Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Hebraeos, Caput VII


Index


Synopsis Capitis

Ex typo Melchisedech septem rationibus docet, Christi sacerdotium Aaronico, quasi praestantius et perfectius, successisse.

Prima est, vers. 4, quia Abraham, qui fuit pater Levi et Aaronis, decimas dedit Melchisedech, quasi suo pontifici et typo Christi.

Secunda, vers. 6, quia Melchisedech benedixit Abrahae, et consequenter Aaroni.

Tertia, vers. 5, quia Melchisedech sine patre et matre, quasi aeternus inducitur, cum Aaronici sint temporanei.

Quarta, vers. 11, quia sacerdotium Christi quasi perfectius successit Aaronico, ut expleret ea quae illi deerant.

Quinta, vers. 20, non Aaronis, sed Christi sacerdotium promissum est a Deo cum jurejurando, psal. CIX.

Sexta, vers. 23, Christus est immortalis, Aaronici sunt mortales.

Septima, vers. 27, Christus uno sacrificio omnia expiavit peccata, Aaronici multis sacrificiis ne unum quidem peccatum expiant.

Nota: Hae omnes rationes fundantur in illo versu psal. CIX: Juravit Dominus, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Hunc enim versum hic urget et perurget Apostolus.


Textus Vulgatae: Hebraeos 7:1-28

1. Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei: 2. cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, 3. sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. 4. Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. 5. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. 6. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8. Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. 9. Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: 10. adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. 11. Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? 12. Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. 13. In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit. 14. Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est. 15. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16. qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. 17. Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. 18. Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: 19. nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20. Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt; 21. hic autem cum jurejurando, per eum qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum), 22. in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. 23. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: 24. hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. 25. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus: 27. qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.


Versus 1: Hic Enim Melchisedech, Rex Salem, Sacerdos Dei Summi

Commode in fine praecedentis cap. Apostolus injecit mentionem Melchisedech, ut ad illum transiret et ejus sacerdotium Christi antitypum explicaret: de illo enim dixerat cap. V, 11: «De quo nobis grandis est sermo.» Illum ergo grandem, subtilem et allegoricum de Melchisedech sermonem hic proponere et enucleare aggreditur, ut ostendat, quibus in rebus Melchisedech gesserit typum Christi, indeque Christi et sacerdotii Christi dignitatem et praecellentiam prae sacerdotio legali et Aaronico demonstret.

Rex Salem.«Salem,» inquit S. Hieronymus, epist. 126 ad Evagrium, non est Jerusalem, sed oppidum juxta Scythopolim (quod alio nomine dicitur Sichem, vel Sichima, ubi Jacob pavit greges, et Dina rapta ac vitiata est, ut idem Hieronymus ait in Locis Hebraicis), in quo ostenditur palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum veteris operis ostendens magnificentiam. Juxta hanc Salem baptizavit quoque S. Joannes Baptista in Aenon, Joan. cap. III, 23. Verum Irenaeus, Hippolytus, Eusebius, Apollinarius, Eustathius, quos ibidem citat S. Hieronymus, Josephus quoque, lib. VII Belli, cap. XVIII, et passim Hebraei, ac veteres Patres recentiores etiam permulti, ut Abulensis, Pererius, Ribera, ac in primis Andreas Masius exactus urbium et terrae sanctae perscrutator, in cap. X Josue, docent Salem hanc esse Jerusalem. Unde et Chaldaeus Gen. cap. XIV, vers. 18, vertit, «et Melchisedech, rex Jerusalem.» Imo Jerusalem conditam esse a Melchisedech tradit Josephus loco citato, a quo vocata est Salem, deinde ab aliis Jebus, ac denique ex Salem et iire, dicta est Jerusalem, ut dixi Galat. IV, 26. Quare palatium illud Melchisedech, quod in Sichem ostendi ait Hieronymus, non a Melchisedech conditum, sed ejus nomine insignitum esse, vel a Jeroboam, vel ab aliquo alio posterorum regum, verisimile est. Idque, ut videtur, hac de causa, ut scilicet sibi vindicarent Melchisedech, quasi ipse non fuisset in Salem, sed in Sichem, ubi ipsi regnabant. Sic enim de Homeri patria certant septem Graeciae urbes, et quaeque eum sibi vindicat, suumque civem esse contendit.

Haec secunda sententia magis respondet allegoriae Christi. Congrue enim in Jerusalem rex et sacerdos fuit Melchisedech, ut adumbraret Christum in eadem urbe regnaturum a ligno, et sacrificaturum seipsum in ara crucis pro redemptione totius mundi.

Dices: Abraham suos hostes persecutus est usque Dan, quae postea dicta est Caesarea: haec autem vicina est Sichimis, non autem Hierosolymae.

Respondeo: Abraham revertens a caede regum redibat ad convallem Mambre, ubi habitabat; inde autem non longe aberat a Jerusalem, ad quam, licet paulo remotiorem, ire voluit, tum ut gratias Deo ageret pro victoria adepta, idque Hierosolymae, ubi colebatur verus Deus, cum in reliqua Chanaan colerentur idola; tum excitus fama Melchisedech, qui erat rex et sacerdos Dei altissimi, illo tempore celeberrimus. Melchisedech autem audiens adventare Abraham, ei benevolentiae et honoris causa occurrit. Rursum in Salem, puta in Jerusalem, regnavit Salomon, qui fuit typus Christi, et a Salem vel Salom, id est pax, dictus est Salomon, id est pacificus. Unde et reges Arabes ac Turcae suos Imperatores a Salomone vocant Solymannos vel Selymos, atque a Salem vel Salom ipsos Turcas vocant Musulman, quasi dicant, salvati, quibus est pax et salus. Cum enim Mahomet suum dogma propagaret, gladio jussit occidi omnes nolentes amplecti hoc ejus symbolum: Alla illa Alla, Mehammed rassul Alla, (quod etiamnum Mahometani magnis vocibus inclamant), id est, Non est Deus nisi Deus, et Mahomet Apostolus ejus. Quicumque ergo id amplectebatur, dicebatur musulman, id est, liberatus a gladio et periculo mortis, quam reluctantibus intentabat Mahomet.

Sacerdos Dei summi. — hupsistou, id est, altissimi. Citat verba Genes. XIV, vers. 18, ubi licet Calvinus et Novantes Hebraeum cohen vertant, «princeps,» q. d. Erat Melchisedech princeps Dei altissimi; tamen vertendum esse, «sacerdos,» non «princeps,» patet ex Paulo hic, et est [sacerdos] Dei altissimi, id est, Deo dicatus et consecratus, quod sacerdoti non principi convenit. Rursum, ex eo quod obtulit panem et vinum in sacrificium, in quo typus fuit Christi. Inde enim Psalm. CIX, dicit Pater ad Christum: «Tu es (non princeps, sed) sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.»


Versus 2: Cui et Decimas Omnium Divisit Abraham

«Cui et decimas omnium divisit Abraham» (spoliorum, quae caesis quinque regibus ceperat). — Abraham, licet esset sacerdos, et saepe sacrificasset, agnovit tamen Melchisedech esse sacerdotem et pontificem suum, unde illi tanquam se superiori et pontifici decimas dedit.

Qui interpretatur rex justitiae. — Melchisedech enim hebraice componitur ex melech, id est rex: unde addito iod non affixo, sed paragogico, fit melchi, ut concinnior fiat compositio, et sedec, id est, justitiae, q. d. Rex justus vel justissimus. Unde de eo sic scribit Josephus: «Primus Hierosolymae conditor fuit Chananaeorum dynasta, qui patria lingua Justus appellatus est, erat quippe talis.» Unde patet Melchisedech proprium fuisse illi regi nomen, non autem commune regum illius urbis: quomodo commune regum Palestinae tempore Abraham nomen erat Abimelech, regum Aegypti Pharao, et postea Ptolomaeus.


Versus 3: Sine Patre, Sine Matre, Sine Genealogia

Ex eo quod Melchisedech hic dicitur apator kai ametor, id est, sine patre et sine matre, nonnulli putarunt Melchisedech esse Spiritum Sanctum: hic enim productus est non per generationem, sed per spirationem, ideoque non est filius habens patrem, sed est Spiritus Sanctus procedens a Patre et Filio. Ita sensit Auctor Quaestionum novi et veteris Testamenti, Quaest. CIX, qui extat tom. IV operum S. Augustini. Verum ex hoc dogmate et aliis similibus patet hunc librum non esse S. Augustini, sed auctoris suspecti de haeresi. Idem fere senserunt Melchisedechiani, qui docuerunt Melchisedech esse virtutem quamdam Dei, Christo majorem, ex eo quod Christus dicitur «sacerdos secundum ordinem Melchisedech,» quasi Christus hominum, Melchisedech vero angelorum sit advocatus apud Patrem. Ita refert Epiphanius, lib. II, haeres. 55.

Secundo, Origenes et Didymus, teste S. Hieronymo, citata epist. ad Evagrium, putarunt Melchisedech esse angelum. Sed utraque haec sententia erronea est. Nam ex iis quae hic, et Gen. XIV, narrantur de Melchisedech, clarum est eum fuisse verum hominem.

Tertio, Samaritae, teste Epiphanio, et quidam Hebraei, teste S. Hieronymo supra, quos sequitur Lyranus, Abulensis et alii, opinati sunt Melchisedech esse Sem, filium Noe: Sem enim, imo et ipsum Noe, vixisse et pertigisse usque ad tempora Abrahami certum est: Abraham enim natus est anno post diluvium 292, Noe autem 350 annis post diluvium vixit; nam sexcentesimo Noe anno factum est diluvium: Noe autem vixit 950 annos, ergo diluvio supervixit 350 annos, ac consequenter 58 vixit cum Abrahamo. Similiter Sem post diluvium vixit 502 annis; nam tempore diluvii erat pene 100 annorum; vixit autem universim 600 annos, ergo 35 annis supervixit Abrahamo. Mortuus est enim Abraham agens annum 175, post diluvium anno 467. Si dicas, falso de Sem dici, quod sit sine patre et matre; patrem enim habuit Noe, eumque expressum in Scripturis: respondent: Sem sub nomine Sem dici in Scriptura habere patrem, scilicet Noe, non autem sub nomine Melchisedech: quia in Genesi, ubi ejus genealogia texitur, non Melchisedech vocatur, sed Sem. Sed hoc nimis exile, subtile et frigidum est: nec enim nomen, sed hominem et personam intelligit et curat S. Scriptura. Adde, non Sem, sed Cham possedisse Jerusalem, totamque Chanaan. Haec enim dicta est a Chananaeis incolis; qui orti sunt a Chanaan, filio Cham: Sem autem ejusque posteri habitarunt trans Euphratem, in Oriente, ut docet Josephus, lib. I Antiq., cap. VII.

Quarto, recentior quidam censet Melchisedech esse Henoch, qui raptus est in paradisum, ideoque de eo hic dici, quod non habeat finem dierum: Henoch enim non est mortuus, sed vivit adhuc in paradiso. Verum haec plane nova et inaudita est sententia, omnibus Patribus et Interpretibus incognita, ac sanctae Scripturae repugnans, quae Henoch raptum narrat in paradisum, ut sub finem mundi redeat decertaturus contra Antichristum, et det gentibus paenitentiam. Vide Nostrum Salianum in Praefatione tom. V Annalium, ubi hanc opinionem multis et validis argumentis confutat.

Respondeo ergo, et dico cum Josepho, S. Dionysio, Caelest. Hierarch., cap. IX; Epiphanio, haeresi 31; Theodoreto, in Gen., Quaest. LXIII, aliisque Patribus citatis vers. 1; Melchisedech fuisse aliquem ex regulis Chananaeorum, scilicet regem Salem, sive Jerusalem, ex eisque fuisse oriundum; dici tamen sine patre et matre, non quasi iis caruerit, sed quia ejus pater, mater et genealogia non describitur in Scripturis; et quia Gen. cap. XIV, repente eum inducit Scriptura, non praemissa ejus stirpe et genealogia, nec nativitate aut morte ejus indicata, imo nulla uspiam alibi, vel ante, vel post ejus facta mentione, ut ex ipsa ejus historia, de Olympo lapsus, et in Olympum receptus videatur Melchisedech. Hoc enim significat Graecum agenealogetos, scilicet, eum cujus genealogia non recensetur, non autem eum qui stirpe et genere caret: genealogein enim idem est, quod recensere et describere genealogiam. Unde aperte hoc explicans Apostolus, vers. VI, ait: «Cujus autem generatio non annumeratur.» Hinc et Syrus clare hic vertit, cujus nec pater, nec mater scribuntur in generationibus, neque initium dierum ejus, neque finis vitae ipsius. Sic terrae filium dicimus eum, qui ignotus est, obscuri generis et incognitae prosapiae. Cum enim Scriptura in veteri Testamento soleat aliorum, praesertim virorum illustrium, genus, patrem et matrem recensere, id ipsum non fecit Melchisedech; idque non sine causa et mysterio, quod hic explicat Apostolus. Epiphanius, haeresi 55 et 67, ex traditione, sed incerta, ut videtur, patrem Melchisedech Heraclam, matrem Astaroth vel Asteriam nominatam scribit.

Quaeres, quo mysterio, vel qua de causa nomen patris et matris Melchisedech subticet Scriptura? Respondent Judaei, id fieri honestatis causa, quia, inquiunt, Melchisedech ex fornicatione et meretrice natus erat. Sed hoc est commentum eorum incredibile. Quomodo enim talis evectus fuisset ad regnum et pontificatum? Respondeo ergo, ad litteram haec causa dari potest, quod Scriptura fere tantum Judaeorum historiam et genus pertexat usque ad Christum, ut constet eum ex Abraham, Juda et Davide esse natum, sicuti iisdem promiserat Deus. Unde nec omnium Judaeorum natales percenset Scriptura: nec enim Eliae, Danielis, trium puerorum et aliorum parentes nominat: Gentium autem genealogiam negligit, et vix curat Scriptura. Melchisedech autem erat Gentilis; non Judaeus. Pari modo Job, licet famosissimus esset vir, imo rex, pater, mater et genealogia non recensentur. Secundo, dicitur Melchisedech esse sine genealogia, non absolute, sed respectu sacerdotii: quia non jure haereditario, nec per carnis successionem, sacerdotium inivit Melchisedech (uti nec Christus), imo forte nec ex parentum doctrina aut exemplo; quia ex Gentilibus, scilicet Chananaeis, prognatus est, qui illo tempore corruptissimis erant moribus, et in Deum impiissimi, nec Dei, sed idolorum cultores; praesertim vero suum illud sacerdotium, in quo panem et vinum offerens typus fuit Christi, Melchisedech non a patre aut matre, sed a Deo solo accepit, ut hujus sacerdotii respectu recte dici possit esse sine patre, matre et genealogia, quia primus ipse illud inivit, et orsus est.

Causa vero allegorica, et potissima hujus silentii est, ut hac ratione Melchisedech esset typus Christi, idque dupliciter. Primo, ut, dum tacetur ejus pater et mater, hoc ipso significaret Christum, qui in terris qua homo est apator, id est, sine patre, in caelis qua Deus et Dei Filius, ametor, id est sine matre. Ita Chrysostomus et Theophylactus hic, Nazianzenus, orat. 38 initio, et Ambrosius, epist. 82. Secundo, ut, dum tacetur ejus pater et mater, videatur ex suo genere et stirpe non esse mortalis, sed immortalis et aeternus: non quod revera talis fuerit Melchisedech, sed quod ut talis introducatur et appareat in Scriptura non propter se, sed ut sit typus aeternitatis Christi. Unde sequitur: «Neque initium, neque finem dierum habens;» ut sine patre et matre eodem pertineat, omniaque haec non aliud significent et inculcent quam Christi aeternitatem. Hanc enim saepe in seqq. inculcat Apostolus, ut per eam Christum praeferat sacerdotibus Aaronicis, qui mortales erant, et vicissim emoriebantur.

Talem ergo Melchisedech proponit nobis Scriptura, ac si repente de caelo delapsus in terris apparuisset, et mox in caelum ac solium suum se recepisset, nulla scilicet parentum ejus, nativitatis, aut mortis facta mentione: ut hac ratione typus esset Christi, caelestis et aeterni pontificis nostri.

Neque initium dierum, neque finem vitae habens, — scilicet in Scriptura, q. d. Scriptura non meminit quando natus et mortuus sit Melchisedech, sicuti meminit nativitatis et mortis Aaronis; idque hoc fine, ut Melchisedech, cui tenuiter et exiliter tantum haec verba competunt, adumbraret Christum, qui vere et realiter non habet initium nec finem dierum, sed est aeternus. Unde explicans subdit Apostolus: «Manet sacerdos in perpetuum,» scilicet Melchisedech, antitypus Christi; quia nimirum in Scriptura nulla fit mentio mortis, ac consequenter finis sacerdotii Melchisedechi. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius. Secundo, quia nullum legitur sacerdotii sui habuisse successorem, uti Aaron habuit Eleazarum. Ita Theodoretus.

Assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. — Syrus vertit, sed in similitudinem Filii Dei permanet kumerute, id est, pontificatus ejus, in aeternum, q. d. Cum Melchisedech in Scriptura inducitur tanquam neque initium, neque finem dierum habens, sed quasi constans et perpetuus sacerdos, hoc ipso similitudinem et typum gerit Christi, qui re ipsa neque initium, neque finem dierum habet, sed manet sacerdos in perpetuum, uti explicui versu praecedenti. Ita Chrysostomus cum suis.

Ut haec omnia in unum colligantur, Quaeritur, quibus in rebus Melchisedech fuerit typus Christi? Respondeo: Primo, in nomine et nominis etymo. Melchisedech enim idem est quod rex justitiae, id est, justissimus. Solus enim Christus est verus justitiae rex: Christus enim qua Deus, per essentiam est rex justitiae, imo justitia ipsa; Christus vero qua homo, justitiae est dominus et praeses, utpote qui ex perfecta justitia pro omnibus hominum peccatis Deo satisfecerit, quique constitutus sit justitiae vindex, ut quasi judex aequissimus, sapientissimus et potentissimus mundum judicet in omni justitia.

Secundo, in officio et statu. Melchisedech enim fuit rex Salem, id est pacis: sic Christus est rex pacificus, qui pacem fecit inter Deum et homines, quique in Salem sive Jerusalem regnavit a ligno, et in caelesti Jerusalem, ubi verissima est pax, cum suis est regnaturus in aeternum.

Tertio, in generatione. Sicut enim Melchisedech inducitur, ita Christus revera est sine patre in terris, sine matre in caelis. Addit S. Ignatius, epistola ad Philadelph., Melchisedech sine uxore, semper virginem mansisse: sic virgo, imo virginum sponsus est Christus.

Quarto, in aetate et duratione. Sicut enim Melchisedech proponitur, ita Christus re ipsa est omni prorsus initio et fine temporis carens.

Quinto, in sacerdotio et pontificatu. Sicut enim Melchisedech fuit rex et sacerdos sive pontifex, ita et Christus. Rursum, sicut Melchisedech non legitur oleo consecratus, uti Aaron, et principaliter sacerdos fuit Gentilium, comitanter vero Hebraeorum: nam pro Abrahamo, parente Hebraeorum, sacrificium obtulit; ita et Christus, ut notat Chrysostomus, Photius, Theophylactus.

Sexto, sicut Melchisedech inducitur ut primus sui generis sacerdos, idemque ultimus; nec enim legitur aliquis ei successisse: sic et Christus novum et aeternum habet sacerdotium, tum quia alius ei non succedit, tum quia passionis sacrificium pro nobis Patri continuo offert a caelo, per aeternam illius commemorationem, laudem et gratiarum actionem: itaque illius fructus et meritum semper durat et operatur; tum denique propriissime, quia in Ecclesia sua Christus per ministros suos, scilicet per sacerdotes a se institutos, perpetuo offert et offeret in aeternum, id est usque ad finem mundi (sic enim sumitur «aeternum,» Levit. XXV, 46; Exodi XV, 18, et alibi), Missae sacrificium, uti explicat Concilium Tridentinum, sess. XXII, cap. I et II; nam secundum priores rationes etiam conceptio, nativitas, tentatio, fuga, fames, sitis aliaeque aerumnae Christi dicerentur aeternae, quia ea Christus Patri in caelo offert in aeternum: quo modo tamen nemo loquitur. Rursum, sic sacrificium Noe diceretur aeternum, quia fructus ejus, scilicet prohibitio diluvii, durat in aeternum.

Quare recte Concilium Tridentinum loco citato, ex hoc Apostoli loco probat Missam esse sacrificium. Probat autem sic: Sacerdotium Christi ejus morte extinctum non fuit, sed semper durat, ut hic dicit Apostolus; ergo et sacrificium Christi semper durat et durabit: atqui illud non potest esse sacrificium crucis, quia hoc jam pridem transiit et desiit: ergo hoc sacrificium Christi semper durans est Eucharistiae, et Missae: nec enim aliud hic dari aut fingi potest. Rursum, tam Christus sacerdos, quam Christi Ecclesia et respublica non potest esse sine publico Dei cultu et sacrificio proprie dicto, quod statis diebus Deo offerat. Talem enim cultum et sacrificium habuit semper omnis Ecclesia et respublica, tam ante diluvium, quam post illud, tam Judaeorum, quam Gentium etiam Deum verum ignorantium; atqui in Ecclesia Christiana aliud sacrificium inveniri non potest, quam Eucharistiae: ergo Eucharistia est sacrificium, quod Christus semper offert et offeret usque ad finem mundi.

Notandum est enim, quod Christus in Missa sit principalis offerens, tum quia Missae sacrificium instituit, tum quia in caelo Patri suo nostras Missas quas celebramus, actu et re ipsa offert. Est enim mediator et advocatus noster, qui nostram causam apud Deum agit, et pro nobis interpellat; tum quia sua omnipotentia in singulis Missis transsubstantiationem panis et vini in corpus et sanguinem suum, in qua consistit essentia sacrificii nostri, operatur et perficit.

Septimo, Melchisedech fuit typus Christi in benedictione et decimatione Abrahae, quia sicut Melchisedech pontifex major fuit Abrahamo, qui tamen sacerdos quoque erat et pontifex (Melchisedech enim quasi dignior Abrahamo benedixit, et ab eo decimas accepit): ita Christus major est Aarone, qui in patris sui Abrahami lumbis latens, tacite et virtualiter a Melchisedech, dum ipse benedixit Abrahamo, benedictus est, illique quasi majori decimas dedit, ut significaretur a Christo, cujus typus erat Melchisedech, vere et efficaciter benedicendus. Et hoc est, quod praecipue hic spectat Apostolus, nimirum ut demonstret Christi sacerdotium et sacrificium longe praestantius esse sacerdotio et sacrificio Levitico sive Aaronico, in quo innutriti erant Hebraei, ideoque ab illo vix avelli poterant.

Octavo denique, maxime et perfectissime Melchisedech fuit typus Christi in hostia, quia scilicet obtulit panem et vinum, sicut eadem obtulit et offert Christus in Eucharistia: hic enim est ritus sive ordo sacrificii Melchisedech, juxta quem dicitur Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Nam ordo, ritus et species sacerdotii et sacrificii proprie et essentialiter pendet et desumitur ex ipsa re oblata, sive ex victima, quae certo modo et ratione Deo offertur et immolatur, qualis hic est panis et vinum, uti docent Patres omnes, totaque Ecclesia, communi saeculorum omnium consensu. De quo plura vers. 27.


Versus 4: Intuemini Autem Quantus Sit Hic, Cui et Decimas Dedit de Praecipuis Abraham Patriarcha

Pro «intuemini» graece est theoreite, id est contemplamini, allegoriam speculamini, contemplative et allegorice exponite mysteria, quae latent in cortice historiae et personae Melchisedech. Hactenus enim Apostolus proposuit ipsam externam litteram et historicam narrationem de Melchisedech: nunc ea proposita volens allegoriam ejus exponere, hortatur Hebraeos, ut intimos et sublimes allegoricos in eo latentes sensus de Christo Christique ministris, sublimibus mentis oculis secum intueantur et contemplentur. Ita Chrysostomus.

Nota «decimas»: non ergo Abraham dedit munera, ut voluit Cajetanus (munera enim non tantum laicis, sed et paribus, imo et inferioribus dantur), sed decimas sacerdotales dedit Melchisedecho tanquam sacerdoti et pontifici.

Secundo, pro «de praecipuis» graece est ton akrothinion; akrothinia, inquit Theophylactus, sunt spolia praecipua et optima; inde primitiae spoliorum quae diis offerebantur, ab Herodoto et aliis vocantur akrothinia, quasi ta akra thinos, id est summitates acervi, quod primitiae ex summitate acervi excerpi soleant; vel, ut Erasmus, spolia egregia ducibus detracta dicta sunt akrothinia, quasi a tangendis summis: akrothinazo enim, teste Hesychio, idem est quod summam partem attingo.

Abraham patriarcha. — Emphasim habet vox «patriarcha.» Patriarcha enim idem est quod princeps patrum, sive a quo multi patres cum suis familiis descendunt. Sic Abraham, Isaac, Jacob ejusque duodecim filii vocantur duodecim patriarchae, quia hi capita fuerunt et parentes 12 tribuum Israel: inde patriarchae nomen attributum est cuivis, qui magnae familiae parens est et caput. Sic David, Act. II, 29, vocatur patriarcha. Hinc in Ecclesia vocantur Patriarchae primi et amplissimi Antistites, quibus subjecti sunt Episcopi, Archiepiscopi et Metropolitae; tales Patriarchae sunt Pontifex Romanus, Alexandrinus, Antiochenus et Constantinopolitanus. Hac voce Apostolus occurrit tacitae objectioni. Dixissent enim Hebraei: Esto Abraham dederit decimas Melchisedech tanquam majori se, quid hoc ad Aaronem? anne idcirco Aaron, ejusque sacerdotium minus est quam Melchisedech? licet enim filius Abrahae fuerit Aaron, tamen singulari modo a Deo electus fuit et evectus ad pontificatum novum totius populi, ac consequenter Aaron pontifex major videtur fuisse Abrahamo patre suo, sicuti filius alicujus Christiani, dum creatur Episcopus aut Pontifex, hoc ipso major fit parente suo. Hoc elidit hic Apostolus per vocem «patriarcha,» q. d. Abraham, primus et magnus patriarcha, adeoque parens omnium patriarcharum et sacerdotum, ac consequenter ipsius Aaronis et posterorum, decimas dando Melchisedecho, hoc ipso agnovit se minorem esse Melchisedecho; ergo multo magis idipsum agnoscere debet Aaron, omnesque alii Abrahae filii: Abraham enim longe dignior fuit Aarone et omnibus posteris. Fuit enim patriarcha per excellentiam, patriarcha, inquam, non tantum quoad naturalem generationem, sed etiam quoad sacerdotium. Sicut enim Abraham totius suae familiae, omniumque duodecim tribuum fuit pater et patriarcha: ita et eorumdem summus fuit sacerdos et pontifex; nam capita familiarum, earumdem erant sacerdotes. Jus enim sacerdotii illo tempore per generationem carnalem devolvebatur in posteros, scilicet in primogenitos et in capita familiarum; ac consequenter omne sacerdotium Hebraeorum descendit ab Abrahamo ejusque sacerdotio, poterantque singuli filii Jacob suarum tribuum esse sacerdotes; verum ut ex omnibus unus conflaretur populus, unaque Ecclesia, statuit Deus, ut una familia, scilicet Levi et Aaronis, pro reliquis omnibus hoc sacerdotio fungeretur. Idem ergo fuit sacerdotium Abrahae et Aaronis: adeoque Aaronis sacerdotium (quod valde notandum est) descendit a sacerdotio Abrahae, sicut Aaron descendit ab Abraham, ac consequenter eo fuit minor. Fuit enim Aaron pontifex in familia Abrahae, adeoque unius tantum Abrahae familiae, scilicet Jacobi, sive duodecim tribuum, fuit pontifex. Abraham enim et Isaac alios habuerunt filios praeter Jacobum (a quo descenderunt duodecim tribus), quorum pontifex non fuit Aaron, sed ipsemet Abraham. Secus se res habet in sacerdotio Christi, et Christianorum: illud enim non descendit a parentibus per carnalem generationem, sed spirituale est, et immediate ab ipso Christo promanat. Unde si cujuspiam filius fiat Pontifex, hoc ipso a Christo constituitur caput, Antistes et princeps, non tantum suae familiae et parentum, sed omnium omnino fidelium.


Versus 5: Et Quidem de Filiis Levi Sacerdotium Accipientes

Non enim omnes filii Levi sacerdotium accipiebant, sed solus Aaron ejusque posteri: reliqui filii Levi fiebant Levitae, serviebantque sacerdotibus, uti jam eisdem serviunt diaconi nostri.

Mandatum habent decimas sumere a populo, id est, a fratribus suis: quanquam et ipsi (scilicet fratres, ut patet ex Graeco) exierint de lumbis Abrahae. — Probat eum qui dat decimas minorem esse illo qui eas accipit, scilicet Abraham esse minorem Melchisedecho; probat, inquam, exemplo sacerdotum Aaronicorum, q. d. Deus jussit omnibus Judaeis etiam Levitis, Num. XVIII, 26, ut decimas darent sacerdotibus Aaronicis, volens hac ratione honorare et praeferre sacerdotes, ac reliquos Judaeos illis subjicere, cum tamen Judaei sacerdotum essent fratres, utpote ex eodem Abraham et Jacob geniti. Si ergo Judaei, licet fratres, fratribus suis, scilicet sacerdotibus, sunt subjecti, hoc ipso quo eis ex lege tenentur dare decimas: ergo pariter Abraham dans decimas Melchisedech, hoc ipso confessus est se illo esse minorem, et hoc ipso se illi subjecit.

Nota hebraismum: Exire de lumbis alicujus, est idem quod gigni ab eo. In lumbis enim est origo seminis: ex lumbis enim duae arteriae descendunt, per quas materia seminis defertur ad partes generationi destinatas, ut ibi formetur, percoquatur, fiatque semen prolificum; hinc lumbi sunt origo et sedes concupiscentiae, ideoque in Scriptura jubemur lumbos restringere, id est concupiscentiam edomare, ut docet S. Gregorius, homil. 13 in Evangelia.


Versus 6: Cujus Autem Generatio Non Annumeratur in Eis, Decimas Sumpsit ab Abraham

Id est, Melchisedech, cujus genus et genealogia non attexitur Hebraeis, filiis Abrahae, id est, qui ex Hebraeis non fuit oriundus, hic decimas sumpsit ab Abraham. Ita Syrus, Anselmus et Graeci. Addit hoc Apostolus, ut significet Melchisedech, sicut diversum habuit genus ab Aarone et Abrahamo, ita et diversum habuisse sacerdotium, illudque majus Aaronico, utpote cui Abraham, in cujus lumbis continebatur Aaron, decimas tanquam pontifici se digniori dederit. Incipit Apostolus hic congerere septem argumenta, quibus probat Melchisedech, qui typus fuit Christi, ac consequenter Christum ipsum majorem fuisse sacerdotibus Aaronicis. Primum est hoc vers. tale: Qui decimas accipit, major est illas dante; atqui Melchisedech accepit, Abraham illi dedit decimas: ergo Melchisedech major est Abrahamo.

Nota, quod Abraham ita honorarit Melchisedech, eique decimas dederit, cum tamen ad eum ejusque jurisdictionem non pertineret, causa videtur fuisse, magna dignitas, auctoritas, fama, et virtus Melchisedech; utpote qui solus inter impios Chananaeos publicus Dei veri esset sacerdos, idemque rex justissimus.

Secunda et potior causa fuit, quod Melchisedech typus esset Christi; movit ergo Spiritus Sanctus Abrahamum ad honorandum Melchisedech, ut Judaei, Abrahae posteri, scirent sibi prae Aarone honorandum esse Christum, cujus typum fuisse Melchisedech sciebant ex Davide, Psalm. CIX, ubi ait: «Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.» Videtur autem Abraham idipsum cognovisse, utpote cum esset propheta et Deo familiaris, atque hac de causa videtur ita reverenter et impense coluisse Melchisedech, quod spiritu prophetico praevideret illum esse typum Christi, ut non tam Melchisedech, quam Christum in Melchisedech repraesentatum honorare et colere voluisse videatur.

Et hunc qui habebat repromissiones, benedixit. — q. d. Melchisedech benedixit Abrahamum, quasi se minorem, cui tamen Deus promiserat tanta bona, adeoque in ipso benedicendas esse omnes gentes, Genes. cap. XII.


Versus 7: Sine Ulla Autem Contradictione, Quod Minus Est, a Meliore Benedicitur

«A meliore» (graece kreittonos, id est majore, digniore, praestantiore). — Est secundum argumentum quo probat Melchisedech majorem fuisse Abrahamo, et consequenter Aarone, q. d. Melchisedech, qui fuit Christi typus, benedixit Abrahamo et toti ejus progeniei, ac consequenter etiam Levitis et sacerdotibus Aaronicis: ergo tam ipse, quam Christus, quem repraesentabat, iisdem fuit dignior et praestantior. Probatur consequentia, quia omnium confessione major est qui benedicit, illo qui benedicitur.

Objicies: Episcopus Ostiensis consecrat Papam, quo tamen est minor; Suffraganei consecrant Archiepiscopum, quo tamen sunt minores: ergo non semper qui benedicit, major est; nec qui benedicitur, minor. Respondet S. Thomas dupliciter: Primo, Episcopum et suffraganeos non consecrare Papam, vel Archiepiscopum; sed hunc hominem, puta Petrum, vel Paulum, ut sit Papa, vel Archiepiscopus: dum enim eum consecrant, necdum est Papa, vel Archiepiscopus; ac consequenter necdum est consecrantibus major, sed potius minor, utpote a quibus accipiat consecrationem papalem, vel archiepiscopalem.

Secundo, respondet, Episcopum Ostiensem et Suffraganeos ita consecrare et benedicere non sua virtute, dignitate et auctoritate, sed Dei: in hac enim benedictione quisque eorum gerit vices Dei, qui hasce benedictiones tali modo et per tales (nec enim aliter commode fieri possunt) fieri instituit, seseque habet ut minister et vicarius Dei, qui major est eo qui benedicitur, quisquis et quantus quantus ille sit.

Objicies secundo: Sacerdos in Missa saepe signo crucis benedicit corpus Christi, cum tamen longe illo sit minor. Respondeo, hasce benedictiones non esse aliud, quam efformationes signi crucis super corpore Christi, quae non adhibentur ad hoc, ut Christo ipsi benedicamus, sed ut his quasi caeremoniis repraesentemus crucem Christi, per eamque, ac Christum ipsum crucifixum, quasi victimam nostram, a Deo tacite petamus et postulemus, ut ipse nobis benedicat. Sic ergo benedicimus Christo non in se, sed prout est victima nostra. Poscimus enim per has benedictiones, ut Christus in se benedictus fiat nobis victima salutaris et benedicta. Adde, sacerdotem, quatenus gerit personam Christi sacrificantis, quodammodo majorem esse Christo ipso sacrificato: in omni enim sacrificio sacerdos major est sua victima quam offert.


Versus 8: Et Hic Quidem Decimas Morientes Homines Accipiunt, Ibi Autem Contestatur Quia Vivit

«Hic,» scilicet in judaismo, apud nostros Levitas, de quibus dixi vers. 5, decimas accipiunt sacerdotes Aaronici, qui mortales sunt et moriuntur. «Ibi» autem, scilicet in historia et facto Melchisedech, de quo dixi vers. 6, «contestatur,» scilicet Scriptura, quod vivat, scilicet is qui decimas accipit, puta Melchisedech; vivat, inquam, semper, non re ipsa, sed symbolice et allegorice, quia scilicet ejus mors non narratur in Scriptura, ut hoc ipso repraesentet Christum, qui re ipsa est sacerdos in aeternum.

Nota: Pro «contestatur» graece est marturoumenos, quod quia est vocis mediae, tam verti potest passive «contestatus,» quam active «contestans.» Hic autem aptius cum Syro et Graecis vertas «contestatus,» itaque nostrum Interpretem vertisse valde est verisimile, ut ex «contestatus» depravatum sit «contestatur.» Nam si legas «contestatus,» tunc antithesis aeque ac sententia erit brevissima et explicatissima, nullo indigens supplemento; hoc modo: «Et hic (in lege) quidem decimas morientes homines (sacerdotes Aaronici) accipiunt, ibi autem (in decimatione Abrahae, supple decimas accepit) contestatus (id est, is de quo testatur Scriptura) quia (quod) vivit,» puta Melchisedech, qui in Scriptura inducitur quasi semper vivens, ad hoc ut significet Christum pontificem semper viventem.

Est hoc tertium argumentum, quo probat Apostolus, Melchisedech ac consequenter Christum majorem esse Abrahamo et Aarone, q. d. Sacerdotes Aaronici sunt mortales, sed Melchisedech proponitur ut immortalis, quia scilicet typus est Christi, qui est sacerdos aeternus: ergo tam Christus quam Melchisedech dignior est sacerdotibus Aaronicis.


Versus 9: Et, ut Ita Dictum Sit, per Abraham et Levi, qui Decimas Accepit, Decimatus Est

«Levi» (Leviticus quilibet sacerdos), «qui decimas accepit» (accipere solitus est in veteri Testamento), «decimatus est,» id est, decimas solvit. Sicut enim vers. 6 et 7 dekatosai, id est, «decimare,» Apostolus posuit pro «decimas accipere»: ita hic dedekatotai ponit pro «decimas pendere,» vel «solvere,» q. d. Cum Abraham, et in ipso Abraham latens adhuc Levi et quilibet Leviticus sacerdos (ad quem tamen pertinet jus decimarum in lege veteri) solvit decimas ipsi Melchisedech, quia ipse erat typus Christi, quasi confitens se suumque sacerdotium minus esse sacerdotio Melchisedech et Christi, imo se eorum respectu non tam sacerdotem esse, utpote cujus est decimas accipere, quam laicum, cujus est decimas dare.


Versus 10: Adhuc Enim in Lumbis Patris Erat Quando Obviavit Ei Melchisedech

Vox «enim» causam dat illius praemollitionis qua dixit, «ut ita dictum sit,» inquit Erasmus, q. d. Apostolus: Dixi quodammodo Levi decimatum esse in Abrahamo, nam needum natus erat, ut proprie et per se decimari posset, sed adhuc latebat in lumbis Abrahae; et sic non proprie, sed quodammodo in eo decimatus est. Verum potius videtur vox «enim» dare causam cur dixerit in ipso Abraham decimatum esse Levi, q. d. Abraham agnoscens Melchisedech esse se majorem, et typum Christi, illi decimas dedit et ab eo benedictionem accepit, ut profiteretur se omnesque suos posteros, ac consequenter et Levitas, ac sacerdotes Aaronicos ex se nascituros, minores esse Melchisedech, Christoque subjectos: perinde enim Abraham se gessit cum Melchisedech, atque princeps, qui pro se et pro tota sua posteritate obedientiam regi praestat et offert. Erat enim Abraham princeps populi totius gentis Judaicae auctor, parens et patriarcha, ut dixit vers. 4, totaque gens censebatur virtute latere in lumbis ejus, ac per eum subjicere se Melchisedech, ipsique Christo, ac consequenter Levitici sacerdotes censebantur pariter se subjicere tam Melchisedech quam Christo, eorumque respectu non se sacerdotes, sed laicos esse profitebantur. Adeo inculcat hanc sacerdotii Christi praecellentiam Apostolus, ut Hebraeos Aaronicis sacrificiis assuetos et confidentes, transferat ad Christum pontificem; doceatque eos in Christo omnem spem defigere, et pro eo adversa quaevis pati, utpote qui majora suis promittat et praestet bona, quam Aaron, quique bona fide agat causam nostram apud Deum, atque non tantum lapsis, sed et tentatis ac persecutionem patientibus norit compati, succurrere, victoriam et coronam aeternam in caelis adornare.

Nota: Esse in lumbis Abrahae, idem est quod esse in virtute seminali, seu generativa Abrahae, quae originaliter residet in lumbis, in quibus, ut dixi, est prima seminis origo. Abraham enim per hanc virtutem genuit Isaac, Isaac genuit Jacob. Jacob genuit Levi, a quo Aaron et sacerdotes legales progeniti sunt.

Et, ut ita dictum sit, — hos epos eipein, id est, ut ita loquar, ut scilicet uno verbo novo et subtili rei nodum tangam et complectar. Poterat enim videri insolens et absurdum, id quod hic dicit et subjicit, scilicet Levitas nondum natos, decimatos esse in Abrahamo; praemollit ergo hac phrasi suam sententiam Apostolus, quo modo praemollire solemus sermonem nostrum, cum aliquid novi, acuti, insolentis et inauditi dicere volumus. Ita Theophylactus.

Objicies: Christus etiam hoc modo fuit in lumbis Abrahae, quia ab eo descendit et progenitus est; ergo Christus quoque in Abrahamo decimas dedit ipsi Melchisedech. Respondeo, negando antecedens. Nam ii soli in lumbis Abrahae esse et decimari dicuntur, qui per potentiam generandi, naturali generatione maris et feminae, ab eo proseminati et procreati sunt, sive (quod hinc sequitur) qui, ut ait S. Augustinus, ab Abrahamo non tantum secundum substantiam corporalem, sed etiam secundum concupiscentiam carnalem descendunt, quomodo descendit Levi, Aaron et caeteri: Christus autem non ita proseminatus fuit est, ac consequenter non fuit in lumbis Abrahae secundum potentiam generativam, et carnalem concupiscentiam, sed tantum secundum corpoream substantiam, vel materiam, quam ab Abrahamo traxit: quia Christi conceptio et generatio non humana fuit, sed longe altior, puta divina, ex Spiritu Sancto. Pari modo, si quispiam nunc ex Adamo non per naturalem maris et feminae generationem, sed per divinam operationem descenderet, puta qui a Deo formaretur ex carne, sanguine, aut costa hominis alicujus descendentis ab Adamo, quomodo formata est Eva, talis non contraheret peccatum originale. Qua ratione et quod Christus ex vi conceptionis suae, quae facta est ex Spiritu Sancto, non contraxit peccatum originale; quia tradux peccati originalis tantum complectitur eos qui naturaliter, sive naturali generatione descendunt ab Adamo. Hi enim soli censentur proprii et naturales esse Adae filii, ac consequenter Adae voluntas censetur eorum fuisse voluntas: unde lex peccati originalis haec est: Omnes et soli illi qui ab Adamo per naturalem generationem tanquam filii naturales descendunt, peccatum originale contrahunto. Eodem ergo modo hic Christus, et quicumque alius qui ex Abrahamo descenderet, non per naturalem generationem, sed per miraculosam efformationem, v. g. ex virgine, per virtutem Spiritus Sancti, non censeretur filius Abrahami, ab eo proprie et naturaliter genitus; ac consequenter non censeretur Abraham pro eo aut voluisse, aut potuisse solvere decimas. Ita S. Augustinus, lib. X De Genes. ad lit., cap. XX, et ex eo S. Thomas, III part. Quaest. XXXI, art. 8, et Scholastici ibidem.

Nota secundo, ex eo quod ait Apostolus Levi fuisse in lumbis Abrahae, Tertullianus, lib. De Anima, cap. XXVII et seqq., opinatus est animam Levi fuisse in lumbis Abrahae, ac consequenter animam cujusque hominis non immediate creari a Deo, sed esse ex traduce, id est traduci, egredi et propagari ab anima parentis per virtutem ejus seminalem, qua generat filium, sicuti lumen aeris traducitur et propagatur a lumine solis. Sed falso fundamento nititur Tertullianus: putavit animam hominis esse corpoream, imo suum habere sexum, ita ut anima viri ab anima feminae sexu distinguatur, aeque ac corpus. Ejus ergo ratio haec erat: Anima hominis est corporea, et homo ab homine generatur, sicut equus ab equo, bos a bove; atqui anima bovis et equi traducitur et propagatur ab anima bovis et equi generantis, adeoque educitur e potentia materiae, puta seminis equini et bovini: ergo et anima hominis traducitur ab anima parentis.

Verum major propositio est falsa. Nam anima hominis est spiritualis et immaterialis, anima vero equi est materialis, et educitur e potentia materiae, ab eaque ita pendet, ut corpore equino pereunte pereat et anima. S. Augustinus quoque, licet non dubitaret animam humanam esse incorpoream et immaterialem, tamen dubitavit, et in hoc dubio permansit usque ad finem vitae, an hominis anima esset ex traduce parentis, an vero a Deo crearetur. Id patet ex libro I et II, quem sero scripsit De Origine animae, et lib. II. Retractat., cap. XLV et LVI. Ratio quae S. Augustinum in hanc dubitationem compulit, haec fuit, quia non videbat S. Augustinus, quomodo anima filii a parente contrahere posset peccatum originale, si non a parente descenderet et traduceretur.

Unde hic erat Achilles Pelagianorum: anima Levi non est ex traduce, sed creatur a Deo; ergo non potest a parente contrahere peccatum originale. Verum hanc consequentiam damnavit Zosimus Papa, totaque Ecclesia: ad hoc enim ut anima contrahat hoc peccatum, sufficit ut sit anima hominis, qui per naturalem generationem et virtutem seminalem descendit ab Adamo. Hoc enim ipso censetur filius Adae, ac consequenter censetur fuisse in Adamo, voluisse et fecisse, quod voluit et fecit Adam, dum pomum vetitum comedit. Unde hanc sententiam de traduce animae insectatur et damnat S. Hieronymus, aliique posteriores: adeoque jam certum est ex consensu totius Ecclesiae, animam humanam non traduci a parente, sed immediate ex nihilo creari a Deo, qui eamdem infundendo creat, et creando infundit corpori humano.

Secundo, Magister sententiarum, lib. II, dist. 30, ex eo quod Levi dicatur fuisse in lumbis Abrahae, similibusque sententiis et phrasibus, putavit singulos filios Abrahae ex ipso Abrahamo, ac pari ratione singulos homines ex ipso Adamo, utpote primo omnium parente, trahere particulam carnis, quae vere, proprie, eademque numero fuerit in Adamo. Putat enim alioqui non fore filios Adae, nisi aliquam substantiae Adami particulam plane eamdem et individuam in sese habeant; imo putat hanc solam particulam esse de substantia hominis geniti: ita ut haec particula alimentis non augeatur, sed in seipsa multiplicetur et crescat in magnum corpus humanum. Unde censet cibos non verti in substantiam hominis, sed eam tantum fovere, ac mox ab homine ipso defluere, vel excerni, ita ut nihil alimenti in homine remaneat quod resurgere possit; ac consequenter putat illud carnis tantummodo resurrecturum, quod fuit in Adamo, quodque ex Adamo singuli homines traxerunt. Sed haec portentosa est opinio, adeoque in omni Philosophia et Theologia est instar monstri, quam vel sola experientia clarissime refellit et falsitatis coarguit. Experimur enim corpora hominum, aeque ac aliorum animalium, nutriri et augeri sumptione alimentorum, et vice versa, alimentis subtractis, nutritionem quoque et augmentationem continuo cessare.

Dico ergo, Levi fuisse in lumbis Abrahae et quemlibet hominem fuisse in lumbis patris sui, non secundum animam, sed secundum corpus, quia scilicet virtute seminis Abrahae corpus Levi formatum est et organizatum, atque sic per vim seminis organizato corpori infusa fuit ex naturali exigentia a Deo anima. Corpus enim hominis dum sic organizatur, hoc ipso fit corpus humanum, poscitque animam humanam quasi suam formam: quam quia dare non potest parens per semen, aut aliam causam et virtutem naturalem, hinc Deus parentis et naturae defectum more suo supplens, tanquam prima et universalis causa, producit animam talem, qualem poscit tale corpus; illamque producendo infundit et unit corpori: quo fit ut non tantum corpus, sed totus homo ita genitus censeatur filius esse non Dei, sed sui patris, utpote a quo factum est, ut filius non tantum corpus proprie a se tanquam a patre, sed et animam a Deo per naturalem hanc, quam dixi, corporis a semine paterno formati et organizati exigentiam, acciperet. Et hoc sensu Gen. XLVI, vers. 26 et 27, dicuntur septuaginta animae (id est animatae proles) egressae de femore Jacob. De hac quaestione plura videre est apud Physicos in libris De Generatione, et in libris De Anima.


Versus 11: Si Ergo Consummatio per Sacerdotium Leviticum Erat

Pro «consummatio» graece est teleiosis, id est perfectio, q. d. Si vetus sacerdotium Aaronicum habebat vim perficiendi, id est justificandi homines, salvandi et ad vitam aeternam perducendi, qui est ultimus finis et summa perfectio hominis; si hominem perfectum, justum et beatum facere poterat sacerdotium Leviticum, maxime accedente lege Mosis, quae cum illo data est, quamque maxime jactant Judaei, quasi ex ea ejusque observatione justificentur: quid opus fuit, surgere alium sacerdotem, scilicet Christum, cujus sacerdotium non est secundum ordinem Aaron, sed Melchisedech? Cum enim Deus Christum promisit Psalm. CIX, dicens: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,» et jam re ipsa eumdem exhibuit, ut succederet Aaronicis sacerdotibus, hoc ipso declaravit illis aliquid deesse, quod supplendum esse per Christum, scilicet illos non posse hominem perficere et sanctificare, sed hoc a Christo exspectandum esse.

Nota primo: Mentionem legis interjicit Apostolus dicens: «Populus enim sub ipso legem accepit,» tum quia ordo, ritus, victimae, ministri omnisque perfectio sacerdotii petenda et praescripta erat a lege; tum quia Judaei in lege aeque ac in sacerdotio confidebant; tum denique quia necessario connexa sunt lex et sacerdotium: et qualis est lex, tale debet esse sacerdotium; et quale est sacerdotium, talis debet esse lex, scilicet tali populo et tali tempori conveniens. Et hoc est, quod hic ait Apostolus: «Populus enim sub ipso (ep' aute, id est, in ipso, hoc est, ipsius sacerdotii tempore) legem accepit,» quia cum populus in Sina legem per Mosem accepit, ibidem pariter accepit et sacerdotium. In Sina enim a Deo sacerdos constitutus est Aaron, ejusque filii, qui legem Deique cultum, sacrificia et expiationes lege praescriptas docerent populum. Unde ex hac connexione legis et sacerdotii, tacite hic contendit Apostolus, tam legis, quam sacerdotii veteris mutationem fieri debuisse, et factam esse per Christum et legem novam, puta Evangelicam. Hinc clare subdit dicens: «Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.»

Est hic quartum argumentum, quo probat Apostolus, sacerdotium Melchisedech et Christi nobilius et dignius fuisse Aaronico. Probat autem sic: Post Aaronicum sacerdotium, Christus a Deo datus surrexit sacerdos secundum ordinem Melchisedech; ergo prius sacerdotium, puta Aaronicum, imperfectum fuit et insufficiens, ideoque cedere debuit sibi succedenti sacerdotio Christi, utpote longe perfectiori. Aaronicum enim carnale et temporarium erat, Christi vero spirituale et aeternum. Ita Theophylactus et alii.


Versus 12: Translato Enim Sacerdotio, Necesse Est ut et Legis Translatio Fiat

Per legem hic, non naturalem (decalogum): haec enim aeque Christianos ac Judaeos obligat; sed positivam et Mosaicam, scilicet caeremonialem et judicialem, accipe. Est occupatio. Dixissent enim Hebraei: Esto Christus novum induxerit sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, uti promisit Deus Psalm. CIX, non tamen novam debuit inducere legem, abrogando legem Mosi datam a Deo. Respondet Apostolus, hoc posterius ex priori consequi: mutato enim sacerdotio necesse est mutari et legem, ideoque Christum, cum vetus sacerdotium mutavit in novum, pariter legem veterem debuisse mutare in novam. Causa hujus dicti est ea, quam jam attuli vers. praecedenti, quia scilicet sacerdotium legi proportionatum, et cum ea indissolubiliter connexum est: non enim potest esse sacerdotium sine certis et congruentibus sibi legibus, praeceptis, caeremoniis, promissis, paenis lege praescriptis. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus.

Aliam causam affert D. Thomas: mutato, inquit, sacerdotio, necesse est et legem mutari, quia, mutato fine, necesse est mutari et media: lex autem Mosis, utpote divina, ordinatur quasi medium ad regimen divinum, tanquam ad finem suum: hoc autem regimen divinum fit et designatur per sacerdotium: ergo, mutato sacerdotio ac regimine divino, necesse est et legem mutari. Hinc illud Jerem. XXXI: «Feriam vobiscum pactum novum.»


Versus 13: In Quo Enim Haec Dicuntur, de Alia Tribu Est

Pro «praesto fuit» graece est proseschken, id est, «astitit,» «praefuit.» Itaque «praesto fuit» idem est, quod constanter astitit more ministrantium, ut patet cap. X, vers. 11. Probat id quod dixit vers. 11, Christum fuisse alium sacerdotem ab Aarone et Aaronicis. Id probat sic: omnes Aaronici sacerdotes debebant esse oriundi ex tribu Levi: Christus autem non fuit ex Levi, sed ex Juda prognatus: ergo Christus non potuit esse sacerdos Leviticus, sive secundum ordinem et ritum Aaron; sed prorsus ab eo diversus, imo adversus fuit, ac consequenter per novum suum sacerdotium exclusit vetus Aaronicum, pariterque per suam legem novam exclusit veterem, quae sacerdotium statuerat in Levi, tribum autem Juda arcuerat a sacerdotio. Christus enim cum non esset ex Levi, sed ex Juda, sacerdotium iniit, illudque in posteros successione non hereditaria, sed electiva propagavit.


Versus 14: Manifestum Est Enim Quod ex Juda Ortus Sit Dominus Noster

Scilicet Jesus Christus. Hinc patet Judaicum esse figmentum et insulsum delirium, id quod narrat Suidas, verbo Jesus Christus, ex Theodosio Judaeo: scilicet Christum, eo quod ex stirpe materna esset oriundus ex tribu Levi, quodque sine patre, ex sola matre Virgine natus esset, ascitum esse a Judaeis et allectum inter sacerdotes Aaronicos. Quam historiam nuper hic in Belgio edidit et sparsit quidam imprudens et imperitus. Hoc enim hic directe convellit Apostolus, qui hic docet, Christum non potuisse esse sacerdotem Leviticum, ex eo quod oriundus esset ex Juda. Quare Beata Virgo mater Christi orta fuit ex tribu Juda, quia pater ejus Joachim fuit ex tribu Juda.

Dices: Mater B. Virginis fuit ex tribu Levi, nam fuit cognata Elisabethae, quae fuit uxor Zachariae sacerdotis; ergo per aviam suam potuit Christus censeri de tribu Levi, fierique Leviticus sacerdos. Respondeo: Antecedens incertum est, careretque fundamento, imo a Ribera et multis aliis negatur: potuit enim Elisabetha esse cognata B. Virginis ex eo, quod Elisabethae mater esset oriunda ex tribu Juda, essetque cognata B. Virginis, uti docet S. Ambrosius, lib. III in Lucam, sub initium; non autem ex eo quod mater Virginis esset oriunda ex stirpe Levi et ex familia Elisabethae. Sacerdotes enim poterant ex tribu Juda, utpote regali, ducere uxorem. Sicuti Aaron duxit uxorem Aminadab, sororem Naasson (qui fuit dux tribus Juda), ex qua omnes sacerdotes prognati sunt. Secundo, etiamsi antecedens esset verum, consequentia tamen falsa est: nec enim poterant esse sacerdotes qui ex genere materno, sed tantum qui ex paterno descendebant ex Levi. Per mares enim, non per feminas familiae, praesertim Leviticae, censebantur et constituebantur: nec enim femina capax erat sacerdotii, uti erat hereditatis vel regni. Licet ergo in Machabaeis oriundis ex Levi posset consistere et conservari sceptrum Davidis et Juda, eo quod Machabaei per matrem descenderent ex Juda et Davide, tamen id in sacerdotio fieri non poterat. Cum enim mater non esset capax sacerdotii, non poterat per eam jus sacerdotii ad filium derivari.

Nota tertio: Christum natum esse ex tribu Juda, constabat apud Judaeos, primo, ex tabulis genealogiarum, quas ipsi accuratissime conscribebant et conservabant. Secundo, ex genealogia Christi, quam texit S. Matthaeus, cap. I, et S. Lucas, cap. III. Tertio, idipsum tacite praedixerat Jacob, XLIX, 10; licet enim ibi expresse tantum praedicat Jacob, quod non deficiet sceptrum de Juda, donec veniat Christus, tamen quia hanc benedictionem Christi ex se nascituri assignat soli Judae, hinc eo ipso implicite praesignificat, ex solo Juda nasciturum esse Christum. Itaque hanc prophetiam Jacobi intellexerunt semper Judaei, quorum haec communis fuit vox: Ex Juda nascetur Christus. Denique Christum nasciturum, et natum esse ex Juda, patet ex eo, quod Christus natus sit ex Davide: David enim fuit ex genere et tribu Juda. Jam apud omnes constabat, Davidi promissum esse Christum, Christumque ex Davide nasciturum esse ex II Reg. cap. VII, vers. 12 et 13.

In qua tribu (id est, de qua tribu) nihil de sacerdotibus Moses locutus est, — q. d. Moses instituens jussu Dei sacerdotium, Levi delegit, non Judam, et hoc ipso Judam exclusit a suo sacerdotio.


Versus 15: Et Amplius Adhuc Manifestum Est, si Secundum Similitudinem Melchisedech Exsurgat Alius Sacerdos

Probavit Christum esse alium sacerdotem ab Aaronicis, eisque successisse, ac consequenter eos abolevisse, ex eo quod Christus ortus sit ex Juda, non ex Levi, ex quo debebant descendere omnes Aaronici. Hic secundo, idem probat, ex eo quod Christus, Psalm. CIX, dicatur sacerdos non secundum ordinem Aaron, sed Melchisedech.


Versus 16: Qui Non Secundum Legem Mandati Carnalis Factus Est, sed Secundum Virtutem Vitae Insolubilis

«Mandatum carnale» vocat legem Mosaicam, de carne circumcidenda et lustranda, eo quod non animam, sed carnem tantum a quadam immunditia et irregularitate legali et politica in hominum opinione consistenti, purgaret et sanctificaret; idque per carnales caeremonias, scilicet lotiones, sacrificia, suffitus et cetera quae carnem tantum, non autem animi fibras attingant, ut notat Theodoretus. Ac consequenter «carnalem» vocat legem, id est, temporariam, quia cum carne moriebatur: carnalis enim legis caeremoniae et lustrationes circa carnem occupabantur, eaque subtracta et moriente, cessabant, finiebantur, et cum homine desinebant. Huic opponit mandatum, id est, legem Christi, quae est «secundum virtutem vitae insolubilis,» id est, quae dat et tribuit vitam aeternam tum gratiae, tum gloriae. Et hoc est, quod subdit vers. 25: «Unde et salvare in perpetuum potest,» q. d. Sacerdotes Aaronici carnales erant, temporales et mortales: Christus autem per potentiam et virtutem Patris factus est sacerdos semper vivens, aeternus, immortalis, quique vitam spiritalem gratiae, et per eam vitam aeternam gloriae nobis elargitur: ergo longe praestat Christus Aaronicis.

Objicies: Levit. VI, 18 et 20, et alibi saepe dicuntur sacrificia Levitico praescripta offerenda ritu sempiterno: ergo tam aeterna sunt illa, quam aeternum est sacrificium Christi.

Respondeo: Nego consequentiam, nam in Leviticis non absoluta significatur aeternitas, sed tantum respectiva, scilicet ea duratura semper, id est, toto tempore legis, sive quamdiu durabit lex vetus, donec veniat Messias, qui novum et aeternum simpliciter sacerdotium inducat. Id patet tum ex aliis, tum ex eo quod post haec Levitica sacrificia ritu sempiterno offerenda, promisit Dominus Davidi aliud sacerdotium Christi absolute aeternum, dicens Psalm. CIX: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Quo satis significat sacerdotium Aaronicum aeternum fore tantum usque ad Christum, et per Christum abolendum esse; Christi vero sacrificium duraturum esse usque ad finem mundi.


Versus 17: Tu Es Sacerdos in Aeternum Secundum Ordinem Melchisedech

Non quasi Christus habuerit sacerdotium formaliter ejusdem rationis, vel institutum a Melchisedech. Patet enim sacerdotium Christi multo fuisse excellentius, altioris ordinis et originis, quam fuerit Melchisedech.

Unde nota: Pro «secundum ordinem» hebraice est al dibrat, id est, secundum negotium, morem, ritum, typum, analogiam, similitudinem (uti vertit Paulus, vers. 15) Melchisedech, q. d. Christus est sacerdos excellentissimo quodam genere sacerdotii aeterni, cujus singularis typus et similitudo fuit Melchisedech. Patet hic sensus ex hoc versu et praeced.

Nota, Christum dici sacerdotem secundum ordinem et typum Melchisedech multis de causis, et dixi vers. 3; sed potissima et propria causa et similitudo est in victima, quia, sicut Melchisedech prius panem et vinum Deo obtulit in gratiarum actionem pro victoria Abrahae, deinde illa Deo oblata in milites Abrahae libanda, id est, participanda et comedenda distribuit: ita et Christus, in ultima coena, obtulit panem et vinum consecrando illa et transsubstantiando in sacrificium Eucharisticum, eaque deinde Apostolis libanda distribuit, et similiter offerenda et libanda praecepit. Ritus enim, ratio et similitudo sacerdotii proprie spectandus est, proprieque consistit in ipsa functione sacerdotii, id est, in ipsa oblatione victimae et sacrificii, qualia hic sunt panis et vinum: reliqua enim circumstantiae sunt, nec pertinent ad rationem et speciem propriam, ordinemque sacrificii et sacerdotii.

Hinc demonstratur evidenter Missam esse sacrificium, quia nullo alio loco declaravit Christus se esse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech (qualem eum fore praedixit et promisit David, Psalm. CIX) nisi in coena, in qua se obtulit sub specie panis et vini, nobisque eadem in Missa pari modo offerenda praecepit: sacrificium enim crucis, utpote cruentum, non fuit secundum ordinem Melchisedech, sed potius Aaron, qui boves et oves Deo jugulando immolabat. Nam quod Melchisedech non aliud obtulerit, quam panem et vinum, aeque ac Christus in coena, patet, tum Genes. XIV, 18, tum quia nusquam alibi ipsum boves, oves, aut quid aliud immolasse meminit Scriptura: ut, nisi ordinem sacerdotii Melchisedech ejusque sacrificii et victimae oblationem, ritum et speciem colligas ex Genes. XIV, 18, nusquam illa colligere possis. Quod si quis temerarius hoc admittat, et nusquam illa colligi posse asserat, inferam: Ergo frustra a Davide dicitur, nobisque proponitur Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech, cum hunc ordinem nusquam invenire, divinare aut intelligere possimus. Qua de re plura dicenda sunt Genes. XIV. Haec est communis sententia et expositio Patrum et totius antiquitatis, quin et veterum Rabbinorum. De qua vide Bellarminum, lib. I De Missa, cap. VI.

Objicies: Cur ergo hanc praecipuam in hostia similitudinem sacrificii Melchisedech et Christi silet et omittit hic Paulus. Respondeo: Quia hoc erat extra scopum Apostoli. Apostolus enim illud Psalm. CIX: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,» tantum citat ad hoc, ut inde probet et demonstret Hebraeis Christi sacerdotium diversum esse, successisse et abolevisse sacerdotium Aaronicum. Probat autem sic: David post 400 annos ab instituto sacerdotio Aaronico, promittit alium sacerdotem, scilicet Christum, qui sit futurus perpetuus sacerdos secundum ordinem Melchisedech, qui Melchisedech 400 annis legem et sacerdotium Aaronis antecessit: ergo hoc ipso significat David prius sacerdotium Aaronicum, utpote temporaneum, carnale et infirmum, abolendum esse per posterius sacerdotium Christi, utpote aeternum, spirituale et efficacissimum ad peccata abolenda, ad gratiam, gloriam et vitam aeternam nobis impetrandam. Ad hoc autem non necesse erat Apostolum explicare quae fuisset hostia Melchisedech, quam Hebraeis ex Genesi satis notam et manifestam sciebat. Adde, Apostolus hic tantum urget ea, quibus Melchisedech, et per consequens Christus praecellit sacerdotibus Aaronicis, qualis maxime est aeternitas symbolica in Melchisedecho, vera et propria in Christo: ad haec autem plane impertinens et inutilis erat mentio hostiae Melchisedech, quia hac parte Melchisedech non erat nobilior, sed potius minor sacerdotibus Aaronicis. Hi enim animalia viva, puta boves et oves, ille vero solum panem aridum obtulit; animalia autem longe praestantiora sunt pane. Denique id tacuit Apostolus, quia multi Hebraei rudes et infirmi, tanti mysterii et arcani Eucharistiae necdum erant capaces, uti ex Paulo ostendi cap. V, vers. 11 et 12.


Versus 18: Reprobatio Quidem Fit Praecedentis Mandati propter Infirmitatem Ejus et Inutilitatem

Versu 12 probavit Apostolus abolitam esse legem veterem, ex eo quod sacerdotium vetus per novum Christi abolitum sit; lex autem cum sacerdotio connexa est: ergo, abolito et mutato sacerdotio veteri, necesse fuit aboleri simul et mutari legem veterem in novam Christi. Jam ne quis miretur, dicatque: Quid causae fuit, cur Deus legem olim a se institutam abrogavit? respondet hic Paulus, q. d. Vis scire causam abolitae legis et sacerdotii? cur facta «sit reprobatio praecedentis mandati,» id est, abrogatio veteris legis? Causa est legis illius infirmitas et inutilitas, quia lex illa non poterat peccata expiare, salvare et beare homines.


Versus 19: Nihil Enim ad Perfectum Adduxit Lex, Introductio Vero Melioris Spei, per Quam Proximamus ad Deum

Id est, lex neminem potuit perficere, id est, justificare et ad beatitudinem, quae summa est hominis perfectio, perducere. Lex enim tantum in rebus externis occupabatur, circa justitiam carnis et munditiem exteriorem, quae coram hominibus, non autem coram Deo nos puros et sanctos efficiebat. Si quis mortuum aut immundum attigisset, jubebat eum lex lavari; si quis homicidium et verum crimen admisisset, jubebat eum lex occidi: ipsum vero peccatum, ipsamque animam non purgabat et expiabat lex.

Nota: ouden ponitur pro oudeis, id est, «nihil» ponitur pro «nemine»: pro masculino enim utitur neutro, quia genus neutrum plenius significat omnimodam universalitatem, inquit Theophylactus. Sic Joan. VI, 37, dicitur: «Omne (id est omnis homo) quod dat mihi Pater, ad me veniet.» Sic Matth. cap. ultim., Christus jubet praedicari Evangelium omni creaturae, id est, omni homini.

Introductio vero melioris spei (supple, fit, vel facta est per Christum) per quam approximamus ad Deum, — q. d. Per Christum intravit, et, ut Syrus vertit, al, id est «ascendit,» «melior,» id est, major et praestantior spes justitiae et salutis, quia Christus induxit nova sacrificia, Sacramenta, leges et promissiones novi Testamenti, quibus Dei gratiam hic et in futuro gloriam ac beatitudinem consequi, itaque Deo quam maxime approximare, atque ad ipsum in Sancta sanctorum, id est in caelum ipsum, conscendere speramus. Spem Evangelicam toties inculcat Apostolus, ut Hebraei in rebus afflictis pene despondentes animum, eumdem erigant per considerationem tot et tantorum bonorum, quae Evangelium promittit, quaeque per Christum adipisci speramus.


Versus 20: Et Quantum Est Non Sine Jurejurando

Pendet haec sententia a vers. 22, ubi eam explet Apostolus dicens: «In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus,» q. d. In quantum res haec, scilicet ut Christus fieret sacerdos, non peracta est sine jurejurando, in tantum praestantior sacerdos, legislator et mediator est Jesus, quam fuerit Moses et Aaron.

Est quintum argumentum probans praecellentiam Christi prae Mose et Aarone, estque tale: Lex, testamentum et sacerdotium Christi, non autem vetus Mosis et Aaronis, promissum fuit a Deo cum jurejurando, idque ut certius et firmius esset tam sacerdotium Christi, quam reconciliatio nostra, omniaque bona per Christum promissa et praestanda; ergo in quantum juramento firmatum est Christi sacerdotium dicente Davide: «Juravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos,» etc., in tantum excellentius est Christi sacerdotium Aaronico.


Versus 21: Alii Quidem Sine Jurejurando

q. d. Aaroni et posteris Deus dedit sacerdotium sine juramento, quasi rem minoris momenti et temporaneam, quam firmare juramento Deus non est dignatus. Haec verba explicant antithesin et vim argumenti latentem in eo quod praecessit: «Et quantum est non sine jurejurando.» Idipsum clarius Graeca indicant, quae habent, hoi men gar, id est, nam illi (Aaronici) quidem sacerdotes facti sunt sine jurejurando: Christus autem cum jurejurando, quasi res et negotium Christi pontificis, scilicet hominum reconciliatio et salus, magni esset momenti, et licet difficilis, certissimo tamen credenda et speranda ab hominibus; hac enim de causa juravit Dominus dicens: «Tu es sacerdos in aeternum.» Ita Theophylactus.

Hinc patet, haec verba et sequentia usque ad vers. 22, intercipienda et includenda esse parenthesi.


Versus 22: In Tantum Melioris Testamenti Sponsor Factus Est Jesus

«Testamentum» et Graecum diatheke idem sunt, quod Hebraeum berit, id est foedus et pactum, scilicet inter Deum et homines initum per Christum, ut dixi I Cor. cap. XI, vers. 25.

Secundo, «sponsor,» sive fidejussor, hic idem est, quod mediator, qui fidem suam interponit, promittit et spondet bona, quae in novo hoc Dei cum hominibus foedere promittuntur, rata fore certoque praestanda. Cum enim Christus et novum Testamentum promittat hominibus ex parte Dei, resurrectionem et praemia coelestia, divina, et quae nondum videmus, et longe a nobis remota sunt, ideoque difficulter ab hominibus creduntur et sperantur: hac de causa pro illis fidejussit Christus, quasi dixerit: Vanum me haberi volo, nisi quod Patris mei nomine fidejubeo, de coelo et coelesti gloria fidelibus meis danda, sit ratum, certum et firmum; arrham autem hujus suae sponsionis, qua nostram spem mire confirmavit Christus, nobis dedit cum re ipsa resurrexit et ascendit in coelum, hoc ipso quasi viam in coelum nobis aperiens et ostendens, seque coeli claves habere, ac coeli dominum esse demonstrans. Ita Anselmus.


Versus 23: Et Alii Quidem Plures Facti Sunt Sacerdotes

Est sextum argumentum demonstrans Christum praestare Aaronicis, estque tale: Aaronici erant mortales, et alter alteri post mortem in sacerdotio succedebat: Christus autem est immortalis, licet enim sit mortuus, mox tamen quasi victor mortis resurrexit ad vitam gloriosam et immortalem: ergo Christus praestat Aaronicis. Ita ex Chrysostomo Theophylactus, unde subdit Apostolus:


Versus 24: Hic Autem Eo Quod Maneat in Aeternum, Sempiternum Habet Sacerdotium

«Hic (Christus) autem eo quod permaneat in aeternum, sempiternum» (aparabaton, id est, quod praeterire, vel in alium successive transire non potest) «habet sacerdotium,» — q. d. Christus non habet successorem, sicut habuit Aaron, quia ipse semper vivit ut sacerdos et mediator noster usque in aeternum.

Dices: S. Petrus in pontificatu successit Christo, sicut Eleazarus successit Aaroni.

Respondeo, hoc esse falsum, nam Eleazarus non par, sed Aaroni successit in pari, imo eodem gradu et dignitate pontificatus: aequalis enim dignitatis fuit Eleazarus pontifex cum Aarone pontifice, S. Petrus autem successit Christo, non ut par, sed ut vicarius et minister: sicuti in bello, absente capitaneo, succedit ei in acie locum tenens. Christus ergo solus summus est et aeternus pontifex noster, qui in terris pontificatum hunc suum administrat per Romanos Pontifices, tanquam vicarios et oeconomos suos: nil ergo gloriae et honoris Pontifices Romani demunt Christo pontifici, imo ejus pontificatum illustrant et promovent, cum se ipsius tantum administros, famulos et vicarios esse profiteantur, ad hoc ut Christi gloriam ubique propagent.


Versus 25: Unde et Salvare in Perpetuum Potest Accedentes per Semetipsum ad Deum

Graece, eis to panteles, quod Vatablus et Erasmus vertunt, ad perfectum, perfecte, plene: verum Noster, Syrus et Graeci Patres melius vertunt, in perpetuum. Vult enim docere Paulus, Christum, utpote sacerdotem aeternum, non tantum in hac vita, sed et in futura salvare suos fideles, illisque conferre aeternam salutem, cum Aaronici temporalem tantum hujus vitae suis impetrarent.

Nota: «Accedentes» (ita enim legendum est cum Romanis, Graeco et Syro, non autem «accedens») vocat fideles, qui per fidem et obedientiam quam Christo praestant, accedunt ad Deum Patrem, ejusque gratiam et amicitiam.

Semper vivens ad interpellandum pro nobis. — Hinc patet, Christum in coelo interpellare et orare pro nobis, idque proprium esse Christo, ut tanquam pontifex oret pro nobis: alii enim Sancti, etiam ii, qui in hac vita sacerdotes fuerunt, orant pro nobis in coelo, non tanquam sacerdotes, sed tanquam privati Sancti et amici Dei: non enim amplius funguntur sacerdotio in coelis. Vide dicta Rom. VIII, 34.


Versus 26: Talis Enim Decebat ut Nobis Esset Pontifex

Scilicet, qui semper vivens, semper interpellaret pro nobis, ac proinde, qui sanctus esset, innocens, etc., ut ita in perpetuum salvaret nos.

Nota «decebat,» q. d. inquit Primasius: Non eramus digni, nec promerebamur talem habere pontificem, sed necesse erat nobis ut talem haberemus qui esset sanctus, etc.

Sanctus. — Hosios, id est, purus et omnis labis expers, hoc est sanctus: puritas enim est sanctitas, ut dixi in I Corinth. VII, 24. Unde Theophylactus: «hosios, inquit, est qui nihil eorum quae facere debet omittit, puta moribus integer, et in actibus omnibus perfectus.»

Secundo et melius, hosios idem est quod pius erga Deum, Deum timens et colens, Deo devotus, sacer et sanctus, ipsaque pietate et sanctimonia reverendus et venerandus.

Innocens. — Akakos, id est, carens malitia et noxa, id est, innocens, qui nemini noceat, nemini male velit, sed omnibus prodesse et benefacere studeat. Hinc Chrysostomus et Oecumenius akakos vertunt, «expers doli,» qui nescit fallere, nescit decipere. Fraus enim ac dolus aeque ac animus nocendi avidus, proprie vocantur malitia, graece kakia; et akakos, qui eo caret. Ita Cicero, Tusculan. IV, et lib. III De Finibus: «Virtutis,» inquit, «contraria est vitiositas: sic enim malo, quam malitiam appellare, quam Graeci kakian appellant. Nam malitia certi cujusdam vitii nomen est, vitiositas omnium.»

Impollutus. — Nota hic, pontificem debere esse per omne sanctum et integrum, scilicet, ut sit «sanctus,» id est pius erga Deum, «innocens» erga proximum, «impollutus» erga seipsum. Pro «impollutus» graece est amiantos, id est incorruptus, immaculatus, illaesus, inviolabilis. Inde enim lapis dicitur amiantus (ad quem hic videtur Paulus alludere), quod igne non laeditur, quodque ex eo utpote flexili telas velaque texant, quae igni injecta ardent quidem, sed ex eo splendidiora exeunt, ut docet Dioscorus, lib. V, cap. LXIII, et Plinius, lib. XXXVI, cap. XIX. Talis est puritas, ac praesertim castitas, quae nec igne concupiscentiae, nec igne corporali corrumpi potest; sed tam mente, quam corpore illaesa et incorrupta inter quosvis ignes perdurat. Unde Isaiae cap. XLIII, vers. 2, per Christum Deus idipsum promittit cuilibet Christiano puro et sancto, dicens: «Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel, salvator tuus.» Ubi Leo Castrius ex S. Athanasio: «Sicut, inquit, ex amianto lapide telae fiunt igne inviolabiles, ita B. Virgo Agnum peperit, cujus glorioso vellere facta est nobis vestis immortalitatis, qua tecti nec igne comburi possumus, nec aquis cludi, aut ulla alia re, quin per omnia cruciamenta illaesi ad incorruptionem et immortalitatem transeamus.» Imo sic ad litteram angelus sua quasi veste amiantina tutatus est ab igne Babylonio tres puros et castos pueros Hebraeos, angelus, inquam, similis Filio Dei, Christique typus, Daniel. III, 92. Sic S. Joannes, S. Vincentius, S. Caecilia, Lucia, Agnes aliaeque plurimae in flammis Christo protegente manserunt illaesae, et non minore miraculo undique licet tentatae libidinis igne, non arserunt, imo a sponso suo Christo, angelum virginitatis suae custodem et vindicem perpetuum adeptae sunt; adeoque, quod notandum est et memorabile, cum ex sanctis virginibus multas a tyrannis et praesidibus Ethnicis damnatas legamus ad lupanar, nullam tamen ex eis violatam, sed omnes Dei ope miraculose lenonum manus evasisse, atque inviolatas virgines permansisse legimus. Tales etiamnum sunt permulti sacerdotes, religiosi, aliique qui in carne vivunt angelice, et inter ignes concupiscentiae et tentationum carnis, quasi amianti perdurant, et fulgidius resplendent. Pontifex ergo noster Christus amiantus est, suosque praesertim sacerdotes amiantos esse vult, atque angelicam puritatem et castitatem ab eis exigit, quia incorruptio proximum facit esse Deo: sacerdotes autem pro populo Deo approximare debent.

Segregatus (non tantum a peccatis, sed et) a peccatoribus, (quin) et excelsior coelis factus, — ut longissime non tantum a peccatoribus, sed et ab hominibus omnibus distet superetque omnes angelos et Beatos, tam loco, quam gratia et gloria, «ascendit enim super omnes coelos,» Ephes. IV, 10.

Secundo, S. Anselmus haec omnia sic quoque explicat: «Sanctus» interius, «innocens» manibus, «impollutus» corpore, «segregatus a peccatoribus,» id est ab omni peccato immunis, et seorsum factus est a grege peccatorum, et consequenter a grege caeterorum sacerdotum separatus, inter quos nullus est sine peccato; «et excelsior coelis factus,» ut ibi ministret in superno altari. Vel, «excelsior coelis factus,» id est, super omnes coelestes creaturas evectus, ita ut ejus magnitudo vel sublimitas magnitudinem primorum sic transcendat angelorum, ut inter ipsum et angelos nulla possit fieri comparatio secundum magnitudinem et excellentiam. Hucusque Anselmus.


Versus 27: Qui Non Habet Necessitatem Quotidie, Quemadmodum Sacerdotes, Prius pro Suis Delictis Hostias Offerre, Deinde pro Populi

«Qui non habet necessitatem quotidie quemadmodum sacerdotes (Levitici) prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc» (scilicet offerre non pro suis, sed pro populi delictis) «enim fecit semel, seipsum offerendo.» — Est septimum argumentum probans Christum praecellere Aaronicis sacerdotibus, estque tale: Aaronici pro peccatis tam suis, quam populi, hostias offerunt, idque saepius, imo quotidie: Christus autem non pro suis, sed alienis, scilicet totius mundi, peccatis offert, idque semel tantum, unaque oblatione omnia omnium hominum peccata expiavit: ergo Christus nobilior et efficacior est Aaronicis.

Infert hinc et nobis objicit Beza: Ergo unicum est Christi sacrificium: ergo quotidianum Missae sacrificium abolendum est, utpote repugnans unico Christi sacrificio. Respondeo, unicum esse Christi sacrificium expiatorium, redemptorium et satisfactorium omnium peccatorum, scilicet sacrificium crucis: illo enim Christus obtulit pretium sufficiens pro culpis et debitis peccatorum omnium, quae unquam commissa sunt, vel deinceps committentur. Missa autem sacrificium est non redemptorium et satisfactorium, sed applicatorium redemptionis et satisfactionis Christi in cruce peractae. In Missa enim non novum offerimus pro peccatis pretium, sed primaevum crucis pretium et lytrum nobis applicamus: sicut illud ipsum nobis applicamus per baptismum, aliaque Sacramenta, et per bona opera.

Respondeo secundo: Missae sacrificium idem est cum sacrificio crucis, primo, repraesentative, sicut imago eadem est cum re cujus est imago: Missa enim repraesentat sacrificium crucis. Secundo, realiter: tam enim in Missa, quam in cruce idem est sacerdos primarius offerens, scilicet Christus; eadem etiam utrobique est victima et hostia, scilicet corpus Christi, eadem inquam in re, licet quoad modum sit diversa: in Missa enim est incruenta, cum in cruce fuerit cruenta; sed incruenta in Missa significat et repraesentat cruentam in cruce. Ita Concilium Tridentinum, sess. XXII, cap. 1.


Versus 28: Lex Enim Homines Constituit Sacerdotes Infirmitatem Habentes, Sermo Autem Jurisjurandi, qui post Legem Est, Filium in Aeternum Perfectum

«Lex enim homines constituit sacerdotes» (graece archiereis, id est, pontifices sacrorum et sacerdotum principes) «infirmitatem habentes,» — id est mortales, miseros et peccatores, quique non valeant suis sacrificiis peccata expiare.

Sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, (constituit) Filium in aeternum perfectum, — scilicet sacerdotem per pontificem constituit; hoc enim repetendum est ex antithesi praecedentis sententiae.

Nota: «Sermo jurisjurandi» est juramentum, quo Psalm. CIX, «juravit Dominus» Christo: «Tu es sacerdos in aeternum;» patet ex vers. 17.

Secundo, hoc juramentum datum est per Davidem, post datam legem Mosi et Aaroni, ut significaretur vetus sacerdotium cessurum novo Christi, qui perficeret ea quae veteri deerant.

Tertio, pro «perfectum» graece est teteleiomenon, id est consummatum (ut vertit Noster, cap. II, vers. 10), idque in aeternum, ut scilicet in aeternum Christus consummatus sit, tum in gratia et sanctitate, ut peccare non possit unquam: tum in vita et gloria, ut sit immortalis, impassibilis et gloriosus; tum in sacerdotio et sacrificio, ut non indigeat plures offerre hostias, sed unica hostia et sacrificio expiarit omnes homines; pretiumque solverit pro omnibus omnium hominum peccatis. Opponit enim Apostolus has Christi perfectiones et consummationes infirmitati sacerdotum veterum.

Nota: Singula verba Apostoli hic efficacem continent antithesim Christi et Aaronicorum. Christus factus est pontifex cum jurejurando Dei, Aaronici sine jurejurando; Christus post legem, quasi illi successurus, eamque adimpleturus, sacerdotium iniit, Aaronici cum lege; Christus est filius, illi servi; Christus permanet in aeternum, illi temporanei sunt, sibique succedunt; Christus in gratia, gloria et beatitudine est consummatus, illi infirmitati mortis, aerumnarum et peccati subjacent. Ita S. Chrysostomus.