Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Hebraeos, Caput VIII


Index


Synopsis Capitis

Per anacephalaeosin ostendit Christi sacerdotium praestare Aaronico tanquam corpus umbrae; inde, vers. 6, a sacerdotio transit ad testamentum, docetque vetus testamentum aeque ac sacerdotium abolitum esse per novum Christi, utpote quod leges Dei non scribat in tabulis lapideis, sed in corde et mente.


Textus Vulgatae: Hebraeos 8:1-13

1. Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis, 2. sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. 3. Omnis enim pontifex ad offerendum munera et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat; 4. si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera, 5. qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit), omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. 6. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. 7. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. 8. Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum; 9. non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10. Quia hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: 11. et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: 12. quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. 13. Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.


Versus 1: Capitulum Autem Super Ea Quae Dicuntur

Q. d. Caput, summa et compendium eorum quae dixi et dico, de praestantia sacerdotii Christi, est id quod sequitur. Ita Syrus; vel, ut Chrysostomus, «capitulum» sive caput, id est, praecipuum et maximum, ad quod quasi ad scopum referuntur cetera quae dixi de Christo pontifice, est id quod jam exponam. Verum prior sensus planior est, tum quia graece non est kephale, id est caput, sed diminutive kephalaion, id est capitulum, scilicet quia breve est et quasi compendium dictorum; tum quia revera Paulus hoc capite facit anacephalaeosin, eaque quae tota epistola disputat de praestantia novi pontificis Christi et infirmitate veterum, deque illorum abrogatione, hoc capite summatim complectitur et nervose confirmat.

Nota hebraismum, «super ea,» id est «eorum.» Sic enim Hebraei regimen genitivi subinde explicant per ב bet, id est in, vel per על al, id est super.

Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in excelsis. — Hoc est capitulum, summa et compendium dictorum, scilicet Christum non tantum Aaronicis sacerdotibus, sed et angelis longe praestare, et talem tantumque esse, ut supra omnes sedeat ad dexteram Dei.

Nota: «Sedes magnitudinis,» id est thronus majestatis, in quo scilicet sedet majestas Dei Patris, ita ut Deus Pater dicatur «magnitudo,» vel «majestas»; quomodo reges solemus vocare «Majestatem regiam,» et principes vocamus «Celsitudinem.» Vel secundo, «sedes magnitudinis,» sive majestatis, est sedes maxima et maxime augusta, summaeque majestatis et gloriae. Uterque sensus est Theophylacti, et uterque est ex phrasi Hebraica.

Porro Christus non tantum qua Deus, sed etiam qua homo sedet a dextris Patris: nam qua homo est pontifex. Audi S. Cyrillum in Concilio Ephesino, epist. ad Anastasium, etc.: «Quod autem incarnatum Verbum Deo consideat, et aequalis gloriae sit cum Deo et Patre, etiam in carne, tanquam unus existens Filius, etiam quando factus est homo, manifestat sapientissimus Paulus scribens: Talem habemus pontificem, qui sedet in dextera throni magnitudinis in sublimibus.» In Christo enim idem est hic homo, et hic Deus, propter eamdem hypostasin. Unde subdit Cyrillus: «Igitur etiam incarnatum Filium in divinitatis solio sanctorum Prophetarum chorus contemplatus est.»

In excelsis. — Graece en hypselois, id est, in caelis.


Versus 2: Sanctorum Minister et Tabernaculi Veri, Quod Fixit Dominus

Sanctorum minister. — Quia Christus sanctos facit, estque auctor verae sanctitatis, inquit Chrysostomus et alii, et qua inter sanctos in caelo transiens ministrabit eis. Verum vox «sanctorum» hic non est masculini generis, sed neutrius; neque homines, sed sanctuarium significat. «Sanctorum» ergo, id est, Sancti et Sancti sanctorum minister sacrorum publicus (hoc enim est leitourgos), puta sacerdos et pontifex, est Christus. Id patet ex seq.; nam explicans to «sanctorum,» subdit, «et (id est) tabernaculi (sanctuarii) quod fixit Dominus, et non homo,» q. d. Christus est pontifex non veteris sanctuarii facti ab homine, scilicet Mose, quod constabat Sancto et Sancto sanctorum; sed novi, puta Ecclesiae adumbratae per vetus Sanctum et Sanctum sanctorum, quam fabricatus non Moses, sed Deus; nam Sanctum significabat Ecclesiam Christi ex terris ambulantem et tendentem in Sanctum sanctorum, id est, in caelum, ad Ecclesiam triumphantem, q. d. Paulus: Christus tam Ecclesiae militantis quam triumphantis est sacerdos, quia in militanti per sacerdotes quotidie offert sacrificium Eucharistiae, quod ipse primus in ea, dum viveret, obtulit et instituit; in triumphanti vero est pontifex, quia ipse primus aperuit viam in caelum, cum per suum sanguinem ingressus est in Sancta, aeterna redemptione inventa, ut ait Apostolus, cap. IX, ibique interpellat pro nobis.

Quod fixit. — Ergo caelum neque movetur, neque rotundum est, sed fixum, fixeque in sua quadratura consistens, inquit S. Chrysostomus. Prius verum est, scilicet caelum empyreum, in quo sunt Beati, non moveri, sed esse fixum et immobile. Posterius, scilicet quod sit quadratum, non sphericum, saltem quoad superficiem convexam, docet quoque Ludovicus Molina, in tractatu De Opere sex dierum, et Conimbricenses, lib. II De Caelo, cap. V, Quaest. I, art. 2. Innuit quoque S. Joannes, Apocal. XXI, ubi de caelo loquens: «Civitas, inquit, in quadro posita est»; quod ad litteram, uti sonat, accipi potest. Verum melius hoc quadrum, uti et lapides, plateas, muros aliaque caelestis illius civitatis ornamenta, quae illo capite describit S. Joannes, accipies non ad litteram, sed symbolice: ut nimirum partim ad ornatum, partim ad firmitatem, partim et maxime ad amplitudinem et commoditatem, qua ad omnes mundi plagas obversa est, quadrata dicatur et proponatur: urbes enim quadratae firmissimae, ornatissimae et commodissimae sunt intrantibus et exeuntibus, utpote quae quatuor quadraturae suae lateribus quatuor mundi plagas respiciant, ut per portas singulorum laterum ex qualibet plaga homines directe in eam ingredi et egredi possint. Et hoc est quod per hanc quadraturam caeli vult significare Joannes, scilicet a quatuor partibus eam respicere quatuor mundi plagas, in iisque singulis tres, id est multas et copiosas habere portas, quibus ab omnibus mundi plagis Sancti et electi in caelum intrent. Respicit enim et explicat illud, quod dixerat vers. 13, civitatem hanc ab Oriente habere portas tres, tres ab Aquilone, totidem ab Austro et ab Occasu. Quare nihil est quod cogat nos dicere caelum empyreum esse difforme aliis caelis, esseque quadratum: adeoque quod Aristoteles et Philosophi, lib. II De Caelo, cap. IV, docent caelum esse sphaericum, quia figura sphaerica perfectissima est et capacissima, caelo empyreo quoque attribui potest.


Versus 3: Omnis Enim Pontifex ad Offerendum Munera et Hostias Constituitur

«Hostiae» sunt victimae cruentae; «munera,» incruentae, ut dixi cap. V, vers. 1. Probat Apostolus id, quod dixit vers. 2, scilicet Christum, licet sedeat a dextris Dei in caelo, esse tamen ibidem «Sanctorum,» id est sanctuarii, ministrum et sacerdotem, qui scilicet sacrificando, et sacras hostias ac munera offerendo, Deo ministret; id probat sic: Christus, licet sedeat in caelo, est tamen pontifex; atqui omnis pontifex offert munera et hostias: ergo et Christus in caelo suas hostias et munera offert, scilicet suum in cruce sacrificium, quod olim in monte Calvariae obtulit, nunc quoque idipsum per continuam commemorationem Patri in caelo offert, cap. IX, vers. 12.

Secundo et proprie, Christus in caelo offert sacrificia Missae, quae toto orbe quotidie celebrantur; in his enim primus et primarius sacerdos qui consecrat, offert et transsubstantiationem peragit, est Christus.


Versus 4: Si Ergo Esset Super Terram, Nec Esset Sacerdos

Q. d. Si tale esset sacerdotium Christi, quale vos, o Judaei, requiritis, ut scilicet Messias vester degat semper apud vos in templo Salomonis, ibique sacrificet et faciat ea, quae fecerunt sacerdotes Levitici et Aaronici: «nec esset sacerdos,» graece oud' an en hiereus, id est, ne quidem esset sacerdos et pontifex Christus: tum quia ad hoc terrestre sacerdotium, et terrestria ejus bona procuranda et impetranda sufficerent sacerdotes legales et Levitici, nec alio esset opus sacerdote secundum ordinem Melchisedech, scilicet Christo; tum quia Christus, si terrenus tantum esset sacerdos, non obtulisset hostiam Christo, id est Redemptore et Salvatore, dignam, quae scilicet sufficeret ad nostram salutem. Nulla enim digna fuit hostia et sufficiens ad reserandum caelum, et caelestia bona salutemque nobis afferendam, praeter ipsummet Christum in cruce immolatum, occisum ac terrestri vita defunctum. Ita Oecumenius.

Ex hisce colligit Apostolus Christum non tantum in terra, sed et in caelo esse pontificem et Sanctorum ministrum, uti praecessit.

Ex hoc loco perperam intellecto, nuper quidam Faustus Socinus Senensis impium dogma confinxit, illudque in Polonia et Hollandia sparsit, nimirum Christum sacerdotem non fuisse in terra, sed tantum in caelo, adeoque in cruce nullum obtulisse sacrificium aut lytrum redemptionis nostrae; ac consequenter Christum non fuisse Redemptorem et Salvatorem, sed tantum Doctorem hominum, qui sua sancta vita meritus sit, ut post mortem fieret sacerdos et pontifex in caelo. Unde ante crucem et resurrectionem eum fuisse quidem Prophetam, sed hominem tantum, qui proinde non aliter vocandus sit quam Jesus a Nazareth; post resurrectionem vero eum factum esse Christum, itaque jam appellandum esse. Quod dogma blasphemum non tantum veterem arianismum, nestorianismum et pelagianismum renovat et superat, sed et Christum christianismumque totum evertit. Fundamentum vero ipsius ex hoc loco, et ex capite IX, vers. 11 et 24, ubi Apostolus ait, quod «Christus assistens pontifex futurorum bonorum introivit in caelum, ut appareat vultui Dei pro nobis,» petitum, nullum est: hisce enim et similibus locis tantum docet Apostolus Christum non solum in terra, uti fuit Aaron, sed etiam in caelo, esse pontificem nostrum, adeoque esse pontificem aeternum, uti promiserat David, Psalm. CIX, eo sensu, quo explicui cap. VII, vers. 3 et 21.

Nam Apostolum velle et docere, quod Christus in terra, et in cruce fuerit pontifex, quodque proprie sacrificium suum expiatorium peccatorum totius mundi obtulerit in terra, non in caelo, ubi locus non est sacrificii, sed praemii, patet tum ex aliis, tum ex eo quod cap. IX, vers. 14, ait: «Sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram»; ideoque subdit, sanguine Christi sancitum fuisse novum testamentum et foedus, quo Deus nobis per Christi merita, et sacrificium in cruce peractum remittit peccata, gratiam confert et promittit caeleste regnum. Et vers. 26 et 28: «Christus,» inquit, «semel oblatus est (ubi, nisi in cruce?) ad multorum exhaurienda peccata.» Rursum, cap. X, vers. 14: «Una,» inquit, «oblatione (crucis) consummavit (Christus) in sempiternum sanctificatos.» Et passim ad Romanos, Galatas, Corinthios aliosque clamat Apostolus, Christum mortuum esse propter delicta nostra, et ab iis nos per opera legis non posse justificari, sed tantum per fidem et merita Christi: adeoque totus in eo est, ut doceat nullam esse aliam viam aut spem justitiae et salutis, quam per sanguinem et mortem Christi, Christumque in cruce immolatum, «qui factus est nobis justitia, sanctificatio et redemptio.»


Versus 5: Qui Exemplari et Umbrae Deserviunt Caelestium

Q. d. Sacerdotes Levitici «deserviunt» (graece latreuousin, id est, latria et magna reverentia serviunt) tabernaculo, id est, Sancto et Sancto sanctorum; quod tantum est exemplar, graece hypodeigma, id est subostensio, obscura pictura, repraesentatio, typus et umbra rerum caelestium, quae in Ecclesia tum terrena et militante, tum maxime caelesti ac triumphante a Christo peraguntur. Nam primo, sacrificia et victimae, quas in altari holocaustorum quotidie offerebant sacerdotes Levitici, significabant sacrificium Missae, quod quotidie per sacerdotes suos in Ecclesia offert Christus.

Unde pulchre et vere Chrysostomus et Theophylactus, notant sacerdotium Leviticum fuisse tantum hypodeigma, id est obscuram et tenuem repraesentationem sacerdotii nostri, nostrumque hic ab Apostolo vocari «caeleste,» quia caelestem habet hostiam, scilicet Christi corpus, ideoque angelos habet praesentes; et quia caelestia bona impetrat, caelumque nobis reserat, et consequenter quia caelestem vitam a suis ministris requirit. «Hic,» inquiunt, «in nostris mysteriis nihil terrestre est, sed omnia caelestia et spiritualia; ubi hymni angelici, ubi claves regni caelorum, ubi peccatorum remissio, et rursum nexus et ligatio, ubi nostra conversatio in caelis est, quomodo non caelestia sunt quae apud nos sunt?»

Secundo, quod pontifex immolatis hostiis cum sanguine semel in anno intrabat in Sanctum sanctorum, significabat Christum per immolationem sui sanguinis et vitae, ingressurum in caelum, ut ibi apud Deum noster sit pontifex, pro nobis interpellans nobisque caelum reserans, de quo dicetur cap. IX, ubi haec ipsa caelestia vocat ipsum caelum, cujus exempla erant Sancta sanctorum Judaica et terrestria.

Nota hunc locum pro veneratione sanctarum imaginum. Apostolus enim hic dicit Judaeos tabernaculo, tanquam hypodeigmati, id est imagini et picturae rerum caelestium, invisibilium et divinarum, latriam, summumque illius saeculi cultum impendisse: hoc enim significat verbum latreuousin. Judaei adorantes propitiatorium arcae, Deum per illud repraesentatum, et in illo quasi throno suo residentem adorabant. Sicut enim in imagine sua coluntur Sancti, ita et Deus.

Sicut responsum est (kechrematistai, id est, divino oraculo dictum est) Mosi, cum consummaret tabernaculum.«Consummaret,» id est consummare vellet, vel cogitaret, graece enim est mellein epitelein, id est, cum consummaturus esset tabernaculum.

Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. — Citat Exodi cap. XXV, vers. ult., cujus sensus litteralis hic est: Vide, o Moses, ut tabernaculum, candelabrum, arcam ceteraque quae ad tabernaculum spectant, fabrices secundum exemplar quod tibi hisce quadraginta diebus, quibus mecum in Sina versaris, viva voce descripsi, et idea aliqua sensibili intuendum proposui. Hunc esse sensum litteralem patet ex antecedentibus, maxime cap. IX, ubi hanc ideam tabernaculi Mosi promittit Deus.

Secundo, allegorice, haec idea tabernaculi, uti et idipsum tabernaculum, idea erat Christi et Ecclesiae: adeoque significat hoc loco Apostolus tum etiam ostensam fuisse Mosi ideam, seu exemplar allegoricum et anagogicum, res videlicet caelestes, puta tabernaculum spirituale, scilicet Christi Ecclesiam tam militantem, quam triumphantem, quae hoc materiali Mosaico tabernaculo significabatur; ita ut secundum hoc Ecclesiae exemplar, Moses jussus sit fabricare suum materiale tabernaculum, eo modo et forma, ut Ecclesiae quasi typo et exemplari suo responderet, illamque apte referret et repraesentaret: ita ut Moses videret, saltem in genere et confuse, tabernaculum quod constructurus erat, ejusque altaria, vestes, victimas ceteraque vasa, esse typos, umbras et picturas, quibus Messias cum Ecclesia, bonaque ejus caelestia, ac praesertim sacerdotium et sacrificium Christi depingebantur. Ita docent Anselmus hic, et Beda, in cap. XXV Exodi. Tropologiam vide Exodi XXV, vers. ult.


Versus 6: Nunc Autem Melius Sortitus Est Ministerium

Q. d. Christus melius et praestantius accepit sacerdotium, quam Levitici et legales sacerdotes: praestantius, inquam, tanto, quanto novum testamentum, cujus Christus mediator est, antecellit veteri, majoraque bona suis promittit: vetus enim testamentum terrena, novum vero caelestia bona spondet, promittit et praestat.


Versus 7: Nam Si Illud Prius Culpa Vacasset, Non Utique Secundi Locus Inquireretur

Pro «culpa vacasset» graece est en amempton, id est, fuisset irreprehensibile: «culpam» ergo legis vocat, non peccatum, quasi lex illa vetus aliquid mali contineret, uti voluerunt Manichaei. Fuit enim lex illa sancta, ut ait Apostolus, Rom. VII, vers. 12; sed per epitasim et auxesim, «culpam» vocat infirmitatem et defectum legis, quia scilicet non poterat homines justificare et salvare: et hac parte lex fuit quasi reprehensibilis et corrigenda. Lex enim Christi tacite reprehendit legem veterem, eamque infirmitatis arguit, dum eam sustulit et abolevit, q. d. Si lex et testamentum vetus culpas et peccata tollere potuisset, si nullus in ea defectus fuisset supplendus et corrigendus, non quaereretur locus secundi, id est non fuisset secundum, novum scilicet, testamentum in ejus locum introductum et surrogatum.

Nota hypallagen: «locus secundi,» id est secundum in loco, vel locatum et positum loco primi.

Alii sic explicant, «si culpa vacasset,» id est, si lex culpae non fuisset occasio: sic enim ad Romanos cap. VII, vers. 5 et 11, dicit Apostolus, quod lex mortem operetur. Sic dicitur frigus pigrum metonymice, quia facit homines torpidos et pigros. Sed hic sensus videtur esse praeter mentem et scopum Apostoli. Hanc enim occasionem peccati non urget hic Apostolus, sed tantum legis infirmitatem et impotentiam justificandi. Hic tamen sensus sequitur ex priori; quia enim lex jubebat vitari peccata, nec tamen ad ea vitandum gratiam dabat, hinc majoris peccati erat occasio: sine gratia enim lex impleri et peccata vitari non possunt. Alii rursum «culpa vacasset» referunt non ad vetus testamentum, sed ad homines qui sub eo vivebant, qui virtute ipsius non potuerunt vacare culpa. Verum non de hominibus, sed de testamento loqui hic Paulum, patet ex ipsis verbis, et ex vocula nam. Primus ergo sensus genuinus est.


Versus 8: Vituperans Enim Eos Dicit: Ecce Dies Venient

Probat vetus testamentum et legem culpa non vacasse, ideoque a Deo inductum esse aliud, scilicet novum testamentum, ex eo quod Jeremias vituperet Judaeos, dicens cap. XXXI: «Quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.»

Nota: Circumspecte dicit Apostolus, «vituperans eos,» scilicet Judaeos; non autem vituperans eam, scilicet legem aut testamentum; hoc enim odiosum fuisset apud Judaeos quibus lex vetus in mira erat veneratione: tacite tamen cum Judaeos vituperat, legem eorum vituperat, quasi infirmam et imbecillem, quae scilicet Judaeos sibi obsequentes bonosque efficere non potuerit; sic discipulorum vitia solent adscribi paedagogis: lex enim Judaeorum fuit paedagogus. Unde mox subdit Jeremias, et ex eo Paulus, quod Deus loco veteris inducet novum testamentum, quod gratiam copiosam conferet Christianis, ut sponte legem Christi servent, fiantque boni et sancti, q. d. Paulus: Jeremias vituperat Judaeos, qui sub veteri erant testamento, quod peccarent in legem, et quia hoc eorum testamentum et lex peccata haec cavere, tollere et amoliri non poterat, ideo promittit novum testamentum et legem gratiae, quae peccata tollet et amolietur, atque pro Judaeis rebellibus inducet Christianos legi et voluntati Dei per omnia obsequentes. Ita Chrysostomus et Theophylactus.

Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum. — Pro «consummabo» hebraice est כָּרַתִּי karati, id est, percutiam et feriam testamentum, id est, foedus novum. Vide de hac phrasi dicta I Cor. XI, 25.

Secundo, «domum Israel» vocat decem tribus quae sub Jeroboam schisma fecerunt a domo Juda, id est, a duabus tribubus Juda et Benjamin, q. d. Christus novo suo foedere et testamento duodecim tribus jam dissectas et divisas rursum conjunget in unum populum, in unum regnum, in unam Ecclesiam suam.

Nota: Symbolice Apostolus, uti et Propheta, per domum Juda intelligit quoslibet Judaeos, per domum Israel vero Gentiles; quia sicut domus Juda sola verum Dei templum et cultum retinuit, ita domus Israel ad vitulos aureos, ac deinde ad Gentilium Assyriorum ritus et idolatriam deflexit, IV. Reg. XVII, vers. 22 et seqq. Itaque Israelitae quasi gentiles effecti sunt. Significat ergo Propheta et Apostolus tam Gentiles, quam Judaeos, adeoque omnes fideles, omnesque populos hujus novi testamenti et gratiae Christi participes fore.


Versus 9: Non Secundum Testamentum Quod Feci Patribus Eorum

Q. d. Novum hoc testamentum non erit tale, quale fuit vetus cum patribus initum; sed longe praestantius illo quod pepigi cum Mose.

Praeclare S. Augustinus, sent. 384: «Ut ars,» inquit, «medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo: ita divina providentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit, et pro diversitate morborum aliis alia jubet aut vetat, ut a vitio unde mors incipit, et ab ipsa morte ad naturam suam et essentiam ea quae deficiunt, id est ad nihilum tendunt, reducat et firmet.»

In die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti.«In die,» id est in tempore: non enim eodem die quo Deus eduxit Hebraeos ex Aegypto, sed quinquagesimo demum post exitum die dedit eis legem in Sina.

Nota vocem «apprehendi,» q. d. Ego Deus ita dilexi populum Israel, ut quasi pater eum non quasi servum, sed quasi filium et puerum meum manu apprehenderim et eduxerim ex Aegypto, et quinquagesimo deinde die dedi ei legem, et foedus cum eo inii, ut ipse memor tantae liberationis exacte illud servaret; quod tamen ipse non praestitit.

Quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. — Pro «neglexi» hebraice est בָּעַלְתִּי בָם baalti bam, id est, dominatus sum eorum, vel in eos, dominatus, inquam, non tanquam sponsus aut maritus, ut vertit Vatablus et recentiores, sed tanquam hostis, eos a me meaque Ecclesia repellendo, negligendo, reprobando et disperdendo. Unde Septuaginta, quos sequitur Paulus hic, aperte vertunt, «emelesa auton,» id est neglexi, contempsi, reprobavi eos. Sic et R. Joseph Kimchi vertit, fastidivi, abominatus sum eos, q. d. Jeremias: Quia Judaei non servarunt foederis mei conditiones, scilicet leges meas, hinc ego rejeci eos, foedusque irritavi, ac novum mihi populum condere, novumque cum eis foedus inire decrevi. Hac sententia repellitur et vetus populus, et vetus lex, et vetus testamentum: populus, quia non perstitit in pacto: lex autem, quia non effecit populum suum morigerum; testamentum vero et pactum, quia pacti conditiones, et consequenter pactum ipsum infregit populus. Ideoque vicissim hoc pactum suum fregit et rescidit Deus.


Versus 10: Quia Hoc Est Testamentum Quod Disponam Domui Israel Post Dies Illos

Vox «quia» non est hic causalis, sed expletiva, vel potius adversativa, more Hebraeo, q. d. Hoc autem est testamentum et foedus, scilicet novum, quod pro veteri inducam et statuam.

Post dies illos. — Id est, postquam neglexero et rejecero a me meaque Ecclesia Judaeos incredulos.

Nota: Sicut pactum et foedus vetus Deus iniit in Sina cum Hebraeis, Exodi XIX et XXIV, quo obligavit se fore Hebraeorum Deum et protectorem, et daturum eis terram Chanaan, sub hac conditione, si populus sibi obediret et suas leges servaret, illudque foedus confirmatum fuit, Exodi cap. XXIV, victimarum sanguine, et epulo communi paciscentium. Nam Moses et Aaron vice fecialis Dei cum populo ex victima foederali comederunt: Moses enim erat hic quasi fecialis et mediator Dei et populi. Simili ratione et modo foedus novum Deus iniit cum Christianis, cujus fecialis et pater patratus est Christus, quo foedere Deus toto Evangelio obligat se daturum Christianis suam gratiam, remissionem peccatorum, amicitiam, adoptionem in filios, omnem opem et praesidia ad bene operandum et vivendum, et tandem haereditatem ipsam vitae aeternae, sub hac conditione, si sibi obediant, si Christi fidem, legem, quae brevis et facilis est, scilicet fidei et sacramentorum, recipiant et observent: hinc dicitur novum, quia nova affert promissa, praecepta, Sacramenta, novam gratiam, novam vitam, novum hominem.

Nota secundo: Hoc foedus novum Christus confirmavit sanguine suo, faciens se victimam in cruce; secundo, epulo Eucharistiae, quod omnibus ad finem usque mundi communicat. Non ergo in monte tantum, longo illo sermone, quem habet Matth. cap. V, VI, VII, ut vult Theodoretus, sed tota vita sua, toto Evangelio hoc foedus instituit Christus, ubi paciscentes sunt Deus et Apostoli, aliique Christiani, fecialis est Christus.

Nota tertio: Sicut vetus foedus in monte Sina in Pentecoste, ita novum in Sion in Pentecoste promulgatum est; et sicut in veteri data est lex in tabulis lapideis, quasi conditio foederis, ita in novo data est lex, sed in tabulis cordis: illa pencillo, haec spiritu Dei vivi scripta, quia per Christum gratia et charitas diffusa est in cordibus nostris, id est, in libera voluntate nostra, per gratiam praevenientem, comitantem et sanctificantem. Non ergo tollitur hic liberum arbitrium, ut vult Calvinus, sed omnino praesupponitur in voce «libera,» et quia, ut dixi, foedus hoc, uti et aliud quodvis requirit conditionem ex parte nostra, scilicet ut obediamus Deo vocanti et gratiae ejus cooperemur, justitiam sectemur, et in ea perseveremus, si haereditatem caelestem adipisci velimus. Sicut ergo Moses de Sina descendit ad populum tabulas legis portans, sic Apostoli de Sion Spiritum Sanctum, ejusque dogmata et dona mente portantes descenderunt ad omnes gentes, eaque illis proposuerunt et communicarunt.

Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. — Pro «dando» hebraice est נָתַתִּי natatti, id est, dabo, idque clarius est: sunt enim verba novi testamenti et pacti. Septuaginta tamen, quos sequitur hic Paulus, vertunt didous, id est dans, vel dando. Quod eodem redit.

Dabo. — Nota: Res quam novo suo foedere et testamento promisit nobis Deus, est Spiritus Sanctus, sive lex gratiae et charitatis menti aspirata et inscripta. Unde S. Augustinus lib. De Spiritu et Littera, cap. XXI: «Quae,» ait, «sunt aliae leges a Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia Spiritus Sancti?» Contra in foedere veteri, lex scripta in tabulis non erat res promissa, sed conditio foederis.

Ubi tamen adverte: Deus non se solo scribit Spiritum Sanctum in corde et mente, sicut scripsit solus legem veterem in tabulis lapideis; sed requirit consensum et cooperationem liberi arbitrii: et haec est conditio foederis tam novi quam veteris. Deus ergo jam legem et consilia sua inscribit, non libris, aut tabulis, aut fimbriis, uti olim apud Judaeos, sed ipsi menti et intellectui Christianorum, quando illi imprimit fidem et prudentiam agendorum, crebrasque illuminationes et illustrationes, quibus ostendit menti, quam pulchra sit lex Christi, quam utilis, divina, suavis; quam turpe sit peccatum, quam facilis poenitentia, quam jucunda sit vita pia et Christiana.

Secundo, inscribit haec memoriae, cum horum memoriam homini imprimit, eamque subinde renovat et refricat. Tertio, inscribit haec cordi et voluntati, cum illi pias erga legem Dei affectiones, complacentias, impulsus, promptitudinem et tandem charitatem infundit, ut dicat: «Domine, da quod jubes, et jube quod vis.» Ita S. Augustinus, lib. De Spiritu et Littera, cap. XVII et seqq.

Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. — Est hebraismus, q. d. Ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus, scilicet selectus, singularis et peculiaris: licet enim sim omnium hominum Deus, et omnes sint meus populus, tamen Christianos me diligentes habebo quasi peculium meum, quasi Ecclesiam meam, quasi populum meum, ut eorum respectu reliquos negligere, nec pro populo meo habere videar.

Nota emphasim in voce «Deus»: «ero eis Deus,» id est, ero eis clementissimus pater, provisor, protector, largitor gratiae, gloriae, beatitudinis et bonorum omnium; vice versa ipsi erunt mihi populus, quia me agnoscent, credent, servient, colent et obedient, sperabunt et diligent tanquam Deum, dominum et patrem amantissimum. Alludit ad illud Exodi XIX, 5: «Eritis mihi in peculium de cunctis populis, et in regnum sacerdotale, et gens sancta.»


Versus 11: Et Non Docebit Unusquisque Proximum Suum, Dicens: Cognosce Dominum

Primo, S. Augustinus, lib. De Spiritu et Littera, cap. XXIV, Anselmus et Cajetanus, putant hoc dici de Beatis, q. d. Cum per novum testamentum evademus in caelum, erimusque beati, tum nemo amplius alium docebit, quia omnes sat superque docebit lex nova, Dei clara et beata visio.

Verum hoc est praeter mentem tam Jeremiae, quam Pauli. Uterque enim loquitur de cognitione et gratia, quam affert fidelibus novum testamentum in hac vita, cum vetus testamentum Judaeis parum attulerit lucis, sapientiae et gratiae.

Secundo, S. Thomas et Ambrosius putant haec dici de Apostolis qui docti erant a Spiritu Sancto, nec egebant alio doctore. Sed et hoc nimis arctum est: loquitur enim tam Propheta, quam Apostolus de quibusvis filiis novi testamenti, eisque hoc lumen et hanc gratiam promittit.

Tertio, S. Hieronymus in Jeremia XXXI, sic explicat, q. d. Tempore novi Testamenti, non quaerent fideles Judaeos aut philosophos magistros, uti ante fecerunt, non quaerent Judaicas traditiones, nec philosophicas rationes, ut ad veri Dei fidem et cognitionem perveniant. Sed nec hoc explicat mentem Prophetae, qui non tantum Judaeos aut Gentiles, sed et Christianos doctores hic videtur excludere.

Quarto et melius, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius et S. Augustinus, lib. De Gratia Christi, cap. XII, sic explicant, q. d. In nova lege, non opus erit Christianis magno labore ad discendum necessaria ad salutem; sed facile id facient, ita ut pueri quoque (uti fieri videmus) statim ea addiscant et capiant, tum quia praecepta legis novae pauca sunt, scilicet decalogi, fidei et Sacramentorum; tum quia dat eis Deus magnas illuminationes, ut Deo interius docente statim haec percipiant. Verum nec hic sensus exhaurit mentem et fundum Prophetae, uti mox patebit.

Dico ergo, hunc esse genuinum hujus loci sensum, q. d. Omnes per catechesim et baptismum effecti Christiani (de fidelibus enim loquitur, non de infidelibus), tum in primitiva Ecclesia, tum deinceps, habebunt unius veri Dei cognitionem, amorem, cultum et timorem, contemnentque omnino pristinam suam idololatriam: Deus enim ita interius sua gratia mentem illorum illuminabit, et cor voluntatemque accendet, ut sponte abjectis idolis omnique superstitione, Deum verum agnoscant, colant et ament.

Ubi nota primo: Cognitio haec Domini, de qua hic loquitur Jeremias, non est nuda et speculativa, sed affectuosa et practica, q. d. «Cognosce Dominum,» et cognitum cole, time et redama. Est metalepsis. Unde Jonathas Chaldaeus sic vertit, non docebit ultra vir proximum suum, dicendo: Scito timere Dominum, quia omnes discent ut sciant timorem mei. Idem Jonathas, Osee IV, pro eo quod Noster vertit, «non est scientia Dei in terra,» sic habet, non est qui ambulet in timore Domini in terra. Non ergo loquitur Jeremias et Paulus de cognitione omnium mysteriorum et articulorum fidei, sed tantum de cognitione et cultu veri Dei: hoc enim est «cognosce Dominum.» Id patet ex ratione, quam subdit: «Quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non memorabor,» q. d. Cum Christiani videbunt se a Deo per Christum erutos ex miserrimo peccati et damnationis aeternae statu, statim agnoscent Deum liberatorem suum, illi gratias agent, totique rapientur in ejus amorem et obsequium, ut scilicet Dei legibus et voluntati per omnia parere satagant.

Hinc nota secundo: Non excludit hic Jeremias ministerium et doctrinam Apostolorum, aliorumque doctorum et praeconum Evangelii: hos enim, ut ait Apostolus Ephes. IV, 11, posuit Deus in Ecclesia ut eam doceant, aedificent, perficiant. Sed eos hic praesupponit. Loquitur enim Christianis, qui ab Apostolis aliisque doctoribus catechizati et baptizati sunt. Tantum ergo vult docere Jeremias in lege nova tam facilem fore, audita Evangelii praedicatione, Dei cognitionem, cultum, amorem et obedientiam, ut sponte sua eo procurrant homines: cum Judaei in veteri Testamento vix minis et poenis cogi possent ad relinquendum idola, et ad Deum verum cognoscendum, colendum, amandum illique obediendum; idque proventurum ex eo quod Deus hanc sui cognitionem, cultum et legem non inscribet tabulis lapideis, uti fecit Judaeis, sed menti et cordi Christianorum: tanta scilicet luce mentem illustrando, tantaque efficacia et suavitate voluntatem impellendo, ut homines rapiantur ad sui cognitionem et amorem. Hoc tamen non excludit, quin ad haec inchoanda, augenda et promovenda, aliaque addenda, quae ad particularium fidei mysteriorum et legum Christi institutionem et cognitionem pertinent, alius alium docere, hortari et excitare debeat: ad hoc enim, ut dixi, posuit Deus in Ecclesia Apostolos, doctores et Pastores.

Perperam ergo Anabaptistae aliique Novantes hinc probare conantur spiritum privatum cujusque hominis esse judicem controversiarum fidei et sacrae Scripturae interpretem, esseque regulam tam credendorum quam agendorum. Ille enim spiritus privatus et secretus est, qui ab aliis, imo ab ipso qui eum habet, videri et sciri nequit an ater sit an albus: et quisque dicet se hunc habere spiritum, uti privatos hosce spiritus inter se maxime contrarios et pugnantes experimur, unde in Ecclesia summa erit confusio et dissidium. Nam Jeremias et Apostolus hic, non de privato hoc spiritu, sed de publico et communi omnium Christianorum agunt; eumque dicunt, non Scripturas interpretari sed quemque interius docere et excitare ad Dei veri cognitionem et amorem, et ad hoc esse necessarium; adeo, «ut nisi hic spiritus cordi audientis adsit, otiosus sit sermo doctoris,» ait S. Gregorius, hom. 30 in Evangel. Sic S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 27, dicit: «Unctio ejus docet vos de omnibus,» q. d. Non est necesse ut pseudoapostoli vos doceant fidem (de iis enim agi patet ex vers. 22), jam enim eam didicistis, et discitis per me et Apostolos, cooperante unctione Spiritus Sancti, quam tum alias, tum maxime in sacramento Confirmationis accepistis. Necesse est enim ut quod Apostoli foris, hoc Spiritus Sanctus intus vos doceat. «Nisi enim hic intus vos doceat, inanis est omnis strepitus vocis humanae,» ut in eum locum ait S. Augustinus.

Sic ex Isaia. cap. LIV, ait S. Joannes in Evangel. cap. VI, vers. 45: «Et erunt omnes docibiles Dei.» Hebraice limmude, graece didaktoi, id est, docti a Deo, qui scilicet potissimus erit doctor Christianorum, ut interius eorum mentem doceat, illuminet, inflammet ad vocem externam Christi et discipulorum ejus: cum olim per Prophetas, per sacerdotes, per Scripturam et legem in veteri Testamento magis exterius quam interius doceret Judaeos, qui ideirco indocti, rudes, frigidi et torpidi in Dei amore et cultu remanebant.

Nota: Quo quis magis cor suum purificat, Deoque per orationem conjungit, eo magis a Deo interius docetur. Hinc S. Antonius, teste S. Athanasio, creber et quasi continuus in oratione, hoc donum a Deo acceperat, ut, si cujus rei sedens in monte ignarus fuisset, et ejus secum inquireret notionem, ea ei oranti mox a Deo revelaretur. Similes theodidacti fuerunt S. Joannes Evangelista, Simeon Stylites, S. Paulus primus Eremita, S. Dominicus, S. Franciscus et alii.


Versus 13: Dicendo Autem Novum Veteravit Prius

Pro «veteravit» graece est pepalaioke, id est antiquavit, antiquum et vetus esse declaravit, q. d. Cum Deus per Jeremiam dicit: «Consummabo testamentum novum,» aperte significat, prius testamentum Mosaicum, hoc ipso tempore Jeremiae, paulatim antiquari, consenescere et decidere, ac proinde non duraturum, sed sensim magis et magis veterascere et interire, donec paulo post corruat prorsus et aboleatur per novum testamentum a Christo inducendum. Haec omnia ideo dicit Paulus, ut Hebraeos a Mose ad Christum abducat, doceatque eos non mirari debere, quod Deus vetus testamentum a se datum abrogaverit (utpote infirmum et insufficiens ad justitiam et salutem) per novum novi Messiae Salvatoris, cum id promissum et praedictum sit ante tot saecula a Jeremia.