ex charitate suscepti.
Quam ostendistis (id est, praestitistis et exhibuistis) in nomine ipsius, — id est nomini, vel erga nomen ipsius, scilicet Christi Dei et Domini vestri, ut sit beth contactus; vel «in nomine,» id est, propter nomen ipsius, ut sit beth causae, vel pretii, q. d. Propter Christum benefecistis Christianis, et magnum laborem subiistis in adjuvandis Christi pauperibus. Rursum, dum hoc fecistis et facitis, ostenditis quantum ametis Christum Christique nomen, qui scilicet Christi amore omnibus qui Christi nomine insigniuntur, ministratis et succurritis eleemosynis vestris.
Nota: Ministrare significat tam succurrere et eleemosynam dare, quam eleemosynam ad pauperes et aegrotos deferre, eisque inservire: quae plena et perfecta est misericordia et charitas Christianorum.
Moraliter, vide hic Chrysostomum in morali hom. 10 et 11, docentem quam non debeamus curiose scrutari pauperes, an sint boni et sancti, sed simpliciter dare eleemosynam in nomine Christi, non tantum christianis, sed et paganis.
Versus 11: Cupimus Autem Unumquemque Vestrum Eamdem Ostentare Sollicitudinem, ad Expletionem Spei, Usque in Finem
«Ostentare» (ἐνδείκνυσθαι, id est ostendere). «Ad expletionem spei,» id est, ut spes vestra plena sit, indiesque augeatur et plenior fiat per perseverantiam et studium bonorum operum, tandemque re ipsa expleatur, cum spes ipsa vertetur in rem, cumque praemium caeleste quod sperastis et pro quo laborastis, re ipsa consequemini.
Ubi nota, spem et fiduciam salutis nasci et corroborari exercitio et studio bonorum operum: quare qui gehennam anxie formidat et damnari metuit, exerceat se assidue in bonis operibus, itaque crescet fiducia salutis, quae omnem hunc metum aut excludet, aut valde imminuet.
Nota: Pro «expletionem» graece est πληροφορίας, quod Vatablus, Erasmus et alii vertunt, plenam probationem, persuasionem et certitudinem, ut scilicet spes vestra per bona opera fiat certa, usque in finem certitudinis spei, id est, usquequo plene persuasi sitis, planeque et certo (quantum licet in hac vita) confidatis vos speratam gloriam in caelis adepturos; itaque non timide, scrupulose et anxie, sed libere, laetissime et fidentissime Deo serviatis, ut idem sit cum eo quod monet S. Petrus, cum ait epist. II, cap. I, vers. 10: «Satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.» Ita et Vasquez. Plerophoria, ait, est certa et plena fides, sive persuasio, ex qua oritur certa et plena spes: tunc enim plena est spes, cum plena est fides de eo quod speratur. Verum plerophoria proprie expletionem significat, sicuti vertit Noster. Uti ostendi Rom. XIV, 5.
Nota secundo, to «in finem» referendum esse ad «ostentare sollicitudinem,» q. d. Cupio ut ostendatis hanc bonorum operum sollicitudinem in finem usque vitae vestrae. Potest tamen referri quoque ad «expletionem spei,» q. d. Ut spes vestra expleatur in finem usque, ut scilicet illa indies ita crescat, donec tandem ipsa plene finiatur, absolvatur et consummetur: crescente enim sancta vita, crescit et spes, et quantum illa, tantum et haec perficitur et consummatur.
Versus 12: Et Non Segnes Efficiamini, Verum Imitatores Eorum, qui Fide et Patientia Haereditabunt Promissiones
Et non segnes efficiamini, — in retinendo et prosequendo Evangelio et vita Christiana, in persecutionibus et afflictionibus pro ea sufferendis.
Verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones. — «Fide,» scilicet qua credunt, si Deo fideles sint, se ab eo bona aeterna accepturos: haec enim fides est quae spem excitat et sustentat ad quaevis ardua suscipienda et perferenda; de qua agit toto cap. XI, ut Hebraeos ad constantiam in persecutione praestandam, per hanc fidem animet et corroboret.
Pro «patientia» graece est μακροθυμία, id est longanimitas, qua duramus in malis, nec iis frangimur, etiamsi longo tempore nos premant, sed longanimiter exspectamus, ut tandem aliquando iis liberemur, et bona promissa ac sperata cernamus et haereditemus in caelis: hae enim sunt «promissiones» in Scripturis celebres, ideoque Hebraeis notae, quas hic Paulus intelligit, scilicet bona in caelis nobis promissa. Per metonymiam enim promissio ponitur pro re promissa. «Patientia» ergo, sive longanimitas, hic idem est quod perseverantia. Simile est vers. 15.
Versus 13: Abrahae Namque Promittens Deus
q. d. Quod jam dixi: «Imitatores estote eorum qui fide et patientia haereditabunt promissiones,» idipsum exemplo Abrahae confirmo, ipsumque Abraham patrem vestrum omniumque credentium et patienter exspectantium, vobis imitandum propono; ut, sicut ipse fide et patientia promissionem sibi a Deo factam et juratam tandem consecutus est, ita et vos eamdem longa fide, spe et patientia consequamini. Promissio enim Abrahae facta, vobis quoque, omnibusque fidelibus facta est, ut mox patebit. Simili modo Abraham in exemplum proposuit Apostolus Romanis, cap. IV, 16.
Quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. — Ostendit promissionem Dei esse certam et firmam, nec quemquam de ea posse dubitare, quia Deus eam juramento confirmavit jurans per semetipsum, cum non haberet majorem se, per quem juraret.
Versus 14: Dicens: Nisi Benedicens Benedicam Te, et Multiplicans Multiplicabo Te
«Nisi» Hebraeis nota est juramenti execratorii, in qua est aposiopesis, q. d. Nisi te benedicens benedixero, id est, nisi beneficiis meis cumulate tibi benefecero, atque abunde te cumulavero (hoc enim significat illa geminatio, «Benedicens benedicam»; et benedicere Dei, cum sit reale et efficax, idem est quod benefacere), supple et subaudi, «non habear Deus,» verax, fidelis. Jurat enim hic Deus, ut ait Apostolus, per semetipsum, seque quasi devovet.
Nota: Pro «nisi» graece est ἦ μήν, quod Noster, Vatablus, Erasmus et alii vertunt «nisi,» ut sit idem quod εἰ μή; Theophylactus tamen et Oecumenius vertunt «vere,» vel «certe.»
Hinc secundo, patet Apostolum hic, uti et alias, non verba Dei et Scripturae, sed sensum citare, adeoque multa verba Dei paucis complecti. Sic enim dicit Deus, Gen. XXII, 16: «Per memetipsum juravi (id est juro), dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.» Quae omnia summatim hisce paucis verbis complexus est Paulus dicens: «Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.»
Hinc tertio, patet hanc benedictionem et promissionem Abrahae et posteris Abrahae factam, impletam esse inchoate in Isaac et Judaeis ex Isaac prognatis, quando scilicet Deus illos temporalium bonorum abundantia cumulavit; perfecte vero impletam esse in Christo et Christianis, quos Deus spiritualis gratiae copia omnique benedictione caelesti benedixit: hanc enim spiritualem Christianorum benedictionem, temporalis illa Isaaci et Judaeorum, quasi typus et figura adumbravit. Ad Christum enim et Christianos, quasi ad veros et genuinos ex mente Dei et Scripturae Abrahae filios, hanc ejus benedictionem vel maxime pertinere, patet ex ipsis verbis quibus ait: «Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae»: per Isaac enim soli Judaei, per Christum vero omnes gentes benedictae sunt, ut patet Galat. III, 16; unde Apostolus, Rom. IX, 6: «Non omnes, inquit, qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae; neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine,» q. d. Non Judaei qui secundum carnem ex Abraham et Israele, id est Jacobo, sunt nati, sed fideles et Christiani, qui secundum spiritum ex Abraham et Jacob sunt prognati, quia fidem et spiritum Abrahae patris quasi genuini filii imbiberunt et imitantur, censentur a Deo esse semen, id est posteri et filii Abrahae a Deo in filios adoptati; ac consequenter hi soli censentur et sunt Abrahae, et promissionis ac benedictionis illi factae heredes. Ita ex S. Chrysostomo Theophylactus, Anselmus et alii.
Versus 15: Et Sic Longanimiter Ferens, Adeptus Est Repromissionem
In senio enim suo Abraham, et prole et opibus fuit cumulatus, Genes. XXV, 1 et seq.
Secundo, in posteris suis secundum carnem, post quadringentos annos a promissione sibi facta benedictus est Abraham, quando duce Josue Hebraei, posteri Abrahae, obtinuerunt portas inimicorum suorum, id est, terram et urbes Chanaan.
Tertio, spiritualiter et maxime Abraham fuit benedictus, quando post mortem in limbum, et inde tempore Christi in caelum deductus est: similiter in posteris suis secundum spiritum benedictus est, et indies adhuc benedicitur, quando fideles et Sancti in caelum, cujus typus erat Chanaan, ingrediuntur; et de hac tertia benedictione loquitur Apostolus, cum ait cap. XI, vers. 13, Abraham et patriarchas esse defunctos non acceptis promissionibus, sed eas a longe aspexisse et salutasse.
Versus 16: Homines Enim per Majorem Sui Jurant
Docet exemplo hominum, apud quos omnis lex et omne dubium terminatur et firmatur juramento, Deum suam promissionem voluisse firmare juramento, idque jurando per seipsum, cum non haberet majorem se, per quem juraret. Nota graecismum, «majorem sui,» id est majorem se.
Versus 17-18: Volens Deus Ostendere Pollicitationis Haeredibus Immobilitatem Consilii Sui, Interposuit Jusjurandum
In quo (in qua re, scilicet promissione sua; vel in quo, id est, propter quod; ita Syrus: Hebraeum enim beth, id est «in,» saepe idem est quod «propter») volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus (filiis Abrahae, puta fidelibus) immobilitatem (firmitatem et immutabilitatem) consilii sui (repromissionis suae), interposuit jusjurandum: 18. ut per duas res immobiles (per promissionem et jusjurandum, inquit Theophylactus et Anselmus, quae «immobiles,» id est immutabiles et irrevocabiles sunt, tum apud homines, tum maxime apud Deum; unde subdit:) quibus impossibile est mentiri Deum (id est revocare, retractare id quod hominibus promisit et juravit, itaque homines ludificare et fallere), fortissimum solatium habeamus. — Graece ἰσχυρὰν παράκλησιν, id est, ut Vatablus, validam consolationem; vel, ut Theodoretus et Theophylactus, validam exhortationem habeamus: scilicet, ut respicientes in promissa Dei tanta tamque certa, in persecutionibus et tribulationibus, animo non frangamur, sed tantorum bonorum spe excitati, alacres ad res arduas accedamus, labores quosvis et pericula pro Deo et pietate fortiter subeamus, rapinas, exilia, tormenta mortemque ipsam generose sustineamus.
Secundo, pro «ad tenendam» graece κρατῆσαι, id est ut apprehenderemus ac firmissime amplecteremur, nobisque astringeremus hanc spei anchoram, ne saeculi turbines nos abriperent. Ita ex Theophylacto Ribera.
Qui confugimus ad tenendam propositam spem. — «Confugimus,» est praeteritum, non praesens. Patet ex Graeco οἱ καταφυγόντες. Perperam Beza vertit, «qui currimus.» Plus enim est fugere, quam currere. Nam omnis qui fugit, currit; non contra: est enim fugere, currere, ut a periculo te eripias et ad locum tutum pervenias. Sic hoc loco significat nos fugere a morte, ut ad aeternam vitam perveniamus.
Versus 19: Quam Spem Sicut Anchoram Habemus Animae Tutam ac Firmam
Notat Chrysostomus, fidem esse quasi columnam vel fundamentum in terra jactum, quia fides inter omnes res est solidissima, certissima et firmissima; spem vero, quae fide quidem est incertior, certior est tamen omnibus humanis auxiliis et spebus, esse quasi anchoram non quamvis, sed tutam et firmam, quia sicut firma anchora in mari navim inter fluctus et ventos firmam, illaesam et inconcussam retinet et conservat: ita spes inter tentationes omnesque hujus saeculi agitationes, quibus in hac vita quasi navigantes jactamur, animam firmat et corroborat, ut solida, immobilis, constans in fide studioque virtutis consistat. Unde Syrus vertit, quae (spes) nobis est velut anchora, quae retinet animam nostram, ne commoveatur.
Unde Syri et Arabes, spem vocant מתח vataca, quasi dicant firmitatem, robur, soliditatem: syriace enim ותק vatac significat vincire, firmare, roborare, indeque confidere et sperare.
Ubi adverte: Spes est quasi anchora, sed hoc discrimine, quod anchora in profundo jacitur, spes vero in summo, scilicet in coelo Deoque ipso defigitur. Hoc est quod subdit Apostolus dicens:
Et incedentem usque ad interiora velaminis. — Nota: Alludit Paulus ad templum Salomonis, cujus extima pars dicebatur Sanctum, intima Sanctum sanctorum, quae distincta erat a Sancto per velum, sive velamen.
Secundo, Sanctum allegorice significabat Ecclesiam militantem in terris; Sanctum sanctorum significabat Ecclesiam triumphantem in coelis; velamen significabat vel coelum interjectum inter nos et Beatos, ut vult Theophylactus, vel obscuritatem, obvelationem et arcanum gaudii coeli, quae hic quasi per aenigma, et velamen fidei obscure tantum et eminus spectamus. Interiora sunt ipsa Dei visio, omnisque gloria et opes Beatorum, de quibus plura cap. IX. Potuisset clare dicere Apostolus: Spes nostra penetrat et pervadit ipsum coelum ipsamque coelestem gloriam; maluit tamen per periphrasin dicere, «usque ad interiora velaminis,» ut suaviter et concinne rediret ad Christum pontificem, a quo digressus erat, ut Hebraeos afflictos roboraret et excitaret, qui in haec interiora, sive in Sancta sanctorum, id est, in coelum ipsum, ingressus est, quasi pontifex secundum ordinem Melchisedech, uti dicere coeperat cap. V, vers. 6 et 10.
Mares, Episcopus Chalcedonensis, Juliano Apostatae exprobranti sibi caecitatem: «Gratias, inquit, ago Deo, qui mihi oculos ademit, ne te impium et blasphemum viderem.» Sozomenes, lib. VI, cap. V.
S. Polycarpus Herodi Proconsuli ignem minitanti, respondit: «Ignem minaris hunc qui ad momentum incenditur, et paulo post extinguitur. Verum ignoras ignem gehennae, qui ad perpetuas poenas praeparatus est impiis.» Et rursum: «Octoginta et sex annis servivi Christo, et nihil me laesit unquam: quomodo ei maledicam?» Eusebius, lib. IV, cap. XV.
Ita fecit S. Lucius, qui ob Christi fidem damnatus ad mortem, cum ad supplicium duceretur: «Gratias ago, inquit, quod me nequissimis dominis absolutum, ad summum coeli terraeque regem remittis.» Testis Eusebius, lib. IV Histor., cap. XVII.
Victor, Proconsul Carthaginis, ad arianismum a ministris regiis sollicitatus: «Dicite, inquit, regi vestro, ut subjiciat me ignibus, adigat bestiis, excruciet omni genere tormentorum: si consentio, frustra sum in Ecclesia baptizatus.» Testis est Victor, lib. III Persecut. Wandal.
Dionysia, ad sanguinem flagellata ab Hunerico, dixit: «Ministri diaboli, quod ad opprobrium meum facitis, ipsa est laus mea.» Victor, ibidem.
Elogius dicenti sibi praefecto Valentis Imperatoris Ariani: «Communica possidenti regnum»; respondit: «Et mihi regni quoque ac sacerdotii consortium est.» Tripart. histor. lib. VII, cap. XXXIII.
Dionysius, Alexandrinus Episcopus, pressus a persecutoribus: «Quid, ait, insectando laboratis? caput meum, pro quo ita fatigamini, avulsum a cervicibus sumite, et donum magnum ad tyrannum referte.» Eusebius, lib. VI Histor., cap. XXX.
S. Laurentius assatus in craticula ad Decium: «Assatum, inquit, satis est, versa, et manduca.» Idem dixerunt Tatianus, Macedonius et Theodulus martyres.
Versus 20: Ubi Praecursor pro Nobis Introivit Jesus, Secundum Ordinem Melchisedech Pontifex Factus in Aeternum
Rursum acuit spem, docetque eam esse certam; quia Jesus praecursor noster in coelum ipsum, ad quod per spem tendimus, ingressus est, idque non tam pro se et sua gloria, quam pro nobis et nostra gloria: in coelum enim Christus praecucurrit, ut nobis eodem viam sterneret et pararet, utque eum praecurrentem brevi subsequeremur et consequeremur: qui enim alteri praecurrit ut portas aperiat, aut apertas servet, parvo intervallo eum qui sequitur praecurrit. Ita Theophylactus. Denique spem nostram plane confirmat et perficit epithetum pontificis aeterni, quod Christo hic addit Apostolus, q. d. Certo, Hebraei, sperate coelum, quia Christus in coelum est ingressus, ut ibi quasi Pontifex aeternus Patri assistat, illique suam crucem et mortem repraesentet, offerat, atque fidelibus suis omnem gratiam omniaque media, quibus in coelum contendant, impetret.