Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Hebraeos, Caput X


Index


Synopsis Capitis

Docet non hostias Aaronicas, licet permultas, sed unam Christi in cruce hostiam expiare peccata omnia. Proinde, vers. 19, a dogmatibus ad mores transiens, infert et urget Hebraeos, ut in fide Christi constantes sint, tum ob terrorem vindictae Dei, vers. 26, tum ob pristinam eorum in persecutione constantiam, vers. 32, tum quia post modicum veniet Christus judex et liberator noster, vers. 37.


Textus Vulgatae: Hebraeos 10:1-39

1. Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere: 2. alioquin cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4. impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5. Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6. holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8. Superius dicens: Quia hostias, et oblationes et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, 9. tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11. Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae nunquam possunt auferre peccata: 12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13. de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14. Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15. Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16. Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17. et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18. Ubi autem horum remissio, jam non est oblatio pro peccato. 19. Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20. quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21. et sacerdotem magnum super domum Dei: 22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda; 23. teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), 24. et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum: 25. non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. 26. Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27. terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. 28. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? 30. Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. 31. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33. et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. 36. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38. Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. 39. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.


Versus 1: Umbram Enim Habens Lex Futurorum Bonorum, Non Ipsam Imaginem Rerum

Vox «enim» probat et dat causam, cur lex legisque sacrificia non potuerint peccata expiare et homines sanctificare, sed id exspectandum sit a Christo Christique sacrificio, uti docuit cap. praeced. Causa haec est, quod lex tantum fuerit umbra bonorum futurorum in novo Testamento, scilicet justitiae, gratiae et salutis dandae per Christum: umbra autem non est res ipsa, sed tantum umbra rei.

Notat Theodoretus, et ex Nazianzeno Theophylactus, legi hic tribui «skian,» Evangelio «eikona,» coelo «alētheian kai to pragma,» id est veteri Testamento tribui umbram, novo imaginem, quia futura bona, quasi imago clare et expresse repraesentat, rem vero ipsam et veritatem tribui coelo. Verum quia Apostolus tantum comparat legem cum Evangelio, non autem cum coelo; et quia vult docere Evangelium exhibuisse re ipsa remissionem peccatorum et gratiam, quam lex vetus per sua sacrificia et lustrationes adumbrabat: hinc melius Chrysostomus per «imaginem» intelligit veritatem rerum, sive res ipsas. Est enim hic metaphora ducta a pictoribus, qui primo carbone, aut penicillo, rudi modo rem delineant et adumbrant. Unde primam hanc et rudem picturam vocant umbram, quia prima est, rudis et umbratilis tantum delineatio rei, quam postea suis coloribus et pigmentis implent et exornant, ut fiat pulchra et perfecta imago: nec enim pictorum ars habet, quo tendat ulterius, cum in pictura haec sit ultima eorum manus et perfectio. Sic Deus in veteri lege tantum delineavit rudem quamdam picturam et umbram reconciliationis et justitiae per tot victimarum sanguinem et expiationem: in nova vero lege hanc reconciliationem et sanctitatem re ipsa expressit, expolivit, et quasi perfectam imaginem nobis depinxit et exhibuit. Unde Syrus pro «imaginem» vertit «kenuma,» id est, substantiam rerum, quasi umbra fuerit in lege, res vero et corpus quod umbram efficit, sit in Evangelio. Quae licet alia sit metaphora ab ea pictorum, quam innuit hic Paulus, idem tamen cum illa refert et significat.

Nunquam potest accedentes perfectos facere.«Perfectos,» id est, perfecte expiatos et a peccatis purgatos, justos et sanctos efficere suis hostiis non potest lex.


Versus 2: Alioquin Cessassent Offerri, Ideo Quod Nullam Haberent Ultra Conscientiam Peccati, Cultores Semel Mundati

«Cultores» vocat Judaeos, qui suis victimis, lustrationibus et caeremoniis colebant Deum: hos enim significat Graecum «latreuontas.»

Dices: Quae est haec consequentia? si vetera sacrificia potuissent expiare peccata, ergo jam cessare debuissent. Excipiet enim aliquis et dicet expiasse peccata praeterita, sed pro peccatis praesentibus et futuris repeti debuisse; alioqui enim pari modo inferam: Sacrificium Missae expiat peccata praeterita, ergo pro futuris repeti non debet.

Respondeo primo, Apostolum directe loqui de expiatione peccatorum praeteritorum, indirecte tamen et consequenter etiam de expiatione futurorum, q. d. Si in priscis sacrificiis fuisset vis et virtus expiatrix peccatorum praeteritorum, ergo jam pro iis offerri cessassent, utpote pro quibus semel sacrificatum erat, quaeque hoc sacrificio expiata et expurgata erant: atqui pro iis offerri non cessant. Nam quotannis in festo expiationis sacrificatur pro omnibus peccatis populi, non tantum praesentibus, sed et praeteritis, uti docet Apostolus, vers. seq.; ergo patet quod in iis nulla fuerit vis peccatorum expiatrix; erant ergo haec sacrificia tantum umbrae et typi sacrificii crucis, quo Christus peccata omnia expiavit.

Respondeo secundo: Indirecte, ut dixi, loquitur Apostolus de expiatione peccatorum futurorum, q. d. Si in priscis victimis fuisset vis expiatrix peccati praeteriti, ergo et futuri, et consequenter si cessassent offerri pro peccatis praeteritis, ergo et pro futuris, si in ea relabi aliquem contigisset. Ratio est, quia tota difficultas, quae est in expiatione peccati, non consistit in praeterito vel futuro. Tempus enim parum ad rem facit, sed consistit in gravitate et malitia peccati. Peccatum enim malum quoddam est immensum et infinitum, quia est offensa Dei immensi; ac consequenter virtus expiatrix peccati debet esse immensa et infinita; quod si ergo sacrificium aliquod per se et vi sua sit expiativum peccati praeteriti, facile poterit esse et futuri. Virtus enim ejus peccati expiatrix cum sit infinita, tam facile tollet peccatum futurum, quam praeteritum.

Pro quo nota: Loquitur Apostolus de sacrificio non applicatorio, sed per se expiatorio peccati, quo scilicet Deo persolvitur lytrum et pretium injuriae illi per peccatum illatae, ut scilicet illo sacrificio et victima satisfiat majestati divinae per peccatum laesae, et reparetur illius injuria, honosque per peccatum ablatus restituatur. Opponit enim et anteponit Apostolus sacrificium crucis et victimam Christi sacrificiis Mosaicis et victimis boum, in eo quod non haec, sed illud unum fuerit propitiatorium, expiatorium, satisfactorium et redemptorium peccati: ideoque colligit et concludit illa hujus tantum fuisse umbram et typum eoque adveniente cessare debuisse, utpote in quibus nulla inesset vis ad expiandum peccatum. «Impossibile est enim, ut subdit Apostolus, sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.»

Hinc sequitur primo, Apostolum non comparare sacrificium crucis cum Aaronicis, in eo quod sacrificium crucis fuerit redemptorium et expiatorium; Aaronicum vero fuerit applicatorium: nec enim hac de re erat quaestio inter Hebraeos sive Judaeos; sed quaestio erat de paritate, sive pari dignitate Aaronis et Christi sacrificiorum legalium et sacrificii crucis. Judaei enim volebant componere, imo anteponere Mosem et Aaronem Christo, suaque sacrificia tanquam expiatoria peccati, justificatoria et sanctificatoria, sacrificio Christi, idque ex eo quod Deus jubens Levit. iv, offerri hostiam pro peccato, subdat vers. 20, 26, 31, 35: «Et dimittetur ei,» scilicet peccatum, pro quo hostiam obtulit. Illud ergo hic et tota epistola convellere nititur Apostolus, docetque non Aaronis, sed Christi sacrificium fuisse redemptorium et expiatorium peccati: de ejus vero applicatione non agit hic Apostolus. Cum ergo ait: «Alioquin cessassent offerri,» intellige qua pretia, non qua applicationes pretii; qua redemptoria et satisfactoria, non qua applicatoria. Hac enim de causa cessavit, nec iteratum est sacrificium crucis, quia, ut ait vers. 14, Christus «una oblatione (crucis) consummavit in aeternum sanctificatos.» De quo plura vers. 14.

Hinc sequitur secundo, Apostolum non conferre hic sacrificium crucis cum sacrificio Missae, quod non est redemptorium, sed tantum commemoratorium et applicatorium sacrificii crucis: si enim applicationem sacrificii crucis, quae fit per sacrificium Eucharistiae, excludere vellet Apostolus, pari modo excluderet baptismum, paenitentiam, fidem, aliaque quibus applicatur nobis fructus sacrificii crucis; tam enim per baptismum et fidem, quam per Missam applicatur nobis meritum et pretium crucis Christi. Hinc patet solutio objectionis propositae: sacrificium enim quo comparatur pretium et lytrum peccatorum, quale tantum fuit sacrificium crucis, iterari non debet; Missa vero et sacrificia, quae hoc pretium applicant, repetitis peccatis repeti debent.

Dices: Instare potuissent Judaei ac dicere: Tua ratio, o Paule, bene concludit, cessare debuisse vetera sacrificia, quia non erant per se expiatoria peccati; sed cur non manserunt saltem ad hoc, ut essent applicationes sacrificii crucis. Respondeo: Hoc non urgebant tum temporis Judaei, sed si ursissent, respondisset Apostolus, potuisse Christum, si Ei libuisset, retinere vetera sacrificia, ut essent applicationes sacrificii crucis; verum noluisse, nec decuisse Eum, ut hoc faceret. Primo, quia vetera sacrificia carnalia et rudia erant, pro rudi et carnali populo Judaico, nec convenientia spirituali populo Christianorum. Secundo, quia umbrae erant et figurae crucis, ergo cruce exhibita cessare debebant et evanescere. Tertio, quia decebat ut Christus novus pontifex novum induceret sacrificium, idem scilicet quoad victimam cum sacrificio crucis, ut nimirum in Missa, corporis Christi pro nobis in cruce oblati, ac consequenter expiationis illius, redemptionis et gratiae re ipsa participes efficeremur.

Atque ut rem totam paucis complectar, triplicem differentiam sacrificiorum veterum et Christi significat hic Apostolus. Primo, quod vetera uti pontifices honore et officio pares, ita et victimas succedaneas haberent ejusdem pretii et dignitatis: agnus enim par et similis succedebat agno, bos bovi, hircus hirco. Ratio erat, quia nulla erat victima condigna quae peccatum expiaret; quod si talis aliqua fuisset, illius victimae participatio et applicatio facta fuisset per alias victimas minoris pretii: sicut victima crucis redemptoria et expiatoria, nobis applicatur per sacrificium Missae et per Sacramenta a Christo ad hoc instituta. Secunda differentia est, quod vetera sacrificia non expiarent peccata praeterita. Tertia, quod nec futura expiarent, ideoque semper repetebantur; Christus vero sacrificio Suo unico pro omnibus omnino peccatis praeteritis et futuris expiavit, et pretium condignum obtulit, scilicet corporis Sui victimam unam cruentam, quam proinde iterum offerre non est necesse; sed tantum applicare oportet, non sola fide speciali, ut volunt Novatores, sed timore, contritione, dilectione, Sacramentis, et eadem victima incruenta in sacrificio Missae oblata, prout Christus sanxit, et Ecclesia ante Lutherum et Calvinum hucusque docuit et observavit. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Anselmus.


Versus 3: Sed in Ipsis Commemoratio Peccatorum per Singulos Annos Fit

q. d. Quod non fuerit in illis veteribus sacrificiis virtus aliqua peccatorum expiatrix, ex eo patet, quod singulis annis in die expiationis non tantum praesentia, sed et vetusta peccata totius anni, pro quibus jam ante sacrificatum erat, repetebantur. Pontifex enim semel in anno in die expiationis peccata toto anno a populo admissa expiabat, cum sanguine hircorum ingrediens et aspergens Sancta sanctorum, ut patet Levit. xvi. Ergo sacrificia haec vetera tantum erant protestationes quaedam, quibus protestabantur Judaei se aliud requirere sacrificium, puta Christi, per quod fieret peccatorum remissio: ac consequenter ipsa erant non tam peccatorum remissio, quam accusatio et commemoratio; sive, ut graece est, «anamnēsis,» id est, in memoriam revocatio, ut scilicet homines recordarentur suorum peccatorum, scirentque ea sibi per sacrificia quae obtulerant non esse remissa, sed ad Christi crucem et sacrificium per fidem et spem recurrerent.


Versus 5: Ideo Ingrediens Mundum Dicit: Hostiam et Oblationem Noluisti

Probat novo argumento, testimonio scilicet Psalmi xxxix, vetera sacrificia non expiasse peccata, non reconciliasse nos Deo; quia Psalm. xxxix dicit Deus, se nolle, non delectari, non placari veteribus hostiis et oblationibus. Licet enim placeret Deo pietas, obedientia, devotio offerentium has victimas, ipsae tamen victimae, puta oves et boves, in se Deo non placebant, nec Eum placabant, uti placet et placat Deum Christus in cruce immolatus.

Nota vim «ideo,» q. d. «Quia impossibile est sanguine hircorum et taurorum auferri peccata,» ideo Christus, ut peccata auferret, veniens et ingrediens mundum per Suam incarnationem et nativitatem, dicit Deo Patri: Hostiam, scilicet cruentam hircorum et taurorum, atque oblationem, scilicet incruentam similae, vini, panis, olei, etc., noluisti, o Pater; sed corpus Mihi aptasti, quod Tibi in sacrificium pro peccato offeram: quare dixi, et dico: Ecce venio, ecce Ego, en adsum, praesto sum, ut faciam voluntatem Tuam, Deus, ut scilicet Me pro peccatis victimam offeram, qua homines Tibi reconciliem.

Corpus autem aptasti Mihi. — Ita legunt Septuaginta emendati per Cardinalem Caraffam, et ex Septuaginta Paulus, et Syrus hic. Ita legunt quoque Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus et Augustinus in Psalm. xxxix, vers. 7.

Dices: Quomodo ergo Psalm. xxxix in Hebraeo habetur «oznaim carita li,» id est, aures fodisti aut perforasti mihi: unde et in Psalm. xxxix, ex alia editione Septuaginta legimus in Latina nostra versione, aures autem perfecisti mihi. Et ita legunt ibidem Arnobius, Cyrillus, Eusebius et Hieronymus, scilicet «ōtia,» id est aures pro «sōma,» id est corpus. Respondeo, idem est sensus, sive legas «aures,» sive «corpus perfodisti, vel perfecisti mihi.» Sensus enim est: Fecisti, o Pater, Me Christum servum Tuum docilem, obedientem et perpetuum (talis enim servus, Exodi xxi, 6, solebat aurium perfossione notari), hoc ipso quo formasti humanitatem Meam, cum gratia unionis et habituali, cumque auribus perforatis, id est, cum servitute et obedientia perpetua et difficillima in re durissima, scilicet morte crucis obeunda, quae obedientia aures magis terebrat quam subula. Hinc enim servis perforabatur auris, ut scirent se molesta herorum imperia excepturos, quae quasi subula aurem perforarent. Unde Chaldaeus Psalm. xxxix vertit, aures autem ad auscultanda Tua praecepta perforasti mihi.

Secundo et melius, Genebrardus in Psal. xxxix, et Ribera ac Galenus hic, censent per synecdochen «aures» in Hebraeo poni pro toto corpore. Agit enim Psaltes eo loco de incarnatione Christi, deque formatione illius corporis, quod quasi victima loco holocaustorum veterum boum et ovium, quae Deo non placuerunt, Deo pro peccatis immolandum erat, uti patet ex praeced. et seq. Continet enim Psalm. xxxix hac de re quasi dialogismum Dei Patris et ipsius obedientissimi Filii Christi Domini. Unde et Syra vertit «pagra den albeshtani,» id est, corpore autem vestivisti Me. Per «aures» ergo corpus intelligitur; nominantur autem aures prae aliis corporis membris, quia agebatur de servitute et obedientia Filii, usque ad immolationem et mortem crucis. Obedientiae autem et servitutis symbolum sunt aures.

Aptasti. — Hebraice «carita,» quod primo verti potest, «fodisti,» id est, «perforasti.» Ut alludat ad servum cui aures perforabantur, uti dixi. Secundo, Genebrardus et Ribera vertunt, «aures et corpus mihi fodisti,» id est fodicasti, uti figulus solet argillam fodicare et subigere, ut vas suum efformet: pari modo Tu, o Pater, quasi plastes fodicando subigendoque corpus Meum, illud plasmasti et aptasti Mihi. Tertio, alii vertunt «fodisti,» id est «emisti,» sive «acquisivisti mihi corpus,» illud scilicet aptando et formando. Simili enim hebraismo dicit Osee cap. iii, vers. 2, se uxorem «fodisse,» id est emisse, et emendo sibi desponsasse eam in uxorem quindecim argenteis. Quarto et optime, «carita,» id est, «excidisti Mihi corpus,» sicut solent statuae ex petra, marmore, aliove lapide exscindi; Hebraeum enim «cara,» uti et «carat,» proprie significat, non tam fodere, quam exscindere. Inde enim dicitur «michra,» id est fovea, fodina, vel caverna excisa: cujus ad instar dicunt Hebraei filios exscindi ex corpore parentum. Unde Isaias, cap. li, vers. 1: «Attendite, inquit, ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.» Quod explicans subdit: «Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos.» Ubi, ut interpretatur S. Hieronymus, Abraham vocat petram, ob fidei firmitatem; cavernam vero laci vocat Sarae uterum, ex qua excisi sunt Judaei. Hebraei enim familias vocant «battim,» id est, domos: inde «banim,» id est filii, vocantur «abanim,» id est lapides, ex patre quasi petra, et ex matre quasi fodina excisi et effossi. Sic Christus Daniel. ii, 34, visus est Nabuchodonosori quasi lapis abscissus de monte, qui statuam quadriformem, quatuor monarchias significantem, prostravit et evertit. Sicut enim lapicidae ex petra exscindunt statuas, illasque circumcidunt et concinnant, ut lapidei homines esse videantur, ita Deus ex B. Virgine quasi petra fortissima excidit, composuit et concinnavit tam aures, quam totum corpus Christi. Unde Septuaginta pro «carita,» id est «fodisti,» vel potius «excidisti,» vertunt «katērtisō,» id est, «apte et congruenter coagmentasti, aptasti, concinnasti et perfecisti corpus Meum,» ita scilicet ut corporis Mei partes et membra inter se, et cum toto corpore apte congruant, planeque aptata et composita sint ad suum usum et finem, scilicet ut in corpore hoc Ego Christus Patris Mei voluntatem audire, explere, obedire, laborare, praedicare, pati, crucifigi, immolari possim. Unde Chrysostomus sic explicat: «Corpus autem perfecisti Mihi,» id est, perfectum sacrificium fieri decrevisti, et ad illud concinnasti.


Versus 6: Holocautomata pro Peccato Non Tibi Placuerunt

Psalm. xxxix, legitur «non postulasti.» Licet enim ea Judaeis praeceperis, tamen non ea praecepisti, nec postulasti, quasi ea per se Tibi placerent, Teque peccatis hominum offensum placarent.


Versus 7: Tunc Dixi: Ecce Venio

Cum scilicet incarnatus cognovi holocausta boum hircosque pro peccato Tibi non placere, «tunc dixi: Ecce venio,» ut scilicet, pro priscis hircis, bobus et agnis, qui Te placare non poterant, corpus Meum, sanguinem et vitam Tibi in sacrificium pro peccatis et redemptionem hominum offeram.

Nota: In ipso Christi adventu et ingressu in mundum, id est, ut explicat D. Thomas et Anselmus, in ipso puncto incarnationis, habuit Christus actum, uti rationis, quo Deum omniaque jam dicta cognovit, ita et voluntatis, obedientiae et oblationis, quo Se et mortem Suam, Suos labores et aerumnas, omniaque Sua Deo in pretium pro nostris peccatis nostraque salute obtulit: eaque voluntate sanctificati sumus, ut ait Apostolus, vers. 10. Meruit ergo ex tunc Christus Sibi famam nominis Sui, et corporis gloriam, nobis autem gratiam et salutem: atque hunc oblationis actum deinceps usque ad mortem continuando, idem hocce meritum Suum continuavit; ita ut idem continuo per totam vitam meritus sit Christus, adeoque Christi haec continuata oblatio et tota vita fuerit quasi unicum continuatum meritum, quod in morte ipsius, ita volente et statuente Patre, perfectum est. Ita D. Thomas et Doctores, III part., Quaest. xxxiv, art. 3.

In capite libri scriptum est de Me: ut faciam, Deus, voluntatem Tuam. — Psalm. xxxix, pro «in capite libri,» Hebraei habent «bimgillat sepher,» quod S. Hieronymus et Vatablus vertunt, «in volumine libri,» id est totius sacrae Scripturae, scriptum est de Christo, uti explicat Theophylactus et Photius. Verum Aquila et Symmachus transferunt, «in involucro, in convolutione libri»: quod Septuaginta et ex iis Paulus vertunt «en kephalidi bibliou,» id est, «in capite,» vel «in capitulo libri.» Veteres enim loco librorum utebantur longis membranis, quas in cylindrum convolvebant ad caput vel initium libri, id est, membranae, easque cum legere vellent, revolvebant et explicabant instar chartarum, sive tabularum geographicarum, quas «mappas mundi» vocant. Unde Hebraeum «megillat» (a radice «galal,» id est, «volvere, evolvere») tam voluminis, sive libri caput et initium, circa quod totus liber convolvebatur, quam ipsum librum, sive volumen, quod ita convolvebatur, significat. Addunt aliqui «megillat,» pro «gulgolet,» quod proprie caput hominis significat, et ab eadem radice «galal» descendit, accipi. Sed nusquam alibi ita accipitur: semper enim «gulgolet» caput hominis ob sui convolutionem et rotunditatem, «megilla» vero volumen, sive librum convolvilem significat.

Quaeres, in cujus libri capite haec de Christo scripta sint? Aliqui librum divinae praescientiae et praedestinationis accipiunt, in cujus libri initio de Christo scriptum est: Christus enim est principium omnium Dei operum, estque primus omnium praedestinatorum. Unde Symmachus vertit, «in volumine definitionis Suae scriptum est de me.» Verum alii passim per «librum» accipiunt Sanctam Scripturam. Haec enim absolute et antonomastice Hebraeis dicebatur «liber.»

Primo ergo S. Augustinus in Psalm. xxxix, per «caput libri» accipit initium psalmorum, sive psalmum primum, qui sic incipit: «Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.» Quod licet omnibus justis, Christo tamen vel maxime convenit.

Secundo, S. Hieronymus, initio Traditionum Hebraicarum in Genesin, per «caput libri» accipit initium Geneseos, ubi dicitur: «In principio,» id est, in Filio, ut ipse explicat, «creavit Deus caelum et terram.»

Tertio, S. Chrysostomus accipit initium Evangelii S. Joannis; ibi enim clare dicitur: «In principio erat Verbum, etc., et Verbum caro factum est.» Verum tempore Davidis necdum scriptum erat hoc Evangelium. Haec autem sunt verba Davidis, Psalm. xxxix.

Quarto, Franciscus Ribera, per «caput libri» accipit cap. ii Geneseos, ubi scriptum est de Christo et Ecclesia in sensu allegorico: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea,» etc. Nam uti ex latere dormientis Adae aedificata est Eva, ita postea ex latere Christi dormientis in cruce aedificata est Ecclesia, cum sanguis et aqua ex Eo fluxerunt, in quibus duo maxima Sacramenta, scilicet Baptismus et Eucharistia, figurata sunt. Unde Paulus haec Geneseos verba citans ad Ephes. v, et allegorice explicans, ait: «Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.» Verum haec arcta, exilia et obscura videntur.

Dico ergo, «caput» vel «capitulum» hic idem esse, quod «summam,» q. d. In summa legis, id est, in ipsa lege totoque Pentateucho, totaque sacra Scriptura scriptum est de Me. Sic enim cap. viii, vers. 1, summam dictorum vocat Apostolus «kephalaion,» id est «capitulum.» Unde Hebraeum «bimgillat» verti potest, «in volumine libri scriptum est de me,» id est, in tota sacra Scriptura, ut dixi ex Theophylacto, et ita explicant Eusebius, Didymus, Theodoretus, Cyrillus in Catena Graecorum, in psalmo xxxix.

Vel aptius Graeco et Syro, quod tamen eodem redit, «caput libri» est ipsum argumentum et index libri. Hunc enim indicem significat Graecum «kephalis.» Sic et Hebraeum «megilla» significat convolutionem circa initium et argumentum libri, ac consequenter ipsum argumentum indicemque libri significat. Ita Matthaeus Galenus hic, q. d. «In capite libri,» id est, in argumento et indice totius Scripturae, scriptum est de Me: non quod vere tale argumentum et indicem habuerint Hebraei, qui ex religione et veneratione sacrae Scripturae nec argumentum, nec quidquam aliud addere voluerunt ipsi textui sacrae Scripturae, sed ut sit catachresis et metonymia, qua res dicitur vocari et scribi, cum in se talis est, ut jure et vere ita vocari et inscribi possit. Sic dicitur Isaia cap. ix, quod Christus «vocabitur Emmanuel, admirabilis, consiliarius, fortis, pater futuri saeculi»; «vocabitur,» id est, «erit»: nusquam enim hisce nominibus vocatus legitur Christus, cum in circumcisione tantum vocatus sit Jesus.

Eodem modo ait hic Psaltes, in capite vel argumento libri scriptum esse de Christo: quia sicut argumentum libri in ejus capite et indice scribitur, ita in capite et indice sacrae Scripturae est Christus, id est ipsa sacra Scriptura tota pro argumento suo habet Christum, tota circa Christum versatur. Dicit ergo Christus: «In capite libri scriptum est de Me,» id est, totus index legis Me respicit, tota lex Me spectat, suaque sacrificia et omnia quae habet, dirigit ad Meum sacrificium, Meamque redemptionem significandam et repraesentandam; adeoque quidquid hisce de rebus scribit et praescribit, propter Me scribit et praescribit, ut scilicet Ego veniam in mundum per incarnationem, hoc fine, ut Tuae, o Pater, voluntati, hebraice «retsonecha,» graece «eudokia,» id est, desiderio et beneplacito Tuo satisfaciam, quod est, ut morte Mea redimam et expiem hominum peccata, quae nullis legalibus aliisque victimis expiari potuerunt.

Hinc patet Psalm. xxxix, non de Davide, aut quovis justo, ut volunt Vatablus, Jansenius et Judaei, sed de Christo ad litteram scriptum esse. Christi enim verba sunt haec: «In capite libri scriptum est de me,» ut explicat S. Paulus hic, et passim Patres.

Tropologice, tota Scriptura inculcat nobis obedientiam: haec est summa, hoc argumentum totius Scripturae, sapientiae et virtutis, ut cum Christo dicamus Deo: «Ecce venio, in capite libri scriptum est de Me, ut faciam, Deus, voluntatem Tuam.»

Ut faciam, Deus, voluntatem Tuam. — Refer haec verba, non ad «volui,» quod in Psalm. xxxix sequitur, cum dicitur: «Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.» Sed refer ea ad «ecce venio,» scilicet «ad hoc, ut faciam, o Deus, voluntatem Tuam.» Patet id ex Graeco et Hebraeo. Quod ergo interseritur: «In capite libri scriptum est de me,» quasi per parenthesin interjicitur, et ad utrumque, scilicet tam ad «ecce venio,» quam ad «ut faciam voluntatem Tuam,» referendum est. Scriptum enim est, Christum in carnem venturum, ad hoc, ut faciat et impleat Dei voluntatem circa hominum redemptionem. Quod deinde sequitur in Psalmo: «Volui, et legem tuam in medio cordis mei,» a praecedentibus per hypocolon distinguendum est, q. d. Volui venire in mundum, ad hoc, ut facerem voluntatem Tuam, o Pater; volui, et prompta voluntate acceptavi decretum et voluntatem Tuam de Mea incarnatione et morte pro salute hominum: hancque Tuam legem et statutum in medio cordis Mei impressi et infixi.


Versus 8 et 9: Aufert Primum, ut Sequens Statuat

«Superius dicens» (id est, cum dixisset, scilicet David in persona Christi, Psalm. xxxix): «Quia hostias, et oblationes, et holocautomata» (et victimas) «pro peccato noluisti; tunc dixi» (scilicet Ego Christus, in cujus persona haec scripsit et dixit David): «Ecce venio» (hoc clarius significant Syra et Graeca, quae habent «tote eirēken,» id est, «tunc dixit»; ut sint verba non Christi, sed Pauli, de Christo, q. d. Christus qui paulo ante dixerat: «Hostias et oblationes noluisti,» quia videbat Deo non placere, nec Eum placare, tunc dixit: Ecce venio, ut faciam Tuam, Deus, voluntatem: quibus verbis) «aufert primum, ut sequens statuat,» — id est, aufert prius vetus, scilicet sacerdotium et sacrificium, per hoc, quod ait: «Hostias noluisti, ut sequens,» graece «to deuteron,» id est secundum, scilicet Christi obedientiam et sacrificium, «statuat,» dum subdit: «Tunc dixi: Ecce venio,» ut Me Tibi in cruce immolando, «faciam voluntatem Tuam,» o Pater.


Versus 10: In Qua Voluntate Sanctificati Sumus per Oblationem Corporis Jesu Christi Semel

Id est, per hanc voluntatem Patris, quam suscepit et adimplevit Christus offerens Se pro nobis in cruce, puta, per victimam non legalem boum et ovium, sed Christi ipsius, justificati et sanctificati sumus.


Versus 11: Et Omnis Quidem Sacerdos (Veteris Legis) Praesto Est Quotidie Ministrans, et Easdem Saepe Offerens Hostias, Quae Nunquam Possunt Auferre Peccata

Ne mirentur Hebraei, tot tamque variis assueti sacrificiis et mactationibus, haec omnia esse abolita per unam Christi immolationem in cruce, illud ipsum inculcat et saepe repetit, docens causam hujus rei esse, quod legalia sacrificia peccata expiare non poterant, ideoque semper repetebantur: Christus autem unica Sui oblatione in cruce, omnia hominum peccata expiavit.

Nota: Pro «praesto est» graece est «hestēke,» id est, «adstat continue et constanter,» scilicet altari et Deo Deique sacrificiis et ministeriis, sicut famuli adstant domino aut regi dum ei ministrant. Hinc Hebraei «amad,» id est «stare,» sumunt pro «lehaqriv,» id est, «sacrificare et sacris operari.» Stare enim coram Domino idem est, quod agere sacerdotem coram Domino, ministrare, aut Levitam, Deoque sacrificare, aut in aliis sacris functionibus, ut patet Num. iv, 3; Num. xvi, 16; II Paralip. xxix, 11; II Esdrae. vii, 63.


Versus 12: Hic Autem Unam pro Peccatis Offerens (Graece «prosenenkas,» Id Est, Postquam Obtulit) Hostiam, in Sempiternum Sedet in Dextera Dei

q. d. Christo non est opus pluribus hostiis. Unica enim hostia omnia expiavit, caelumque Sibi et nobis reseravit, ut in eo jam gloriosus sedeat a dextris Dei.

Nota: Opponit sedere Christi vel stare vel astare sacerdotum legalium. Stare enim signum est servitutis et ministerii: sedere autem dominatus, cui ministerium exhibeatur, inquit Theophylactus.


Versus 13: De Cetero Exspectans, Donec Ponantur Inimici Ejus Scabellum Pedum Ejus

q. d. Deinceps amplius non ministrabit, non immolabit, non offeret Se Christus; sed tantum exspectat diem judicii, ut tunc omnes infideles Sibique rebelles subjiciat, conterat, condemnet: itaque plena victoria de hostibus parta in aeternum regnet et triumphet. Injicit Apostolus de more hisce verbis aculeum constantiae et patientiae Hebraeis, ut pro Christi fide spoliationem et exilium fortiter et generose ferant, cogitantes, certoque sperantes brevi hosce suos et Christi spoliatores et inimicos, tam Christi, quam suis pedibus subjiciendos et conculcandos esse.


Versus 14: Una Enim Oblatione, Consummavit in Sempiternum Sanctificatos

Dat causam, cur Christus jam sedeat a dextris Dei, tantumque exspectet, ut inimici Suis pedibus subjiciantur. Causa haec est, quia una Sui oblatione Christus omnia consummavit, ut nihil jam Ei offerendum, laborandum, perficiendum restet, q. d. Christus unica Sui oblatione in cruce «consummavit,» id est, dedit consummatam oblationem, consummatum et perfectum pretium redemptionis nostrae, quo quasi fonte immenso et inexhausto, semper et usque ad finem mundi, imo in omnem aeternitatem valituro, «sanctificatos,» graece «tous hagiazomenous,» id est, eos qui sanctificantur, consummet et perficiat, id est, perfecte sanctificet et quasi Deo consecret. Hoc enim significat Graecum «teteleiōke.» Ita nimirum, ut, licet infiniti homines nascerentur, et infinita peccata committerent, ad eos sanctificandos non opus esset alia oblatione, sed ad hoc unica haec Christi in cruce oblatio sufficeret, per cujus applicationem omnes illi ab omnibus suis peccatis perfecte justificarentur et sanctificarentur. Ita Patres, et Concilium Tridentinum, sess. xxii, cap. 1. Christus ergo in cruce sanctificatos «consummavit,» quantum est in Se, et ex parte Sua, id est, consummavit in actu primo. Nam in actu secundo, et re ipsa consummat et perficit nos per baptismum, paenitentiam, Eucharistiam, aliaque Sacramenta et bona opera, quibus applicat nobis generale et consummatum sacrificium, pretium et meritum Suae crucis. Clarum enim est, quod per solam Christi in cruce oblationem, non omnes infideles, Pagani et peccatores sint justificati; sed requiri, ut haec Christi oblatio iis applicetur, non per solam fidem, ut volunt Novantes, sed etiam per bona opera, et Sacramenta ad id a Christo instituta, ut omnibus saeculis docuit Ecclesia.


Versus 15: Contestatur Autem Nos et Spiritus Sanctus

Graece «epimartyrei,» id est testificatur, testimonium perhibet huicce rei, scilicet quod remissio peccatorum non a Mose, sed a Christo; non a veteri Testamento, sed a novo; non a sacrificiis hircorum et vitulorum, sed ab unica Christi in cruce oblatione, per quam Christus in sempiternum consummavit sanctificatos, sit petenda.

Idipsum probavit jam testimonio ipsius Filii Dei, vers. 6 et 7, et testimonio Patris, vers. 13. Pater enim excludens veterem legem et sacrificia Aaronica, dixit Filio, Psalm. cix: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Et post peractum in cruce sacrificium ascensumque Christi in caelum, dixit Ei: «Sede a dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum.» Hic illud ipsum probat testimonio Spiritus Sancti, qui per Prophetas, ac praesertim per Jeremiam locutus, hanc remissionem peccatorum per Christum, in novo Testamento dandam praedixit et promisit. Hoc Jeremiae testimonium citavit jam ante Apostolus, cap. viii, vers. 10, ubi illud explicui.


Versus 18: Ubi Autem Horum (Peccatorum Est) Remissio: Jam Non Est Oblatio pro Peccato

«Oblatio,» scilicet qua satisfiat pro peccato, quaque lytrum peccatorum condignum persolvatur, pretiumque comparetur, cujus applicatione omnes re ipsa a servitute peccati et diaboli liberemur, justificemur et sanctificemur. De tali enim oblatione loquitur Paulus, uti docent Patres, et fatetur Calvinus et Beza. Non ergo excludit hic Paulus oblationem Missae, quae aeque ut fides, baptismus et paenitentia, hoc oblationis in cruce peractae lytrum et pretium nobis iterum et iterum applicat, dum iterum et iterum in peccata relabimur.

Perperam ergo et insulse ex hoc Apostoli loco, et ex cap. vii, probare conatur Lutherus, Missam esse abominationem magnam, idque se didicisse asserit ab angelo tenebrarum, puta a diabolo, quando cum eo hac de re disputans, ab eo se convictum fuisse fatetur lib. «de Missa privata et unctione sacerdotum,» quem edidit anno 1534. Argumenta Lutheri et sequacium ejus sunt quatuor, quae hic breviter repetam et dissolvam.

Primum, Apostolus hac epistola solum Christum statuit pontificem et sacerdotem: ergo non sunt ponendi in Ecclesia alii sacerdotes, ergo nec sacrificium Missae.

Respondeo ad antecedens, Christum esse solum pontificem, talem scilicet, qui Sua victima crucis pro peccatis omnibus satisfecerit, quique peccatorum sit redemptor. Qua in re nullus Christo succedit honore et officio par, sicut Aaroni successit Eleazarus, Aaroni in pontificatu par et aequalis. Neganda est ergo utraque consequentia argumenti: nostri enim sacerdotes non sunt pares Christo, sed Christi vicarii et ministri, qui crucis sacrificium identidem nobis per Missae sacrificium repraesentant et applicant.

Secundum, Apostolus hac epistola inculcat unicum Christi in cruce sacrificium: ergo nullum est illud, puta Missae sacrificium; adeoque Missa injuria est cruci Christi.

Respondeo ad antecedens, Apostolum loqui de universali et omnipotenti sacrificio: illud enim est unicum in cruce peractum, ex quo vim habent nostra sacrificia. Illud enim unicum fuit quasi materia, fons et pretium nostrorum; nostraque illius sunt quasi rivulus, applicatio et repraesentatio continua. Unde patet, Missam non esse injuriam cruci, cum sit crucis assidua commemoratio et commendatio: sacrificium enim crucis nobis pretium comparavit, Missa vero confert nobis hujus pretii applicationem. Alioquin enim Ecclesia, quae Christi respublica est, et lex perfectissima, careret quotidie sacrificio et cultu Dei latriae solemni et publico. Cum nulla gens, nulla religio, nulla Ecclesia fuerit unquam sine sacrificio et sacerdotio, quis credat hoc unum a Christo neglectum, cum institueret formaretque Suam Ecclesiam, quasi rempublicam divinam et omnibus numeris absolutam?

Tertium, Apostolus docet ideo vetera sacrificia cessasse, quia quotidie quasi infirma et inefficacia repetebantur; atqui talis quoque est Missa.

Respondeo, Missam non esse talem: illa enim vetera repetebantur, eo quod nullam haberent vim expiandi culpam veram, sed tantum legalem et umbraticam. Haec enim est eorum infirmitas. Repetebantur quoque ut adumbrarent sacrificium Christi, et ut excitarent offerentes ad Christi fidem et dilectionem, ut per eam, remissionem obtinerent. Nostra vero Missae sacrificia repetuntur, quia in nova recidimus peccata, quae nova expiatione sacrificii, quo nobis applicetur meritum et satisfactio sacrificii crucis, indigent. Tantum enim opponit Apostolus Aaronica sacrificia, Christi in cruce sacrificio, in virtute merendi, expiandi et satisfaciendi, in qua illa fuerunt infirma et inefficacia, Christi vero fuit potens et efficacissimum: non autem opponit aut confert sacrificium expiatorium, quale fuit crucis, cum applicatorio, qualis est Missa, immo hoc sub illo tacite subintelligit; est enim hoc illi subordinatum, adeoque idem cum illo, quoad victimam. Hanc enim eandem habet, scilicet corpus et sanguinem Christi, quam tamen in sacrificio Missae Christus voluit esse certae et limitatae virtutis et efficaciae quoad vim impetrandi et satisfaciendi, cum in cruce fuerit illimitatae et immensae.

Quartum est Calvini: Satis, inquit, meritum et pretium sacrificii crucis nobis applicant verbum Dei, fides et Sacramenta; ergo ad hanc applicationem non est opus Missa.

Respondeo, negando antecedens. Licet enim fides et Sacramenta applicent nobis meritum quoad justificationem, non tamen applicant illud quoad propitiationem; quia sola Missa est sacrificium propitiatorium, quod «ex opere operato» impetrat gratiam praevenientem, qua excitemur ad fidem, poenitentiam, et Sacramenta, quibus justificemur, suscipienda. Atque hac de causa toties repetit et inculcat hic Apostolus, quod Christus assistat Deo, ejusque vultui pro nobis appareat, quod sit sacerdos aeternus, quod interpellet pro nobis, quod offerat Sua dona et hostias, quae sane jam aliae non sunt, quam sacrificia Missae, quae Ipse quotidie per sacerdotes a Se institutos offert, ut docent Patres omnes, et Concilium Tridentinum loco citato.

Ubi adverte: Sacramentorum est justificare, sacrificii vero est propitiare, sive Deum propitium reddere; ut scilicet peccatorum incipiat misereri, eisque gratiam praevenientem et excitantem largiatur. Eucharistia ergo sive Missa, qua sacrificium est, impetrat nobis gratiam hanc praevenientem, atque simul impetrat remissionem poenae peccatis debitae, insuperque culpae venialis: culpam autem mortalem per se non tollit aut abolet, nisi in eo, qui bona fide nesciens se esse in culpa mortali Missam celebraret, huic enim Eucharistia culpam mortalem remittit, primamque gratiam et justitiam confert; sed id facit non qua sacrificium, sed qua Sacramentum est. Unde peccator laicus peccatum suum ignorans, et bona fide Eucharistiam sumens, pari modo ex ea peccati remissionem primamque gratiam et justitiam consequitur.


Versus 19: Habentes Itaque, Fratres, Fiduciam in Introitu Sanctorum, in Sanguine Christi

Id est per sanguinem Christi, non autem per sanguinem hircorum et vitulorum legis veteris. Incipit hic secunda epistolae pars, qua Apostolus more suo a dogmatibus transit ad mores Hebraeorum efformandos. Hactenus enim docuit eos, veram fidem, justitiam et salutem petendam esse a Christo, non a lege: jam hortatur eos ad constantiam in eadem fide et pietate Christiana, ne scilicet ob Judaeorum persecutiones, odia et bonorum expilationes, ab ea desciscant. Ita Theophylactus.

Nota: «Fiduciam in introitu,» vel, ut graece est, «eis tēn eisodon,» id est, «in introitum sanctorum,» vocat Apostolus spem introeundi in Sancta sanctorum, id est, in coelum. Ita Theophylactus.

Posset secundo, sic explicari cum nonnullis, q. d. In ipso Christi introitu in Sancta sanctorum, id est in coelum, habemus spem nos etiam in illud introituros.


Versus 20: Quam Initiavit Nobis Viam Novam, et Viventem per Velamen, Id Est Carnem Suam

Pronomen «quam» coheret cum «viam novam,» refertque introitum sanctorum. Unde aliqui ex Graeco clarius hic vertunt et legunt «quem,» scilicet introitum; sed Latina syntaxi eadem est sententia et sensus, sive vertas «quam,» sive «quem.» Hic enim introitus non est aliud, quam via in coelum. Via enim in coelum est initium introitus in coelum et introitus in coelum est complementum viae in coelum.

Secundo, Vatablus in voce «ton,» id est «crass,» subaudiens «kata,» paulo clarius ita vertit, «cum habeamus libertatem introeundi in Sancta per sanguinem Jesu, ea via, quam dedicavit nobis.»

Tertio, Syrus haec ita trajicit: «Habemus fiduciam in introitu aedis sanctae, et viam vitae» (id est, ad vitam et salutem aeternam) «per sanguinem Jeschua, quam initiavit nobis.» Sed hae versiones licet in se clare sint, verba tamen Graeca invertunt et distorquent: unde Latina nostra versio planissima est, et ad verbum Graeco respondet, juxta explicationem jam datam.

Initiavit,«enekainisen,» id est innovavit, primus calcavit et inivit, vel etiam dedicavit aliisque communem fecit, ut vertit Vatablus; inde enim Encoenia vocantur dies dedicationis. Primus ergo Christus viam in coelum initiavit, quia primus illam ingressus est, itaque ex invio viam fecit, eamque nobis stravit et complanavit. Alludit enim Paulus ad eos, qui primo vias ob nivem aut similem causam invias ineunt, calcant, easque secuturis pervias efficiunt, uti faciunt in Alpibus incolae: quod gallice dicimus, «Il nous a frayé le chemin»; et flandrice, «Hy heeft ons den wegh ghebaent.» Hoc enim est viam initiare, et initiando complanare, aliisque communem et perviam efficere.

Viam novam. — Pro «novam» graece est «prosphaton,» id est recentem, novam, nullius pede hactenus calcatam.

Et viventem, — id est permanentem, seu perpetuae efficaciae, vigentem semper et florentem.

Secundo, «viventem,» id est, quae ad vitam aeternam ducit. Unde Syrus vertit «urecha dechaie,» id est viam vitae.

Tertio et optime, «viventem,» quia haec via vivens et animata est caro Christi, et Christus ipse, qui dicit: «Ego sum via, veritas et vita.» Per velamen enim erat via in Sancta sanctorum; velamen autem hoc significabat carnem Christi, ut subdit Apostolus. Sicut ergo per velamen discissum vel divisum, quasi per viam apertam et patefactam ibatur in Sancta sanctorum: ita per carnem Christi in cruce discissam, quasi per viam imus in coelum. Itaque sicut via Alpium vocatur via per Alpes, ita via velaminis vocatur via per velamen, id est per carnem Christi. Quare via in coelum est caro Christi passa, sive Christus ipse passus, quam fide et spe, quasi duobus pedibus incedimus et calcamus, dum credimus et speramus per Christi passionem nos perventuros ad remissionem peccatorum, justitiam, sanctitatem et salutem; itaque hac via recta pergimus et tendimus ad coelum. Praeclare S. Ambrosius in Psal. cxviii, serm. 5: «Creatus,» inquit, «Christus secundum susceptionem carnis, ut redimeret creaturas. Creatus, ut vias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad Dei regnum. Ergo quia principium est viarum Dei, hoc principium sequamur. Prius viam novi ingressus est Testamenti, ut eam sterneret nobis. Si jejunamus, ante nos ille jejunavit. Si pro nomine ejus sustinemus injurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione, cervices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas; ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. Denique quasi praecedens ait Petro: Tu me sequere; et ideo Petrus cursum consummavit, quia secutus est Christum,» etc.

Per velamen, id est carnem Suam. — Hinc patet velum, quod erat ante Sanctum sanctorum, eaque velabat, significasse allegorice carnem Christi, idque apposite. Primo, quia carne Christi velabatur divinitas illius, sicut velo hoc velabatur Deus sedens super Cherubim in Sancto sanctorum. Ita Anselmus et alii Patres.

Secundo, quia per carnem Christi patefactum est coelum, sicut per velum in altum sublatum patefiebant Sancta sanctorum: cujus rei typo velum hoc in passione Christi scissum patefecit Sancta sanctorum, ut significaretur per carnem Christi in passione discissam, viam et aditum nobis esse reseratum in coelum, uti jam dixi. Ita Chrysostomus.


Versus 21: Et Sacerdotem Magnum super Domum Dei

Repete et supple «habentes.» «Domum Dei» vocat coelum, ut vult Theophylactus, vel potius Ecclesiam, tam militantem, quam triumphantem. Utrique enim praesidet et imperat Christus.

Notat hic Paulus tria bona Christianis per Christum data, primum est fiducia accedendi ad Deum; secundum, via strata in coelum; tertium, pontifex et advocatus ipse Christus. Ne quis enim timidior diceret: Fateor iter esse stratum, sed quomodo terribilem irati Patris, in quem peccavi, conspectum subibo? occurrit Paulus: Ne timeas, inquit, habes Christum pontificem, qui te inducet, et propitium tibi Patrem efficiet. Unde infert, dicens: «Accedamus cum vero corde,» etc.


Versus 22: Accedamus cum Vero Corde, in Plenitudine Fidei, Aspersi Corda a Conscientia Mala, et Abluti Corpus Aqua Munda

Nota: Cor verum vocat cor sincerum, non fucatum, quod Hebraei vocant «neeman,» id est fidele, verum, sincerum.

In plenitudine fidei. — Id est, cum plena fide, graece «en plērophoria pisteōs.» Quod secundo, cum Vatablo verti potest, cum plena persuasione, certitudine et firmitate fidei, uti dixi Rom. xiv, 5. Tertio, Syrus vertit «betuchelana dehaimanuta,» id est cum fiducia fidei, id est cum fiducia fideli, sive quam parit recta, plena et certa fides.

Aspersi corda (id est in cordibus et mentibus nostris lustrali sanguine Christi, eoque emundati) a conscientia mala. — Id est a peccatis, quae conscientiam malam et vitiosam efficiunt. q. d. Puris cordibus accedamus ad Deum. Metonymice enim ponitur aspersio pro purgatione et puritate, quae per aspersionem efficitur. Alludit ad aspersionem sanguinis, qua fiebat legalis expiatio, ut dixi cap. ix, vers. 13. Pari enim modo interna animae expiatio fit per aspersionem, id est, applicationem sanguinis Christi in baptismo. De baptismi enim aspersione et emundatione loqui Apostolum, patet ex sequentibus.

Et abluti corpus aqua munda. — Aquam baptismi vocat mundam, id est purgantem et mundantem. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus. Non bene ergo id nonnulli negant: nam aqua quae jam corpus emundat, non est alia, quam aqua baptismi. Alludit ad aquam expiationis, ex cineribus vitulae rufae confectam: Judaei enim immundi, si ea corpus abluerent, legaliter mundabantur, mundique censebantur, q. d. Sicut Judaei immundi aspersi aqua expiationis, eaque emundati, munde, religiose et fidenter accedebant ad Deum in suo tabernaculo et templo habitantem: ita multo magis nos, qui per baptismum non solum in corpore, sed etiam in anima abluti sumus, idque per applicationem sanguinis Christi, quam facit baptismus puro jam corde et corpore, sancte et alacriter ad Deum accedamus.


Versus 23: Teneamus Spei Nostrae Confessionem Indeclinabilem

«Confessionem spei» vocat fidem, fideique professionem, qua baptismum accepturi Hebraei recitantes Symbolum de more, professi sunt se credere in Christum, et per Christum credere et sperare carnis resurrectionem, et vitam aeternam in coelo. Vide dicta cap. iii, vers. 1. Evangelium ergo est confessio nostra. Pari modo Mahomet suam fidem et legem vocavit arabice «alcoran,» id est confessio, a radice «karrar,» id est confessus est: eo quod in Alcorano descripserit fidem et legem, quam omnes Mahometani confiteri et profiteri debeant.

Hanc ergo fidem fideique confessionem quae spem jam dictam excitat et acuit, vult Apostolus servari «indeclinabilem,» id est firmam et inconcussam; quae non vacillet, non nutet huc illuc, nec declinet a recto rectaque fide, etiam urgentibus et impellentibus persecutionibus.

Secundo, ut Anselmus, «indeclinabilem,» id est quae deorsum non inclinetur, ut deprimatur et devergat ad cupiditatem opum rerumque terrenarum; sed semper quasi ignis more suo sursum acclinet et assurgat, tendatque ad desiderium et prosecutionem bonorum coelestium et aeternorum, quae sunt objectum hujus fidei, confessionis et spei. Unde subdit Apostolus:

Fidelis enim est, qui repromisit. — Deus scilicet, qui haec bona caelestia, uti promisit, ita fideliter ea vobis conferet et praestabit, si et vos vicissim Illi fideles et in fide Christi constantes perseveretis, pro eaque bona terrena contemnatis, et, si opus sit, perdatis et profundatis.


Versus 24: Et Consideremus Invicem in Provocationem Charitatis et Bonorum Operum

Pro «in provocationem» graece est «eis paroxysmon,» id est ad exstimulationem, q. d. Homines vitiosi considerant vitiosa aliorum exempla, ut ea imitentur; vos vero, o Hebraei Christiani, considerate mutua Christianorum exempla charitatis, aliorumque bonorum operum, quae vos provocent et incitent non ad invidiam, sed ad imitationem, ut scilicet pro omnibus vestris tam negotiosis, corporeis et inanibus legalibus observantiis, observetis et exerceatis sustem officia et actus charitatis, aliarumque virtutum, sicut alios Christianos videtis facere. Quemadmodum enim ferrum ferro acuitur, et lapis lapidi allisus ignem elicit: sic anima animae commorans, ad eadem ipsam incitat, ut charitate ardeat, sicut et ipsa ardet, ut notat Chrysostomus et Theophylactus: tanta vis est exempli. Et quis dubitet in illo nascentis Ecclesiae fervore Christiano, virtutum fuisse ferventissimam contentionem?


Versus 25: Non Deserentes Collectionem Nostram, Sicut Consuetudinis Est Quibusdam

Pro «collectionem» graece est «episynagōgēn,» id est aggregationem, ut vertit Vatablus et Erasmus. Per aggregationem et collectionem hanc, Apostolus primo, intelligit Ecclesiam, q. d. Ne deseratis, o Hebraei, per apostasiam aut haeresim Ecclesiam Christianam, cui aggregati estis, et in qua collecti et compacti estis, quasi in unum idemque corpus Christi mysticum. Timebat enim Apostolus, ne Hebraei metu et persecutione Judaeorum, ab Ecclesia ad Synagogam et Judaismum deficerent: hinc ad eos in fide et Ecclesia Christi confirmandos identidem eos ad constantiam adhortatur, hicque, uti dixi initio epistolae, finis et scopus est totius epistolae. Unde et subdit: «Voluntarie enim peccantibus» (apostatantibus) «nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccato hostia.»

Secundo, per aggregationem et collectionem hanc intelligit Apostolus coetus Ecclesiae et conventus fidelium ad sacram synaxim, et ad verbum Dei precesque publicas: hos ergo conventus vult Apostolus a Christianis diligenter frequentari, tum ut publice fidem suam profiteantur, Deumque colant, et publicas ei laudes et gratiarum actiones persolvant; tum ut in iis invicem excitent et provocent ad charitatem et bona opera, ac praesertim ad constantiam in fide, instante persecutione. Illi enim publici et mutui congressus mire fovent fidem et charitatem, quae in secessu et separatione diuturniori languescit. Sic enim S. Ignatius, in suis epistolis assecla et sectator S. Pauli, paulo post Pauli tempora, Ephesios et Smyrnaeos cohortatur, ut frequentent hos coetus Ecclesiasticos, et causam reddit: «Quia,» inquit, «confirmabunt vos»; ac minatur, si ab iis se subtrahant, fore ut excidant a fide et charitate. Ita quoque explicant S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius. Hic sensus connexus est et subordinatus priori: qui enim Ecclesiae coetus negligunt et deserunt, facile quoque urgente persecutione, Ecclesiam ipsam fidemque Christi deserunt et abnegant.

Male ergo novantes hunc locum torquent contra vitam eremiticam. Apostolus enim loquitur de iis, qui Ecclesiam, vel ob metum, vel ob desidiam negligunt aut deserunt; non autem loquitur de iis, qui turbam saeculi et saecularium conversationem, pietatis, puritatis et contemplationis studio fugiunt. Adde, Eremitas omni saeculo solere diebus Dominicis et festis ad sacras synaxes, preces et collectiones spirituales in Ecclesiam convenire, eaque quae ibi audierant, in eremum redeuntes per hebdomadam meditari et exercere.

Sicut consuetudinis est quibusdam. — Insinuat Apostolus aliquos tepidiores et torpidiores, a fide et Ecclesia Christi metu Judaeorum defecisse, ut notat Theodoretus, ideoque reliquis eamdem apostasiam metuens, eos tota epistola ad constantiam animat et corroborat.

Sed consolantes. — Graece «parakalountes,» id est consolantes, vel etiam exhortantes, scilicet singuli, non tantum seipsos, sed alios, ut scilicet alter alterum in persecutione soletur, exhortetur et instiget tum ad constantiam in fide et Ecclesia Christi, tum ad conventus Ecclesiasticos et coetus fidelium frequentandos: qui tum fide et Ecclesia Christi fovemur et communimur; nam illo tempore, prout persecutio fervebat, aut sedabatur, hic illicve fiebant conventus et synaxes. Vult ergo Apostolus ut quisque proximo horam et locum conventus indicet et admoneat, ad eumque cohortetur et excitet. Id exigit filum orationis Paulinae, et colligitur ex S. Ignatio et Chrysostomo jam citatis. Id fecisse Martyres primis trecentis Ecclesiae annis patet passim ex eorum Actis. Vult autem Apostolus ut alter alterum ad hoc excitet, proponendo tum alia, tum vel maxime spem gloriae et retributionis aeternae brevi consequendae. Hoc enim est quod subdit:

Et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. — Graece «tēn hēmeran,» id est, illum diem, scilicet judicii et excidii tum orbis, tum urbis Hierosolymae sub Tito et Vespasiano: quae antonomastice dicitur «dies,» in qua hostes vestros Judaeos extrema ultio, vos vero plena laborum et afflictionum omnium manet merces et retributio. Nam ex acrimonia persecutionum, bellorum, tumultuum, ac praesertim ex abominatione desolationis, quam brevi visuri estis, aliisque signis praedictis a Christo, Matth. xxiv, finiale videre potestis, o Hebraei, sensim magis appropinquare, imo instare hanc diem excidii urbis Hierosolymae. Agite ergo, durate modicum in persecutione, quoniam appropinquat redemptio vestra.

Nota: Alludit Paulus ad verba Christi, Matth. cap. xxiv, vers. 33, et Lucae xxi, 28: ideoque aeque ac Christus confuse et mixtim loquitur de die judicii et excidii tam orbis quam urbis, eo quod Apostoli, et post eos alii Christiani putarent eodem tempore fore excidium urbis et orbis. Putabant enim Jerusalem cum templo diruendam esse in glorioso Christi adventu et regno, quod erit in fine mundi et excidio orbis. Id sibi colligere videbantur ex dictis Christi, Matth. xxii, 7 et 8, et Matth. cap. xxiii, vers. ult. et penult., sed non recte, ut ibi dixi. Christus tamen et Paulus, ut eos in metu et spe contineant, eos in hoc errore relinquunt.


Versus 26: Voluntarie Enim Peccantibus Nobis Post Acceptam Notitiam Veritatis, Jam Non Relinquitur pro Peccatis Hostia

Galenus ex Clemente Alexandrino, lib. II Stromat., putat Apostolum loqui de quolibet peccato, quod voluntarie et ex certa scientia committitur, atque asserere quod omne tale aegre remittatur. Verum ex circumstantiis patet Apostolum tantum loqui de peccato apostasiae: dat enim hic causam cur dixerit versu praecedenti non esse deserendam collectionem nostram, quia scilicet, si id faciamus, non relinquetur nobis hostia peccati hujus expiatrix: ergo per «voluntarie peccantes» intelligit deserentes collectionem, id est, coetus Ecclesiae, ipsamque Ecclesiam. Unde pro «peccantibus,» graece est «hamartanontōn,» quod cum Ribera verti potest, «deficientibus» vel «desciscentibus,» scilicet ab Ecclesia et fide, quam sponte capessiverunt. Peccatum enim Hebraei vocant subinde «ascam,» id est desitionem vel defectionem.

Secundo, id patet ex eo, quod ait: «Peccantibus post acceptam notitiam veritatis,» q. d. Peccant hi, quia fidem agnitam deserunt. Sicut enim in veteri Testamento apostasia ad idola, ita in novo Testamento apostasia a fide ad judaismum vel infidelitatem antonomastice est et dicitur peccatum.

Tertio, id patet ex vers. 29, ubi ait, hos peccantes Filium Dei conculcare, et sanguinem testamenti pollutum ducere, et spiritui gratiae contumeliam facere; quia videlicet Christi redemptionem Christumque negant, itaque tam Christo quam Spiritui Sancto ingrati et contumeliosi sunt.

Quarto, quia vers. 32 et seq. hortatur eos ad constantiam in fide et Ecclesia Christiana. Sensus ergo Apostoli est, q. d. «Voluntarie peccantibus,» peccato scilicet apostasiae, sive desciscentibus voluntarie a Christo et collectione nostra, id est Ecclesia, «non relinquitur» id est aegre et vix relinquitur, «hostia pro peccato,» qua peccatum illud expient, tum quia tales apostatae plane indigni sunt venia, tum quia sua certa malitia et infidelitate claudunt fontes divinae misericordiae.

Adde, proprie et rigide apostatis Hebraeis a Christo ad judaismum deficientibus nulla relinquebatur hostia aut veniae spes: quia talibus in tali statu manentibus, nec Christus, utpote quem abnegant, nec alius Messias venturus, utpote qui nullus est, nec legis sacrificia, utpote infirma et jam abolita, prodesse poterant. Tales ergo Hebraeos (qualibus hic loquitur Apostolus) non hostia, non venia, sed terribilis tantum Dei ultio manet.

Nota: Chrysostomus, Ambrosius, Anselmus et Theophylactus, per «hostiam pro peccato» intelligunt baptismum; quia baptismus est figura mortis Christi, qui fuit hostia pro peccato, q. d. Voluntarie peccantes post baptismum, nullo amplius baptismo expiari possunt. Sed hoc durius et coactius est, estque praeter mentem Apostoli. Apostolus enim sic peccantibus ait nullam relinqui hostiam, sed tantum terribilem Dei vindictam. Jam si per «hostiam» baptismum intellexisset, excipere potuisset aliquis dicendo, sic peccantibus non relinqui quidem baptismum, non tamen ideo Dei judicio et vindictae eos reservari, quia medium quid eis relinquitur, videlicet poenitentiae Sacramentum, quod est quasi secunda post naufragium tabula.

Hinc patet, perperam hoc loco abusum esse Novatum, cum docuit lapsis negandam esse poenitentiam et veniam; maxime cum ipse non tam negaret poenitentiam coram Deo, lapsosque, si poeniterent, Deo reconciliari posse, quam contenderet ab Ecclesia non admittendos esse lapsos, etiamsi poeniterent, ad communionem communemque Ecclesiae societatem.


Versus 27: Terribilis Autem Quaedam Exspectatio Judicii (Repete, «Relinquitur Voluntarie Peccantibus,» et Apostatantibus), et Ignis Aemulatio, Quae Consumptura Est Adversarios

Graece est «pyros zēlos,» id est, ignis zelus et aemulatio.

Ubi nota prosopopoeiam: quasi enim ignis tam conflagrationis mundi, quam inferni, esset animatus, essetque quasi bellua, puta leaena quaedam irritata et exacerbata, furensque ad sui vindictam, ita tribuit illi Paulus sensum et zelum vindicandi peccata in communem Deum admissa. «Zelum ergo ignis» vocat ignis vehementiam et impetum ulciscendi, quo ignis hic quasi naturali quodam zelo gloriae Dei accensus, ulciscetur et puniet acerrime peccata et injurias in Deum dominum et creatorem suum admissas. Ita Chrysostomus et Theophylactus. Simili prosopopoeia Sapiens, Sap. v, 21: «Pugnabit, inquit, cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur» (id est, emittentur et ejicientur, scilicet haec jacula fulgurum in impios), «et ad certum locum insilient, et a petrosa ira» (graece «ek petrobolou orgēs,» id est, ex ira lapidatrice, vel saxorum jaculatrice) «plenae grandines mittentur» (id est, vibrabuntur. Alludit ad catapultam veterum, qua saxa vel in moenia, vel in hostes conjici solent): «excandescet in illos aqua maris» (vide hic zelum maris) «et flumina concurrent duriter: contra illos stabit spiritus virtutis» (ventus validissimus), «et tanquam turbo venti dividet» («ekrhipisei,» id est, eventilabit) «illos: et ad eremum perducet» («eremōsei,» id est, desolabit, desolatam faciet) «omnem terram iniquitas illorum.»

Ubi nota, haec quae hic impiis comminatur Sapiens, eis obventura, primo, paulo ante judicium universale: tum enim omnes creaturae affligent impios Antichristi asseclas et praecursores, ut patet toto cap. viii et xvi Apocal., et cap. ix, 4.

Secundo, statim post judicium. De hoc enim tempore proprie loquitur Sapiens, vers. 16 et 17, qui proxime praecedunt, et vers. 1. Videtur ergo dicere hic Sapiens quod data et lata a Christo sententia damnationis in reprobos, mox omnia elementa in eorum vindictam assurgent, quasi lictores et administri Christi domini et creatoris sui, scilicet coelum, ignis et aer, vibrando in eos ignem, fulgura, ventos, grandines, mare, effervescendo et exundando, ut eos cum terra absorbeat et obruat; terra, sub pedibus eorum hiando, ut corpora et animas eorum deglutiat et deturbet in infernum. Vide quantus hic sit zelus ignis et creaturarum omnium pro Deo creatore ac domino suo pugnantium, ejusque offensas et injurias vindicantium.


Versus 28: Irritam Quis Faciens («athetēsas,» Id Est, cum Quis Contempserit, Violaverit, et, ut Syrus, «daaber,» Id Est, Qui Transgressus Fuerit) Legem Moysi, Sine Ulla Miseratione Duobus vel Tribus Testibus (Convictus) Moritur

Probat argumento a minori ad majus, scilicet ex poena mortis proposita iis qui unum praeceptum Mosis repudiassent et transgressi essent, gravissime puniendos eos qui totam Christi legem abjecerint, ab eaque apostataverint.


Versus 29: Quanto Magis Putatis Deteriora Mereri Supplicia, Qui Filium Dei Conculcaverit, et Sanguinem Testamenti Pollutum Duxerit, in Quo Sanctificatus Est

Ambrosius et Theophylactus putant haec dici de iis, qui indigne suscipiunt Sacramenta.

Secundo, Galenus et alii putant haec dici de quovis peccato mortali, quod fideles admittunt: per hoc enim implicite et interpretative contemnunt et quasi conculcant gratiam, redemptionem, mortem et sanguinem Christi. Verum, ut probavi vers. 26, loquitur Apostolus proprie de apostatis a Christo, Christique fide et collectione, id est Ecclesia. Hi enim proprie Christum Dei Filium, ejusque sanguinem, quo novum foedus et testamentum inter Deum et homines de aeterna haereditate eis danda sancitum est, quoque in baptismo abluti et sanctificati sunt, conculcant et pollutum ducunt, dum eum, quasi res inutilis, profana, nulliusque momenti, imo falsa et ficta foret, contemnunt, abnegant, abjiciunt: et hoc ipso Spiritui gratiae, id est, Spiritui Sancto, qui est auctor gratiae in Christi baptismo acceptae, quae eos Deo gratos, sanctos, Deique amicos et filios effecit, contumeliam faciunt.

Nota: Pro «pollutum» graece est «koinon,» id est commune. Jam «commune» phrasi Hebraea idem est, quod immundum et pollutum. Nam talia erant illa, quae communia erant Gentibus, sive quibus Gentes incircumcisae et immundae communiter utebantur, ut dixi Rom. xiv, 14. Ita Chrysostomus.

Secundo tamen, «communem» hic proprie accipi potest, q. d. Tales apostatae aestimant Christi sanguinem quasi communem sanguinem, qui non differat a sanguine hircorum, taurorum, vel aliorum hominum. Unde Syrus vertit, «et aestimaverit sanguinem testamenti «ach deculnas,» id est, tanquam cujuslibet alterius,» scilicet hominis.


Versus 30: Scimus Enim Qui Dixit: Mihi Vindicta, et Ego Retribuam

q. d. Ut sciatis tales apostatas gravissime puniendos, scitote et cogitate Deum esse terribilem; utpote qui dixit Deuter. xxxii: «Mihi vindicta,» scilicet competit. Vide dicta Rom. cap. xii, vers. 19.

Quia judicabit. — Beza vertit «gubernabit»; sed perperam: agitur enim hic de ultione, non de gubernatione. «Judicabit» ergo, id est puniet et plectet: sic et alibi saepe sumitur per metonymiam.


Versus 31: Horrendum Est Incidere in Manus Dei Viventis

Est emphasis in epitheto «viventis,» q. d. Deus noster non est saxum, non idolum, uti sunt dii Gentium, qui oculos, aures, manus habent, sed lapideas, quibus nihil sentiunt: Deus enim noster est vivens, ac consequenter tangitur, et sentit apostasiam a Se, et apostatarum in Se injurias, iisque irascitur, easque vindicat et conterit.

Secundo, vivens est Deus, quia immortalis et aeternus, in perpetuum vivit et viget, ut nunquam ipsius oculos, memoriam aut manus effugere possis. Ita Theophylactus.


Versus 32: Rememoramini Pristinos Dies, in Quibus Illuminati, Magnum Certamen Sustinuistis Passionum

Hactenus excitavit Apostolus Hebraeos ad constantiam in fide, terrore judicii et gehennae; nunc quasi sapiens orator, ut notat Theophylactus, terrorem hunc lenit; et quo suavius in eorum animos influat et persuadeat, urget eos alio argumento, petito a laudibus Hebraeorum, et prima illorum in fide constantia, q. d. Hactenus fortes in persecutione perstitistis; pergite, non alios, sed vosipsos imitamini, aspicite primam vestram constantiam: cucurristis bene, ad medium stadii pertigistis, exiguum agonis restat; palma vobis est ante oculos, est pene in manibus, nolite eam apostatando abjicere, aut prodigere. Hoc enim non tantum pudendum, sed et stultum ac stolidum foret.

Illuminati, — id est baptizati: baptismi enim effectus est, mentem illuminare Christi fide, cognitione et gratia. Unde S. Dionysius et Graeci patres baptismum vocant «phōtismon,» id est illuminationem. Vide dicta cap. vi, vers. 4, q. d. Paulus: Initio baptismi et conversionis vestrae, o Hebraei Christiani, generose a Judaeis vexationes, irrisiones, spoliationes et exilia pertulistis: tirones tanta praestitistis, quid ergo decet vos jam viros et milites, tot annos in Christi militia exercitatos, facere et praestare?


Versus 33: Et in Altero Quidem Opprobriis et Tribulationibus Spectaculum Facti

«In altero,» id est, in altera parte, hoc est, partim. Graecum «touto» respondet Hebraeo «ze,» quod saepe ponitur pro «baze,» id est, in hoc, hoc est, hac parte.

Posset secundo, «to touto» referri ad «pathēmatōn» quod praecessit, ut intelligatur «to kata,» q. d. «kata touto pathēmatōn,» id est secundum hanc passionem, hoc est, secundum hoc genus passionis, nunc opprobria pertulistis; secundum aliud vero genus passionis, alias talia patientibus compassi estis.

Spectaculum facti. — Id est, publice infamati, et quasi rei plectendi per theatrum traducti estis, publice ab omnibus quasi in theatro irrisi estis: hoc enim significat Graecum «theatrizomenoi.» Idem enim est, quod «en theatrois deiknymenoi,» id est theatrum, sive spectaculum facti estis, uti rei ad leones, bestias, ignes aliaque supplicia damnati publico theatro spectantur. Hac enim significatione I Cor. iv, 9, ait Apostolus spectaculum, graece «theatron,» id est theatrum, facti sumus.

In altero (id est partim) autem socii taliter conversantium (talia opprobria et tribulationes patientium) effecti, — q. d. Vos, o Hebraei Christiani, multa a Judaeis ob fidem Christi passi estis, et simul quasi socii animo favistis et compassi estis, reque ipsa, consilio et opera juvistis alios Christianos, tam Judaeos, quam Gentiles, qui ob eamdem Christi fidem, sive in Palaestina, sive extra eam, tam a Gentilibus, quam a Judaeis, opprobria, tribulationes et vincula passi sunt: adeoque in illis vos passi estis, quia ipsorum aerumnas et passiones per compassionem vestras fecistis, itaque eas sensistis, ac si vos ipsos tetigissent. Agite ergo, pergite et persistite in hac vestra patientia, fortitudine et constantia.


Versus 34: Nam et Vinctis Compassi Estis, et Rapinam Bonorum Vestrorum cum Gaudio Suscepistis

Noster cum Syro legit «desmiois,» id est vinctis. Jam legunt «desmois mou,» id est vinculis meis, quibus scilicet ego Paulus Romae a Nerone vinctus fui, compassi estis. Ita Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius. Compassio haec non verbalis nec mentalis tantum, sed realis fuit. Sic enim misericordes divites pauperibus compatiuntur, cum eorum miseriam data stipe levant.

Mira fuit Christianorum charitas et beneficentia in martyres Christi causa vinctos, ut patet non tantum ex Tertulliano et Cypriano, sed etiam ex ipso Luciano in Peregrino, ubi narrat, quod Peregrinus hic, licet infidelis esset et hypocrita, hac tamen de causa Christianum se finxerit, et carceri pro fide Christi se obtulerit, ut eleemosynis fidelium tam largis potiretur.

Ita Clemens, lib. V Constit. Apost., cap. 1, jubet ut fideles martyribus et vinctis pro Christo subveniant suis opibus. «Sin vero,» inquit, «aliquis non habet, jejunet, et cibum ejus diei partitus destinet sanctis. Si vero potest, rebus suis omnibus divenditis, ex custodia eripere, beatus et amicus Christi erit.» Et mox: «Quod si isti» (vincti pro Christo) «tales sunt, ut eis Christus testimonium coram Patre tribuat, non debet pudere vos ire ad eorum carceres: hoc enim si feceritis, vobis vice martyrii habebitur; quod illi quidem reipsa martyrium subierant experiendo, vos vero aliter, nempe voluntate prompta, tanquam facti socii certaminis illorum. Talibus enim ait Dominus: Venite, benedicti Patris Mei, possidete paratum vobis regnum, etc. Esurivi enim, et dedistis Mihi manducare; in carcere eram, et venistis ad Me.»

Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. — Cum scilicet bona vestra publico magistratus Judaici edicto, eo quod Christiani essetis, fisco addicta sunt.

Ita Wandali duo sub Genserico rege Ariano saepius confessores, comitante matre, contemptis omnibus divitiis, cum Clericis ad exilium perrexerunt, ad quod eos mittebat Hunericus.

Ita Muritta Diaconus, et quingenti Clerici Carthaginensis Ecclesiae ab Hunerico bonis spoliati et in exilium trusi, cum, Episcopis Arianis suggerentibus, ductores sive tortores auferrent eis id quod Christiani ad victum largiebantur, quisque eorum alacer cantabat: «Nudus exivi de utero matris meae, nudum oportet me ad exilium pergere: quia Dominus novit esurientibus cibum porrigere, et in deserto vestire.» Ita Victor Uticensis, lib. III Wandal.

Ibidem alios memorat, qui bonis spoliati et in exilium acti, cum gaudio canebant: «Haec est gloria omnibus Sanctis ejus.» Sic itur ad astra. Festinemus ad coronas nobis a Deo in coelo paratas.

Inter alios memorabilis fuit Saturus, cui cum Hunericus post promissa multa minaretur, ni fieret Arianus, se domum ejus, substantiam, filios et familiam distracturum, atque uxorem ipso praesente camelario in conjugium traditurum; cumque uxor haec audiens conscissis vestibus, soluto crine, cum filiis et infantula quam lactabat, ad mariti genua accideret, diceretque: «Miserere mei simul et tui, miserere communium liberorum, dulcissime conjux. Non subjaceant conditioni servili, quos claros reddidit prosapia generis nostri. Non subdar camelario, quae mihi inter coaevas semper plaudebam de Saturo meo.» Respondit Saturus quasi alter Job: «Tanquam una ex insipientibus mulieribus loqueris. Formidarem, mulier, si sola esset hujus vitae amara dulcedo. Si diligeres maritum, nunquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam, mei Domini ego securus de promissis verba tenebo: Si quis non dimiserit uxorem, filios, agros, aut domum, meus non poterit esse discipulus.» Quid ultra? discedente muliere cum filiis rejecta, confortatur Saturus ad coronam, discutitur, exspoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur. Interdicitur ei prodeundi accessus, totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre non potuerunt, inquit Victor, lib. 1 Wandal.

Hae veterum coronae; audi pares hujus aevi: anno 1613, in Japonia gravis in Christianos exarsit regis et principum ira ac persecutio. Christiani permulti etiam e prima nobilitate bonis omnibus privati in exilium expulsi sunt. Hanc mulctam adeo ipsi non defugere, ut exultantes bonis cederent, quin et ultro Gubernatori nomina sua deferrent, seque Christianos esse profiterentur. Rex, licet eis indignans ob fidem Christi, constantiam tamen admirans laudavit: quinimo quemdam capitaneum qui bonis metuens regi cesserat et fidem abdicarat, torve intuitus, ejusque vilem et abjectum animum increpans, officio et militari cingulo spoliavit, bonisque privavit. Christiani ut se magis obarmarent, sodalitatem Martyrum instituerunt, ad quam mox tria capitum millia sese aggregarunt. Hujus prima lex est: «Si pro fide Christi bona adimantur, hoc spolium forti et libenti animo tolerato.» Secunda: «Pari constantia et animo exilium et mortem pro christianismo excipito.» Quocirca plures eorum quod verbis professi erant, re ipsa praestiterunt. Arimae regulus caedi Christianorum tribunal erexerat, diem dixerat: mox ad viginti Christianorum millia ultro se Arimae stiterunt, ut se Christianos profiterentur, et martyria tum spectarent, tum obirent. Territus tyrannus cessit, et paucorum nece suum furorem satiavit. Ex illis octo vivos cremari jussit, inter eos erat pater et mater cum filio et Elia. Filia Magdalena nomine, virgo viginti annorum, exultans in mediis flammis, carbones ardentes capiti imposuit (quod apud Japones magnae reverentiae est signum) ut se prunis illis quasi purpureis rosis, aut candentibus carbunculis coronaret; frater ejus Jacobus, duodennis solutis igne vinculis, prunas quas vicerat festinus calcans, ad matrem pariter ardentem gratulabundus occurrit, terque sanctissima Jesu et Mariae nomina contentiori voce inclamans, beatae matris gaudia cumulans, ad ejus latus extinctus concidit.

Audi Anglicana, quae partim ex Didaco de Yepes, Episcopo Tarraconensi, lib. II Histor. de Persecut. Anglicae, partim a viris fide dignis testibus oculatis accepi.

Duas e tribus bonorum partes viduae nobilis, quod haereticorum templa frequentare nollet, fisco haeretici addixerunt: cumque ipsa ab amicis adjuta, a fisco bis terque propriam domum agrosque conduceret, et paulatim ditesceret, bis terque duabus bonorum partibus rursum spoliata est, quod ipsa miro cum gaudio laetitiaque tulit.

Alius magnam pecuniarum summam, quae ad vitam sustentandam sola restabat, apud amicum Catholicum deposuerat, quam repertam abstulere satellites (Poursuivantes vocant Angli). Ille certior de rapina factus, sublatis in coelum manibus, gratias maximas Deo egit, quod ex illa hora eum in suum patrocinium, curam et providentiam suscepisset, solumque dolebat quod pecuniae quantitas amissa major non fuisset.

Alia femina primaria uxor Gulielmi Lacei, gloriosi postmodum martyris, qui bona omnia, praecipuaque munia, eo quod haereticorum templa non adiret, gaudens amiserat, post direptionem bonorum perpauperem et inopem vitam ducebat, tanta cum laetitia, ut Deo pro tanto beneficio dignas gratias se agere non posse affirmaret, eo quod una cum bonis superfluas curas, sollicitudines et mundanas obligationes ei abstulerat, vacuumque tempus ad aeternam animi salutem comparandam hac ratione concesserat; et quamvis ob assiduas persecutiones domicilia terrasque mutare crebro cogeretur, tanto tamen gaudio et consolatione fruebatur, ut a Deo instanter peteret, ne exiguas suas aerumnas in hac vita remuneraretur, sed dolorem aut infirmitatem aliquam corporalem ad magnum animi gaudium temperandum, et peccata sua dum viveret, purganda, dignaretur immittere, quod divinitus ei praestitum est: sex enim vel septem ante obitum annos continuis gravissimisque doloribus et infirmitatibus exercita fuit, quas ipsa summa animi aequitate et alacritate sustinuit.

D. Franciscus Tregianus, antiquae et nobilissimae familiae, quod R. D. Cutbertum Maynum seminarii Duaceni sacerdotem, et seminaristarum omnium protomartyrem hospitio excepisset, amplissimo patrimonio spoliatus est, et viginti quinque annos captivus vixit. Ferunt eum, cum sententia de amissione bonorum, et perpetuis carceribus ferenda esset, bysso candida vestitum comparuisse, et post latam sententiam dixisse: «Pereant bona quae, si non periissent, fortassis dominum perdidissent suum.»

Excellentissimus Arondeliae Comes, Philippus Houardus, Norfolciensis Ducis filius et haeres, religionis Catholicae ergo dum in Galliam fugam parat, captus, in turrim Londinensem conjectus, et demum ad tribunal ductus et condemnatus est: post duodecim aut circiter captivitatis annos in vinculis gloriosus confessor, imo martyr obiit. Hic supremus in Anglia Comes et familiae nobilissimae, mirum dictu et quanta amisit, et qua animi aequitate novercantis fortunae fluctus sustinuit; in carcere enim captivus Catholicis omnibus non exemplo modo, sed etiam singulari solatio fuit; nullus unquam de bonorum rapina conquerentem, nullus de carceris incommodis, de negata libertate dolentem audivit; imo conquerentes et dolentes alios ipse nunc verbis erigere, nunc mira qua pollebat comitate consolari solebat. Illi praeter Deum, et caelestium rerum contemplationem sapiebat nihil; pecunias quas pro sustentatione Regina illi (nam juxta dignitatis gradum plus minusve in turri captivis assignatur) concessit, tenui et parco ipse contentus cibo, inter pauperes distribuit, alia multa dixit, fecit, sustinuit illustrissimus Comes, quae antiquorum primitivae Ecclesiae heroum facta vel aequent vel superent, et dignissima sunt quae aeternitati consecrentur. Haec pauca e multis.

Macte animo, Angli Orthodoxi, aemuli primorum Christianorum et Martyrum. Haec est felicitas vestra, quod hocce saeculo persecutionibus procelloso, in Anglia nati, soli pene speretis, soli ambiatis martyrium, sive breve illud detur, sive longum et lentum per assiduas rapinas et vexationes. Ita constantes pergite. Haec est gloria Anglicanae Ecclesiae, quam nulla aetas, nulla saecula obliterabunt. Rapinam ergo bonorum vestrorum cum gaudio suscipite. Ecce coelestes opes et immensas ex aethere vobis exhibent angeli. Sustinete animose ad modicum carceres, verbera, opprobria, furcas, ignes, cruces pro Christo vestri amore crucifixo. Ecce aeternas laureas, ecce divinas coronas e coelo vobis ostentat et adornat Christus, amor vester et noster. Invident vobis gloriosum sanguinis martyrium pseudoepiscopi: at eo gloriosius in fortunis exhibent, quo durius et lentius. Certi estote, in hac rapina nobilem vobis dari martyrii lauream. Haec enim rapina vitam non qualem qualem, sed nobilem et gradu vestro dignam, non vobis solis, sed toti familiae et posteritati eripit, itaque non unum hoc et simplex, nec unius, sed multiplex et multorum est martyrium.

Cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. — Pro «vos,» graece est «heautous,» id est vobis; sed corrigendum videtur «heautous,» id est vos, uti nonnulla exemplaria habent, itaque legit noster Interpres; illudque sententia ipsa exposcit. Rursum, ad «substantiam,» Graeca addunt «en ouranois,» id est in coelis. Certum enim est de coelesti substantia et opibus loqui Apostolum, q. d. Cum bonis vestris pro fide Christi spoliaremini, gaudebatis, quia cogitabatis, quod, licet in terris ad paupertatem redigeremini, per hoc tamen divites efficeremini in coelis apud Deum, qui bona vobis erepta cum fenore centuplicata reddet.

Est metonymia, qua ponitur actus pro objecto, scilicet confidentia pro opibus, quas quis se adepturum confidit, q. d. Magnas spes, magnas opes habetis repositas apud Deum in coelis: nolite eas abjicere et profundere per pusillanimitatem, impatientiam et apostasiam; sed in vestra fide, spe et patientia persistite. Ita fiet ut harum opum, et horum meritorum magnam remunerationem et magna praemia sitis percepturi.


Versus 36: Patientia Enim Vobis Necessaria Est, ut Voluntatem Dei Facientes, Reportetis Promissionem

Pro «patientia» graece est «hypomonē,» id est sustinentia, longanimitas et patiens exspectatio liberationis et praemii, qua duramus in persecutionibus, aerumnis et rebus adversis, atque meliorem sortem longanimiter exspectamus. Unde subdit: Adhuc modicum sustinete, nam qui venturus est veniet, et non tardabit, ut vos hac persecutione liberet. Haec sustinentia necessaria est ad hoc, ut retineatur confidentia jam dicta: qui enim amittit hanc sustinentiam, amittit et confidentiam, ac consequenter et repromissiones melioremque substantiam, quam se adepturum confidebat in coelis, q. d. Paulus, uti explicat Chrysostomus: «Unum tantum vobis deest, o Hebraei, ut scilicet perseveretis et exspectetis futura, non ut iterum certetis: ad ipsam jam coronam proximi facti estis: certamina cuncta sustinuistis, vincula, tribulationes; substantiae vestrae direptae sunt. Quid ergo restat? state ut coronemini: hoc solum agite, ut exspectetis adventum coronae.» Simili modo ad patientiam, id est, patientem exspectationem liberationis et praemii fideles hortatur S. Jacobus, cap. v, vers. 7: «Patientes, inquit, estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum (imbrem): patientes estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.» Ubi pro «patienter ferens,» graece est «makrothymōn,» id est, longanimiter exspectans; et pro «patientes estote,» graece est «makrothymēsate,» id est, longanimiter exspectate et sustinete, adventum scilicet Domini, qui brevi judex aderit, ut vos pios et justos coronet, vestros vero persecutores impios et injustos condemnet. Hinc rursum S. Chrysostomus, homil. 35 in epist. I ad Corinth.: «Patiens, inquit, vocatur longanimis, quia longum et ingentem habet animum.» Et Gregorius, homil. 35 in Evang.: «Patientia, ait, est martyrium in occulta cogitatione.» Quocirca S. Hieronymus, in Epitaphio Paulae ad Eustochium: «Mater, ait, tua longo martyrio coronata est. Non solum enim effusio sanguinis in confessione reputatur, sed devotae quoque mentis servitus immaculata quotidianum martyrium est.» Huc pertinet illud S. Bernardi in Octava Paschae, serm. 1: «Est, inquit, martyrii genus, est quaedam effusio sanguinis in quotidiana corporis afflictione. Est et baptismus aliquis in compunctione cordis et lacrymarum assiduitate. Sic quippe infirmis et pusillis corde necesse est, ut quem semel pro Christo ponere non sufficiunt, saltem mitiori quodam, sed diuturniori martyrio sanguinem fundant.»

Patientiam homini necessariam esse docuerunt pariter Gentiles. Bion aiebat «magnum malum esse, non posse ferre malum: absque hoc enim nulli potest esse vita suavis.» Testis Laertius, lib. IV, cap. VII.

Antisthenes dicebat «virtutem sibi sufficere ad felicitatem, nec ulla re opus habere nisi robore Socratico.»

Socrates autem ad omnium rerum patientiam obduruerat. Testis Laertius, lib. VI, cap. I.

Agesilaus cum arderet podagrae doloribus, eumque Carneades invisisset, atque exiisset tristis: «Mane, inquit, Carneades, nihil enim illinc» (ostendens pedes podagricos et pectus) «huc pervenit»: significans pedes quidem dolere, sed animum dolore vacuum esse. Testis Plutarchus in Lacon.

Zeno percunctanti, quo pacto esset affectus erga convicia: «Perinde, inquit, atque si legatus absque responso dimittatur.» Quid jam faciat Christianus, cui tanta patientiae praemia et coronae e coelo ostentantur?

Notat Tertullianus, lib. De Patientia, cap. XV, patientiam Christiano ita necessariam esse, ut omnibus hominis actibus et Dei mandatis intervenire et intermisceri debeat. «Patientia, inquit, fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, exomologesin adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat; pauperem consolatur, divitem temperat; infirmum non extendit, valentem non consumit; fidelem delectat, Gentilem invitat; servum domino, dominum Deo commendat; feminam exornat, virum approbat; amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni aetate formosa est.» Deinde patientiae effigiem et habitum ita depingit: «Vultus, ait, illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla moeroris aut irae rugositate contracta: remissa aeque in laetum modum supercilia: oculis humilitate, non infelicitate dejectis: os taciturnitatis honore signatum: color qualis securis et innoxiis: motus frequens capitis in diabolum, et minax risus: amictus circum pectora candidus et corpori impressus, ut qui nec inflatur, nec inquietatur. Sedet enim in throno spiritus ejus mitissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est terrenae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio vidit Elias. Fatigetur ergo improbitas patientia tua: quod si patientiae incubabo, non dolebo; quod si non dolebo, ulcisci non desiderabo.»

Ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. — Pro «facientes» graece est «poiēsantes,» id est, ut, cum feceritis et compleveritis usque ad finem voluntatem Dei, quae est ut perseveretis et crescatis in fide, patientia et charitate Christiana, tunc reportetis promissam vobis substantiam et opes in coelis.


Versus 37: Adhuc Enim Modicum Aliquantulum, Qui Venturus Est, Veniet, et Non Tardabit

Graece «mikron hoson hoson,» id est, parum tantum tantum, id est tantillum, perpusillum, modicum et aliquantulum. Hebraei enim per geminationem significant superlativum, ut cum dicunt «ficus bonas bonas valde,» intelligunt ficus optimas: sic «parum parum,» id est minimum; «tantum tantum,» id est tantillum.

Nota: Citat Paulus Habacuc prophetam, qui cum cap. I graviter questus esset, quod impii Chaldaei piis Judaeis dominarentur, Deusque eos et res humanas negligere videretur: respondet ei Deus cap. II, Cyrum esse venturum, qui Judaeos Babylone liberet, et allegorice Christum esse venturum, qui impios judicet, et pios ab eis afflictos consoletur. Id coepit facere Christus primo Suo in carnem et mundum adventu: tunc enim pauperes, humiles et lugentes in Sion, ut ait Isaias cap. LXI, consolatus est; superbos autem et incredulos Pharisaeos et Judaeos a fide, gratia et Ecclesia Sua repulit. Perfecte autem idipsum faciet Christus in secundo Suo ad judicium adventu, cum regnum peccati evertet, et impios gehennae, pios coelo addicet, q. d. Brevi veniet Christus ut liberet nos tum inchoate a peccato et daemone primo Suo in mundum adventu, tum complete ab omni malo et miseria in secundo Suo adventu ad judicium, quo venturus est tanquam judex, ut tyrannos et impios condemnet, patientes, pios et fideles praemiet et coronet.

De utroque ergo Christi adventu loquitur Habacuc, cap. II, magis tamen de secundo, de eoque illum hic explicat Paulus, ut hisce ejus verbis et promissis Hebraeos excitet ad spem, patientiam, constantiam et fortitudinem, in tolerandis persecutionibus pro fide Christi.

Nota: Paulus non tam verba, quam sensum Habacuc citat. Habacuc enim non habet haec verba: «Adhuc modicum aliquantulum»; sed: «Exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit,» id est, post modicum tempus, brevi et cito veniet.

Dices: Quomodo ergo paulo ante ait Habacuc, hanc visionem esse procul, id est longe remotam et post multa tempora futuram. Respondeo: Remota erat in se tempore Habacuc, praesertim quatenus Messiam, sive Christum, ejusque tempora spectabat; quatenus vero cum Deo Deique aeternitate, in qua haec videbat Propheta, comparatur, eatenus prope erat, et post modicum tempus futura. «Mille enim anni ante oculos Tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit,» Psalm. LXXXIX, vers. 4. Et sic omnis praesens vita, voluptas aeque ac afflictio momentum est, si cum aeternitate conferatur. «Momentaneum, inquit Apostolus, et leve tribulationis nostrae aeternum gloriae pondus operatur in nobis.» Utinam hoc modicum pervideamus et dispiciamus!

Qui venturus est. — Id est Christus: Christi enim nomen est «ho erchomenos,» id est veniens, ut patet Matth. XI, 3; Apocal. I, 4.

Et non tardabit. — Quin scilicet tempore a Se praefinito et promisso veniat, ut Suos pios afflictos, atque vos imprimis, o Hebraei, liberet et salvet. Tardare enim dicitur non is qui ultra desiderium et votum exspectantium, sed is qui ultra praefinitionem et pactum suum adventum differt.


Versus 38: Justus Autem Meus ex Fide Vivit

q. d. Interea temporis, donec Christus liberator veniat, justus fide in Deum et Christum sustinebit se in mediis malis, ut non abjiciat spem et confidentiam, sed in sua justitia et patientia, uti coepit, ita perget per fidem vivere, crescere et proficere.

Nota: Loquitur, ut dixi, Habacuc ad litteram de fide, qua credebant et sperabant Judaei, Deum juxta promissa missurum Cyrum, qui eos Babylone liberaret; allegorice vero, uti hic explicat Paulus, loquitur de fide in Christum redemptorem: hac enim fide proprie justus vivit. Vide dicta Rom. I, 17.

Nota secundo: Loquitur tam Habacuc, quam Paulus non solum de inchoatione vitae justae et sanctae, sive de prima justificatione, sed etiam de ejus incremento et profectu, quibus enim rebus res primo producitur, iisdem conservatur et crescit. Sicuti ergo dicimus nos per halitum, per animam, per calorem naturalem vivere, id est vitam inchoare, conservare et continuare: ita hic dicitur: «Justus ex fide vivit,» q. d. Qui fidem primo acceptat, Deoque et Christo credere incipit, hic hoc ipso inchoat viam ad justitiam et ad amicitiam cum Deo ineundam. Pari modo qui jam justificatus est, quique fidem Christi retinet, et bona opesque quas Christus suis fidelibus in coelo promisit, firma fide et spe spectat: hic permanebit in gratia, amicitia et justitia accepta, proque ea fortiter persecutiones feret, itaque promissas a Christo opes et praemia in coelis consequetur; qui autem increduli esse aut diffidere Christo coeperint, hi peccabunt, vitamque gratiae, justitiae et amicitiae, consequenter et gloriae haereditatisque Dei amittent. Justus ergo, licet sit in captivitate et persecutione (uti erant Judaei tempore Cyri, et Hebraei tempore Christi), licet undique exagitetur, tamen interius in anima sua silens, quietus et laetus vivet in fide et spe sua, qua fidelissimo suo domino, amico et patri innixus, certo credit et sperat se illi curae esse, ab eo regi, protegi, roborari, ac tandem fidei et constantiae suae coronam aeternam accepturum in coelis; qui autem incredulus est et diffidit, quia timidus et pusillanimus, ideoque a Deo et Christo impie deficit in tentatione et persecutione, ac consequenter injustus est, hujus «anima, ut habet Habacuc, non erit recta in semetipso,» sed distorta, turbata, agitata inter spem et metum, inter tot humana consilia et praesidia, ad quae assidue respectat, ac consequenter non placebit Deo, uti vertunt Septuaginta et ex iis Paulus. Est ergo sententia haec, «Justus ex fide vivit,» generalis et vera, tam in Judaeis, quam Christianis, tam in peccatoribus qui primo justificantur, quam in justis qui in justitia permanent et proficiunt: omnes enim hi fide vivunt, id est, vitam animae, qua vivit anima per gratiam et justitiam, inchoant, conservant et promovent per fidem.

Quod si subtraxerit se (scilicet per incredulitatem, diffidentiam, pusillanimitatem, id est, si incredulus fuerit, ut habent Hebraea et noster Interpres, Habacuc II), non placebit animae Meae. — Hebraea et Noster, Habacuc II: «Non erit anima ejus recta in semetipso.» Anima enim quae non est recta, non placet Deo, q. d. Si quis taedio victus aut animo in persecutione, aliave adversitate fractus patientiam abrumpat, collum et humeros oneri subtrahat; si pressus malis, moraque victus animum despondeat, excidat a fide, et abjiciat fidem, spem, justitiam: hic non placebit animae Meae. Loquitur Deus humano more, ut notat Galenus, q. d. Non complectar apostatam, nec deosculabor beneplacito Meo; uti complecti soleo eos, qui Mihi amica et fideli necessitudine conjunguntur. Deus enim quasi injectis brachiis de collo propendet hominum fortiter pro Christo agentium; ubi autem grati esse desinunt, et remissa contentione laborem narrantur, omittit Ipse quoque complexum: sicque desertor citatem, obstinationem, omniaque mala et aerumnas collabitur. Rursum talis apostata non placebit, id est displicebit (est enim meiosis) animae Meae, Meamque iram et indignationem incurret.


Versus 39: Nos Autem Non Sumus Subtractionis Filii in Perditionem, sed Fidei in Acquisitionem Animae

«Filii subtractionis,» id est incredulitatis, et, ut Anselmus, apostasiae. Hanc enim vocat hic Paulus, secutus Septuaginta Habacuc II, «subtractionem.» Nam opponit eam «fidei,» dicens: «Non sumus subtractionis filii, sed fidei,» q. d. Non sumus homines nos subtrahentes, qui scilicet subtrahamus nos et deficiamus a fide et obedientia Christi per infidelitatem. Hinc Erasmus vertit, non sumus subtractores et detrectantes obedire. Opponit enim Apostolus «hypostolēn,» id est subtractionem, «tē hypomonē,» id est tolerantiae et perseverantiae in jugo et obedientia Christi. «Filii» ergo «subtractionis» sunt filii Belial, id est, sine jugo, qui a jugo fidei et obedientiae se subtrahunt et subducunt.

In perditionem. — Quasi dicat: Si subtrahamus nos a fide Christi, imus in perditionem et gehennam.

Sed fidei. — Supple, filii sumus, id est, fideles sumus, credentes et sperantes in Christum.

In acquisitionem animae. — Ut scilicet hac fide animam liberemus a perditione et morte, tum praesenti et spirituali peccati, tum aeterna in inferno; ne ibidem fiat acquisitio, id est possessio daemonum; sed ut eam lucremur et acquiramus tum Christo, tum nobis, ut scilicet anima nostra fiat possessio et peculium Christi, utque nos ipsi animam nostram in hac vita inchoate per patientiam, sed in futura plenissime et felicissime possideamus eam per gloriam in aeterna beatitudine. Ita Anselmus.