Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Hebraeos, Caput IX


Index


Synopsis Capitis

Hactenus ex pontifice, sacerdotio et testamento veteri demonstravit Apostolus legem veterem cessare debuisse, et cedere Christo ejusque legi; nunc idem probat ex fabrica et significatione tabernaculi, quod erat figura Ecclesiae Christi.

Primo ergo describens Sanctum et Sanctum sanctorum, eorumque vasa, docet pontificem veterem semel in anno cum sanguine hircorum introeuntem in Sancta sanctorum significasse Christum, qui per sanguinem suum ingressus in coelum, illud reseravit, et aeternam redemptionem nobis comparavit.

Secundo, vers. 15, docet Christum esse mediatorem novi testamenti, quia illud suo sanguine et morte sanxit et confirmavit, sicut sanguine hircorum sancitum et confirmatum est vetus testamentum.

Tertio, vers. 24, docet Christum per sanguinem suum ingressum esse in coelum, ut appareat vultui Dei pro nobis, et exspectantibus Se sit in salutem.


Textus Vulgatae: Hebraeos 9:1-28

1. Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare. 2. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. 3. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4. aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti; 5. superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6. His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7. in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8. hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. 9. Quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10. et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. 11. Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis; 12. neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. 13. Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14. quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? 15. Et ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis. 16. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17. Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit, qui testatus est. 18. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19. Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum, cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20. dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22. Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23. Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari; ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. 24. Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit, exemplaria verorum: sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. 25. Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26. alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: 28. sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.


Versus 1: Habuit Quidem et Prius Justificationes Culturae, et Sanctum Saeculare

«Prius,» scilicet tabernaculum, inquit Erasmus: sic enim habent Graeca Regia, «hē prōtē skēnē,» id est, prius tabernaculum, sed mendose. Nam S. Chrysostomus, Theophylactus, Photius et Syrus non legunt «skēnē,» sed tantum «hē prōtē,» et subaudiunt «diathēkē,» id est, testamentum. De Testamento enim veteri egit hactenus cap. praeced., maxime vers. ult., non autem de tabernaculo.

Justificationes culturae.«dikaiōmata latreias,» id est, justificationes cultus sive latriae, id est, mandata a Mose lata ad rite colendum Deum, puta caeremonias et ritus lege praescriptos, quibus Judaei juste et sancte colerent Deum, quibusque sanctificarentur, tum coram hominibus, tum etiam coram Deo, si illos obirent ex fide in Christum et ex devotione et charitate in Deum: quod tamen facere non poterant ex vi legis, sed ex vi spiritus et gratiae. Hae enim leges caeremoniales, hebraice dicuntur «chuqqim,» id est statuta, decreta, sanctiones: quod Noster, ob causas jam dictas, vertere solet justitias, vel justificationes, ut patet Psalm. CXVIII, vers. 5, 8, 48, 68 et aliis.

Et Sanctum saeculare.«to hagion kosmikon,» id est, Sanctum vel sanctuarium mundanum, sive, ut Syrus vertit, «bet kudesca olmaiena,» id est, aedes sancta saecularis, vel mundana.

Quaeres, quodnam sit hoc «Sanctum mundanum et saeculare?» Respondet primo S. Thomas et Cajetanus esse sanctitatem et sanctificationem veteris Testamenti, quae tantum corporalis erat, saecularis et externa, coram mundo, non autem spiritualis et interna coram Deo, veraque sanctitas: haec enim propria est novo Testamento. Verum dure et distorte sanctitas veteris Testamenti dicitur et vocatur sanctum mundanum. Adde, quod Graecus articulus cum ait «to hagion,» certum aliquod Sanctum demonstret, uti mox patebit.

Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Haymo, per hoc «Sanctum» intelligunt atrium tabernaculi, quod Gentibus et omnibus mundi nationibus patebat, indeque mundanum est dictum. Sed hoc non videtur verum: Gentes enim utpote infideles et profanae arcebantur atrio Judaeorum: hoc enim atrium erat populi fidelis «sanctum,» id est, sanctuarium et templum. Et licet Herodes atrio Judaeorum addiderit aliud atrium extimum pro Gentibus et immundis, tamen illud non potest dici «Sanctum.» Adde, quorsum hujus atrii prae reliquis meminisset hic Paulus?

Tertio, alii «Sanctum saeculare» intelligunt tabernaculum vel templum Judaeorum, dicique «saeculare,» quia multis saeculis erat duraturum; sed quid hoc facit ad Graecum «kosmikon,» id est mundanum? Cur Apostolus, qui totus est in deprimendo veteri tabernaculo et sacerdotio, hic illud a duratione commendat?

Quarto melius et aptius, Theodoretus, Ambrosius, Oecumenius, dicunt «Sanctum» esse tabernaculum, dicique mundanum, quia figuram mundi gerebat. Sanctum enim typus erat terrae, et vitae quae agitur in terra; Sanctum sanctorum erat typus coeli empyrei, et vitae ac gloriae Beatorum: velum dividens Sanctum a Sancto sanctorum typus erat firmamenti dividentis aquas superas ab inferis, et coelos ab elementis; candelabrum septiceps typus erat septem planetarum; purpura, coccus, byssus et hyacinthus, ex quibus factae erant cortinae tabernaculi, significabant quatuor elementa. Simili phrasi Sapiens vestem pontificis vocat mundanam, Sapientia XVIII, 24, cum ait: «In veste poderis, quam habebat (pontifex) totus erat orbis terrarum,» quia scilicet sua veste repraesentabat totum mundum, pro quo Deum interpellabat. Haec bona est, sed non plana, neque litteralis expositio.

Quinto, Franciscus Ribera, «Sanctum saeculare» putat esse idem quod paulo post Apostolus vocat tabernaculum primum, id est, pars tabernaculi anterior, quae dicebatur Sanctum, cum atrio, in quo erat altare holocaustorum, et labrum aeneum, in quibus fiebant sacrificia et lustrationes. Hinc dici «saeculare,» quia repraesentabat vitam hujus saeculi, seu cultum, quem Deo Sancti exhibebant in hoc saeculo, antequam per Christum ingredi possent Sanctum sanctorum, id est coelum: nam Sanctum erat typus legis veteris: haec enim in Sancto quotidie sua sacrificia offerebat; et Sanctum sanctorum typus erat coeli, quod nondum erat apertum, sed velo obductum dum lex vetus stabat. Unde in Sanctum sanctorum non nisi semel in anno intrabat pontifex, isque solus: atque ita Sanctum temporis et saeculi, Sanctum sanctorum aeternitatis figuram gerebat; sic enim videtur se explicare Apostolus, vers. 8. Haec quoque apta, sed partialis tantum et symbolica est expositio, uti mox patebit.

Dico ergo sexto, optime et maxime genuine per «Sanctum hoc saeculare» accipias totum vetus tabernaculum sive sanctuarium, quod dicitur «saeculare,» id est temporaneum, caducum et evanidum. Dicitur etiam mundanum, id est terrenum, et ex auro, argento, bysso aliisque rebus terrenis factum, ait Anselmus, habensque terrenas et typicas caeremonias, hostias et cultus. Probatur haec expositio primo, quia sic se explicat Apostolus vers. seq. et deinceps. Secundo, quia cap. praeced., vers. 5, et hic vers. 10, 11, 24, 25, «Sanctum hoc saeculare,» sive mundanum, vocat manufactum, ad hostias carnis offerendas. Rursum vocat illud exemplar (id est typum et figuram) coelestium: opponit namque hoc Sanctum saeculare et mundanum sanctuario sive tabernaculo coelesti, id est, Ecclesiae Christi, quae e coelo descendit, et coelesti doctrina, vita et Sacramentis nos in coelum ducit, q. d. In Sancto, id est sanctuario et tabernaculo veteri, omnia erant mundana, terrena, typica, umbratica, temporanea et evanida: in Christi vero Ecclesia omnia sunt coelestia, vera, solida et aeterna. Unde partes hujus Sancti sive Sanctuarii saecularis explicans Apostolus mox subdit: «Tabernaculum enim factum est primum,» etc., q. d. Hoc Sanctum saeculare duas habuit partes, scilicet Sanctum et Sanctum sanctorum, ut mox explicabo.


Versus 2: Tabernaculum Enim Factum Est Primum, in Quo Erant Candelabra et Mensa et Propositio Panum, Quae Dicitur Sancta

Hic explicat «Sanctum saeculare,» ejusque partes. «Tabernaculum primum» vocat primam partem tabernaculi, quae hebraice dicta est «hechal,» vel «qodes,» id est, sanctum vel sanctitas. Continebat enim candelabrum aureum, mensam panum propositionis et altare thymiamatis. Indeque locus hic sacer erat et venerandus, diciturque sanctitas, id est, res sancta, sive sanctum sanctuarium. Secunda vero sive posterior pars tabernaculi dicta est Sancta sanctorum: de qua vers. seq.

Nota: Tabernaculum, ut inquit Josephus, lib. III Antiq., cap. IV, erat quasi templum mobile seu portatile Hebraeorum peregrinantium per desertum et tendentium in Chanaan, eratque quasi domus Dei in qua Hebraei Deum colebant, et vicissim a Deo inter eos quasi habitante regebantur et protegebantur; adeoque per hoc suum tabernaculum significat Deus se Hebraeorum esse umbraculum et protectorem. Unde David de templo, quod tabernaculo successit, loquens Psal. XXVI, vers. 4: «Ut visitem, inquit, templum ejus, quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.»

Nota: Symbolice tabernaculum repraesentabat totum mundum, qui est quasi domus et palatium Dei, ut significaretur pontificem esse ministrum Dei creatoris, qui creatorem in tabernaculo hoc suo pro omni creatura, totoque mundo oret et interpellet. Unde tabernaculum ex bysso, purpura, hyacintho et cocco quasi ex quatuor elementis contextum et constructum erat. Byssus enim significat terram, quia ex terra gignitur. Hyacinthus aerem, quia aerei est coloris. Purpura mare, quia sanguine conchylii, sive piscis marini, qui purpura dicitur, pannus purpureus tingitur et purpuratur. Coccus, quia ignei est coloris, repraesentat ignem et aetherem. Ita ex Philone, Josepho et aliis, S. Hieronymus ad Fabiolam, De Vestibus sacerd.

Nota tertio: Tabernaculum hoc et templum allegorice significabat corpus Christi, ut patet Joan. II, 19: «Solvite,» inquit, «templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.» Quod explicans, vers. 21, ait: «Ille autem (Christus) dicebat de templo corporis sui.» Unde Cyrillus, lib. IV in Joan., cap. XXVIII, tam tabernaculum, quam omnia vasa tabernaculi pulchre Christo adaptat: «Christus,» inquit, «licet unus sit, multifariam tamen a nobis intelligitur. Ipse est tabernaculum propter carnis tegumentum; ipse est arca habens legem Dei reconditam, quia est Verbum Patris; ipse est mensa, quia noster cibus est et vita; ipse est candelabrum, quia est lux spiritualis; ipse est altare incensi, quia est odor suavitatis in sanctificatione; ipse est altare holocausti, quia est hostia pro totius mundi vita in cruce oblata.» Et quae sequuntur.

Rursum tabernaculum allegorice significabat Ecclesiam, quae corpus Christi est mysticum, idque aptissime: nam pars prima sive anterior quae dicebatur Sanctum, significabat Ecclesiam militantem, quae est tabernaculum et domus Dei, I Timoth. III, 15: haec per velum, id est, per fidem et obscure, Deum in terris contemplatur: in hac Aaron, id est summus pontifex, est Christus. Ex hac itur in partem secundam tabernaculi, quae dicitur Sancta sanctorum, id est, in coelum, quod est gloriae Dei et Beatorum domus aeterna.

Quarto, tropologice tabernaculum significabat animam, quae per paenitentiam, charitatem aliasque virtutes fit tabernaculum et templum Dei, ut dixi I Cor. III, 16.

In quo (tabernaculo primo, id est Sancto) erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. — q. d. In Sancto, ad dextrum latus erat candelabrum, ad sinistrum mensa panum propositionis, in medio altare thymiamatis.

Dices: In tabernaculo unum tantum erat candelabrum, quomodo ergo Apostolus in eo ponit hic plura candelabra? Respondent Primasius et Haymo, Apostolum loqui non de tabernaculo Mosis, sed de templo Salomonis, in quo plura, decem scilicet, erant candelabra. Verum Apostolum loqui de tabernaculo, patet ex ipsis ejus verbis tam hoc cap., quam praecedentibus, quibus semper tabernaculum, nunquam templum nominavit. Comparat enim Christum non cum Salomone et Sadoc, sed cum Mose et Aarone. Dico ergo, unum quidem fuisse candelabrum in tabernaculo, dici tamen «candelabra,» quia septiceps erat: nam compositum erat ex septem ramis et lucernis, quae hic vocantur candelabra. Unde in Graeco est «hē lychnia»: quo nomine candelabrum hoc Mosaicum vocant Septuaginta, Exodi cap. XXV, 31; sic et Syrus habet «menareta,» id est candelabrum in singulari.

Nota: Candelabrum hoc erat ad meridionale sive dextrum latus tabernaculi, quia solem meridianum quasi mundi lucem et oculum repraesentabat; aut potius, ut docet Philo, lib. III De Vita Mosis, et Josephus, lib. III Antiq., cap. VIII, candelabrum, utpote septifidum, imago erat coelestis sphaerae septilustris, sive septem planetarum, inter quos medius sol, ceteris fulgidior resplendet.

Tropologice, candelabrum significat Christum aut potius Christi Ecclesiam, quatenus lux est doctrixque veritatis, id est, ut proprie loquar, significabat ipsam fidem et doctrinam Ecclesiae. Sic enim exponitur a S. Joanne, Apocal. cap. I, vers. ult.: «Candelabra septem,» inquit, «septem Ecclesiae sunt,» quatenus scilicet sua fide et doctrina toti Asiae praelucent.

Et mensa, et propositio panum. — Id est, panes propositi in mensa, sive mensa panum propositorum. Est hendiadys et hebraismus, quo abstractum ponitur pro concreto.

Nota: Panes propositionis vocantur panes qui singulis sabbatis recentes proponebantur, sive ponebantur in mensa ante Dominum, id est coram arca Domini, in qua praesentem se Deus exhibebat. Unde hebraice vocantur «lechem panim,» id est, panes faciei; Septuaginta vertunt, «artous enōpious,» id est, panes faciales, quia ante faciem Dei proponebantur. Secundo, panes hi erant duodecim, juxta duodecim tribus Israel, ut quaeque quasi suum panem daret Deo. Qua caeremonia testabantur duodecim tribus, se a Deo continuo ali, segetesque et fruges, ex quibus panes conficerent, accipere; et hac gratitudine oblationis Hebraeorum Deus vicissim eorum se meminisse, eosque quasi memoriale semper ante se habere, frugesque ac panes eis semper se largiturum significabat.

Hinc tertio, thus hisce panibus imponebant, ut dicitur Levit. XXIII, 7, quo significabant se omnia bona et fruges Deo debere, omniaque in ipsum referre ipsique reddere. Thus enim significabat panes hos esse Dei, Deoque oblatos et consecratos.

Addit Chaldaeus et Septuaginta, Exodi XXV, 30, et Philo, lib. III de Vita Mosis, Hebraeos hisce panibus imposuisse salem. Sal enim in mensa omnes cibos condit et sapidiores facit, estque quasi panis opsonium, si aliud non adsit. Nam Levit. II, 13, ita praecipitur: «In omni oblatione tua offeres sal.» Erat enim haec mensa Dei, in qua Deus quasi convivabatur cum Hebraeis.

Allegorice, mensa panum propositionis significabat mensam corporis et sanguinis Christi, ut docet Cyrillus, catechesi 4 Mystag., et Hieronymus in I Malachiae, et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XIV.

Tropologice vero mensa haec panum repraesentat opera misericordiae, inquit Beda, quibus ad Sanctum sanctorum, id est ad coelum, accedimus. Unde hi panes sunt coram Domino, et thus eis imponitur, ut significetur haec opera fieri debere, non nominis aut gloriae vanae aucupatione, sed solius Dei intuitu, eo scilicet fine, ut Deo soli placeamus, eique hoc eleemosynae et charitatis sacrificium offeramus.

Quae dicitur Sancta. — Graece «hētis legetai hagia.» Ubi «hētis,» id est quae, refert non mensam, nec propositionem panum, sed «skēnē,» id est tabernaculum, q. d. Quod, scilicet tabernaculum primum, dicitur Sanctum, et, ut Syrus vertit, aedes sancta, sicut tabernaculum secundum, sive secunda tabernaculi pars, vocatur Sancta sanctorum. Ubi nota, hic esse graecismum et hebraismum; graecizat enim noster Interpres, dum imitatur genus femininum, quod erat in Graeco, dicens «quae,» non «quod»: quia Graecum «skēnē,» id est tabernaculum, est femininum, sicut et ejus relativum «hētis,» id est quae. Sic graecizat noster Interpres Apoc. XI, 4, cum sic vertit: «Hi (duo testes, scilicet Elias et Henoch) sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes,» id est «stantia»: graece enim est «lychniai hestōsai,» q. d. Lucernae stantes. Sic et graecizat Psalm. LXXIV, 9, et alibi. Hebraismus est, dum sanctum vocat «sancta» in plurali numero: Hebraei enim plurali utuntur ad auxesim. «Sancta» ergo, id est eminenter et insigniter sanctum. Τὸ «sancta» hic esse plurale patet ex Graeco: graece enim non est «hagia» cum accentu in penultima, id est sancta in singulari numero, sed «hagia» cum accentu in antepenultima, id est, sancta pluraliter. Hisce enim opponit «hagia hagiōn,» id est, Sancta sanctorum, q. d. Loca sanctissima. Ita Chrysostomus et Theodoretus.


Versus 3: Post Velamentum Autem Secundum, Tabernaculum Quod Dicitur Sancta Sanctorum

Nota, τὸ «secundum» non referri ad «tabernaculum,» sed ad «velamentum.» Graecum enim «deuteron,» utpote neutrum, respicit «katapetasma,» id est velum, non autem femininum «skēnē,» id est tabernaculum.

Unde nota secundo: In tabernaculo duplex erat velum: primum ante fores Sancti, secundum ante fores Sancti sanctorum, separans Sanctam a Sancto sanctorum. Utrumque velum contextum erat opere plumario ex hyacintho, purpura, bysso retorta et cocco bis tincto, Exodi cap. XXVI, vers. 31 et 36.

Nota tertio: Secunda tabernaculi pars dicebatur «Sancta sanctorum,» hebraice «qodes haqqodashim,» id est, sanctitas sanctitatum, id est sanctissimum; sic hebraice dicitur «canticum canticorum,» id est pulcherrimum canticum; «vanitas vanitatum,» id est maxima et merissima vanitas; «virgo virginum,» id est virgo praestantissima et purissima. Secunda enim sive interior tabernaculi pars erat quasi chorus templi continens arcam, propitiatorium et Cherubim, quasi thronum Dei, ex quo Deus dabat responsa et oracula: hac de causa dicitur «sanctitas sanctitatum,» vel «Sancta sanctorum,» vel «Sanctum sanctorum,» id est sanctissimum vel sacerrimum templum, aut tabernaculum.


Versus 4: Aureum Habens Thuribulum, et Arcam Testamenti, in Qua Urna Aurea Habens Manna, et Virga Aaron Quae Fronduerat, et Tabulae Testamenti

Quaeres, quodnam sit hoc thuribulum Sancti sanctorum? Lyranus, S. Thomas, Anselmus, Galenus hic, Viegas, in Apoc. VIII, pag. 385, et Villalpando in fabrica templi, proprie dictum thuribulum accipiunt. Verum ex cap. XXV Exodi, et Lev. XVI, ac III Reg. cap. VI, quibus locis exacte describitur tota fabrica templi et tabernaculi, patet in Sancto sanctorum, sive templi, sive tabernaculi, nullum fuisse thuribulum; sed tantum arcam, propitiatorium et Cherubim. Respondent aliqui, thuribulum hoc fuisse illud, cum quo pontifex suffumigans ingrediebatur Sanctum sanctorum semel in anno, in die expiationis, Levit. XVI. Licet enim hoc thuribulum acciperet pontifex extra Sanctum sanctorum, tamen ingrediens Sanctum sanctorum, videtur illud ibi reliquisse toto anno; et post annum, cum rursum in die expiationis ingrederetur cum alio thuribulo Sanctum sanctorum, videtur prius thuribulum inde extulisse, et posterius, cum quo intrabat, ibi rursum reliquisse. Verum hoc videtur gratis et sine fundamento dici: nihil enim tale habet Scriptura, imo satis significat pontificem, sicut ingrediebatur cum thuribulo Sanctum sanctorum, ita cum eodem egressum fuisse. Tantum enim hac de causa jubebatur pontifex cum thuribulo et suffitu ingredi Sanctum sanctorum, ut nimirum vapor hujus suffitus operiret arcam, et propitiatorium, quod erat quasi thronus Dei, ne a pontifice conspici posset Deus, id est, angelus vice Dei per corpus assumptum in hoc throno considens, et reddens oracula. Hanc enim sui reverentiam a pontifice sub poena mortis exigebat Deus, ut patet Lev. XVI, 13. Ad hoc autem non erat necesse pontificem, cum Sancto sanctorum egrediebatur, in eo per totum annum relinquere suum thuribulum. Adde, indecens et sordidum fuisset, relinquere in sanctissima parte templi coram Deo per totum annum thuribulum evaporatum, cum cinere et sordibus.

Dico ergo cum Origene, homil. 9 in Exod., Abulensi in XXV Exodi, Ribera et aliis, thuribulum hoc esse altare thymiamatis. Nam hoc altare erat quasi magnum quoddam thuribulum: erat enim concavum, solumque ignem continebat, quo aromata incenderentur et adolerentur Domino, perinde ut fit in thuribulo. Probatur haec sententia primo, quia S. Paulus hic non meminit altaris thymiamatis, cum tamen meminerit mensae et candelabri, inter quae positum erat hoc altare; ergo illud intellexit per hoc thuribulum. Quorsum enim unum hoc altare tam praestans praeteriret, cum cetera omnia vasa tam Sancti quam Sancti sanctorum hic exprimat?

Secundo, pro «thuribulo» graece est «thymiatērion,» id est suffumigatorium, sive altare hoc sit, sive thuribulum; unde altare hoc thymiamatis a Josepho, lib. III Antiq., cap. VIII, vocatur «thymiatērion,» id est, ara suffumigatoria. Dices: Si Sanctum sanctorum habuit hoc altare thymiamatis, ergo hoc altare fuit non in Sancto, sed in Sancto sanctorum. Admittunt sequelam, itaque sentiunt Oecumenius et S. Augustinus, Quaest. CXIII in Exodum. Verum contrarium, scilicet altare hoc fuisse in Sancto, non autem in Sancto sanctorum, patet Exodi cap. XL, vers. 24, ut ibidem demonstravi.

Respondeo ergo, negando consequentiam, varii enim sunt modi habendi. Sicut enim caput dicitur habere collum, domus habere atrium, civitas habere fossas, templum habere coemeterium, non in se, sed ante se: ita et Sanctum sanctorum habuit hoc altare, non in se, sed ante se. Erat enim hoc altare proximum planeque obversum Sancto sanctorum, ita ut ex hoc altari fumus per spatium vacuum superne ad hoc relictum penetraret et ingrederetur ipsum Sanctum sanctorum. Cum enim Hebraei Deum in Sancto sanctorum quasi residentem ibidem vel maxime colere et honorare deberent, nec tamen id possent facere in ipso Sancto sanctorum, utpote cum illud prae reverentia non nisi pontifex, idque semel in anno ingredi posset: hac de causa sanxit Deus, jussitque fieri hoc altare thymiamatis extra Sanctum sanctorum in Sancto, quod plane obverteretur Sancto sanctorum, ut in eo quotidie adolentes thymiama, illius suffitu Deum in Sancto sanctorum residentem assidue honorarent et venerarentur. Indeque altare hoc dictum est oraculi vel Sancti sanctorum, quia videlicet obversum erat oraculo, ejusque usus non erat alius, quam Deo in oraculo residenti thus adolere. Subtiliter ergo hic Paulus dicit, Sanctum sanctorum habuisse hoc altare thymiamatis, ob rationem et sensum jam dictum.

Denique nota, hoc altare fuisse compactum ex lignis Setim, quae imputribilia et incorruptibilia sunt; dici tamen aureum, quia auro undique erat vestitum et obtectum.

Et arcam testamenti. — Dicitur arca testamenti, sive foederis, quia continebat tabulas legis, quae erat conditio foederis inter Deum et Hebraeos: hinc dicitur quoque arca testimonii, id est legis, quae testis est voluntatis divinae, sive quid Deus velit a nobis fieri.

In qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti.«Testamenti,» id est legis. Lex enim metonymice dicitur testamentum, quia, uti jam dixi, conditio erat testamenti, id est foederis inter Deum et populum initi.

Dices, III Reg. VIII, 9, dicitur, quod in arca tantum fuerint tabulae duae lapideae Mosis: quomodo ergo hic S. Paulus ait, praeter tabulas in arca fuisse quoque virgam Aaron, et urnam cum manna? Ob hanc antilogiam nonnullis, ut initio epistolae dixi, fides et auctoritas hujus epistolae suspecta fuit.

Respondent primo, Chrysostomus et Theophylactus, tempore Mosis in arca solas fuisse tabulas legis, sed postea a Jeremia urnam quoque cum manna, et virgam Aaron in arca fuisse reposita: ut scilicet in ea melius servarentur, idque Paulum traditione accepisse a Gamaliele. Verum Paulus hic loquitur non de tempore Jeremiae, sed Mosis, ejusque tabernaculo; asseritque haec omnia tempore tabernaculi Mosis in arca fuisse.

Secundo, respondet Catharinus, tempore Mosis haec omnia fuisse in arca, sed tempore Salomonis solas tabulas lapideas. Sed et hoc confictum videtur; imo Scriptura sacra innuit, et clare significat Josephus, lib. III, cap. VI, et Philo, lib. III De Vita Mosis, tempore Mosis solas tabulas legis fuisse in arca.

Tertio, Ribera sic explicat, «in qua,» scilicet non arca, sed «skēnē,» id est tabernaculo, ut sit graecismus similis illi, de quo dixi vers. 2; numerat enim hic Apostolus omnia vasa quae erant in Sancto sanctorum, sicut vers. 2, numerat omnia quae erant in Sancto. Sed obstat id quod sequitur: «Superque eam erant Cherubim»: ubi pronomen «eam» plane videtur referre arcam. Super arcam enim erant Cherubim, ac consequenter pronomen «quae» hic eamdem arcam referre censeri debet, q. d. In arca erant tabulae, urna et virga, sed super arcam erant Cherubim.

Dico ergo praepositionem «in» hic more Hebraeo ample sumi et complecti tam ea quae proprie in arca erant, uti erant tabulae legis, quam ea quae juxta arcam erant, uti erant urna et virga. Sicut enim sunt varii modi habendi, ut dixi supra, ita sunt et inexistendi: sic dicunt Hebraei, nos habere calceamenta in pedibus, id est juxta vel circa pedes. Sic Christus dicitur passus «in Jerusalem,» cum juxta eam sit passus. Sic vulgo dicimus «Romae, Antuerpiae, Venetiis» contigisse, quod juxta illas urbes contigit. Idem ergo hic de urna et virga vult dicere Paulus, quod de libro Deuteronomii dicit Moses, Deuter. XXXI, 26: «Tollite,» inquit, «librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis.» Sicut ergo liber Deuteronomii positus fuit non in arca, sed in latere arcae: ita quoque ibidem posita sunt urna et virga, recteque dici potest haec omnia fuisse posita in arca, id est in latere arcae. Unde verisimile est haec omnia non in pavimento (hoc enim indecens fuisset), sed in tabula vel capsa aliqua arcae adjuncta fuisse reposita, uti censent Lyranus, Cajetanus, Canus, lib. II De Locis, cap. XI; Bellarminus, tom. I, lib. I, cap. XVII. Dicit ergo Paulus haec omnia (puta urnam, virgam et tabulas legis) fuisse in arca, id est, humi fuisse reposita in arca, vel juxta arcam, ut supra arcam in urne eminerent Cherubim. Et hoc est quod jusserat Dominus Mosi, et Moses Aaroni, de manna dicens Exodi XVI, 33: «Repone illud coram Domino.» Non dicit, in arca, sed coram Domino, id est, coram arca et propitiatorio, in quo quasi throno suo residet Dominus.


Versus 5: Superque Eam Erant Cherubim Gloriae Obumbrantia Propitiatorium

Nota: Vocantur «Cherubim gloriae,» id est, gloriosi et augusti. Erant enim Cherubim effigies aureae, specie alati et imberbis juvenis; ut scilicet hac specie repraesentarent vigorem, vivacitatem et aeternitatem angelorum, qui sunt quasi principes semper stipantes et adstantes Deo: sicut eadem de causa et imperatores olim pingebantur imberbes, quasi dii quidam terrestres, qui nunquam senescerent.

Hinc dicuntur «Cherubim,» non a Chaldaeo «rub,» vel «rabia,» id est puer, quasi Cherub idem sit quod «kerub,» id est, tanquam puer, ut vult R. Kimchi. Constat enim «Cherubim» non chaldaeum, sed hebraeum esse nomen. Sed dicuntur «Cherubim» a multitudine roboris, gloriae, scientiae et sapientiae, uti docet S. Dionysius, cap. VII Caelest. Hierarch., et ex eo S. Hieronymus, et passim alii, a radice «nachar,» et «rab,» id est scivit, vel cognovit multum: vel potius et simplicius a «ke» et «rab,» id est, sicut rabbi, sapiens, potens, honoratus et gloriosus; «rab» enim sive «rabbi» significat virum magnum, qui pollet opibus, viribus, scientia et gloria. Unde de rege Tyri dicitur Ezechiel. XXVIII, 14: «Tu, Cherub extentus,» q. d. Tu, o rex Tyri, qui es rab gloriosus, ut Cherubim, quique alis potentiae et ditionis tuae extensis plurimos populos subditos protegis, sicuti Cherubim protegunt arcam et propitiatorium. Alludit quoque nomen Cherub per metathesin ad radicem «kabbir,» id est multiplex, scilicet scientia, robore, forma et figura. Habebant enim Cherubim quatuor facies, ut dixi Ezechiel. I.

Obumbrantia propitiatorium.«Obumbrantia,» id est obumbrantes: Cherubim enim hebraice est masculinum; Apostolus tamen ait in neutro «obumbrantia,» quia intelligit ipsa simulacra vel effigies Angelorum. Addunt alii Graecos omnia Hebraea quasi barbara, licet masculina sint, usurpare tamen in neutro genere. Sic Isai. VI, 6, unus Seraphim a Septuaginta vocatur «hen tōn Seraphim,» id est unum de Seraphim. Sic in Canone Missae vocantur «beata Seraphim,» beata, id est beati. Verum valde verisimile est Cherubim et Seraphim usurpari genere neutro, quasi animalia quaedam, ut ait Josephus, quia Cherubim habebant speciem quatuor animalium, scilicet alas aquilae, jubas leonis, ungulam vituli, et cetera membra hominis, ut dixi Ezech. I, quibus praeter alia quae attuli Exod. cap. 25, et Ezech. I, significabatur angelos carere sexu, non esse feminas aut masculos, sed neutros, eorumque speciem et naturam nobis esse incognitam.

Nota primo: Arca testamenti erat instar parvae cistae quadratae, factaque erat ex lignis Setim auro obtectis; propitiatorium vero erat ipsum arcae operculum, alte super arcam elevatum, factum non ex lignis Setim, sed ex solido auro. Dictum est propitiatorium, ex eo quod Deus exoratus inibi se placatum et propitium exhibebat. Nam ex propitiatorio vocaliter Angelus gerens personam Dei, Mosi et populo percunctanti respondebat dabatque oracula. Unde et propitiatorium ipsum oraculum est nuncupatum. Hoc propitiatorium duo Cherubim ex ipso prodeuntes suis alis quasi manibus super arcam sustentabant, ita alte, ut operculum hoc sive propitiatorium esset quasi sedes Dei, et arca esset scabellum pedum ejus. Unde Psal. XCVIII, dicitur: «Adorate scabellum pedum ejus,» id est adorate arcam, procidite coram arca, et consequenter coram Deo, eo scilicet modo, quo Christiani procidunt ante imagines, in iisque Deum et Sanctos, quos imagines repraesentant, colunt et venerantur. Rursum Cherubim hi alis expansis obumbrabant, id est velabant, propitiatorium, itaque speciem quamdam currus exhibebant. Id clarius apparet in simili specie ostensa Ezech. cap. I, qua vidit currum gloriae Dei, quem stipabant et agebant quatuor Cherubim, qui ideirco vocatur currus et quadriga Cherubim. Hinc nomen cherub, per metathesin, alludit ad Hebraeum «rocheb,» id est equitans, hoc est, princeps, moderator et gubernator. Hi enim olim equis vehebantur; et sicut equum habenis regimus, sic hi populum suum legibus gubernant: tales sunt Angeli, utpote rectores mundi. Rursum cherub alludit ad Hebraeum «recheb,» id est currus: princeps enim quasi currus reipublicae onera portat. Sic Elias dicitur «currus Israel, et auriga ejus,» IV Reg. cap. II, vers. 12.

Hinc nota secundo: Alludit hic Paulus ad currum hunc Cherubim, et gloriae Dei, ostensum Ezechieli cap. I. Angeli enim sunt quasi currus regalis, bellicus, gloriosus et triumphalis, quo vehitur Deus, quoque regit, imperat, sustinet et moderatur totum mundum. Hac de causa tempore Mosis, quo Deus habitavit in tabernaculo, quasi proficiscens et armata manu ducens populum suum per medios hostes in Chanaan, dicebatur Deus vehi et equitare super Cherubim; postquam vero Deus populum collocavit in Chanaan, cum eoque pacifice habitavit in templo, dictus est Deus sedere super Cherubim, quia, uti jam dixi, Cherubim sustinentes propitiatorium, quasi sedem Dei, speciem quamdam throni currulis exhibebant.

Unde nota tertio: Hac phrasi, qua Deus dicitur vehi et sedere super Cherubim, significatur primo, Deum sapientissimos spiritus angelicos longe scientia transcendere, eosque quasi pedibus suis premere. Solet enim Scriptura Dei potentiam et sapientiam maxime commendare, ex eo quod sit Deus exercituum, puta Angelicorum, quod ei millia millium ministrent, quod faciat Angelos suos spiritus, etc. Rursum, duo Cherubim in Sancto sanctorum, qui versis ad se mutuo vultibus invicem semper respiciebant, significabant Deum beatis tam Angelis, quam hominibus summa inter se charitate flagrantibus (quod binario, et faciebus ad se invicem versis significatur) videndum se exhibere, hacque gloriosa sui visione eos beare.

Denique, ut horum omnium brevem allegoriam, tropologiam et anagogiam assignem, Sanctum allegorice est ipsa Ecclesia Christi in terris militans. In Sancto sunt haec tria: primo, candelabrum, id est, fides et doctrina Christiana; secundo, mensa panum, id est, spes et exhibitio alimoniae Eucharistiae, gratiae et beatitudinis; tertio, altare thymiamatis, id est, ardor charitatis.

Rursum, per haec tria accipi possunt tria bona opera. Nam altare est oratio, mensa est eleemosyna, candelabrum est jejunium, quod mentem purificat et illuminat. Denique nonnulli satis apte haec tria votis religiosis accommodant, ut altare sit obedientia, mensa sit paupertas, quae Deo se et sua quasi in mensa offert, ac vicissim a Deo, non hominis, sed Dei ipsius quasi mensa, cura et sumptu alitur; candelabrum sit castitas, de qua dicitur: «O quam pulchra est casta generatio cum claritate!» Anagogice, Sanctum sanctorum est coelum, in quo est arca testamenti, id est, Ecclesia Beatorum, et propitiatorium aureum, id est, humanitas Christi gloriosa, denique Cherubim, id est, Angeli sancti: his Deus gloriosus et SS. Trinitas, quae nobis hic invisibilis est, eminet et insidet, atque beatis omnibus tam Angelis quam hominibus in coelo clare videndam se exhibet, itaque, ut dixi, eos beat. Ita Venerabilis Beda in cap. XXV Exod., et alii.


Versus 6: His Vero Ita Compositis, in Priori Quidem Tabernaculo Semper Introibant Sacerdotes Sacrificiorum Officia Consummantes

«His vero ita compositis» — id est, his ita paratis, fabricatis et ordinatis: hoc enim est Graecum «kateskeuasmenōn»«in priori quidem tabernaculo semper (id est quotidie) introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes.»

Dices: Sacrificia immolabantur extra et ante tabernaculum in atrio sub dio, ut fumus et nidor victimarum combustarum in aerem spargeretur; alioquin enim fuisset foetor intolerabilis, si omnes hae victimae crematae fuissent in Sancto, sive in tabernaculo undique concluso: quomodo ergo Paulus hic dicit sacrificia haec peracta esse in ipso tabernaculo? Respondet Ribera, Paulum per tabernaculum accipere quoque atrium vicinum, in quo erat altare holocaustorum. Verum quia nec atrii, nec altaris holocaustorum meminit Paulus, sed tantum Sancti et Sancti sanctorum, commodius responderi potest, pro sacrificiorum officia, graece esse «latreias,» id est caeremonias, culturas et ritus sacros: unde Syrus vertit «tesmestehun,» id est, ministerium suum. Jam constat caeremonias et ritus sacros in Sancto peragi solitos, eosque triplices juxta tria Sancti vasa et instrumenta. Primo enim quotidie candelabrum adornare debebant sacerdotes, lucernas ejus accendendo, extinguendo, purgando et componendo. Secundo, singulis sabbatis in mensa novos panes propositionis apponere debebant. Tertio, in altari thymiamatis tam mane, quam vespere post peractum juge sacrificium adolebant thymiama, quae incensio et oblatio thymiamatis proprie vocatur et est sacrificium, aeque ac «mincha,» sive sacrificium panis aut farris, quod Deo adolebatur et cremabatur, Levit. II. Hanc ergo thymiamatis oblationem (quam proprie hic respicit Paulus, haec enim consummatio et conclusio erat omnium sacrificiorum totius diei) noster Interpres vocat hic sacrificium, vel potius sacrificiorum consummationem. Sic Moses ait Numer. XVI: «Ne respicias sacrificia eorum,» id est, ne respicias thurificationem, quam suis thuribulis offerunt et adolent Core, Dathan et Abiron. Adde, licet victimae sacrificiorum immolarentur extra Sanctum in atrio, tamen victimarum immolatarum sanguis subinde inferebatur in Sanctum, ut fiebat in victima vituli pro peccato populi immolati, de quo sic habet Levitic. IV, 16: «Immolatoque vitulo in conspectu Domini, inferet sacerdos qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, tincto digito aspergens septies contra velum (Sancti sanctorum, in quo residet Deus, ut significetur Domino hunc sanguinem aspergi et offerri pro peccato), ponetque de eodem in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii.»


Versus 7: In Secundo Autem Semel in Anno Solus Pontifex, Non Sine Sanguine, Quem Offert Pro Sua et Populi Ignorantia

Nota: Sanctum sanctorum, quia typus erat throni Dei in coelis, ita Hebraeis sanctum et venerandum erat, ut nemo in illud ingredi possit, nisi solus summus pontifex, idque non nisi cum multis caeremoniis, et semel tantum in anno, scilicet in die expiationis, qua nimirum peccata totius populi toto anno commissa per sanguinem victimarum expiabat.

Nota secundo: Ex eo quod dicit Paulus, «pro sua et populi ignorantia,» putat Oecumenius in die expiationis, pontifice ingrediente Sancta sanctorum, solum expiata et condonata fuisse peccata populi per ignorantiam admissa. Verum hoc repugnat Levit. XVI, 30: «In hac die,» inquit, «expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris.» Unde et eodem die accipiebat pontifex hircum, illiusque capiti manus imponens imprecabatur ei peccata totius populi, ac deinde per certum hominem emittebat eum in desertum, ibidem devorandum a bestiis. Hinc hircus hic vel caper, Emissarius est appellatus. Melius ergo S. Thomas, Anselmus et alii per «ignorantiam» intelligunt quodvis peccatum. Nam, ut ait Sapiens, Proverb. XIV, 22: «Errant qui operantur malum»; et Aristoteles, lib. III Ethic.: «Omnis malus est ignorans»; semper enim ignorantia quaedam non speculativa, sed practica, id est inconsideratio vel imprudentia aliqua, conjuncta est cum peccato. Hinc saepe Scriptura peccatum vocat «ignorantiam,» ut Psalm. XXIV, 7: «Ignorantias meas ne memineris.» Sic Sapient. V, 7, dicunt impii: «Viam autem Domini ignoravimus.» Et in hac epistola cap. V, vers. 2, de Christo ait Paulus: «Qui condolere possit iis qui ignorant et errant.»


Versus 8: Hoc Significante Spiritu Sancto, Nondum Propalatam Esse Sanctorum Viam, Adhuc Priore Tabernaculo Habente Statum

«Sanctorum viam» vocat viam, aditum et ingressum in Sancta sanctorum, q. d. Non poterant Judaei ingredi in Sancta sanctorum, nisi solus pontifex, idque semel in anno, in die scilicet expiationis; ut per hoc significaret Spiritus Sanctus nondum patefactam esse viam et aditum in coelum, quod repraesentabatur per Judaica Sancta sanctorum, illamque patefaciendam esse per Christum. Primo ergo sicut Sanctum sanctorum typus erat coeli vitaeque coelestis et beatae, ita Sanctum typus erat vitae praesentis per quam tendimus ad coelum. Secundo, sacerdotes Aaronici, qui arcebantur Sancto sanctorum, et tamen ministrabant in Sancto, significabant se suis sacrificiis non posse viam in Sanctum sanctorum, id est in coelum, aperire, adeoque viam coeli non fore reserandam, quamdiu prius hoc tabernaculum, puta Sanctum, ejusque lex et caeremoniae starent et durarent. Tertio, pontifex semel cum sanguine ingrediens Sanctum sanctorum, significabat Christum per proprium sanguinem ingressurum et aperturum nobis coelum. Unde Christo in cruce moriente velum templi scissum est, Matth. XXVII, 51, qua re indicabatur coelum antea nobis velatum, clausum et impervium, per mortem Christi pandi et aperiri. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus, Primasius et Oecumenius.


Versus 9: Quae Parabola Est Temporis Instantis, Juxta Quam Munera et Hostiae Offeruntur, Quae Non Possunt Juxta Conscientiam Perfectum Facere Servientem

Graecum «hētis,» id est quae, Theophylactus refert ad «skēnē,» id est tabernaculum, q. d. Quod scilicet tabernaculum fuit parabola et typus temporis instantis. Sed sive vertas «quae,» sive «quod,» eadem est apud Latinos tam syntaxis, quam sententia et sensus. Pronomen enim «quae» Latina syntaxi consentire potest cum voce sequenti «parabola,» etsi tabernaculum, quod praecessit, referat et respiciat. Secundo, per «parabolam» intelligit Apostolus hic typum et exemplar; alioqui proprie parabola est verborum et sententiarum, typus vero et exemplar est rerum. Res ergo veteris tabernaculi, quae typus erant rerum, non tam futurarum, quam praesentium, sub lege Mosis, vocat hic parabolam.

Tertio, pro «est,» clarius vertas, «erat» vel «fuit.» Rursum, per «tempus instans» nonnulli cum Glossa interlineali accipiunt tempus praesens gratiae, Christi et christianismi. Verum longe rectius cum Chrysostomo et aliis, accipias per «tempus instans,» tempus legis veteris, quod, dum fabricaretur a Mose tabernaculum, instabat et incipiebat, adeoque inchoate praesens erat. Unde Chrysostomus et Syrus per «tempus instans» intelligunt tempus praesens non Ecclesiae et Christo, sed tabernaculo et Mosi. Sic I Cor. VII, 26, «instantem necessitatem» vocavit Apostolus praesentem necessitatem, q. d. Fabrica illa et depositio veteris tabernaculi primi, id est Sancti, atque sacerdotum in illud ingressus, ministerium et occupatio, erant parabola, id est typus et repraesentatio, eorum quae toto tempore legis veteris, quod tum instabat et imminebat; adeoque incipiebat, futura erant: scilicet, significabat quod toto tempore legis in Sancto sacerdotes Aaronici forent occupandi circa victimas bestiarum, thus, panes et lucernas, nec unquam viam in Sanctum sanctorum, id est in coelum; essent patefacturi, illudve ingressuri. Unde idipsum explicans subdit Apostolus:

Juxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem. — Pro «juxta quam» graece est «kath' hon,» id est, «juxta quod,» scilicet tempus instans legis veteris. Jam «kath' hon» idem est quod «en hō,» id est «juxta quod,» quod idem est quod «in quo,» scilicet tempore legis veteris. Noster tamen Interpres videtur legisse «kath' hēn,» id est, «juxta quam,» scilicet parabolam, q. d. Parabola haec sive typus tabernaculi similis est, et quasi ex aequo respondet muneribus et hostiis, quae in isto tabernaculo offerebantur. Nam sicuti ex priori tabernaculo non poterat iri ad secundum, id est, ex Sancto non poterat aliquis laicus vel etiam sacerdos ingredi Sanctum sanctorum: ita hostiae illius temporis non poterant conscientiam expiare, hominemque in coelum deducere.

Nota, «juxta conscientiam,» id est, in conscientia, q. d. Hostiae legales corpus purgare poterant, animam vero et conscientiam expiare et sanctificare non poterant. Secundo, pro «servientem» graece est «latreuonta,» id est «colentem,» qui scilicet illas hostias Deo offerens, iis Deum colebat, Deoque serviebat.


Versus 10: Solummodo in Cibis et in Potibus et Variis Baptismatibus et Justitiis Carnis Usque ad Tempus Correctionis Impositis

Pendet sententia, estque incompleta in nostro textu; in Graeco vero est completa et perfecta: graece enim pro «impositis» est «epikeimena,» id est «imposita,» scilicet munera sive dona et hostiae, q. d. Hae hostiae, haec munera non expiabant conscientiam, sed tantum erant imposita ad carnem purificandam, donec veniret Christus, qui sacrificia et sacramenta animam expiantia institueret. Ita Chrysostomus. Verum Latini constanter legunt «impositis,» quod ad munera referri non potest. Unde Franciscus Ribera praepositionem «in» accipit pro «cum,» ut «in cibis» idem sit quod «cum cibis,» totumque hunc versum referendum putat ad praecedentem, ut sit sensus: Munera et hostiae non possunt perfectum hominem facere solummodo cum cibis, potibus, etc. q. d. Ipsa munera per se infirma sunt, neque habent aliud unde virtutem accipiant, quia cetera quae in lege praecipiuntur, magna ex parte ad usus ciborum, potuum et oblationum variarum pertinent, quae cum corporea sint, animam purgare non possunt.

Sed planius et aptius, hic versiculus referetur ad τὸ «servientem,» q. d. Munera et sacrificia legalia non possunt expiare et perfectum facere servientem, id est, eum qui Deo servit, Deumque colit, non spiritu et interna pietate mentis, sed tantum in cibis, potibus, et aliis justitiis carnis, id est, sacramentis et sacrificiis, quae non conscientiam et mentem, sed tantum corpus et carnem justificant, id est, emundant ab immunditia corporali, et irregularitate legali et politica, quae homines sic immundos arcebat a templo et convictu hominum.

Dices: Judaei non tantum serviebant Deo in cibis, potibus et baptismatibus, sed etiam in observatione decalogi, et praeceptorum tam moralium quam judicialium. Respondeo: Id verum est, sed Apostolus hic per «servientem» intelligit Deum colentem. Servitus ergo haec non sita est in observatione praeceptorum moralium et judicialium, sed tantum caeremonialium. In hisce enim consistebat Dei servitus, cultus, et, ut graece est, latria.

Dices secundo: Judaei non tantum serviebant Deo cibis et potibus, aliisque ceremoniis externis, sed etiam interna fide, spe et charitate. Respondeo, fuisse aliquos, ut Davidem, Samuelem aliosque Prophetas, qui hoc facerent; sed hi id non fecerunt virtute legis et judaismi, sed virtute et gratia Christi, sive Messiae venturi, in quem credebant et sperabant, eaque ratione pertinebant ad novum Testamentum, adeoque filii non tam veteris, quam novi Testamenti erant, uti fuse docet S. Augustinus, lib. III Contra duas epist. Pelag., cap. IV. Judaismus enim, uti purus et quatenus judaismus est, legemque naturae (quae internam Dei directionem et cultum dictat) secludit, tantum praescribebat Judaeis, eosque dirigebat et cogebat ad cultum Dei externum, ut caeremoniis externis lege Dei praescriptis rite Deum colerent: internam vero pietatem et spiritum non eis dictabat, multo minus afflabat judaismus, sed tantum fides et gratia Christi.

In cibis et in potibus. — Cibi immundi et vetiti erant sues, omniaque animalia quae non ruminant, aut ungulam non findunt, ut dixi Lev. XI. Sed potus per se et communiter omnibus immundi et vetiti nulli erant, uti notat Chrysostomus, per accidens tamen, et certis personis, v. g. Nazaraeis prohibitum erat vinum et sicera, uti et sacerdotibus tabernaculum ingressuris prohibitum erat vinum. Rursus, si aliquid immundi, puta cadaveris, vas quodpiam mundum contigisset, vas et liquor omnis vase contentus immundus et abjiciendus erat, uti praescribitur Levit. XI, 32 et 33.

Usque ad tempus correctionis — id est, usque ad tempus adventus Christi, qui correcturus erat illos ritus legales et carnales, iisque abolitis, eorum loco spiritualem Dei cultum erat inducturus, ut adoraremus Deum in spiritu et veritate, itaque revera in conscientia justificaremur et salvaremur. Sic dicuntur corrigi mores juveniles, non ut permaneant, sed ut tollantur, et in meliores ac graviores commutentur. Ita Theophylactus.

Ubique hic pungit legem veterem Apostolus, eamque infirmitatis et defectus arguit, ut illa Hebraeis vilescat, utque non mirentur Deum legem a se datam sustulisse, utpote cum eam tantum usque ad tempus Christi stare et durare voluerit.


Versus 11: Christus Autem Assistens Pontifex Futurorum Bonorum, per Amplius et Perfectius Tabernaculum

Hactenus explicavit Apostolus tabernaculi fabricam, pontificem, victimas et caeremonias, quasi umbras et typos Christi; nunc eorum allegoriam, per collationem explicat, docetque Christum hisce omnibus adumbratum fuisse, longeque nobilius et excellentius haec omnia exhibuisse, eum semel ipse Sanctum sanctorum, id est coelum, per proprium suum sanguinem ingressus est, in eoque residet, quasi noster aeternus pontifex.

Christus autem assistens — scilicet Patri in coelo; Christus enim post ascensionem in coelum, semper Patri assistit, quasi advocatus noster, ad interpellandum pro nobis, ut futura bona nobis impetret, inquit Anselmus; toto enim hoc loco urget Apostolus ingressum pontificis in Sanctum sanctorum, ut ex hoc typo evincat Christum, pontifice veteri adumbratum, ingressum coelum, assistere Patri tanquam pontificem nostrum, ut semper «appareat vultui Dei pro nobis,» uti ipse ait vers. 24.

Verum quia graece non est τῷ «Patri,» sed simpliciter «paraginomenos,» id est, «factus» vel «veniens,» hinc «assistens» idem videtur esse quod «accedens,» vel potius, «postquam venit et accessit factusque est pontifex»: «paragenomenos» enim est aoristus, quem ut latine, quantum licet, exprimeret noster Interpres, apte vertit «assistens,» id est existens, jam consistens, et tabernaculo, id est Ecclesiae, adstans et ministrans pontifex: et hoc apte cohaeret cum eo quod sequitur, «introivit in Sancta.» Nam alioqui proprie «introire» non potest Sancta, qui jam in iis assistit. Significat ergo hic Apostolus, quod Christus accedens et veniens in mundum et carnem, factus et natus sit pontifex, ad hoc ut per sanguinem intraret in Sancta, nobisque aeternam redemptionem inveniret, q. d. Christus cum venisset in suum tabernaculum, id est Ecclesiam, in eaque assisteret quasi pontifex futurorum bonorum, non ibi restitit, uti fecerunt pontifices Aaronici, qui toto anno fere tantum in Sancto ministrabant: Christus enim ex Sancto penetravit in Sancta sanctorum, illaque nobis omnibus reseravit.

Pontifex futurorum bonorum — ut futura bona sua oratione et sacrificio nobis mereretur et impetraret.

Nota primo: Futura bona opponit Apostolus tempori instanti vel praesenti, legis v. g.; futura ergo vocat respectu legis, q. d. Lex habuit Aaronem, suosque pontifices, qui praesentia et terrena bona nobis impetrarent, spiritualia vero et coelestia bona nobis impetrare non potuerunt; sed haec bona quasi futura a Christo pontifice exspectanda demonstrarunt.

Hinc secundo, futura bona vocat remissionem peccatorum, gratiam, virtutes, ac denique gloriam aeternam omnesque dotes et bona tam animae, quam corporis, quae in coelo exspectamus: haec enim proprie futura sunt et vocantur.

Per amplius et perfectius tabernaculum. — q. d. Pontifex ingressurus Sancta sanctorum transibat per prius tabernaculum, id est per Sanctum: Christus vero per amplius, graece «meizonos,» id est majus, perfectius et augustius tabernaculum, sive Sanctum transivit, ut ingrederetur Sanctum sanctorum, id est coelum.

Quaeres, quodnam sit hoc perfectius et excellentius tabernaculum, per quod transivit Christus?

Respondent primo S. Thomas et Anselmus, esse coelos inferiores, per quos transitur ad coelum empyreum.

Secundo, Catharinus respondet esse Beatam Virginem, per quam in hunc mundum transivit Christus.

Tertio, Theodoretus, Primasius et Haymo respondent esse humanam naturam Christi, per quam Deitas Verbi in hoc mundo quasi transivit.

Quarto, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et Ribera respondent esse corpus et carnem Christi. Haec enim est «amplius tabernaculum,» quia in ea est et habitat Deus, Verbum et omnis Spiritus Sancti plenitudo; est et «perfectius,» quia majora facit, quam vetus Mosaicum tabernaculum, et accedentes ad se sanctificat et salvat. Hoc tabernaculum «non est manu factum, neque hujus creationis,» quia caro Christi concepta et formata fuit non opera virili, sed virtute Spiritus Sancti. Et sicuti pontifex primum tabernaculum calcabat, ut in secundum ingrederetur, ita Christus carnem suam quasi calcavit, cum eam manibus impiorum excarnificandam tradidit; itaque per hoc tabernaculum, puta corpus suum, id est per oblationem corporis sui, et, ut explicans Apostolus subdit, «per sanguinem suum,» ingressus est in Sancta.

Haec expositio satis verisimilis videtur; sed illi non obstat, quod Apostolus sanguinem et carnem Christi non opponat tabernaculo illi veteri umbratico, sed sanguini et carni hircorum et vitulorum, quae in veteri tabernaculo immolabantur; ait enim: «Neque per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem semel introivit in Sancta.» Idque sane exigit ipsa rerum natura, juxta quam caro et sanguis Christi non recte per tabernaculum, sed recte per sanguinem et carnem victimarum repraesentatur, cum eaque confertur, eique opponitur quasi antitypus suo typo. Quaerendum ergo est aliud tabernaculum, in quo Christus se suamque hostiam obtulit, perinde uti Aaronici in suo tabernaculo offerebant suos hircos et vitulos. Secundo, non satis apte dici potest, Christum per suum corpus, quasi per tabernaculum transisse in coelum, cum per corpus non transierit, sed in eo manserit, adeoque illud secum in coelos invexerit: ubique enim corpus cum Christo, et Christus cum corpore suo transivit. Rursum tabernaculum quod dicebatur Sanctum, inferri et ingredi non poterat in ipsum Sanctum sanctorum; atqui Christi caro ingressa fuit Sanctum sanctorum, id est coelum: ergo caro Christi per tabernaculum quod dicitur Sanctum, repraesentari non potuit in praesenti figura et typo, quo dicitur quod pontifex transiens per Sanctum, et ingrediens Sancta sanctorum, repraesentabat Christum per suum tabernaculum transeuntem in coelum: in eo enim ponit et fundat hic Apostolus similitudinem et allegoriam suam; ac proinde singula quae typo huic inexistunt, antitypo apte applicari, et congrua quadam analogia et proportione respondere debent: illud enim requiritur ad hoc, ut allegoria sit apta et solida.

Dico ergo: tabernaculum hoc esse Ecclesiam Christi hic in terris collectam, peregrinantem et militantem, quam fundavit ipsemet Christus: de qua dixit cap. VIII, vers. 2: «Tabernaculum, quod fixit Dominus et non homo»: hoc enim idem est cum eo quod hic dicit, «tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis,» puta non humani artificii et fabricationis, uti erat prius tabernaculum fabricatum a Beseleel: apte enim tabernaculum repraesentat Ecclesiam, ut dixi vers. 3, in qua Christus moriens in cruce se Patri obtulit, quasi victimam pro peccatis hominum; et sicut a Sancto et per Sanctum ibat pontifex in Sancta sanctorum, ita Christus (et nos cum Christo) transivit ab Ecclesia sua hic militante ad Ecclesiam coelestem et triumphantem. Nam cum constet Sanctum sanctorum significare Ecclesiam coelestem, ut consequenter et apposite loquamur, necessario dicendum videtur ipsum Sanctum repraesentasse Ecclesiam terrestrem et militantem. Ita Cajetanus.


Versus 12: Neque per Sanguinem Hircorum aut Vitulorum, sed per Proprium Sanguinem Introivit Semel in Sancta, Aeterna Redemptione Inventa

Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum — uti faciebat pontifex Aaronicus, qui ingressurus in Sancta sanctorum, hircum pro peccatis populi, vitulum pro suis peccatis immolabat, eorumque sanguinem inferens in Sancta sanctorum, illo Sancta aspergebat et expiabat, ut patet Levit. XVI. Christus vero non hircorum, sed proprio sanguine Ecclesiam expians, ingressus est in Sancta.

Sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. — Nota τὸ «inventa,» id est, proprie «repertum»: haec enim vox significat hanc redemptionem fuisse inexspectatam nobis, et a Christo magno studio, dolore et labore partam, quasi gemmam in fundo maris perditam, quaesitam et inventam. Secundo, addit «aeterna,» q. d. Levitici sacerdotes singulis annis ingredi debebant Sancta, eaque cum populo expiare, quia eorum expiatio tantum erat temporanea, puta annua; Christus vero semel in cruce expians peccata omnia totius mundi, ingressus est coelum, ibique gloriosus residet et residebit semper, quia unica oblatione crucis, utpote pretiosissima et efficacissima, meruit nobis et obtinuit redemptionem aeternam, id est, quae nullo tempore deficiet, aut minuetur; sed durabit in aeternum, vimque suam exeret in omnia secula, ut peccata omnium seculorum expiet et expurget.


Versus 13: Si Enim Sanguis Hircorum et Taurorum et Cinis Vitulae Aspersus Inquinatos Sanctificat ad Emundationem Carnis

Nota: Jusserat Dominus Numer. XIX, vitulam, sive vaccam rufam comburi, et combustae cineres asservari ad expiationem immundorum. Hoc autem ritu fiebat haec expiatio: cineres hos injiciebant in hydriam, vel vas aliud plenum aqua viva, v. g. fontana; deinde alius quispiam mundus hac aqua aspergebat immundum, itaque expiabatur: sed ita, ut usque ad solis occasum adhuc immundus censeretur.

Unde secundo, hic «cinis» non «sanctificabat inquinatos ad emundationem» conscientiae, sed tantum «carnis,» quia non expiabat peccatum, sed tantum tollebat immunditiam legalem contractam ex contactu cadaveris aut alterius rei immundae: ideoque ab Apostolo hic vocatur carnis vel carnalis immunditia, quia videlicet non conscientiam, sed carnem et hominem externum tantum afficiebat, ut censeretur immundus, ideoque arceretur officiis divinis et templo.

Allegorice, haec aqua cineralis et lustralis typus fuit sanguinis Christi, ut hic insinuat Apostolus; rursum typus fuit aquae lustralis sive benedictae, qua utimur in Ecclesia ad expiationem peccatorum venialium. Nam, ut recte argumentatur Alexander I Pontifex, qui fuit sextus a S. Petro, epist. I Ad omnes Orthodoxos: «Si cinis vitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat, quanto magis aqua, quae sale aspersa, divinisque precibus sacrata est, populum sanctificat atque emundat?»


Versus 14: Quanto Magis Sanguis Christi, Qui per Spiritum Sanctum Semetipsum Obtulit Immaculatum Deo, Emundabit Conscientiam Nostram ab Operibus Mortuis ad Serviendum Deo Viventi

«Per Spiritum Sanctum,» id est, Spiritu Sancto Eum movente et incitante, ad se sponte sua offerendum Patri pro peccatis nostris. Nonnulli codices Graeci habent «dia pneumatos aiōniou,» id est, «per Spiritum aeternum»: et ita legit Theodoretus et Syrus. Verum Chrysostomus et alii legunt uti Noster legit, «per Spiritum Sanctum.» Notat Ribera haec accipi posse de Spiritu tam creato, quam creatore, eo quod desit in Graeco articulus, qui addi solet Spiritui creatori, q. d. «Per Spiritum Sanctum,» id est per sanctitatem spiritus sui, qua omnium hominum salutem sitiebat Christus, obtulit se pro eis Deo Patri. Verum melius hic accipias Spiritum creatorem. Ille enim in Graeco saepe non habet articulum, illeque proprie intelligitur, cum dicitur «Spiritus Sanctus»; ac denique ille est, cui uti Christi conceptio, ita et oblatio ac redemptio, omnisque sanctificatio nostra, tanquam primo omnis gratiae et sanctitatis fonti tribuenda est.

Ab operibus mortuis. — Id est a peccatis, quae foetida sunt coram Deo, uti cadavera; quaeque inquinant animam se tangentis, sicut cadavera in lege veteri tangentis se corpus inquinabant: qua de re vide Chrysostomum hic in morali homil. 15.

Ad serviendum Deo viventi. — q. d. Christus emundat nos a peccatis, quae sunt opera mortua, non tantum ut simus mundi, sed etiam ut simus vivi, ac vivaci spiritu Deo viventi serviamus. Insinuat Apostolus eum qui Deo viventi servire cupit, plane fugere debere peccata, quasi opera mortua, quae Deo viventi ex diametro repugnant.


Versus 15: Et Ideo Novi Testamenti Mediator Est

Nota «ideo»; dat enim causam cur Christus mediator sit, quia scilicet, uti praecessit, ingressus in Sancta, aeternam redemptionem nobis invenit et peperit, dum sanguine suo emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis.

Nota: Christus est mediator novi Testamenti sive foederis et pacti inter Deum et homines Christianos initi. Primo, quia Christus novum hoc foedus inter Deum et homines conciliavit, et utramque partem, scilicet tam Deum, quam homines, in hoc foedus deduxit et adunavit. Sic fere et Moses dicitur mediator veteris Testamenti, Deut. V, 5, quia internuntius fuit, interpres et quasi conciliator foederis inter Deum et Hebraeos.

Secundo, quia Christus sua vita, passione et morte meruit a Deo hoc novum foedus, omniaque bona, quae Deus hominibus hoc foedere promittit, scilicet remissionem peccatorum, gratiam, gloriam et haereditatem aeternam; horum ergo omnium mediator est Christus, quia haec omnia nobis a Deo impetravit et conciliavit. Unde hoc mediatoris opus et officium explicans Apostolus subdit: «Ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeternae haereditatis.»

Dices: Christus est novi Testamenti institutor, conditor, et, ut Apostolus ait vers. 16, testator: ergo non est illius mediator. Respondeo, negando sequelam; utrumque enim verum est. Nam Christus ob causas jam dictas est mediator novi Testamenti, quatenus scilicet tanquam medius intercessit, ut tam Deum quam homines in novum hoc foedus redigeret et colligaret. Est etiam Christus novi Testamenti conditor et testator, quia vice Dei et tanquam legatus a Deo missus novum hoc Testamentum condidit et instituit; omnia enim illi in manus dedit Pater, ut quidquid Christus circa hoc foedus statueret et sanciret, ipse ratum haberet. Christus enim in hoc foedere peregit omnia, egitque tam partes Dei quam hominum: quatenus partes Dei egit, fuit hujus foederis conditor et testator; quatenus partes hominum egit, fuit hominum advocatus, interpres et legatus; quatenus vero inter Deum et homines medius et conciliator intervenit, eatenus fuit mediator.

Unde Syrus pro «mediator» vertit, «metsaia,» id est, «dimidiatus factus» tum natura, quia scilicet Christus media sui parte fuit homo, media Deus; tum officio, quia scilicet Christus partim Dei, partim hominum in hoc foedere partes egit, seque medium constituit inter culpam et poenam nostram, et inter Patris offensam laesamque justitiam. Christus enim ita egit hominum clientum suorum causam, ut tamen Dei Patris justitiam tueretur, ut scilicet hominum peccata inulta non sineret, sed illa suo sanguine et morte lueret, itaque Patris justitiae laesae satisfaceret.

Ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento. — Offendebantur Hebraei passione et morte Messiae tam probrosa, putabantque quod Messias semper vivere secumque manere deberet. Unde Judaei ad Christum, Joan. XII, 34: «Nos,» inquiunt, «audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis?» («legem» vocant sacram Scripturam) puta Psal. CIX, 4: «Tu es sacerdos in aeternum.» Hinc eis hic demonstrat Apostolus, mortem hanc non fuisse probrum Christo, sed gloriam, utpote quae Christum fecerit mediatorem et redemptorem, quaque peccata nostra sua virtute expiarit, atque vitam et haereditatem aeternam nobis conciliarit; idque ita exigente et flagitante Patris justitia, quasi Pater Filio dixerit: Si vis me hominibus parcere, o Fili, qui tam graviter in me peccarunt, necesse est ut tu pro eis moriaris, sanguinemque tuum profundas: quia justitiae meae legique et decreto meo aeterno de puniendo peccato satisfieri debet. Filius vero idipsum acceptavit, et summo jure ad teruncium usque cuncta nostra debita Patri persolvit; fecitque ut sine metu et nudo (quod aiunt) capite, coram Deo et angelis ambularemus, atque animos spesque nostras in Deum erigeremus.

In redemptionem praevaricationum, quae erant sub priori testamento. — Ostendit Hebraeis veteris Testamenti infirmitatem et necessitatem novi, ac consequenter et mortis Christi, q. d. Christus expiator non tantum redemit et expiavit peccata sui populi et testamenti, sed et veteris vestrique, o Hebraei, populi et testamenti. Nec enim vestrum testamentum et sacrificia expiare poterant vestra peccata, sed tantum signa erant et figurae sacrificii et testamenti Christi, qui sua morte et sanguine redempturus erat et expiaturus omnia omnium hominum peccata, tam novi Testamenti quam veteris, ac consequenter et legis naturae, quae utroque Testamento infirmior et imperfectior erat.

Repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeternae haereditatis. — Hic est finis mortis, redemptionis et mediationis Christi, totiusque novi Testamenti a Christo instituti, ut scilicet adipiscamur aeternam haereditatem per Christum promissam. Pro «repromissionem» graece est «epangelia,» id est promissionem: primam enim promissionem aeternae haereditatis meruit, impetravit et conciliavit nobis Christus, tum quia meruit sua sanctitate, obedientia et morte a Deo Patre, ut ipse nobis propter Christum promitteret aeternam haereditatem; tum quia eadem ratione meruit nobis hujus promissionis executionem et donationem, ut scilicet re ipsa cernamus et nanciscamur hanc aeternam haereditatem nobis propter Christum promissam.

Nota: «Vocatos» vocat tam eos qui sub veteri, quam qui sub novo sunt Testamento. Rursum τὸ «vocati» potest cohaerere cum «aeternae haereditatis»: nam, ut dixi Rom. I, 1, «vocati» est substantivum, q. d. Vocatitii aeternae haereditatis, id est, ut Syrus vertit, «etkerif leiaretuta dalalam,» id est, vocati et pertinentes ad haereditatem saecularem, vel aeternam. Simplicius tamen referas «aeternae haereditatis» ad «repromissionem,» q. d. Ut qui vocati sunt, accipiant repromissionem aeternae haereditatis, id est, ut vocati accipiant aeternam haereditatem sibi promissam, ad quam vocati sunt.


Versus 16: Ubi Enim Testamentum Est, Mors Necesse Est Intercedat Testatoris

Hoc est argumentum Apostoli, quo probat Hebraeos non debere offendi morte et cruce Christi, utpote necessaria nobis nostraeque saluti: ubicumque est testamentum, ibi ut testamentum vim suam sortiatur, necesse est ut morte testatoris confirmetur et sanciatur, adeoque necesse est ut moriatur testator: atqui Christus novum testamentum nobis condidit, estque novi Testamenti mediator et conditor: ergo necesse fuit Christum mori, ut morte sua sanciret et confirmaret novum hoc suum testamentum.


Versus 17: Testamentum Enim in Mortuis Confirmatum Est

«In mortuis,» id est, mortuis testatoribus, vel post mortem testatorum tum demum ratum et confirmatum est testamentum. Nam in vivis, seu quamdiu vivunt testatores, possunt semper testamentum suum mutare et revocare; cum alia pacta et donationes inter vivos facta, mox ut facta et inita sunt, hoc ipso rata et firma sint, nec rescindi aut revocari possint. Nam «testamentum (ut dicitur lib. I, ff. D. Testamentis) est voluntatis nostrae justae sententia, de eo quod quis post mortem suam fieri vult.»


Versus 18: Unde Nec Primum Quidem Sine Sanguine Dedicatum Est

q. d. Ut «primum,» id est vetus Testamentum, significaret secundum, id est, novum Testamentum, quod scilicet morte testatoris Christi confirmatum est, hac de causa debuit primum hoc Testamentum, instar testamenti proprie dicti, morte et sanguine victimarum sanciri, ut significaret morte Christi sanciendum esse secundum sive novum Testamentum. Verum sicut primum, sive vetus hoc Testamentum, typicum erat, ita typicam habuit mortem testatoris, scilicet mortem et sanguinem victimarum, quae repraesentabat mortem testatoris tum Dei, tum Christi, ut pluribus dicam vers. 20.

Nota: Pro «dedicatum est» Syrus vertit, «estarrat,» id est, «confirmatum fuit, robur suum accepit.» Ita et Chrysostomus cum suis. Graece est «enkekainistai,» id est «initiatum est, initium sumpsit, sui novitatem et exordium accepit.» Verum quia in rebus sacris hoc initium sumebatur a sacro aliquo et solemni sacrificio, ritu et ceremoniis, quibus res quasi sacrabatur, Deoque et sanctis usibus dedicabatur, hinc «enkainizein» in sacris significabat consecrare et dedicare: unde «encaenia» vocantur festa dedicationis et consecrationis templi. Ita et hic Paulus vetus Testamentum quasi sacrum sanguine victimarum, non tantum inchoatum et quasi inauguratum, sed et dedicatum, id est consecratum, esse dicit.


Versus 19: Lecto Enim Omni Mandato Legis a Moyse Universo Populo, Accipiens Sanguinem Vitulorum et Hircorum cum Aqua et Lana Coccinea et Hyssopo, Ipsum Quoque Librum et Omnem Populum Aspersit

Nota: Moses vice Dei foedus cum populo initurus, praelegit populo leges Dei sibi datas, quae recensentur a cap. XX Exodi usque ad cap. XXIV. Hae enim leges erant conditiones foederis, quod Deus cum Hebraeis sancire volebat: populus suo silentio acceptans et annuens hisce legibus foedus cum Deo iniit, illudque victimarum sanguine sancitum est.

Nota secundo: Hunc sanguinem victimarum partim in altare, partim in populum sparsit Moses; primo, ut significaretur eum qui foedus hoc violaret, simili modo sanguine suo et morte violatam foederis fidem luiturum; altare enim Deum repraesentabat. De hoc foederum ritu plura dixi I Cor. XI, 23. Secundo, quia foedus hoc, ut dicam vers. 20, simul quasi testamentum erat Dei, typusque erat novi Testamenti, quod Christus in ultima cena et in cruce condidit. Hinc sanguis hic in altari aspersus repraesentabat symbolice quasi sanguinem et mortem testatoris Dei: morte enim sancitur testamentum et ultima voluntas testatoris. Rursum sanguis in populum aspersus significabat sanguinem Christi in nos aspersum, cujus aspersione a peccatis omnibus eluimur. Hoc enim sanguine suo et morte sanxit Christus suum novum Testamentum, omniaque bona illo promissa nobis meruit et impetravit.

Cum aqua et lana coccinea et hyssopo. — Haec omnia, uti et hircorum immolationem omisit Moses Exodi XXIV, quia succincte haec narrat; Apostolus vero partim instinctu Spiritus Sancti, partim ex consuetudine ritus legalis, quam in lustrationibus ejusmodi usurpari solitam tum ex sancta Scriptura, tum ex ipsa praxi didicerat, haec ipsa supplevit et expressit. Nam aquam sanguine misceri solitam in sacris aspersionibus, patet Exodi XXIX, 22. Idem patet de cocco, sive lana coccinea atque hyssopo, Num. XIX, 6 et 18.

Rursum, cum vitulis oblatos quoque fuisse hircos, patet, quia hircus, utpote suo foetore apte peccatum repraesentans, offerri solet pro peccato, ut patet Levit. IX, 3 et 15. Hirci ergo hi in foedere et testamento Mosaico pro peccatis populi immolati significabant Christum in cruce pro peccatis totius mundi immolandum. Qua immolatione sancitum est novum Christi Testamentum.

Nota: In priscis Hebraeorum lustrationibus aqua sanguini adhibebatur, ne sanguis concresceret, sed fieret liquidior et sparsilis, adeoque aspersioni in tantum populum idoneus. Rursum allegorice haec aqua et sanguis victimarum figura erant et typus sanguinis et aquae ex latere Christi effluentis, ac consequenter typus erant Baptismi et Eucharistiae. Aqua enim Baptismum, sanguis Eucharistiam repraesentat.

Secundo, in lustrationibus adhibebatur lana coccinea et hyssopus, ut ex eis fieret aspergillum: ad hoc enim peridonea sunt, tum ob suam densitatem, tum ob vim retentivam, quam habent: sunt enim humoris bibula, aeque ut spongia. Rursum allegorice lana significat candorem et innocentiam Christi, sive carnem Christi per se candidam, sed ob peccata nostra coccineam, id est, sanguine passionis rubricatam. Hyssopus vero typus erat charitatis et gratiae Christi; est enim hyssopus natura sua calidus, unde servit mysterio, suoque calore et fervore Spiritus Sancti ardentissimos aestus, quibus ignescunt piorum mentes, denotat.

Secundo, hyssopus typus erat humilitatis et humanitatis Christi, per quem Deus nostram superbiam aliaque peccata sanavit. Est enim hyssopus herba humilis, et, ut docet Dioscorides, lib. III, cap. XXVIII, medetur pulmonis tumori, qui superbiae est symbolum, ut annotavit Rupertus.

Ipsum quoque librum et omnem populum aspersit. — Nec hoc habet Moses, sed supplet Paulus. Hebraei per hunc librum intelligunt Genesim. Sed an Genesis tunc a Mose conscripta fuerit, valde incertum est. Illud certum est, hunc librum non fuisse Genesim, sed Exodum, id est, leges Mosi et populo a Deo datas, a cap. XX Exodi usque ad cap. XXIV, quas Moses in libro conscripsit, indeque populo praelegit. Hae enim leges erant conditio foederis inter Deum et populum ineundi. Patent haec omnia Exodi XXIV.

Quaeres: Cur librum ipsum sanguine victimarum aspersit Moses? Respondeo: Primo, ut significaret tam leges, quam foedus ipsum sanciri. Secundo, ut significaret eum qui leges hasce violaret, hanc violationem sanguine suo et morte luiturum. Tertio, ut significaret legem per se infirmam esse ad expianda peccata contra legem admissa, adeoque ad hoc faciendum indigere sanguine non tam victimarum, quam Christi, quem sanguis hic victimarum repraesentabat. Sanguine enim et gratia Christi aspersi, non tantum a peccatis omnibus contra legem admissis expiamur, sed et deinceps ad totam legem servandam et perficiendam corroboramur et accendimur.


Versus 20: Dicens: Hic Sanguis Testamenti, Quod Mandavit ad Vos Deus

Citat Apostolus Exodi XXIV, 8.

Objicies: Ibi dicitur: «Hic est sanguis berit,» id est foederis: ergo male Paulus hoc loco vertit dicens, «hic est sanguis testamenti,» quod scilicet morte testatoris confirmatur: nam alia pacta et foedera non confirmantur morte paciscentium, uti vetus pactum Dei cum Hebraeis, de quo loquitur Moses, cap. illo XXIV Exodi, vers. 8, non fuit confirmatum morte Dei aut Hebraeorum paciscentium; quomodo ergo Paulus hic ad valorem testamenti hujus adeo urget mortem testatoris?

Ob hoc argumentum Erasmus et Cajetanus censent hanc epistolam non esse canonicam, sed incertae et dubiae fidei et auctoritatis: Calvinus vero censet eam non esse S. Pauli; Beza denique asserit non hebraice, sed graece esse scriptam, eo quod Hebraeum «berit» non nisi «foedus» significet, Graecum autem «diathēkē» tam «testamentum,» quam «foedus» significet: hoc autem loco cum juxta Hebraeum vertendum esset, «foedus,» auctor hujus epistolae verterit, «testamentum.»

Imo Catholici nonnulli putant Paulum hic rhetorum more ludere in voce «diathēkē,» ut, cum sciret illam Exodi XXIV, 8, significare «pactum,» utpote eum ibi respondeat Hebraeo «berit,» id est «pactum,» hic tamen eamdem accipiat pro «testamento.» Verum sic Paulus ex amphibologia vocis sophisticum argumentum necteret falleretque, dum foederi et pacto cuilibet tribuit id quod erat testamenti, scilicet ut morte testatoris confirmetur.

Pro responsione, nota primo, Septuaginta Hebraeum «berit» passim vertere «diathēkē,» quod proprie «testamentum» significat, uti vertit noster Interpres; hinc in Scripturis haec tria, scilicet Hebraeum «berit,» Graecum «diathēkē,» et Latinum «testamentum» idem significant.

Rursum haec tria dupliciter accipiuntur, primo generatim, pro quovis foedere, pacto et promissione, uti docet S. Hieronymus in cap. III ad Galat., et S. Augustinus in Genesim, locutione 94. Sic capitur passim cum dicitur «novum» vel «vetus Testamentum,» id est, nova vel vetus Dei ordinatio, dispositio, promissio (quae alibi dicitur Dei misericordia et veritas), novum vel vetus pactum et foedus inter Deum et homines initum cum conditione servandae legis Dei. Hoc enim est Dei cum hominibus pactum: Ego Deus stipulor et promitto quod ero vobis, o homines, Deus et pater, vosque mihi eritis filii et haeredes, si legem meam servetis. Sic «testamentum» pro «foedere» accipitur, Genes. IX, 13; Psal. LIV, 21; Psal. LXXXVIII, 4 et 29; Psal. CV, 45 et alibi saepe.

Secundo, haec tria specifice accipiuntur pro foedere testamentario, vel promissione testamentaria, quae maxime firma et certissima est, id est, pro testamento et ultima voluntate, sive dispositione testatoris. Hanc enim proprie significat Graecum «diathēkē,» et Latinum «testamentum»; Hebraeorum quoque «berit,» cum pactum quodlibet significet, recte etiam testamentum sive pactum testamentarium, quod extremum et firmissimum est, significat per synecdochen, qua genus pro specie, praesertim perfectissima et nobilissima, accipi solet.

Nota secundo, tam vetus Mosis, quam novum Christi testamentum, utraque significatione et utroque modo jam dicto fuisse testamentum. De novo patet: primo enim novum testamentum fuit novum foedus Dei cum hominibus per Christum initum; secundo quoque novum testamentum fuit proprie dictum testamentum sive foedus testamentarium et mortuarium: tum quia voluit Deus ad peccata nostra justa satisfactione expianda, ut promissiones novi Testamenti de peccatorum remissione, gratia et gloria, sive haereditate caelesti nobis danda, sancirentur morte Christi testatoris; tum quia, ut haec nobis darentur, fuit ultima, summa, certissima et firmissima voluntas et promissio Christi, ut hic satis significat Apostolus.

Hoc est ergo Christi novum pactum et testamentum: Ego Christus vice et nomine Dei Patris promitto tibi, o Christiane, peccatorum veniam, Dei gratiam et amicitiam, ac tandem regnum coelorum, sub hac conditione, si mihi credas, obedias, et mandata mea usque in finem vitae serves et impleas. Quae conditio exprimitur a Christo, Matth. XIX, 17; Joan. XVII, 20 et 24.

Nota tertio: Hoc fuit vetus Mosaicum pactum et testamentum, ut satis colligitur ex Exod. cap. XXIV, vers. 8: Ego Deus vobis, o Hebraei, promitto meam opem, benevolentiam et protectionem; legoque vobis regnum et haereditatem quietam et fertilem in terra Chanaan, si leges meas, caeremonias et judicialia praecepta servaveritis.

Unde patet, etiam hoc vetus foedus et testamentum utraque significatione et utroque modo jam dicto fuisse «diathēkē» et testamentum. De priore patet: est enim pactum cum conditione, ut patet ex formula pacti jam data. De posteriori significatione et modo probatur, quia vetus hoc Mosis foedus fuit testamentum typicum, sive typus Testamenti novi, et haereditas sive regnum Chanaan veteri Testamento promissum, typus fuit regni coelorum, quod in novo Testamento promittitur. Rursum, mors victimarum, quibus sancitum fuit vetus Testamentum, Exod. XXIV, typus fuit mortis Christi testatoris, qui sua morte et sanguine sancivit novum Testamentum et ultimam voluntatem suam, uti hic explicat Apostolus.

Respondeo ergo et dico, Mosem, cum dixit Exod. cap. XXIV: «Hic est sanguis foederis,» intellexisse jam dictum: ideoque recte Apostolum foedus illud Mosaicum interpretari hic per «testamentum,» quia vere fuit testamentum, scilicet typicum. Totum enim vetus Testamentum, omniaque quae in illo facta sunt, erant umbra et typus Christi rerumque futurarum in novo Testamento, adeoque totus scopus et finis veteris Testamenti erat adumbrare et praefigurare Christum, ejusque novum Testamentum: ita ut totius veteris Testamenti ratio, conditio, natura et institutio non fuerit alia, quam haec, ut scilicet esset figura et repraesentatio Christi et novi Testamenti. Cum ergo novum Christi Testamentum fuerit proprie dictum testamentum, quod morte testatoris, puta Christi, confirmatum est, sequitur et vetus Testamentum fuisse typum novi Testamenti proprie dicti, ac consequenter ipsum quoque vetus fuisse typicum testamentum, mortuarium et proprie dictum. Qualis enim est res in se, talis est et typus ejus in repraesentatione. Cum itaque novum Testamentum in se sit testamentum proprie dictum, sequitur et vetus Testamentum, quod novi fuit typus, in repraesentatione, sive typice, fuisse testamentum proprie dictum.

Fuit ergo vetus Testamentum mortuarium et proprie dictum, primo, ob generalem rationem quam affert S. Augustinus, in cap. III ad Galat. vers. 17, ubi sic ait: «Omnis Dei promissio et foedus etiam ad dandum bona terrena,» v. g. terram Chanaan Hebraeis, «dici potest testamentum, quia quod mors testatoris valet ad confirmandum testamentum, hoc incommutabilitas promissionis Dei valet ad sanciendum sua foedera et promissa.»

Secundo, ob propriam et specialem rationem, quia scilicet hoc Dei pactum cum priscis Hebraeis erat apud Hebraeos illos maxima, summa et ultima Dei voluntas, ac sanciebatur morte victimarum, quas Deus, quia mori non potest, pro se quasi morti addicebat, ut earum morte ultimam suam voluntatem quasi testator sanciret. Sic enim hoc vetus Dei testamentum speciem quamdam habebat testamenti proprie dicti et ultimae voluntatis, quae sancitur morte testatoris, dum pro Deo testatore moriuntur victimae Deo consecratae, quibus hoc testamentum sancitur. Quod ut significaret Moses, partem sanguinis victimarum fudit super altare, Exod. XXIV, altare enim hic Deum repraesentat. Deus ergo hic suo quasi sanguine aspersus, itaque suo quasi sanguine testamentum hoc obsignare et confirmare videbatur. Et hoc est quod hic significat Apostolus, cum ait: «Unde nec primum (Mosaicum) quidem sine sanguine dedicatum est.»

Tertio, maxime proprie et genuine ad mentem Apostoli, vetus Testamentum fuit mortuarium, sed umbraticum et typicum, uti jam coeperam dicere, quia vetus Testamentum umbra, typus et repraesentatio fuit novi Testamenti Christi, proprie dicti. Unde sicut novum testamentum Christi testatoris morte, ita vetus victimarum Dei mactatione, quasi typica Dei et Christi morte sancitum fuit: ut hoc ipso vetus Testamentum significaret novum Testamentum reali Christi morte sanciendum esse. Hanc esse genuinam mentem Apostoli, patet ex vers. 23, ubi concludens ait: «Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his (morte et sanguine victimarum) mundari: ipsa autem coelestia melioribus hostiis (puta morte et sanguine Christi) mundari quam istis,» q. d. Vetus Testamentum, quia typus erat novi et coelestis Testamenti, quo animae a peccatis expiantur, hinc typicis hostiis, morte scilicet et sanguine animalium, sancitum fuit: novum vero Christi testamentum, utpote solidum, sublime et coeleste, quodque animas ipsas a peccatis expiat et expurgat, non nisi nobilissimo Christi sanguine et morte sanciri potuit. Et hoc est quod dixit vers. 12, «Christum non per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introisse semel in sancta, aeterna redemptione inventa.» Rursum, quod «sanguis hircorum et cinis vitulae sanctificet carnem, Christi vero sanguis emundet conscientiam ab operibus mortuis.» Haec enim mundatio et remissio peccatorum est praecipuum quoddam bonum, quod Christus suo testamento nobis legavit, suaque morte et sanguine obsignavit et tradidit.

Denique hunc esse Apostoli sensum patet ex eo, quod ipse toto hoc capite, adeoque tota epistola urget et explicat ea, quae facta sunt in veteri Testamento, fuisse umbras et typos Christi et rerum quae sunt in novo Testamento: ergo multo magis urgere debuit ipsum vetus Testamentum, ejusque institutionem et sanctionem fuisse typum novi Testamenti proprie dicti, ac consequenter ostendere vetus quoque Testamentum typice et repraesentative fuisse testamentum proprie dictum.

Atque haec est causa, cur Septuaginta, Exod. cap. XXIV, vers. 8, et alibi, Hebraeum «berit» non vertant «foedus» vel «pactum,» sed «diathēkēn,» id est «testamentum,» ut scilicet innuant foedus hoc Mosaicum fuisse testamentum typicum et figurativum testamenti novi, quod Christus testator sua morte obsignavit.

Hac eadem de causa novum et vetus instrumentum, communiter non novum aut vetus foedus vel pactum, sed «testamentum» nuncupare solemus. Idem faciunt Graeci; quin et Syrus in textu Syriaco S. Scripturae retinuit vocem Graecam «diathēkē,» id est «testamentum.» Habet enim «diiatiki»: nam apud Judaeos et Syros post Alexandri et aliorum Graecorum imperia, Graeca lingua ita usitata et trita fuit, ut multa vocabula ex Graeco in Syrum transierint, ut «agoresa,» Matth. XXVII, 8; «bouleutēs» in «buleuti,» Marc. XV, 43. Sic «Evangelium,» «kephalaion,» «namusa» ex «nomos,» id est lex, aliaque multa a Graecis ad Syros traducta sunt. Idem patet ex Philone, Josepho et S. Justino Martyre, qui licet Hebraei essent, graece tamen peritissimi fuerunt, citantque Scripturam non Hebraeam, sed Graecam Septuaginta interpretum, quasi tunc vulgatissimam et celeberrimam.

Addit Matthaeus Galenus, Paulum syriace scripsisse hic «diiatiki,» qua voce Hebraeum «berit» reddunt et vertunt Septuaginta, Exod. XXIV, 8. Putat enim ipse textum Syriacum, qui extat in Bibliis Regiis, esse autographum Pauli. Sed id mihi non est verisimile, ob rationes quas attuli initio hujus epistolae.

Quarto, aliam explicationem et causam, cur pro eo «hic est sanguis foederis,» ut habet Moses, Exod. XXIV, Paulus verterit, «Hic est sanguis testamenti,» adeoque cur vetus foedus Paulus vocet et interpretetur testamentum mortuarium, et proprie dictum, dat hic Franciscus Ribera: Quia, inquit, vetus Testamentum licet explicite promitteret Judaeis bona terrena, tamen implicite sub eis promittebat bona coelestia et coelestem haereditatem, si eatenus non tantum novum, sed et vetus Testamentum sancitum fuit morte testatoris Christi: nec enim bona coelestia cuiquam Sancto veteris Testamenti obtigerunt, nisi post et per mortem Christi, quam figurabat sanguis victimarum effusus in institutione veteris Testamenti, Exod. XXIV. Sicut enim in illo veteri Testamento per terram promissam filiis Abrahae, promittebatur coelestis haereditas, ita sanguine victimarum promittebatur sanguis Christi, per quem illa danda erat. Verum hoc sensu Christus mediator et testator esset veteris Testamenti, cum tamen Apostolus asserat tantum novi Testamenti Christum esse mediatorem. Rursum, Apostolus hic docet morte et sanguine Christi tantum novum Testamentum esse sancitum, morte vero victimarum sancitum esse vetus, utpote terrestre, imperfectum, infirmum, et explicite temporalia tantum bona promittens et largiens; ergo satis insinuat morte Christi non esse sancitum vetus Testamentum. Perpetuo enim hac epistola opponit et anteponit novum Testamentum veteri, hocque ab illo elisum et exclusum esse docet. Tacite tamen hunc sensum et causam innuit Apostolus, cum ait Christum esse mortuum «in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori Testamento, ut repromissionem accipiant aeternae haereditatis.» Ubi satis insinuat non tantum novi Testamenti filios, sed et patres veteris Testamenti, vocatos esse ad aeternam haereditatem eamque illis promissam, sed ita, ut non per Mosen, sed per Christum, nec per vetus, sed per novum Testamentum esset danda et exhibenda. Atque hac ratione Christus explicite quidem novi Testamenti, implicite tamen veteris quoque fuit mediator et testator, ut docet Lactantius, lib. IV, cap. XX. Hanc ergo quartam expositionem implicite insinuat Apostolus; verum quia tertiam non tantum implicite, sed et explicite tradit et perurget, hinc tertia jam data maxime videtur genuina et ex mente Apostoli, ut dixi.

Quod mandavit. — Id est quod ordinavit, disposuit, et, ut hebraice est, «karat,» id est, pepigit vobiscum Deus. Sic enim Hebraei omnem Dei ordinationem et dispositionem vocant Dei «mandatum» et «praeceptum»; ut cum David dicit, II Reg. XVI, vers. 10: «Dominus praecepit ei (Semei) ut malediceret David»: praecepit, id est, ordinavit et statuit permittere Semei, ut suam virulentiam et maledicentiam in me evomat, eamque disponit et ordinat, ad mei meorumque peccatorum punitionem. Sic Deus dicit Eliae, III Reg. XVII, 4: «Praecepi corvis ut pascant te»: praecepi, id est ordinavi, et ordinatione mea efficiam ut corvi pascant te. Rursum proprie, «quod mandavit,» id est, cujus foederis scilicet conditiones et leges a vobis, o Hebraei, servari mandat et jubet Deus.


Versus 21: Etiam Tabernaculum et Omnia Vasa Ministerii Sanguine Similiter Aspersit

Hoc ipsum rursum omisit Moses, supplet tamen Paulus, itaque factum esse docet Joseph, lib. III Antiq., IX.

Nota: Aspersio facta est non eo tempore, quo Deus cum Hebraeis foedus iniit: tunc enim necdum fabricatum erat tabernaculum, sed postea facto, erecto et dedicato tabernaculo. Secundo «ministerium» hic sacrum intelligit, quo ministrabant Deo in victimis et oblationibus; hoc enim significat Graecum «leitourgia.» Tertio, hac aspersione sanguinis expiatum et quasi sacratum est tabernaculum, ut significaretur sanguine Christi expiandam, sanctificandam et quasi consecrandam esse Ecclesiam, quae verum est Dei tabernaculum.


Versus 22: Et Sine Sanguinis Effusione Non Fit Remissio

Jusserat Moses, Levit. IV, ut si quis peccasset, immolaret victimam pro peccato: quod si fecerit, «propitius,» inquit, «erit ei Dominus,» id est, non inferet Deus illi poenam ejus vitae, quam alioqui illi inflixisset. Sic ergo per sanguinem victimarum fiebat remissio non culpae et reatus coram Deo, sed remissio legalis, tollens culpam et immunditiam legalem, poenamque temporalem. Nam quoad culpam et poenam alterius vitae, haec non tollebatur sacrificio aut prece sacerdotis, cum ne in novo quidem Testamento culpa tollatur sacrificio, sed Sacramento poenitentiae. Culpa ergo tollebatur olim contritione eorum qui peccarant, juncta cum fide et spe Christi venturi, ac pro peccatis morituri: cujus fidei et contritionis signum et protestatio erat sacrificium, quod pro se peccantes offerebant. Sed de hac re plura dicam cap. X, vers. 4.


Versus 23: Necesse Est Ergo Exemplaria Quidem Coelestium His Mundari, Ipsa Autem Coelestia Melioribus Hostiis Quam Istis

Per «exemplaria coelestium» intelligit Apostolus Mosaicum tabernaculum et testamentum, ac populum ipsum, id est Judaeos, omniaque quae in ipso tabernaculo et testamento erant. Id patet ex voce illativa «ergo,» q. d. Dixi vetus Testamentum et tabernaculum sanguine victimarum fuisse expiatum et dedicatum, legemque veterem praescribere ut omnia sanguine expientur, et sine sanguine non fiat ulla remissio: ergo ex hoc legis veteris praescripto necesse fuit ut omnia, quae erant in veteri Testamento, tanquam typi et exemplaria rerum coelestium, talibus bestiarum hostiis et sanguine emundarentur.

Sed dubium est, quid intelligat Apostolus per «coelestia.» D. Thomas, Lyranus et Ribera intelligunt ipsum coelum. Sic enim videtur exponere Apostolus vers. seq. cum ait: «Non in manufacta sancta Jesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum coelum.» Si objicias: Coelum nulla mundatione indiget: Apostolus autem hic asserit coelestia melioribus hostiis mundari, ergo per «coelestia» non intelligit ipsum coelum; respondent, licet coelum in se sit mundissimum, ut expiatione non egeat, metaphorice tamen dici coelum inquinari per peccata, quia peccata nostra cum in coelum per poenitentiam ascendunt, sua fama, quasi tetro quodam odore, coelum ipsum quodammodo contaminant et polluunt; ac consequenter cum peccata ipsa expiantur, coelum ipsum peccatis ita ut dixi pollutum, expiari dicitur. Sic enim dicebatur pollui tabernaculum Mosaicum per peccata Judaeorum, ab eisque expiari et emundari sanguine hircorum pro peccato oblatorum. Per peccata enim fiebat injuria tum Deo, tum ipsi tabernaculo, in quo Deus habitabat: sicuti polluitur Ecclesia, dum sanguine aut semine humano, aliove peccato in Ecclesia commisso contaminatur.

Verum hoc satis durum, remotum et coactum videtur. Nemo enim ita loquitur, et nusquam alibi in Scripturis dicitur coelum ipsum et locus Beatorum, utpote purissimus, expiari aut emundari. Secundo, haec expositio est praeter mentem et phrasim Apostoli, uti mox patebit.

Dico ergo, per «coelestia» intelligi Ecclesiam, id est, fideles et filios Christi, ex quibus Ecclesia, id est fidelium congregatio, coalescit et consurgit. Dicitur Ecclesia «coelestis,» vel «coelestia,» quia Ecclesia Christi est quasi coeleste tabernaculum habens coelestem victimam, scilicet corpus Christi, coelestem doctrinam, populum denique coelestis et angelicae vitae, cui coelum ipsum pro mansione et retributione aeterna promittitur, proponitur et praeparatur. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius, Primasius, Anselmus, Haymo et Vasquez, qui sic explicant: «coelestia» sunt conscientiae nostrae, quarum emundatio pertinet ad templum non vetus, sed coeleste, puta ad coelum ipsum. Hanc esse mentem S. Pauli, probatur primo, quia plane hic idem dicit, idque iisdem verbis tam Graecis, quam Latinis cum eo quod dixit cap. VIII, 5, ubi ait: «Qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium»; atqui ibi per «coelestia» intellexit Ecclesiam Christi, ut patet, et omnes fatentur: ergo et hic.

Secundo, quia concludens hunc discursum cap. seq., vers. 1, sic ait: «Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum,» ubi «umbra» vocat, quod hic «exemplar»; «futura bona» vero et «imaginem rerum» vocat id, quod hic vocat «coelestia»; atqui ibi per «futura bona» et «imaginem rerum» intelligit remissionem peccatorum, aliaque dona et gratias Ecclesiae a Christo collatas, ut ipse in seq. se explicat: ergo et hic «coelestia» intelligit, non ea quae in coelo, sed ea quae in Ecclesia sunt.

Tertio, quia omnibus hisce capitibus opponit, confert et anteponit Apostolus Christum Mosi, Evangelium legi, tabernaculum Ecclesiae, non coelo, q. d. Ex dictis de lustratione veteris tabernaculi et testamenti per sanguinem victimarum, novi vero tabernaculi et testamenti per sanguinem Christi, clarum est, necessarium fuisse ut illa quae sunt veteris tabernaculi et testamenti, tanquam «exemplaria,» graece «hypodeigmata,» id est obscurae quaedam picturae (uti dixi cap. VIII, vers. 5) coelestium, id est rerum et fidelium Ecclesiae, mundarentur sanguine victimarum: ipsa vero coelestia, id est fideles, resque Ecclesiae mundarentur melioribus hostiis, puta sanguine et sacrificio Christi, tam in cruce peracto, quam Eucharistico, quod indies in Ecclesia peragitur et repetitur: haec enim indies repetita Eucharistiae mysteria, uti plura dicuntur Sacramenta et sacrificia, ita non una, sed plures dicuntur hostiae, ut annotavit Ribera.


Versus 24: Non Enim in Manufacta Sancta Jesus Introivit, Exemplaria Verorum, sed in Ipsum Coelum, ut Appareat Nunc Vultui Dei Pro Nobis

Nota: «Exemplaria» hic non vocat Apostolus ipsum vetus tabernaculum et testamentum, eaque quae in ipso erant, uti vocavit ea vers. praeced.; sed «exemplaria» hic limitat et arctat ad Sancta sanctorum: dicitque Jesum non introisse in Sancta sanctorum vetera et typica, uti faciebant pontifices Aaronici, sed in ipsum coelum, quod adumbrabatur per vetera illa Sancta sanctorum.

Nota secundo: Vetera illa Sancta sanctorum vocat Apostolus «exemplaria,» graece «antitypa,» «verorum,» scilicet coelestium, sive ipsius coeli empyrei, quod est habitaculum Beatorum: hoc enim est verissimum Sanctum sanctorum, cujus antitypum fuit vetus Sanctum sanctorum Mosaicum, quia ex illo hoc expressum fuit, ut illud referret et repraesentaret, uti dixi cap. VIII, vers. 3.

Nota tertio, ut haec connectantur cum vers. praeced., vox enim dat causam, cur Ecclesiam vers. praeced. vocarit «coelestem» sive «coelestia,» q. d. Ideo vocavi Ecclesiam «coelestia,» quia Christus in coelum ingressus, illud Ecclesiae, id est fidelibus suis, reseravit, ibique quasi pontifex noster semper apparet vultui Dei pro nobis, ut gratiam, virtutes, gloriam omniaque bona coelestia nobis impetret. Hoc enim est quod identidem hisce capitibus urget Apostolus, scilicet Christum, sive Messiam nostrum pontificem non debuisse hic in terris manere, et in templo Salomonis semper fungi pontificatu suo, uti putabant et sperabant Judaei; sed peracta hic in cruce redemptione nostra, debuisse coelum ingredi et reserare, ut ibi ad dextram Dei residens interpellet pro nobis, locumque in coelis nobis paret. Hoc enim est quod dixit cap. VIII, vers. 1: «Talem, inquit, habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo,» id quod in sequentibus clarius explicat. Rursum idem dixit hoc cap., vers. 12, cum ait: «Christum per proprium sanguinem introisse semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.» Et vers. ult.: «Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.» Rursum cap. X, vers. 12: «Hic, inquit, unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei.» Et concludens vers. 19, sic ait: «Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu Sanctorum (id est coeli) in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem, per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei, accedamus cum vero corde,» etc.

Ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.«Ut,» scilicet, sicut ait S. Cyprianus serm. De Baptismo Christi, semper reservatae in corpore Christi plagae, salutis humanae exigant pretium, et obedientiae donativum requirant. Secundo, «ut appareat,» id est apparendo oret et interpellet pro nobis. Est enim catachresis.


Versus 25: Neque ut Saepe Offerat Semetipsum, Quemadmodum Pontifex Intrat in Sancta per Singulos Annos in Sanguine Alieno

Est hic triplex collatio et antithesis Christi cum pontificibus Aaronicis. Prima, Aaronici ingrediebantur in Sancta sanctorum, Christus vero ingressus est in coelum. Jam ne Hebraei putent Christum coelum esse ingressum, hac de causa, ut ibi rursum et saepius seipsum offerat et immolet Patri, itaque aequent Christum Aaronicis saepe suas hostias immolantibus, addit Apostolus secundam antithesim: Aaronici, inquit, quotannis repetebant oblationem, quia infirma et insufficiens erat; Christus vero semel tantum se offerens, peccata omnia abolevit, tum praeteritorum, tum futurorum saeculorum, nobisque omnibus aeternam redemptionem invenit. Tertia, Aaronici in, id est cum, sanguine alieno, puta hircorum et vitulorum, ingrediebantur Sancta: Christus vero per sanguinem proprium ingressus est in coelum.


Versus 26: Alioquin Oportebat Eum Frequenter Pati ab Origine Mundi; Nunc Autem Semel in Consummatione Saeculorum ad Destitutionem Peccati per Hostiam Suam Apparuit

Probat Christum non saepe se obtulisse et immolasse, sed unica oblatione aeternam nobis invenisse redemptionem: quia cum peccata non nisi Christi redemptoris sanguine expiari possint, si unica ejus mors et sanguinis effusio ad omnia omnium aetatum peccata expianda non sufficeret, sed tantum expiaret peccata sui saeculi, ergo debuisset Christus frequenter pati, singulis nimirum saeculis, ut singulorum saeculorum peccata, sua morte et sanguine aboleret: hoc autem est absurdum.

Objicies: Apoc. XIII, 8, dicitur Christus esse «agnus occisus ab origine mundi.» Respondent Aretas, Ticonius et alii in illum locum, τὸ «ab origine mundi» referent non ad τὸ «agnus,» sed ad τὸ «quorum non sunt scripta nomina in libro vitae,» q. d. Ab origine mundi, imo ab aeterno, nomina eorum qui adorabunt bestiam, non sunt scripta in libro vitae, sed mortis, id est, reprobi sunt et damnandi.

Simplicius tamen et planius, referes haec verba ad τὸ «agnus»: dicitur ergo Christus agnus occisus ab origine mundi, id est jam olim ab initio et ante omnia quae in mundo et cum mundo creata sunt, quia ab aeterno Christus occisus est, id est occidi decretus, praescitus et praedestinatus. Mors enim Christi ab aeterno decreta fuit, hominibusque omnibus saeculis proposita, ut eam credendo, sperando, et per eam poscendo peccatorum remissionem, eamdem impetrarent. Simili phrasi dixit Apostolus, Deum nobis dedisse, id est, dare decrevisse et praedestinasse suam gratiam ante tempora saecularia, II Timoth. I, 9, et Tit. I, 2. Vide Can. 36.

Nunc autem semel in consummatione saeculorum. — Aliqui legunt, «in consummationem saeculorum,» et per «consummationem» intelligunt perfectionem, q. d. Mortuus est Christus ut omnia saecula suo sanguine expiaret et perficeret. Verum Graecum «synteleia» passim in Scripturis non perfectionem, sed consummationem et finem significat.

Quaeres, quomodo in consummatione, id est, fine saeculorum passus dicitur Christus, cum ab ejus passione jam fluxerint 1600 anni, et multi adhuc fluent usque ad finem mundi?

Respondent Chrysostomus et Theophylactus, «consummationem saeculorum» vocari illud tempus mundi, quo peccata prorsus invaluerant et quasi ad summum pervenerant, quod fuit tempore Christi. Unde Nyssenus, serm. De Nativitate Christi, docet quod Christus imitatus sit medicum excellentissimum, qui febricitanti non succurrit, dum febris adhuc increscit et succenditur, sed dum ea totam suam vim exseruit, omniaque sua evomuit et ad summum pervenit: tunc enim illa viribus suis exhaustis defervescere et subsidere incipit: ita enim et Christus tanquam peritissimus animarum medicus exspectavit tempus opportunum, ut manum nostro morbo ante non adhiberet, quam universa malitiae aegritudo se proderet et exsereret, ne ullum mali virus abditum et incuratum relinqueret. Verum hoc sensu, potius dixisset Apostolus, quod Christus apparuit in consummatione non saeculorum, sed peccatorum.

Secundo, Ribera saecula haec limitat, intelligitque saecula non quaelibet, sed a Deo Patre Christi incarnationi praestituta, q. d. Cum consummata essent tempora et saecula, quae Pater Christi nativitati et passioni praefinierat, tunc natus et passus est Christus. Unde hanc consummationem saeculorum Apostolus vocat Galat. IV, 4, plenitudinem temporis: in hac enim ait venisse Christum. Verum quia Apostolus haec saecula non limitat, hinc tertio, planius accipias ea generatim: ita scilicet, ut omnia saecula, sive totum saeculum dividatur in saeculum, quod fuit ante diluvium; secundo, in saeculum, quod a diluvio fuit usque ad Abrahamum; tertio, in saeculum, quod fuit ab Abrahamo ad Mosen; quarto, in saeculum, quod fuit a Mose ad Davidem; quinto, in saeculum, quod fuit a David ad captivitatem Babylonicam; sexto, in saeculum, quod fuit a captivitate usque ad Christum. Vel brevius et nervosius, saeculum primum est saeculum ante diluvium; saeculum secundum est post diluvium durante adhuc lege naturae; tertium saeculum est legis Mosaicae et Judaeorum; quartum et ultimum est Christi. Sic Oecumenius, qui totum tempus ab Adam ad finem mundi dividit in primum, medium et novissimum, et primum esse ait saeculum legis naturae, medium esse saeculum legis Mosaicae, novissimum esse saeculum legis Evangelicae. Voluit enim Deus ut haec saecula Christum praecurrerent, ut ostenderetur infirmitas legis tum naturae, tum Mosaicae; itaque anhelarent homines ad Christum et legem Evangelicam. Horum ergo respectu, Christi saeculum est ultimum et consummatio saeculorum omnium praecedentium: quia Christi saeculo nullum aliud succedet, usque ad judicium, sed durabit illud usque ad beatum aeternitatis et immortalitatis saeculum. Sic hanc consummationem saeculorum Apostolus, I Cor. X, 11, vocat «fines saeculorum»; S. Joannes, epist. I, cap. II, 18, vocat «novissimam horam»; horam, id est tempus, sive saeculum, et hoc sensu Prophetae tempus Christi vocant novissimum, quia ultimus hic est mundi status, ultima aetas. Ita vocat illud Isaias, cap. II, vers. 2; Michaeas, cap. IV, 1, et alii saepe.

Ad destitutionem peccati. — Aliqui hic legunt, «ad destructionem peccati.» Sed melius Biblia Romana et alii passim legunt, «destitutionem.» Nam graece est «eis athetēsin,» id est, ad rejectionem, reprobationem et profligationem (ut vertit Vatablus) peccati; ut scilicet peccatum ab omnibus destituatur, rejiciatur, reprobetur et profligetur. Apte ergo vertit Noster «destitutionem»: opponitur enim «athetō» τῷ «tithenai,» quod significat ponere, statuere; idem ergo est quod deponere, destituere. Anselmus «destituere» exponit, ita ut idem sit quod deorsum statuere. «Christus,» inquit, «se obtulit ut deorsum statueret peccatum, ne supra nos, sed subter nos esset.» Quae expositio vera est, sed proprietatem vocis Graecae non assequitur. Syrus vertit «danbatteleha,» id est, ut concuteret, enervaret et aboleret peccatum; «batal» enim significat ita hominem quassare et enervare, ut vix membrum ullum movere possit.

Per hostiam suam apparuit — non in terra: ibi enim ante hostiam suam in cruce oblatam natus et vivens per triginta tres annos apparuit; sed in coelo post mortem et ascensionem apparuit Deo Patri, offerens sanguinem suum, sicut pontifex ingrediens Sancta sanctorum apparebat coram Deo residente in propitiatorio, cum sanguine hircorum et vitulorum. Respicit enim ad illud, quod dixit vers. 24, scilicet Christum introisse in coelum, ut appareat vultui Dei pro nobis. Hoc scilicet fine, ut per sua merita et preces, quas offert et repraesentat, gratiam impetret, qua Deus destituat et profliget ab humano genere peccatum, quaque homines gratia hac Dei et tanta Christi pro se passi et morientis charitate praeventi et accensi, sponte sua peccatum destituant, repellant et profligent.


Versus 27: Et Quemadmodum Statutum Est Hominibus Semel Mori, Post Hoc Autem Judicium

(Supple: superest): sic et Christus, etc. — Eximit Hebraeis scrupulum et scandalum crucis; dicebant enim: Si hic est Christus et Messias noster, quomodo mortuus est et crucifixus? Respondet Apostolus, hanc communem esse naturae legem, ut omnes homines morti subjaceant; ergo non mirum si Christus mortuus sit, cum hanc legem nobiscum et pro nobis homo factus subire voluerit.

Nota: τὸ «quemadmodum» comparationem exigit, q. d. Sicut omnes homines tendunt ad mortem, ad judicium: ita et Christus accessit ad mortem, accedetque ad judicium, non ut judicetur sicut ceteri homines, sed ut eos judicet, et fideles suos se exspectantes salvet et beet.

Nota secundo τὸ «statutum est,» nimirum fixo, immobili et indispensabili decreto Dei. Nam, ut ait Eccles. cap. XIV, vers. 12: «Testamentum hujus mundi est, morte morietur.» Ita singulis patribus, qui 900 annos vixerunt, additur: «Et mortuus est,» Gen. cap. V. Pinxit Apelles, inquit Plinius, Alexandrum Magnum tenentem fulgur manu, quasi qui celerrime suo imperio penetrarit ab ortu ad occasum, sed rursum celerrime disparuerit: nimirum, ut de eo canit Juvenalis,

«Unus Pellaeo juveni non sufficit orbis,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur
Quantula sint hominum corpuscula.»

Refert Petrus Alfonsus, mortuo Alexandro, plures convenisse philosophos, e quibus unus dixit: «Heri totius terrae spatiositas Alexandro non sufficit, nunc trium quatuorve ulnarum spatium ipsi sufficit.» Aiebat alius: «Heri potuit Alexander a morte multos liberare, hodie seipsum non potest.» Alius cum aureum ejus loculum videret: «Heri Alexander ex auro fecit thesaurum, hodie aurum fecit ex ipso thesaurum.» Alius: «Heri Alexander terram oppressit, hodie a terra opprimitur.» Quid est ergo homo? Fortunae lusus, inconstantiae imago, corruptionis speculum, temporis spolium, viator transiens, mancipium mortis, mundi ludicrum. Quisquis ergo mortalis es et moriturus, disce mori.


Versus 28: Sic et Christus Semel Oblatus Est ad Multorum Exhaurienda Peccata; Secundo Sine Peccato Apparebit Exspectantibus Se, in Salutem

«Multorum,» id est, omnium hominum; qui multi sunt, inquit Theophylactus. Secundo, pro «exhaurienda» graece est «anenegkein,» quod offerre, perferre et sufferre significat, q. d. Christus in se sustulit et pertulit peccata hominum, dum se quasi victimam pro peccato, et quasi hominum peccatis onustum Patri obtulit in cruce. Ita Chrysostomus et Theodoretus. Unde Syrus vertit, «et in seipso debach,» id est, immolavit vel sacrificavit peccatum multorum, ita scilicet, ut sacrificando illud omnino removeret et aboleret. Rursum, «anenegkein» significat sursum tollere, et consequenter exhaurire: sicut aqua e puteo dum sursum tollitur, exhauritur; aut sicut poculum vini dum sursum ad os tollitur et bibitur, exhauritur: sic Christus calicem passionis et poenarum nobis debitarum ad os suum sustulit, ebibit et exhausit, itaque culpam omnem absumpsit et abolevit. Hanc significationem secutus est noster Interpres, dum vertit «exhaurienda.» Disce hic, Christiane, per Christi gratiam peccata tibi non esse radenda, non secanda, non carpenda; sed plane exhaurienda, eradicanda et extirpanda.

Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.«Sine peccato,» id est, abolito peccato. Secundo et melius, «sine peccato,» id est, non ut iterum se offerat quasi victimam pro peccato, ut sit metonymia, qua «peccatum» idem est quod «victima pro peccato.» Et hoc apte consentit cum verbis praecedentibus, quibus dixit Christum oblatum esse ad multorum peccata exhaurienda, graece «anenegkein,» id est perferenda, luenda et expianda, tanquam victimam pro peccato, uti explicuit Chrysostomus et Theodoretus. «In judicio,» ait Anselmus, «Christus apparebit non ut hostia, sed ut justitia in remunerando, puta in puniendo et damnando infideles et improbos; et in praemiando, salvando ac glorificando fideles et probos.» Quare, o Hebraei, in Christum mortuum et crucifixum credite, constanter in fide Christi persistite, omniaque dura pro ea tolerate, quia brevi veniet Christus ad judicium, ut hostibus vestris perniciem, vobis autem omnibusque se exspectantibus, salutem aeternam afferat.