Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Ut Hebraeos in fide Christi corroboret ad persecutionum tolerantiam, describit quid sit fides, quanta bona certissime promittat, quamque magna et heroica vel effecerint, vel passi sint veteres patres et heroes, per fidem et spem caelestis gloriae excitati et animati.
Textus Vulgatae: Hebraeos 11:1-40
1. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. 2. In hac enim testimonium consecuti sunt senes. 3. Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. 4. Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. 5. Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. 6. Sine fide autem impossibile est placere Deo: credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. 7. Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. 8. Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret. 9. Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. 10. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus. 11. Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12. Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo), tanquam sidera coeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis. 13. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. 15. Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: 16. nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. 17. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones; 18. ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: 19. arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. 20. Fide et de futuris benedixit Isaac, Jacob et Esau. 21. Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. 22. Fide Joseph, moriens de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. 23. Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24. Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, 25. magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26. majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. 27. Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tanquam videns sustinuit. 28. Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem, ne qui vastabat primitiva tangeret eos. 29. Fide transierunt mare Rubrum tanquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt. 30. Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. 32. Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel et Prophetis: 33. qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, 34. extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: 35. acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. 36. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: 37. lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt: circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: 38. quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. 39. Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, 40. Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
Versus 1: Est Autem Fides Sperandarum Substantia Rerum, Argumentum Non Apparentium
Dixit Apostolus in fine cap. praecedentis justum ex fide vivere, et nos esse filios Dei, atque Hebraeos pro fide Christi rapinam bonorum et opprobria pertulisse, eo quod per fidem cognoscerent et sperarent meliorem substantiam et remunerationem in caelis. Hic idem fuse prosequitur, ut Hebraeos in fide Christi confirmet, ne ab ea vexationibus Judaeorum fracti desciscant. Primo ergo definit vel describit quid sit fides; secundo, ostendit quanti illa apud Deum sit meriti; tertio, narrat quam magna et heroica opera prisci et Sancti per fidem effecerint.
Ubi nota, Apostolum non agere hic directe et ex professo de fide justificante, uti voluit Albertus Pighius (qui hinc probare contendit ad justificationem non requiri fidem mediatoris, eo quod illam, vers. 6, non requirat hic Apostolus); sed agit Apostolus de fide sustentante spem in tribulatione et persecutione, ut patet tum ex fine cap. praeced. et initio sequentis XII, tum ex toto decursu hujus cap. XI. Haec tamen fides sustentans spem, est etiam justificans, quia gratiae et justitiae augmentum meretur et impetrat, ut docuit Apostolus, cap. X, vers. 38. Quare perperam haeretici distinguunt tripliciter fidem, primo, historicam; secundo, miraculorum; tertio, justificantem. Una enim eademque est fides, quae haec tria facit et operatur, ut solide docet Bellarminus, lib. I De Justificat., cap. V et XI.
Substantia. — Id est opes, inquiunt nonnulli, praesertim haeretici, quasi Apostolus respiciat ad id quod dixit cap. X, vers. 34: «Cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam,» id est fidem, inquiunt, qua credimus et speramus opes et bona caelestia. Sed ibi pro substantia graece est «hyparxis,» id est opes: hic autem est «hypostasis,» quae vox non opes, sed «substantiam» significat.
Secundo, alii per «substantiam» intelligunt initium et exordium. Substantia enim caeterarum rerum, proprietatum et accidentium sibi inhaerentium est initium.
Tertio, Kemnitius, «substantia,» inquit, id est, certa exspectatio promissae misericordiae. Putat enim ipse, uti et alii Novantes, hic definiri fidem suam specialem, qua certo quis credit propter Christum sibi in particulari remissa esse peccata. Verum quod Apostolus non loquatur de hac fide speciali, neque per res non apparentes et sperandas, quarum fides est «substantia,» intelligat remissionem peccatorum, sed gloriam et opes caelestes fortiter pro fide et pietate agentibus et certantibus, non autem nude credentibus tantum, promissas, patet ex exemplis quae subdit, maxime vers. 10, 13, 26, 35.
Nota: Ergo pro «substantia,» graece est «hypostasis,» id est substantia, quae substat accidentibus, eaque sustinet, q. d. Sicut substantia sustentat accidentia, ita fides sustentat spem nostram, adeo ut nulla in nobis sit futura spes, si non sit fides, quae eam fulciat ac sustineat: sicut nulla erunt accidentia, si tollatur substantia, quae accidentia illa sustentat. Fides ergo est «substantia,» id est basis et fundamentum, «rerum sperandarum.» Sic enim S. Dionysius, cap. VII De Divinis Nominibus, ait: «divinam fidem esse stabile fixumque fundamentum eorum qui crediderunt, eos in veritate defigens, ac veritatem in ipsis.»
«Substantiam gloriae» vocat Apostolus materiam ipsam, objectum et fundamentum gloriae, II Corinth. IV, 17. Hac enim de causa substantia subinde ab Hebraeis vocatur «etsem,» id est os, quia instar ossis rem fulcit et sustentat. Sic Genes. VII, 13, dicitur «beetsem,» id est in osse, hoc est in substantia (noster Interpres vertit, in articulo) «in articulo diei illius ingressus est Noe in arcam»; et Exodi XXIV, 10, pro eo quod nos habemus: «Et quasi caelum cum serenum est,» Hebraea habent «keetsem,» id est, sicut os (substantia) caeli cum purum est. Hinc ossa Hebraeis vocantur argumenta et demonstrationes, quibus rei veritas corroboratur, confirmatur et fulcitur. Patet hoc Isaiae XLI, 21, ubi Deus provocans idola ad judicium, sic ait: «Prope facite judicium vestrum, afferte si quid sorte habetis»; pro «sorte,» hebraeum est «atsumotechem,» id est, ossa vestra, puta ossea et fortia argumenta proferte. Tale os et ossea substantia, sive stabilimentum, corroboratio et confirmatio rerum sperandarum est fides.
Secundo et melius, «hypostasis» hic, uti et cap. III, vers. 14, idem est quod subsistentia et existentia, q. d. Fides facit ut bona futura quae nondum subsistunt et existunt certa habeamus, certoque futura credamus et speremus, perinde ac si jam subsisterent, eaque coram nobis cerneremus: fides enim illa ipsa quasi praesentia et certissima oculis mentis subjicit, sicque per suam certitudinem, quamdam subsistentiam dat rebus speratis et futuris in intellectu et mente fidelium. Unde explicans subdit Apostolus: «Fides est argumentum non apparentium,» et vers. 27: «Hac fide,» inquit, «Moyses invisibilem tanquam videns sustinuit.» Ita Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus et Syrus, qui ita vertit, fides, inquit, est «peiasa,» id est, persuasio et certitudo de iis rebus quae sunt in spe, perinde ac si jam existerent actu. Hebraeum enim «amana,» id est fides, derivatur a radice «aman,» id est firmavit, fulcivit, stabilivit, fecit rem firme subsistere. Rursum, hac de causa substantia ab Hebraeis vocatur quandoque «maomad,» id est status vel statio, quia spem stare et subsistere facit. Unde Chrysostomus: «Quoniam,» inquit, «ea quae sunt in spe, sine substantia esse putantur, fides eis tribuit substantiam. Resurrectio necdum facta est, et necdum est in substantia, sed fides facit eam subsistere in anima nostra.» Et D. Thomas clarius allata etiam similitudine rem oculis subjicit: «Res sperandae,» inquit, «sunt sicut arbor in semine virtute latens, ac per fidem quodammodo jam existunt in nobis, sicut arborem modo quamdam tenemus in semine.»
Dicit ergo Paulus: Cum vos, o Hebraei, ad fidem in adversis constantem hortor, nolo vos respicere ad bona praesentia, sed futura; quia fidei officium est, ut futura bona, quasi certissima menti offerat et exhibeat, atque per ea sustentet spem, patientiam omnesque virtutes in rebus afflictis: mercedem enim futuram, eamque immensam ita certo oculis mentis objicit, ac si jam cernere et adepta esset: per fidem enim ita a mente apprehenditur, ac si jam subsisteret; v. g. dicitur Christiano: Patere fortiter exilia, spolia, verba et verbera pro Christo; eme spem pretio, da omnia tua pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. Dicitur Martyri: Sustine generose ad momentum temporis equuleos, ignes, leones, furcas et cruces: manet te resurrectio, et caro gloriosa, manet te felicitas, opulentia, deliciae immortales et aeternae. Haec promissa nusquam adhuc cernuntur, nusquam subsistunt, non videt ea Christianus aut Martyr: accurrit fides, suaque certitudine, miraque virtute et efficacia efficit in credentis animo illa videri; proculque adhuc posita non secus lactare, fovere et roborare in adversis animum, ac si coram conspicerentur, et manibus tenerentur. Imo facit, ut sperans certius illa licet futura credat et speret, quam ea quae praesentia coram se esse et existere actu videt. Quocirca praeclare S. Leo, serm. 2 De Ascensione: «Hanc,» ait, «fidem ascensione Domini auctam, et Spiritus Sancti munere roboratam non vincula, non carceres, non exilia, non fames, non ignis, non laniatus ferarum, non exquisita persequentium crudelitatibus supplicia terruerunt. Pro hac fide per universum mundum non solum viri, sed etiam feminae; nec tantum impubes pueri, sed etiam tenerae virgines usque ad effusionem sanguinis decertarunt. Haec fides daemonia ejecit, aegritudines depulit, mortuos suscitavit.»
Sperandarum. — Graecum «elpizomenon» verti potest, et «sperandarum,» scilicet rerum quae sperantur; et «sperantium,» scilicet hominum qui sperant. Posteriori modo vertit et intelligit passim S. Augustinus, q. d. Paulus: Fides in anima justi credentis et sperantis, est quasi basis, quae eum sustentat ut quasi despiciat bona terrena, speret atque exspectet caelestia. Sed eodem redit sensus, sive vertas «sperandarum,» sive «sperantium.» «Merito,» inquit S. Bernardus, serm. 1 in Psal. XC: «Apostolus fidem sperandarum rerum substantiam esse definit, quod videlicet non credita nemo sperare plus quam super inane pingere possit. Dicit ergo fides: Parata sunt magna et inexcogitabilia bona a Deo fidelibus suis. Dicit spes: Mihi illa servantur. Nam tertia quidem charitas: Curre, mihi ait, ad illa.» Hinc acute Clemens Alexandrinus, lib. I Paedagogi, cap. VI: «Revera,» ait, «sanguis (id est anima et vita: veteres enim putarunt sanguinem esse substantiam animae), sanguis, inquam, fidei est spes, in qua continetur, sicut fides ab anima. Cum autem spes exspiraverit, perinde ac si sanguis effluxerit, vitalis fidei facultas dissolvitur.» Disce hic quam cogitationes fidelis et Christiani debeant esse sublimes; quam non terrena, praesentia et caduca, sed caelestia, futura et aeterna cogitare, sperare, prosequi, de iis loqui et ad ea anhelare debeat.
Argumentum. — Id est, assensus, inquit D. Thomas, quo adhaerescimus veritati. Verum graece est, «elenchos,» id est elenchus, demonstratio, convictio, uti vertit et legit S. Augustinus, lib. XIII De Trinit., cap. 1, et Chrysostomus hic. Sic Aristoteles scripsit librum De Sophisticis elenchis, id est, de argumentis sophisticis, quibus sophistae alios convincere nituntur. Hinc Syrus vertit, «revelatio earum rerum quae non videntur,» q. d. Apostolus: Fide convincimur ad credenda ea, quae non videmus, quae non apparent, perinde ac si in clara luce illa cerneremus; tam certo enim illa nobis fides ostendit et demonstrat, ac si in meridie viderentur. Efficit enim fides, ut nihilo magis de futuris atque a sensu remotis mysteriis obscurissimis dubitemus, quam si vel oculis conspecta, vel ratione a nobis comprehensa forent, imo multo magis certiusque sint nobis persuasa, quam ea quae sensu, ratione, vel demonstratione persuadentur; ut v. g. malimus in Venerab. Sacramento negare id, quod oculi et manus nobis dictant, scilicet Eucharistiam esse panem, quam quod Christi Verbum et fides nobis proponit et persuadet, scilicet Eucharistiam esse corpus Christi; pari modo in mysterio SS. Trinitatis, incarnationis, passionis, resurrectionis, malimus fidei, quam rationi naturali assentiri. «Papae!» inquit Chrysostomus, «quale istud est (fides) quod talem facit rerum evidentiam, qualis est, dum res ipsae palam proponuntur!» «elenchos» enim, id est demonstratio, non est nisi in rebus admodum manifestis. Ubi adverte, demonstrationem hanc et evidentiam fidei non esse in rebus ipsis, sed in Deo attestante. Quia enim Deus dicit et revelat nos resurrecturos et caelo potituros, ideo id credo, quasi certissimum et evidentissimum non in se, sed in Deo, qui id revelat et attestatur. Evidens enim est verum esse et certissimum quidquid Deus dicit et revelat. Talis ergo est demonstratio ipsa fides, qualem rhetores schema nuncupant; aut potius qualis est dioptra nautica, sive speculum oculare, quo naves et turres remotissimae aliis non apparentes, apparent et cernuntur: hoc enim speculum oculum confortat, et species visivas ita cogit, roborat et condensat, ut longissime se spargant, remque remotissimam alias invisibilem clare videri efficiant. Quid enim Martyres, dum tot sibi apparari supplicia conspicerent, aliud opponebant, quam fidem, fideique dioptram et demonstrationem, quae futurae et immortalis vitae immensa bona eminus menti eorum ita certo et vive repraesentabat, ut eorum fide et spe roborati et accensi, in ignes, enses et neces se darent et ruerent? Unde S. Augustinus, tract. 27 et 40 in Joan., tom. IX: «Fides,» inquit, «est credere quod non vides, cujus veritas et merces est videre quod credidisti.» Et S. Gregorius, hom. 26 in Evang.: «Fides,» inquit, «non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.»
Hinc patet primo, fidem non esse fiduciam vel spem, ut volunt haeretici. Fiducia enim est in appetitu et voluntate; fides vero est in intellectu: nam illum enim convincit, illique rem creditam et speratam exhibet et demonstrat.
Patet secundo, hac clausula, «fides est elenchus et demonstratio rerum non apparentium,» fidem distingui tum a scientia, quae est rerum apparentium et evidentium in seipsis; tum ab opinione, suspicione et dubitatione: hi enim incerti et dubii sunt assensus, fides autem est assensus certus, qui intellectum plane subigit et convincit.
Patet tertio, licet S. Hieronymus in cap. V ad Galat., Theodoretus et Theophylactus hic, Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XI, et alii vocent hanc (quam hic affert Apostolus) fidei definitionem; e contrario Erasmus velit tantum esse encomium fidei, perinde ac litterarum esset encomium tantum, si dicerem: Litterae sunt in rebus adversis solatium, in secundis ornamentum; verius tamen est proprie hanc esse fidei descriptionem, per duplicem fidei proprietatem, eamque praecipuam: quarum prior est, quod fides sit basis et fundamentum spei, faciatque in animo subsistere ea quae sunt futura; posterior, quod intellectum faciat iis assentiri, quae non intelligit, quaeque suo lumine et ratione non comprehendit.
Ubi nota: Non negat hic Apostolus fidem alias adhuc habere proprietates, aut eam se extendere quoque ad apparentia et existentia, itemque ad res non speratas; imo pari modo fidem sic describere potuisset: Fides est substantia rerum tam sperandarum, quam timendarum; estque argumentum tum apparentium, tum non apparentium. Fide enim credimus infernum, quem timemus, non speramus, et mortem quae indies nobis apparet et cernitur. Potest enim eadem res, puta Deus, angeli, mors cognosci variis modis: nimirum primo, demonstratione; secundo, sensu et experientia; tertio, fide, quia scilicet Deus ea revelavit. Fides ergo infernum, mortem et judicium, quae non speramus, sed timemus, utpote certo futura, menti quasi praesentia objicit et repraesentat, quia Deus qui est prima veritas, quae fallere nequit, haec tria fide cernenda nobis proposuit. Sed haec omisit Apostolus, quia non erant ad propositum ipsius: tantum enim gloriam caelestem futuram, et necdum apparentem, Hebraeis afflictis proponere intendebat, ut ejus fide, spe et contemplatione eos animaret ad constantiam.
Versus 2: In Hac Enim Testimonium Consecuti Sunt Senes
Probat suam fidei descriptionem ab exemplo sanctorum Patrum, quorum fides a Deo et hominibus probata et celebrata, talis fuit fides qualem hic descripsit. «In hac» ergo, id est per hanc fidem, Patres «testimonium consecuti sunt,» quod scilicet placuerint Deo. Deus enim ad eorum fidem mira et stupenda fecit; itaque facto ipso quasi testimonio suo, Deus tam ipsos, quam ipsorum fidem approbavit. Hunc esse sensum patet, quia ita se explicat Apostolus, dum subdit vers. 4: «Fide plurimam hostiam obtulit Abel, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo.» Et vers. 5: «Fide Henoch translatus est: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.»
Secundo, «testimonium consecuti sunt,» id est, publico Dei et hominum testimonio et commendatione ornati et laudati sunt. Sic enim «testimonium» per catachresin saepe pro laude sumitur, quae ex testimonio bono consequitur. Unde concludens haec fidei testimonia et testes Apostolus vers. 39: inquit, «Et hi omnes testimonio fidei probati,» id est, commendati et laudati sunt.
Senes. — Prisci patres nostri, a quibus prognati sumus, quorum auctoritate et exemplo nos plurimum commoveri par est: est enim nobis quasi haereditaria eorum fides, virtus et gloria.
Versus 3: Fide Intelligimus Aptata Esse Saecula Verbo Dei
Probare incipit, fidem esse «argumentum non apparentium,» argumento ducto a prima rerum creatione. Creationem enim nec sensus, nec ratio, sed sola fides nos docet. Philosophi enim illud axioma, quasi primum physices principium: «Ex nihilo nihil fit,» statuentes, creationem negaverunt. Hinc Aristoteles docuit mundum fuisse Deo coaeternum. Plato censuit mundum productum quidem esse a Deo, sed ex materia, quae Deo coextiterit, fueritque aeterna et increata.
Aptata Esse. — Graece «katertisthai,» id est, omnibus suis partibus quasi artubus et membris apte esse coagmentata, concinnata, coaptata et perfecta, ut quaeque mundi pars tum sibi, tum aliis, tum ipsi toti mundo apte compaginetur et congruat; itaque ex singulis ita recte compositis mundus ipse integer, omnibusque suis numeris perfectus et absolutus consurgat et consistat. Unde Ludovicus Molina, De Opere sex dierum, disput. IV, notat nomine «aptationis saeculorum» non intelligi creationem ex nihilo, sed digestionem, coordinationem et compositionem saeculorum (puta mundi et omnium mundanorum) ex materia terrae et aquae, quam a principio Deus una cum caelo empyreo creaverat. Syrus vertit «dettakanu.» Quod tripliciter verti potest, primo, ordinata esse; secundo, colligata esse; tertio, stabilita et fixa esse saecula verbo Dei, scilicet, ne quis inani formidine caelum ruiturum, aut terram in aere pendulam deorsum aliquando prolapsuram vereatur.
Saecula. — Id est, tempora et omnia temporaria, puta mundum, et omnia quae in mundo sunt. Est metonymia, ut dixi cap. I, vers. 2.
Verbo Dei. — Id est, per Filium Dei. Secundo et simplicius, per jussum Dei, quo dixit Gen. I: Fiat lux, fiat firmamentum, fiat caelum et terra, et omnia quae in eis sunt.
Ut Ex Invisibilibus Visibilia Fierent. — Id est, ut ex non entibus et non existentibus fierent entia et existentia. Est metalepsis: quae enim non sunt, nec existunt, sunt invisibilia. Ita Theophylactus. In Graeco est verborum metathesis, «mē ek phainomenon,» pro «ek mē phainomenon.»
Secundo, Ludovicus Molina et Ribera hic, «ex invisibilibus,» id est, inquiunt, ex rationibus aeternis ideisque rerum, quae fuerunt ab aeterno invisibiles et reconditae in mente et Verbo Dei, tanquam in arte et exemplari suo, creata sunt omnia, ut existerent fierentque visibilia, utque suae ideae et similitudini, quam habent in mente divina, apte responderent. Ita D. Thomas, qui ad hoc citat illud Boetii, lib. III De Consolatione:
Pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens, similique in imagine formans.
Sic Aristoteles, lib. VII Metaphys., cap. VII, ait, ex domo sine materia (id est, ex idea domus, quae est in mente architecti) fieri domum quae habet materiam.
Tertio, Cajetanus, «ex invisibilibus,» inquit, id est informi, indigesta, inornata, inani mole et chao, quod primo die mundi creavit Deus, cum scilicet praeter caelum et terram nihil fecit aliud quam abyssum aquarum quae terram operiret, seseque ad caelum empyreum porrigeret. Ex hoc ergo chao et abysso, Deus sequentibus mundi diebus formavit caelos, elementa, astra, aves, pisces, jumenta reliquaque omnia, ut existerent fierentque visibilia, id est spectabilia, pulchreque composita, digesta et ornata. Videtur enim Paulus de more alludere ad Septuaginta qui, Gen. I, pro eo quod nos habemus: «Terra erat inanis et vacua,» vertunt, terra erat invisibilis et incomposita. Unde et Sapiens, Sap. XI, 18, dicit Deum fecisse «orbem ex materia invisa.» Hic sensus est valde appositus, tum quia optime explicat «aptata,» tum quia praepositio «ex» proprie causam non exemplarem, sed materialem aut quasi materialem significat.
Versus 4: Fide Plurimam Hostiam Abel Quam Cain Obtulit Deo
Pro «plurimam» graece est «pleiona,» id est «plurem,» ampliorem, praestantiorem, pluris et majoris pretii. Ita Syrus, Chrysostomus, Theophylactus. Noster interpres ne diceret plurem, quod latine non dicitur, dixit «plurimam,» quasi dicat: Fides, quae longe major et ardentior erat in Abel quam in Cain, excitavit Abelem, ut majores et praestantiores hostias Deo offerret quam Cain: nam Cain obtulit tantum fructus terrae; Abel vero obtulit primogenita gregis sui et adipes eorum, Gen. IV, 4.
Nota: Fides Abelis, qua ipse Deo placuit, quamque hic Apostolus commendat, non fuit nuda et otiosa, qualis est Novatorum; sed fuit viva, efficax et operans per actus latriae, sacrificii, devotionis et charitatis. Sic fides Noe, Abrahae, Mosis et aliorum operosa fuit, protulitque actus obedientiae, peregrinationis, patientiae, fortitudinis et tolerantiae multorum laborum, dolorum et malorum, uti subjicit Apostolus.
Per Quam Testimonium Consecutus Est Esse Justus. — Testimonium hoc habetur Gen. IV, vers. 4, ubi dicitur: «Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus: ad Cain vero, et ad munera illius non respexit.» In quem locum S. Hieronymus in Quaestion. hebraicis: «Unde,» inquit, «scire poterat Cain, quod fratris ejus munera suscepisset Deus, et sua repudiasset, nisi illa interpretatio vera esset quam Theodotion posuit? Et inflammavit Dominus super Abel et super sacrificium ejus; super Cain vero et sacrificium ejus non inflammavit.» Per ignem ergo a se missum, quo combussit Deus hostias Abelis, non Caini, ostendit Abelem, ejusque munera sibi placere, non probavit Caini, ut tradunt Hebraei, Chrysostomus, Theophylactus et alii. Sic enim Deus per ignem a se missum ostendit sibi placere sacrificium Mosis et Aaronis, Levit. IX, 24; itemque Eliae, non autem sacerdotum Baal, III Reg. XVIII; et Gedeonis, Judicum VI, 21; et Manue, Judicum XIII, 20; et Davidis, I Paralip. XXI, 26; et Salomonis, II Paral. VII, 1; pari modo Nehemiae sacrificium igne probavit et commendavit Deus, II Mach. I, 32.
Et per Illam Defunctus Adhuc Loquitur. — Quia Abelis licet olim occisi fides, innocentia, pietas, martyrium et memoria adhuc recens est et celebratur apud omnes fideles, eosque ad sui imitationem exhortatur melius quam si Abel mille linguis eos exhortaretur, tanta est vis exempli, q. d. Cain sustulit quidem Abelem, sed non sustulit ejus gloriam et memoriam, qua vivit et vivet semper in mente et ore fidelium. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius.
Aliter Galenus et Ribera, loquitur, inquiunt, adhuc Abel, quia adhuc vindictam petit a Deo, ut in extremo judicio plene puniatur resurgens Cain, et quotquot ejus scelus secuti sunt: quasi Paulus alludat, imo citet illud Gen. IV: «Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.» Sed prior sensus germanior videtur et planior, agit enim de fide Abelis, quae testimonium et laudem a Deo consecuta est; hancque ait adhuc loqui, id est, suo testimonio et laude divina provocare omnes ad sui imitationem.
Versus 5: Fide Henoch Translatus Est Ne Videret Mortem
Nota: Communis Patrum sententia est, Henoch et Eliam translatos esse in paradisum, ut tempore Antichristi redeant, et contra eum pro Christo decertent; ideoque ab Antichristo occidentur in Jerusalem, sed tertio die publice resurgent et ascendent in caelum, ut dicitur Apoc. cap. XI, vers. 3 et 12. Idipsum docet Ecclesiasticus, XLIV, 16: «Henoch,» inquit, «placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det Gentibus poenitentiam.» Licet enim το «in paradisum» non sit in Graeco, est tamen in omnibus codicibus Latinis.
Quare perperam Judaei nonnulli putant Henoch esse mortuum Gen. V, 24; nam pro eo, quod nos habemus «non apparuit,» hebraice est «veenennu,» id est, «et non ipse,» id est, ut ipsi intelligunt, ipse non exstitit, non vixit, sed mortuus est. Verum hoc insulse dicitur, nam το «et non ipse» significat, ipsum amplius non apparuisse in terra, non esse visum hominibus, non autem esse mortuum, alioquin enim de Henoch aeque ut de Adam, Set, Noe et reliquis omnibus dixisset Moses: «Et mortuus est.» Jam autem hoc de eo non dicit, sed dicit «veenennu,» «et non ipse,» scilicet apparuit amplius in terra. Ita enim vertit noster Interpres, Chaldaeus, Septuaginta et ex iis Paulus hic: nam sequitur: «Quia tulit eum Dominus,» vel, ut Septuaginta et ex iis Paulus, «metetethē,» id est, transpositus est (scilicet a terra in paradisum) a Domino. Syrus vertit «estanni,» quod partim translatum, partim mutatum in meliorem sortem et statum significat; «scana» enim tam Syris quam Hebraeis mutare significat. Non ergo probabile tantum est, ut quidam temere dixerunt, sed plane certum ex communi S. Scripturae, Patrum et Ecclesiae sensu, Eliam et Henoch non esse mortuos, seu vivos raptos esse in paradisum, redituros sub finem mundi. Unde Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, «eos nondum resurrectione dispunctos, quia necdum morte junctos, sed tamen aeternitatis candidatos» vocat.
Quaeres, quomodo «fide,» id est per fidem, ob fidem dicatur «translatus Henoch?» Respondeo: Henoch translatus est ob insignem vitae innocentiam, qua non tam humanam, quam caelestem in terris vitam agebat, ut potius Deo et angelis, quam hominibus jungendus esse videretur. Hanc causam insinuat Moses, Genes. V, 24, cum ait: «Ambulavitque (Henoch) cum Deo, et non inveniebatur, quia tulit eum Dominus.» Ubi satis significat quod Deus tulerit Henoch, quia Henoch «ambulavit cum Deo,» id est, Deo per omnia consensit, obsecundavit et cohaesit tanquam amicus cum amico, aut potius tanquam servus cum domino, jugiter et decenter versans et ambulans: hoc enim significat haec phrasis; unde Amos, cap. III, vers. 3, sic ait: «Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?» Ambulare ergo cum Deo est virorum magnorum et insigniter sanctorum, qui Deo perchari, conjuncti et familiares sunt, qualis fuit Noe, de quo dicitur Gen. cap. VI: «Noe vir justus atque perfectus cum Deo ambulavit,» ubi Chaldaeus vertit, «ambulavit Noe in timore Dei»; Septuaginta et ex iis Paulus vertunt, «placuit Deo,» scilicet, uti solent aulici nonnulli regi placere, cum illi in deliciis sunt. Unde et apposite Henoch hebraice «dedicatum» vel «consecratum Deo» significat.
Dicit tamen Paulus, Henoch translatum esse «fide,» sive per fidem, quia fides futurae retributionis excitabat Henoch ad praeclara fidei opera exercenda, quibus ambulavit cum Deo, Deoque placuit, ob quae meruit a Deo rapi et transferri in paradisum. Potuisset pari modo dicere Apostolus: Spe vel charitate, vel pietate sua insigni translatus est Henoch; sed maluit hoc fidei tribuere, tum quia de fide agebat, eamque Hebraeis inculcabat; tum quia fides prima est et dux atque incentrix spei, charitatis, pietatis aliarumque virtutum.
Versus 6: Sine Fide Autem Impossibile Est Placere Deo
Probat Henoch translatum esse per fidem, vel propter fidem, hac ratione: Henoch translatus est, quia placuit Deo; atqui non potuit placere Deo, nisi per fidem: ergo per fidem translatus est.
Credere Enim Oportet Accedentem ad Deum, Quia Est, et Inquirentibus Se Remunerator Sit. — Probat minorem syllogismi jam positi, scilicet Henoch non potuisse placere Deo, nisi per fidem, probat autem sic: ut quis ad Deum accedat uti oportet, eumque rite colat, itaque ei placeat, debet credere, «quia,» id est «quod,» «est» Deus, et quod «se inquirentibus sit remunerator.» Si enim quis atheus aut politicus putet Deum non curare res humanas, non punire malos, nec praemiare bonos et remunerari, hic negliget Deum, nec curabit ad Deum accedere eumque colere: ergo ut Henoch et quivis alius accedat ad Deum eique placeat, necesse est ut fidem habeat, qua in Deum judicem, vindicem et remuneratorem credat.
Dices: Ut quis accedat ad Deum, eumque colat, sufficit naturalis Dei cognitio, qua philosophi cognoverunt Deum esse et esse vindicem bonorum et malorum: ergo non opus est fide. Respondeo, negando antecedens. Naturalis enim Dei cognitio tantum docet colendum et amandum esse Deum tanquam auctorem naturae et bonorum naturalium, illaque tantum ab illo esse speranda et petenda. Deus autem vult amari et coli ab hominibus, non tantum ut auctor bonorum naturalium, sed etiam supernaturalium et aeternorum post hanc vitam; nec alia ratione ad illum illiusque favorem et amicitiam accedere, illique placere, et grati esse possumus. Unde saepe bona naturalia Deus in hac vita negat justis et amicis suis, eaque confert improbis et inimicis suis, ut nimirum doceat homines non illa praesentia, utpote vilia, caduca et exilia, sed spiritualia et aeterna, utpote Deo digna, a Deo esse petenda, Deumque velle haec, non autem illa primario et praecipue a se peti. Ad hoc autem opus est fide. Sola enim fides dictat nobis Deum esse auctorem non tantum naturae, sed et gratiae gloriaeque aeternae, haec enim sunt bona supernaturalia, sive res sperandae et non apparentes, quarum argumentum est fides, uti vers. 1 docuit Apostolus.
Adde, verius est (quidquid aliqui dicant) Deum esse, esse vindicem bonorum et malorum, aliaque attributa Dei naturalia Christiano, praesertim poenitenti et justificando, credenda esse cognitione et fide, non tantum naturali, sed etiam supernaturali, uti docent doctiores et solidiores Theologi.
Hinc ergo recte concludit Paulus ad justificationem, ut scilicet simus amici Dei, Deoque placeamus, requiri fidem, sive cognitionem supernaturalem et divinam.
Loquitur Paulus de adultis, qualis erat Henoch: licet enim probabile sit, Henoch in infantia fuisse purgatum a peccato originali, et justificatum placuisse Deo per Sacramentum, vel sacrificium legis naturae, ad id a Deo illo aevo institutum, ac consequenter infusam fuisse illi cum gratia fidem habitualem, non tamen potuit ob infantiam habere fidem et cognitionem actualem, qua actu crederet Deum esse et esse remuneratorem; illam ergo habuit adultus ex instructione Adae, Set aliorumque patrum suorum. Igitur adultus actu credidit Deum esse et esse remuneratorem, atque per hunc fidei actum et considerationem remunerationis excitavit se ad heroicos charitatis, castitatis, patientiae, religionis actus, quibus magis placuit Deo, meruitque justificationem secundam, puta justitiae augmentum, atque in iis quotidie crescens meruit tandem transferri a Deo; ergo manet probata conclusio Pauli: «Fide translatus est Henoch.» Clarum est enim Henoch non meruisse transferri per fidem habitualem, quam habuit in infantia. Hanc enim habuere caeteri infantes illius aevi, qui tamen non meruere transferri. Ergo loquitur Apostolus de fide actuali, quam adultus habuit Henoch, cujus impulsu heroica opera patravit, ob quae meruit prae caeteris transferri.
Nota: Ad justificationem, Deique amicitiam, qua illi placeamus, non tantum haec duo, scilicet quod Deus sit et quod remunerator, sed plura alia credenda sunt, ut, Deum esse trinum et unum, Christum incarnatum et crucifixum esse mediatorem Dei et hominum, Christum esse peccati tum originalis, tum cujusvis actualis expiatorem, animam esse immortalem: Apostolus tamen tantum haec duo jam dicta recenset, non quasi haec sola sufficiant, sed quia haec duo requiruntur vel maxime ad spem excitandam, ut Hebraei, et quilibet alius fortiter virtutis labores et agones obeat et sustineat, inquit Theodoretus.
Nota secundo το «remunerator»: inde enim contra Novatores recte colligimus merita bonorum operum, quibus mercedem Deus sit daturus. Hoc enim significat το «remunerator,» et clarius Graecum «misthapodotēs,» id est, mercedis retributor. Merces enim ad merita essentialem ordinem et relationem includit, ut scilicet omnis merces meritorum sit merces, et omnia merita mercedis sint merita.
Versus 7: Fide Noe Responso Accepto de Iis Quae Adhuc Non Videbantur
Pro responso accepto «chrēmatistheis,» id est, oraculo Dei admonitus; de iis quae adhuc non videbantur (de futuro orbis diluvio), metuens aptavit arcam in salutem domus suae. Pro «metuens,» in Graeco legitur «eulabētheis,» id est, «reveritus Deum»: cum enim alii homines reverentiam, metum et fidem numinis abjecissent, riderentque minas Dei de futuro diluvio, solus Noe timuit, et reveritus est Deum judicem et vindicem, certoque credidit Deo praedicenti diluvium, ideoque ad illud evadendum arcam construxit.
Posset secundo, «eulabētheis,» id est «reveritus,» passive accipi: quem scilicet Deus reverebatur. Sic enim Christus dicitur a Patre exauditus pro sua reverentia cap. V, vers. 6, q. d. Noe ob suam justitiam in honore et in pretio fuit apud Deum, ita ut Deus quasi ipsum revereretur, ideoque ipsum a diluvio servare vellet, indicans ei et praescribens effugium per arcam. Ecce quanti Sanctos faciat Deus.
Per Quam (Arcam) Damnavit (Noe) Mundum. — q. d. Noe ipso facto et rerum eventu damnavit incredulitatis homines sui aevi, qui nolebant credere futurum diluvium et agere poenitentiam, ideoque fabricam arcae ejus irridebant: hosce, inquam, damnavit Noe, dum iis diluvio mersis ipse solus cum suis in arca diluvium evasit. Sic regina Austri dicitur Matth. XII, 42, condemnatura Judaeos, scilicet ipso facto et studio suo, quo tam studiose a finibus terrae venit ad Salomonem, cum Judaei Christum, quem domi habebant, neglexerint et spreverint.
Vides hic, quod fides Noe ipsi fuerit substantia rerum non tantum sperandarum, sed etiam timendarum, scilicet diluvii, quod ut evaderet, tam operose per centum annos, omnibus irridentibus, fabricavit arcam, q. d. Sicut Noe per fidem sustinuit se in metu, spe, constantia ac labore fabricandi arcam per centum annos: ita vos, o Hebraei, per fidem vos sustinete, ut in persecutione sitis fortes, constantes et longanimes. Sicut enim quod credidit Noe, hoc re ipsa evenit, ut scilicet ipse per arcam evadens videret reliquos omnes diluvio mergi: ita vobis, o Hebraei, re ipsa eveniet id quod creditis, scilicet ut infideles persecutores vestros videatis diluvio ignis gehennae absorberi; vos vero per fidem et Ecclesiam, quasi arcam, ab eo liberari et enavigare, atque ad portum caeli salutisque aeternae appellere.
Et Justitiae, Quae per Fidem Est, Haeres Est Institutus. — q. d. Atque ita in Noe ejusque familia mansit justitia Adami, Henochi, Abel et aliorum veterum patrum, quam ipsi pariter per fidem acquisiverant, factusque est Noe ex asse haeres justitiae et sanctitatis patrum: cum vitia et vitiosi homines omnes mersi essent diluvio. Noe enim licet esset justus, per fidem tamen qua Deo credidit et obedivit in arcae fabrica, promeruit sibi justitiae augmentum, familiae vero suae promeruit ut in ea sola quasi haereditario jure et successione permaneret vera Dei fides, cultus, religio, justitia et amicitia, utque ex se quasi novi mundi totius haerede, et novi saeculi parente tandem Christus, justificator mundi, Adae patri suo promissus, Genes. III, 15, nasceretur. Ita Theophylactus, Anselmus, Galenus et alii.
Versus 8: Fide Qui Vocatur Abraham Obedivit in Locum Exire Quem Accepturus Erat in Haereditatem
Pro «qui vocatur» graece est «kaloumenos,» quod Syrus vertit, «cum vocaretur,» scilicet a Deo. Melius noster Interpres et Theodoretus vertunt, «qui vocatur,» q. d. Patriarcha ille admirabilis, cujus nomen apud vos, o Hebraei, est celeberrimum, qui prius «Abram,» id est «pater excelsus,» sed postea merito fidei et obedientiae vocatus et factus est «Abraham,» quasi «ab rab hamon,» id est, «pater magnae multitudinis,» sive multarum gentium, Genes. cap. XVII, vers. 5, Rom. cap. IV, vers. 17. Hic, inquam, Abraham «fide,» id est per fidem, obedivit Deo, primo, ex Ur Chaldaeorum; secundo, ex Haran se evocanti in terram Chanaan, ubi eum Deus tam miro favore, benevolentia et familiaritate dignatus et prosecutus est, q. d. Fides est, quae Abrahamum ad Dei amicitiam provexit; fides est, quae illum tantum, quantus evasit, effecit; fides Abrahamum (quantum virum!) finxit et efformavit.
Quaestio hic est, an Abraham cum vocaretur a Deo, ut egrederetur ex Ur et Haran, sciverit sibi eundum esse in Chanaan; et an Deus Chanaan illi nominarit, an vero tantum confuse et in genere dixerit: Vade in terram quam tibi (postea) ostendam et demonstrabo. Putant Pererius, in Genes. XII, 5, et Vasquez hic, Abraham distincte non audisse, nec scivisse de Chanaan, quod eo sibi esset eundum. Id enim Apostolus hic videtur significare, et Deus Genes. XII, 1: «Veni,» inquit, «in terram quam monstrabo tibi»; itaque magis commendatur fides et obedientia Abrahae. Haec sententia est probabilis, verior tamen videtur contraria, quam sequitur Abulensis, Oleaster et Ribera hic, scilicet Deum evocasse Abraham ex Ur et Haran in Chanaan, eamque illi nominasse et indicasse. Probatur, quia id diserte dicitur Genes. XI, 31: «Tulit,» inquit, «Thare Abram filium suum, et Lot, et Sarai, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan.» Et rursum Genes. XII, 5: «Egressi,» inquit, «sunt ut irent in terram Chanaan.»
Verum cum Moses historice hunc exitum narret, et dicat eos exisse in Chanaan, plane id ut sonat accipiendum videtur. Adde secundo, Thare (de quo incertum est et dubium, an tunc fuerit fidelis et veri Dei cultor) non videtur fuisse tantae fidei, tantique animi, ut ex Ur patria et sede sua, cum Lot et Sara, totaque sua stirpe exiret, ut sequeretur Abrahamum filium suum a Deo evocatum, nisi scivisset determinate quo evocaretur, quoque omnes essent ituri, ut sedem figerent. Tertio, quia nisi Deus distincte evocasset Abraham in Chanaan, nescisset Abraham versus quam partem egredi, quo tendere deberet.
Dices: Quomodo ergo Apostolus ait, quod Abraham exierit nesciens quo iret. Respondeo, «quo,» id est, in quam determinatam regionem, agrum vel urbem. Licet enim sciret se a Deo evocari in Chanaan, tamen nesciebat in quam partem Chanaan vocaretur: regio enim Chanaan ampla erat et in multos reges partita. Unde voluit Deus Abrahamum, quasi caecum educere ex Ur et Haran, ut per medias provincias, perque Chanaan, peregrinaretur pendulus semper a Deo, et juxta Dei nutum stationes identidem mutaret. Id patet Gen. cap. XII, et sequentibus. Ex quo liquet magna fides et obedientia Abrahae: perinde enim fecit atque si Belga aliquis Dux aut comes ex Belgio in Hispaniam evocaretur a Rege dicente: Relinque Belgium et omnia quae habes in Belgio: veni cum tuis in Hispaniam, ad illam provinciam et urbem, quam, cum eris hic, ostendam et dabo tibi. Magna foret fides Belgae illius in Regem, si ad ejus vocem certa pro incertis dimitteret: licet enim sciret in genere se in Hispaniam evocari, tamen nesciret, an regio vel urbs quam in Hispania accepturus est, sit major, melior, commodior, salubrior, opulentior suis fundis, quos possidet in Belgio. Ita fecit Abraham. Adde, quod vaga et incerta peregrinatio soleat liberorum procreationi et educationi officere, opes deterere, famam maculare, amicitias dissolvere.
Eodem modo respondetur ad illud Genes. XII: «Vade in terram (id est, in illam terrae Chanaan portionem) quam monstravero tibi,» hebraice «areecha,» id est, quam videre te faciam, quam oculis tuis ostendam.
Versus 9: Fide Demoratus Est in Terra Repromissionis, Tanquam in Aliena, in Casulis Habitando
q. d. Exierunt in terram, tunc quidem sibi incognitam, quam tamen postea, Deo indicante et demonstrante, cognoverunt esse Chanaan. Re ipsa ergo exiverunt versus Chanaan, sed postea demum cognoverunt se tendere in Chanaan, ibique sedem fixuros esse.
Pro «demoratus est» graece est «parōkēse,» id est habitavit, non tanquam civis et incola, sed tanquam «paroikos,» id est, advena et peregrinus: quod Noster recte vertit, «demoratus est»; non bene Erasmus vertit, «commigravit». Sic enim graece dicendum fuisset, «parōkise.»
Tanquam in Aliena. — Quia, ut sequitur, domum in ea aedificare noluit, nec agros in ea possedit, sed semper in casulis, graece «en skēnais,» id est tabernaculis et tentoriis, habitavit, idque ut significaret se tendere alio, scilicet ad patriam et habitationem caelestem. Magna fuit et heroica fides Abrahae, primo, quod patriam, cognatos, parentes, familiam, domum opesque deseruerit, Deumque vocantem secutus sit. Secundo, quod ex indigena peregrinus factus sit. Tertio, quod in incertum vagatus sit nesciens quo iret, ubi consisteret. Quarto, quod, licet esset in terra promissionis, id est, promissa sibi a Deo, tamen usque ad mortem nihil in ea a Deo datum, ne quidem passum pedis, ut ait S. Stephanus, Actor. VII, 5, possederit, sed crediderit et sperarit certo sibi, id est posteris suis, eam esse dandam. Quinto, quod tota vita voluerit peregrinari, credens et sperans domum aeternam in caelis.
Cum Isaac et Jacob Cohaeredibus Repromissionis Ejusdem. — q. d. Abrahae fides in eo rursum magis elucet, quod non tantum se, sed et Isaac, Jacob, aliosque deinceps posteros suos, qui erant haeredes promissionis sibi factae a Deo de terra Chanaan possidenda, voluerit et jusserit habitare in eadem Chanaan, quasi peregrinos in casulis et tentoriis, donec Deus post 400 annos promissionem suam expleret, terramque illam ipsis possidendam traderet.
Versus 10: Exspectabat Enim Fundamenta Habentem Civitatem, Cujus Artifex et Conditor Deus
q. d. Abraham cum suis civis erat non Chanaan, sed caeli: hinc in Chanaan domum habere noluit, sed in mobili semper habitavit tabernaculo, quia tendebat, et oculos jugiter conjiciebat in caelestem civitatem, quasi patriam suam, immobilem, firmam et aeternam. Ita Anselmus et alii.
Nota: Caelestem civitatem opponit Apostolus et praeponit tabernaculis et casulis Abrahae, quae non habent fundamenta, sed baculis et fulcris nituntur, cum quibus ab uno loco in alium transferuntur: caelestis vero civitas Beatorum, puta caelum empyreum, sua habet fundamenta firmissima aeque ac pretiosissima, puta crystallina et gemmea, quae describit S. Joannes, Apocal. XXI, 19. Secundo, caelestis civitas artificem et conditorem habet non Mosen, non Abraham, sed Deum ipsum, ut ex hoc solo colligere et metiri liceat, ipse quanta sit civitatis illius pulchritudo, magnificentia, gloria, opes et felicitas, tanta nimirum, quanta decet talem artificem, scilicet Deum: Deus enim in hac sua civitate, quasi regia suam majestatem, divitias, potentiam omnemque gloriam suam beatis exhibet; perinde ac rex in suo palatio suis principibus regalem pompam, gloriam, delicias et opes omnes explicat et ostentat.
Adde: Deum non tantum hujus civitatis conditorem, sed et materiam sive objectum et spectaculum, atque delicias et opes esse; adeoque ibi beatitudo Dei, omniaque ejus bona nostra beatitudo et bona erunt: erimus enim beati ipsa visione et beatitudine Dei. Deliciae ergo nostrae, divitiae et gloria, non erunt humanae vel angelicae, sed divinae; adeoque erunt ipsissimae deliciae, divitiae et gloria, quibus fruitur, ditatur et beatur Deus. Denique haec est civitas, «ubi rex est veritas, lex charitas, modus aeternitas,» ait S. Augustinus, epist. 5 ad Marcellinum.
Versus 11: Fide et Ipsa Sara Sterilis Virtutem in Conceptionem Seminis Accepit
Hactenus virilia exempla fidei adduxit Apostolus, nunc, ut magis incitet animos Hebraeorum, muliebre subjungit; sed matris omnium credentium, Sarae scilicet, ut pudeat Hebraeos in fide vinci a femina, eaque magis esse pusillanimes et timidos. Ita Chrysostomus.
Notat Paulus duo impedimenta conceptionis in Sara: prius in natura, quod esset sterilis, posterius in aetate, quod jam esset plane senex et vetula. Utramque superavit fides, qua credidit Deo supra naturam promittenti conceptionem et partum Isaac.
Dices: Sara, Genes. XVIII, 12, ad Dei promissionem de Isaac ex ea nascituro risit, quasi promissio haec ridicula foret et impossibilis; ergo incredula fuit Sara: quomodo ergo eam a fide hic commendat Apostolus? Respondet Lyranus, Apostolum hanc conceptionem Sarae tribuere fidei, non Sarae, sed Abrahae. Sed hoc repugnat verbis Apostoli, qui dicit: «quod a Sara per fidem conceptionem accepit, quoniam Deo credidit,» scilicet ipsa Sara quae conceptionem accepit.
Dico ergo, initio Sara mox ut audivit promissionem tantam, quae naturaliter erat impossibilis et incredibilis, risit, quasi incredula: sed posteaquam cognovit angelos promittentes conceptionem legatos esse Dei, Deumque repraesentare, adeoque Deum omnipotentem, qui fallere non potest, per angelos hanc conceptionem sibi promittere, tunc credidit, ut satis colligitur Genes. XVIII, 14 et 15. Ita Theodoretus.
In Conceptione Seminis. — Graece «eis katabolēn spermatos,» id est, in conceptionem seminis, q. d. Ad recipiendum, retinendum, formandum semen prolificum, virtutem a Deo accepit per fidem Sara, quae per naturam, utpote sterilis et anus, inepta erat ad hanc conceptionem. Ita Chrysostomus. Secundo, Graecum «katabolēn» Theophylactus vertit, ad dejectionem seminis, ut scilicet ipsa Sara suum quoque decideret et subministraret semen ad conceptionem Isaaci. Unde Erasmus vertit, «ad seminandum.» Tradunt enim medici in conceptione non solum virum, sed et feminam suum decidere dareque semen proli efformandae. Tertio, ex Hieronymo Ribera, «katabolēn spermatos,» id est, inquit, «ad jacienda fundamenta,» sive «exordium seminis,» id est, posteritatis suae. Primus sensus est planissimus, eumque noster Interpres clare expressit.
Versus 12: Propter Quod et ab Uno Orti Sunt, et Hoc Emortuo, Tanquam Sidera Coeli in Multitudinem
q. d. Propter hanc fidem factum est ut Sara ex Abraham conciperet, et ex uno viro, eoque emortuo orirentur proles et posteri innumerabiles. Abraham vocat «emortuum,» quia corpus ipsius ob senium erat emortuum, et emortua in eo erat vis generandi. Sub fide Sarae intelligit et praesupponit Apostolus fidem Abrahae, quasi mariti et patris credentium: Abraham enim magis quam Sara sua fide meruit hanc seminis posteritatem, ut patet Genes. XV, 6.
Nota hyperbolem, qua posteri Abrahae comparantur arenae maris, quae est innumerabilis: certum enim est eos certo et definito esse numero, qui et numerari possit, et arenae numerum non exaequet. Tantum ergo hac hyperbole significatur eos fore plurimos et maximo numero. Hinc Isaac, per quem omnes hi ex Abrahamo prognati sunt, hebraice risum et gaudium significat. Syriace vero dicitur «isechok,» id est, abundantia et redundantia (Syri enim Hebraeum «tsade» mutant in «samech»), quae maxime patet in hac posterorum copia.
Versus 13: Juxta Fidem Defuncti Sunt Omnes Isti, Non Acceptis Repromissionibus
Id est, per fidem, cum fide, retinentes fidem, et fideles usque ad mortem, defuncti sunt, quia, sicut in fide vixerunt, ita et in fide mortui sunt: bona enim a Deo promissa non viderunt, dum viverent, sed post mortem illa se accepturos crediderunt.
Dices: Si omnes isti defuncti sunt, ergo et Henoch defunctus et mortuus est, non autem translatus, ut dixit vers. 5.
Respondet S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, et ex eis Ribera, «omnes» vocari «pene omnes»: excipitur enim unus Henoch, quem ex dictis constat non esse defunctum, sed translatum. Sic Genes. XLVI, 7, dicitur Jacob venisse in Aegyptum cum omni sua progenie, «omni,» id est, «pene omni,» constat enim excipi Joseph, qui jam erat et praesidebat in Aegypto. Sic enim solemus loqui universaliter, etiam unus vel alter excipiatur, praesertim si constet illum excipi: tunc enim cuncti sciunt intelligi, omnes scilicet, hoc illove excepto. Secundo, praecise «omnes isti,» scilicet Abraham, Isaac et Jacob, qui post diluvium vixerunt et promissiones acceperunt tum de terra Chanaan, tum de vita aeterna in caelis possidenda, defuncti sunt: de hisce enim proprie loqui Apostolum, patet vers. 13 et 16, cum ait: «Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt,» scilicet Chaldaeae (quae fuit patria Abrahami, ex qua exivit Deo jubente in Chanaan), «habebant utique tempus revertendi,» q. d. Si paenituisset Abraham exitus e patria sua, si de ea repetenda cogitasset, poterant facile ad illam redire, ne perpetuo in Chanaan peregrinari cogeretur; jam autem cum de reditu non cogitarit, patet illum aliam cogitasse et exquisiisse patriam, scilicet caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, dicendo: «Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob.» Perinde ac si hi tres omnibus, quorum Deus est Dominus, sint aequiparandi, ait Theophylactus. Ita scilicet Deus hos tres viros sanctissimos in pretio et amore, cordi et curae habuit.
Videtur ergo Apostolus a vers. 8, ponere distinctum et secundum statum, aetatemque mundi, quae scilicet fuit post diluvium, quando coepit quasi novum saeculum fidei et Ecclesiae in Abrahamo, qui fuit typus, exemplar et pater omnium credentium et fidelium, quique tota vita sua cum Isaac et Jacob peregrinatus est in Chanaan, quia spectabat civitatem caelestem. Merito ergo uti Levitis sortem non habentibus in Chanaan, ita et Abrahae pars et sors fuit Deus ipse: ac consequenter, cum ait Paulus «omnes defunctos,» non intelligit Abel, Henoch et Noe, qui fuerunt in priori saeculo et altero quasi mundo, qui fuit ante diluvium; sed tantum intelligit Abraham, Isaac, Jacob, qui fuerunt in novo hoc et secundo saeculo post diluvium. Ita S. Thomas, Lyranus et Cajetanus.
Non Acceptis Repromissionibus, — tum de terra Chanaan possidenda: hanc enim non adepti sunt, nisi sub Josue, post quadringentos annos; tum potius de caelesti regno et gloria possidenda: hanc enim non sunt adepti, nisi per et post mortem Christi Jesu. De promissione enim caeli loqui Apostolum patet ex seq., cum ait: «Nunc autem meliorem appetunt,» id est, caelestem. Ex hoc loco Patres et Theologi colligunt, ante Christum Christique mortem, nullam animam quantumvis sanctam et puram caelum introisse, aut Dei visionem et beatitudinem adeptam esse. Unde cap. IX, docuit Apostolus ante Christum nondum propalatam fuisse Sanctorum viam, id est, caelum mortalibus fuisse inaccessibile, uti ait ibidem Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus et alii. Et cap. X, idipsum diserte asseruit Paulus dicens: «Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est, carnem suam.»
Sed a Longe Eas Aspicientes et Salutantes. — Est metaphora a navigantibus, inquit Chrysostomus, qui dum portum eminus aspiciunt, laeto clamore quasi celeusmate, eum appellant et salutant. Sic apud Virgilium: «Italiam, Italiam primus conclamat Achates.» Ita hi patres cum per fidem obscure viderent, id est crederent, patriam caelestem, eam crebro cum desiderio appellabant et salutabant.
Et Confitentes, Quia Peregrini et Hospites Sunt Super Terram. — Hinc patet hunc sensum et hanc vocem, «Peregrini sumus in hac vita,» fuisse priscis illis patribus familiarem, qua mire eos mundanarum opum et rerum contemptum, ac caelestium desiderium et studium incitabat. Ita Jacob, Genes. XLVII, 9: «Dies,» inquit, «peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.» Et David, Psalm. XXXVIII, 13: «Advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.» Et Salomon, I Paralipom. XXIX, 15: «Peregrini sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri.» Jeremias quoque de Christo loquens, cap. XIV, vers. 8: «Quare,» inquit, «quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?» Erras ergo, Christiane, si hic te domum habere putas, si te hic ad quietem, quasi in patria componis: peregrinus hic es, peregrinaris in terra aliena; patria et requies tua est in caelo; illuc propera, illuc festina. Ita Apostoli quasi peregrini toto orbe «euntes ibant et flebant mittentes semina sua.»
S. Olympius Abbas, uti narrat Sophronius in Prato spirituali, cap. XII, rogatus a quodam, quanam ratione recte vitam suam institueret, respondit: «Ubique aestima te peregrinum, et ubicumque sederis, dic: Peregrinus sum.» Quare recte monet S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 11, dicens: «Charissimi, obsecro vos, tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.» Nam qui civis est caeli et terrae advena, terrena praeterire et contemnere, caelestia appetere et prosequi debet, uti pulchre docet hic Chrysostomus in morali homil.
Insigne hac de re exemplum S. Basilii narrat Nazianzenus, in Orat. funebri de laudibus S. Basilii: cum enim praefectus Valentis Imperatoris Basilio minaretur exilium et ejectionem ab Episcopatu, respondit Basilius: «Nihil horum quae dixisti curo, melior sum his qui publicant et proscribunt. Ipse me ob spem regni caelestis proscribens, nihil vero possidens, ab exilii metu liber sum; unam omnium cognoscens esse patriam, paradisum (terram enim quasi commune omnium aspicimus naturae exilium), propria vero carens terra nullo loco circumscribor; Domini enim est terra et plenitudo ejus, incola ego sum in terra sicut omnes patres mei.» Cumque ab Episcopatu pelleretur in exilium, dixit illico socio suo: Libellum hunc accipe, et veni mecum; cum prius libellos pauculos et pannosam vestem qua indutus erat, praefecto obtulisset, quae sola ipsius erant supellectilia; additque dicens: Exilium nihil ad me spectat, cum domus quam inhabito aliena sit.
Pari modo se peregrinum in hoc mundo professus est S. Gregorius Thaumaturgus, qui, ut inquit Nyssenus in ejus Vita, moriens obtestatus est suos, ne peculiarem sibi locum sepulturae compararent. Nam si vivus, ait, nullius loci dominus vocari volui, sed in alienis tanquam inquilinus et peregrinus habitans vitam transegi, ne post mortem quidem inquilinatus mihi dedecori erit: sed in sequenti saeculo fama prodatur, quod Gregorius nec vivens ab aliquo loco cognominatus sit, et post mortem alienorum locorum fuerit inquilinus, cum ab omni terrena possessione sese abstinuerit, adeo ut ne sepeliri quidem in proprio loco sustinuerit: solam enim illam possessionem pretiosam et expetendam putavit, quae fraudis et avaritiae vestigium sese non admittit. Audi et Ethnicum. Cum Anaxagoras Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid ei accidisset, deferri: inquit; «Nihil necesse est; undique enim ad inferos (fideli et sancto ad superos) tantumdem est viae.» Ita Cicero, I Tuscul.
Versum 15 explicui vers. 13, ejusque sensus satis patebit ex vers. 16.
Versus 16: Nunc Autem Meliorem Appetunt, Id Est Caelestem
«Nunc» non significat hic tempus praesens, sed adversativa et illativa est particula, q. d. Poterat Abraham in patriam, Chaldaeam scilicet, redire, si voluisset: «nunc autem,» id est, cum autem videamus eum noluisse redire, hinc sequitur quod aliam civitatem meliorem, scilicet caelestem, appetierit et prosecutus sit peregrinando in Chanaan tota vita sua.
Versus 17: Fide Obtulit Abraham Isaac, Cum Tentaretur
q. d. Cum Deus tentavit obedientiam et pietatem Abrahae, dicens Genes. XXII, 2: «Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis (in montem Moria, ut habent Hebraea, in quo postea Salomon aedificavit templum), atque ibi offeres eum in holocaustum.» Abraham mox Deo jubenti per fidem obedivit, et «obtulit,» id est, offerre coepit et tentavit suum Isaac; sed ne re ipsa offerret impeditus fuit ab angelo: «obtulit» ergo significat hic actum inchoatum, non consummatum, juxta Canon. 32.
Nota: Hanc oblationem Abrahae tribuit Apostolus fidei illius, quia fides ipsum animavit et excitavit ad eam faciendam: alioqui enim dixisset Abraham: Impossibilia mihi promittis et praecipis, Domine; promittis enim mihi stirpem innumerabilem per Isaac, et jam praecipis eumdem offerri et occidi: quomodo ergo per eum, si occidatur, sperare potero stirpem quam promittis? Verum fides hic ei succurrit et hoc duellum dirimit; credidit enim Abraham Deo tam promittenti, quam praecipienti, certoque sibi persuasit Deum effecturum, ut praeceptum hoc promissionem non elideret; quia, ut subdit Apostolus, «arbitrabatur quia et a mortuis suscitare potens est Deus,» quod scilicet Deus Isaacum, si occideretur, a morte suscitaret, itaque Isaac suscitatus stirpem Abrahae propagaret. «Cum ergo Deus aliquid promittit,» inquit Chrysostomus, lib. I De Providentia Dei, «etiamsi millia sint quae promissionem ejusmodi obtundant atque intercipiant, turbari minime convenit, aut de fine dubitare. Deus enim promissa sua, licet desperatissima videantur, ad certum finem atque exitum perducet.»
Cum Tentaretur. — Tradunt Hebraei apparuisse Abrahae daemonem specie angelica, eumque gravissimis verbis ab immolando filio deterruisse, tanquam a re impia et inauditae crudelitatis, ac Dei voluntati contraria. Credibile est, si unquam, tunc maxime a daemone tentatum esse Abraham; sed an daemon ei visibiliter apparuerit, incertum est. Certius ergo haec referemus ad tentationem Dei: alludit enim Paulus ad verba Mosis, Genes. cap. XXII, vers. 1: «Tentavit Deus Abraham.»
Et Unigenitum Offerebat. — Licet enim Ismael quoque natus esset Abrahae, tamen Isaac vocatur unigenitus, quia solus ipse erat filius promissionis, unice dilectus haeresque Abrahae designatus. Ismael ergo quasi exhaeres, et domo Abrahae cum matre Agar jam ejectus, filius Abrahae non reputatur.
Qui Susceperat Promissiones. — «Qui» refert non Isaac, sed Abraham, ut patet ex articulo Graeco et ex sequentibus, cum ait: «Ad quem (scilicet Abraham) dictum est,» q. d. Abraham qui a Deo acceperat promissiones maximae stirpis per Isaac propagandae, hic eumdem Isaac Dei jussu, non immoratus hasce promissiones, fidenter et generose Deo obtulit, quia fide credebat Deum modum inventurum, puta resuscitationem Isaaci, quo per eum promissam stirpem daret et compleret.
Versus 18: Ad Quem Dictum Est: Quia in Isaac Vocabitur Tibi Semen
«Quia» non est causale hic, sed «expletivum»; et Latina phrasi redundat, uti et alibi saepe: sic enim Hebraei passim sermonem suum ordiuntur a «ki,» id est quia. Dixit Apostolus Abraham per Isaac accepisse promissionem stirpis, jam idipsum hic probat et explicat, ex eo quod Deus dixit et promisit Abrahae, Genes. XXI, 12: «In Isaac vocabitur tibi semen,» id est, ex Isaac, non autem ex Ismael, excitabitur tibi posteritas quae censenda et vocanda sit posteritas tua, ut scilicet sit haeres promissionum mearum, quas tibi et semini tuo pollicitus sum.
Versus 19: Arbitrans Quia et a Mortuis Suscitare Potens Est Deus
Nota το «et a mortuis,» pro quo perperam Beza vertit, vel a mortuis: refertur enim illud «kai,» id est et, ad generationem Isaac, q. d. Arbitrans Deum, qui illum ex sterilibus parentibus generare potuit, posse eumdem et a mortuis suscitare. Pro arbitrans graece est «logisamenos,» id est, cum secum perpendisset, considerasset, ratiocinatus esset suaque ratione conclusisset. Sic enim ratiocinabatur Abraham: Jubet Deus filium Isaac a me offerri et immolari, et tamen per eumdem mihi stirpem promittit; ergo vel curabit, ut quidquid ego effecero ad eum offerendum, ipse tamen non occidatur; vel si occidatur, efficiet ut resurgat: hac fide et spe animatus, Deo quidlibet praecipienti alacris parebo.
Unde Eum et in Parabolam Accepit. — «In parabolam,» id est, «in figuram Christi,» inquit Chrysostomus, Galenus, Vatablus. Sicut enim Isaac a morte calvo surrogatus est aries, quem obtulit Abraham, ita salva deitate Christi in cruce immolata est ejus humanitas. Unde huc videtur alludere Christus, Joan. VIII, 56: «Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, vidit, et gavisus est»: vidit, in typo, scilicet, in immolatione Isaac.
Secundo, Theophylactus et Oecumenius, «in parabolam,» inquiunt, id est, «in exemplum»; quasi dixerit Deus: Si Abraham obtulit filium suum, et ego unigenitum meum, Christum scilicet, offerre debeo.
Tertio, «in parabolam,» id est, «in typum,» mortis scilicet et resurrectionis Christi et Christianorum. De resurrectione enim hic agi innuit vox «unde,» cum ait: «Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit,» ut scilicet Isaac esset parabola et typus resurrectionis, sicut phoenix qui moriendo renasci dicitur, typus est et hieroglyphicum resurrectionis. Videbatur enim Isaac quasi a morte resurrexisse, cum certae morti destinatus, patre vibrante in cervicem ejus gladium, angelus gladium continuit, et Isaac a morte liberavit. Ita Theodoretus.
Quarto et optime, «in parabolam,» id est, ut Isaac esset parabola, fabula, proverbium, exemplum memorabile et prodigium omnium saeculorum, quod omnibus saeculis homines memorarent et celebrarent, ut, cum de re mira, memorabili, paradoxa et prodigiosa vellent loqui, narrent hoc fidei, spei, pietatis et obedientiae exemplum Isaac, q. d. Per fidem Abraham obtulit Isaac, credens quod Deus illum a morte vel liberaret, vel suscitaret; atque hujus tantae fidei merito incolumem et a morte miraculose servatum, salvumque illum recepit «in parabolam,» id est, in exemplum rarum et admirabile, quod quavis aetate posteri narrent, proponant et imitentur: ut, cum Deus per se aut suos nobis aliquid jusserit, licet arduum et difficile, exemplum Isaac ob oculos habentes, fidenter et generose nos offeramus, remque jussam capessamus, certi Deum affore, implexa explicaturum, ardua superaturum, ignominiam, infirmitates, aerumnas, mortes omniaque mala, quae timemus, in bonum nostrum, laudem et gloriam conversurum, uti fecit Isaaco. Ita jam videmus hoc Abrahae et Isaac fidei et obedientiae exemplum et praemium, ab omnibus celebrari, omnibusque proponi, qua cuivis fideli et obedienti dicatur: Crede, obedi instar Isaaci, ne dubita, bene res cadet, tibi eveniet quod evenit Isaaco. Hinc imago hujus facti olim passim omnibus proposita fuit. Testis est Gregorius Nyssenus citatus in Concilio Nicen. II, action. IV, can. 1: «Vidi,» inquit, «saepius descriptionis ejus (immolationis Isaac) imaginem, et sine lacrymis transire non potui, cum tam efficaciter et ad vivum ob oculos historiam ejus rei poneret.»
Sic Isaias, Ezechiel, Daniel, Oseas aliique prophetae et viri sancti admirandae et portentosae vitae, qualis fuit Simeon Stylites, Antonius, Athanasius et alii plurimi dati sunt in parabolam et exemplum toti orbi: adeoque cum eis potuisset dicere Abraham illud Isaiae VIII, 18: «Ecce ego et puer meus, quem dedit mihi Dominus, in signum et portentum Israel.»
Sic Christus patiens dicit Psalm. LXVIII, 12, se Judaeis (non in bonum, sed in malum) factum in «parabolam,» id est, in fabulam et publicam irrisionem. Sic Prophetae dicunt Jerusalem, aliasque urbes vastandas, tradi in parabolam, id est, in fabulam et exemplum omnium.
Posset quoque «parabola» hic accipi pro «aenigmate,» q. d. Abraham offerens filium, ex quo sperabat posteros, accepit illum «in parabolam,» id est, in «aenigma» et «aenigmaticam comparationem.» Comparando enim Dei promissionem de Isaaci posteris, cum ejus nece et immolatione, aenigma erat: «homo moriens et generans,» puta Isaac. Sicut aenigma phoenicis est: «avis moriens et renascens»; vel, ut Poeta canit:
Nec sum, nec non sum, morior simul atque renascor,
Sumque mihi lethi, et redeuntis originis auctor.
Hebraeum enim «maschal,» quod Septuaginta et Noster vertunt parabolam, significat quamvis sententiam et rem illustrem et excellentem, sive proprie parabolica illa sit, sive proverbialis, sive aenigmatica. Sic dicitur Ezech. XVII, 2: «Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam: aquila grandis,» etc. Ubi aenigma vel parabola vocatur aquila vastans Libanum, per quam intelligit Nabuchodonosorem vastantem Jerusalem. Et cap. XXIV, vers. 3: «Dices,» inquit, «per proverbium ad domum irritatricem parabolam,» ut scilicet sub aenigmate et parabola ollae carnium appositae igni, praedicas obsidionem Jerusalem. Sic Numer. XXIV, 15, Balaam dicitur «sumpsisse parabolam,» cum per stellam aenigmatice Christum praesignificavit, dicens: «Orietur stella ex Jacob.» Sic et Christus parabolas suas, quasi aenigmata obscure proponebat turbis, quas postea discipulis suis explicabat: «Vobis,» inquit ipse, Lucae cap. VIII, vers. 10, «datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant.»
Versus 20: Fide et de Futuris Benedixit Isaac Jacob et Esau
Ab Abraham transit ad Isaac, qui ex Dei revelatione praevidens futura bona, filiis suis Jacob et Esau obventura, eadem illis moriens imprecatus est; itaque per fidem eis benedixit, dicens Genes. XXVII, 28: «Det tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti et vini, et serviant tibi populi, et adorent te tribus,» etc. Unde patet hanc benedictionem, non tam precationem, quam praedictionem fuisse de futuris, quae ex Deo revelante per fidem praescivit Isaac. Illa enim post multa saecula non ipsi Jacobo, sed posteris ejus obtigerunt in Chanaan. Vide hic, ut fides sit «argumentum rerum sperandarum et futurarum.»
Versus 21: Fide Jacob, Moriens, Singulos Filiorum Joseph Benedixit, et Adoravit Fastigium Virgae Ejus
Cum scilicet Gen. XLVIII, transpositis decussatim et cancellatis manibus in modum crucis, dextram imposuit Ephraim juniori, qui erat ad sinistram suam, sinistram vero suam imposuit Manasse seniori filio Joseph, qui erat ad dextram suam, itaque juniorem praetulit seniori dicens: «Iste quidem (Manasse) erit in populos, et multiplicabitur; sed frater ejus minor (Ephraim) major erit illo, et semen illius crescet in gentes,» quia videlicet fide praevidebat Jacob futurum, ut ex Ephraim non tantum Josue dux populi, sed et omnes reges Israelis, id est decem tribuum, nascerentur; itaque tribum Ephraim non tantum tribum Manasse, sed et caeteras omnes, et numero et gloria et regno atque imperio superaturam.
Et Adoravit (Jacob) Fastigium Virgae Ejus. — Scilicet Joseph filii sui dominantis in Aegypto. Dices: Quomodo ergo Gen. XLVII, 31, quem hic citat Apostolus, dicitur adorasse Jacob non virgam Josephi, sed «conversus ad lectuli caput.» Respondeo: Diversitas haec versionis provenit ex nomine Hebraeo «matte,» cui si substituas chiric et cameis, legasque «mitta,» significabit lectulum; sin substituas patach et segol, legasque «matte,» significabit virgam. Hebraei enim omnes ante tempora Christi, imo usque ad tempora S. Hieronymi, scribebant solas consonantes verborum et nominum sine ullis punctis aut vocalibus, ita ut hoc nomen hebraice scriptum, tam «mitta» quam «matte» legi posset. Nimirum usus est Spiritus Sanctus hac linguae Hebraeae amplitudine, ut plura iisdem verbis significaret. Inde enim provenit diversitas versionum Aquilae, Symmachi, Theodotionis, Hieronymi et aliorum. Voluit ergo Spiritus Sanctus legi hic tam «mitta,» id est lectulum, quomodo legit et vertit Noster in Genesi, cum Aquila et Symmacho; quam «matte,» id est virgam, quomodo legerunt Septuaginta et ex iis S. Paulus hic.
Franciscus Ribera opinatur vocem «matte» cum iisdem punctis sive vocalibus olim significasse tam lectulum quam baculum. Radix enim «natah» significat reclinare: inde «mitta» est reclinatorium, sive id sit lectus, sive baculus cui innitimur inclinando. Censet ergo Ribera eamdem vocem «matte» utrolibet modo hic verti potuisse; posteriores enim Hebraicos punctorum inventores in hoc nomine pro varietate significationis, alia et alia puncta substituisse, cum antea essent eadem, ut scilicet ex «mitta» fecerint «matte,» cum virgam significat. Verum hoc non videtur admodum probabile: contrarium enim docent omnes Hebraei omniaque lexica, scilicet «mitta» significare lectulum, non virgam; «matte» vero significare virgam, non lectulum. Neque vero Hebraei posteriores, licet puncta adinvenerint, quae subscripta vocibus Hebraeis, imperitis lectionem planiorem redderent, ideirco vocales et pronuntiationem nominum mutaverunt, ut ex «mitta» facerent «matte»: hoc enim eos fecisse in ullis aliis nominibus demonstrari non potest. Adde, quod S. Hieronymus in Tradition. in Gen. notans Septuaginta, qui legerunt «matte,» et verterunt «virgam,» ait in Hebraeo multo aliter legi, scilicet, «et adoravit Jacob conversus ad lectuli caput.» Idem ergo nomen quoad consonantes, duplex est quoad vocales et in duo nomina dividitur, scilicet «mitta» et «matte»; et utroque modo hic legi posse docet utraque lectio et versio, scilicet tam Septuaginta quam S. Hieronymi ab Ecclesia probata jam et recepta. Septuaginta ergo et ex iis S. Paulus sic vertunt, «prosekynēsen epi to akron tēs rhabdou autou.» Quod S. Augustinus, Quaest. CLXII in Gen., Diodorus et Gennadius, in Gen. XLVII, vertunt, «adoravit Jacob super caput, vel summitatem virgae suae,» subaudi «innixus,» q. d. Jacob summitati virgae vel scipionis sui prae senio incumbens et innixus adoravit, non Joseph, sed Dominum.
Verum noster Interpres cum Chrysostomo, Procopio, Eucherio in Gen. XLVII, melius vertunt sic, «adoravit (Jacob) fastigium virgae ejus»: hoc enim plane et absolute verba Graeca significant, cum prior S. Augustini versio subaudire et supplere debeat, «innixus,» vel «incumbens.»
Nec obstat Graecum «epi» et Hebraeum «al,» quod proprie «super» significat. Nam Hebraeum «al» et Graecum «epi» subinde tantum denotant rem adorandam in accusativo, cujus sunt notae, ut I Reg. I, 10: «Anna oravit ad (hebraice al) Dominum,» id est, oravit Dominum; cap. XLV, vers. 14: «Te adorabunt,» hebraice «elaich tistachavu,» id est, «ad te adorabunt.» Sic saepe in Scriptura dicuntur Sancti orare ad Dominum, id est, orare Dominum: praepositioni enim «ad» respondet Hebraeum «al,» vel «el,» quae duo saepe pro eodem sumuntur. Ita ergo et hic adoravit Jacob «al,» sive «el,» id est ad virgam, hoc est, adoravit virgam Josephi. Adde, Hebraeum «al» et Graecum «epi,» proprie verti posse, «versus» vel «contra.» Q. d. Adoravit Jacob versus, vel contra summitatem virgae ejus, quia scilicet illi ex adversa se inclinabat et incurvabat. Sic Psalm. V, vers. 8, dicitur: «Adorabo ad templum,» id est, versus templum, ubi in Hebraeo pro «ad» est «el,» pro quo hic est «al.»
Sensus ergo est, quod Jacob adoraverit, id est, reverentiam exhibuerit, et curvando se honoraverit virgam, id est sceptrum et potestatem ac principatum Josephi. Hebraeum enim «histachava,» proprie significat se inclinare et curvare deorsum, aut prosternere se alicui, reverentiae causa, quod Latini, ut Suetonius in Augusto, vocant «supplicare.»
Quaeres, cur Jacob adoraverit fastigium virgae, id est sceptri, Josephi?
Respondeo: Litteralis causa fuit, quod Jacob non in Aegypto, sed in Chanaan sibi et suis promissa, sepeliri optabat, et a Josepho ut idipsum curaret, postulabat: annuit Josephus promisitque patri, se id curaturum. Jacob ergo voti compos, laetus gratias egit Josepho filio suo dilectissimo, et curvando se, veneratus est sceptrum, id est, regiam potestatem Josephi, a Deo illi datam, ac consequenter Deum datorem potestatis hujus vel maxime veneratus est et adoravit: erat enim Josephus secundus a Pharaone, et quasi alter Aegypti rex.
Secundo, prophetice id fecit Jacob. Quia enim praevidebat ex Joseph nascituros reges, qui gererent sceptrum Israel, sive decem tribuum in Samaria, hinc adoravit sceptrum Joseph, quasi innuens et vaticinans ex Joseph nascituros reges, quos subditi quasi reges colerent et adorarent. Ita Chrysostomus et Theodoretus.
Tertio, allegorice id fecit Jacob fide credens virga Christum ex virga Jessea et Israelitica, puta beata Virgine, ac consequenter ex seipso nasciturum: hujus ergo virgae caput, id est, Christum Samaritanum nostrum, cujus typus erat Joseph, veneratus est Jacob. Ita Sedulius hic et Procopius in Gen. XLVII; atque haec fuit potissima causa, cur Jacob Josephum adjurarit, ut se sepeliret in Chanaan: quia nimirum in spiritu praevidebat Jacob Christum in Chanaan nasciturum et resurrecturum, seque cum Christo in die Paschatis cum aliis sanctis Prophetis et Patriarchis ibidem resurrecturum credebat et sperabat, juxta id quod contigit Matth. XXVII, 52. Unde Abulensis, in cap. XLVII Genes.: «Ab omnibus,» inquit, «Catholicis creditur, quod inter alios qui cum Christo resurrexerunt, etiam Jacob patriarcha resurrexerit.»
Recte ergo ex hac adoratione sceptri Josephi Patres Concilii Niceni II (in epist. Hadriani Papae ad Constantinum et Irenem, et in lib. Leontii) probant adorationem et cultum imaginum, eumque non in imagine haerere, sed ad prototypum suum referri et transire docent. Sicut enim Jacob incurvans se sceptro Josephi, non ipsum sceptrum, sed Josephum principem (cujus symbolum et imago erat sceptrum) adoravit: ita cum veneramur imagines, non imagines, sed Sanctos, quorum sunt imagines, veneramur. Si enim hoc impium esset aut superstitiosum, impius et superstitiosus fuisset Jacob, qui sceptrum Josephi adoravit; quod absit. Sicut enim veneratio sceptri erat veneratio Josephi: ita veneratio imaginis, est veneratio Sancti, cujus ea est imago. Adde quod Jacob, ut dixi, in sceptro hoc, non tantum praesentem Josephum, sed et Christum longe absentem et post multa saecula nasciturum, quasi in imagine sua repraesentatum adoravit.
Versus 22: Fide Joseph, Moriens, de Profectione Filiorum Israel Memoratus Est
Q. d. Per fidem Joseph moriturus revocavit in memoriam exitum et liberationem Hebraeorum fratrum et filiorum suorum ex Aegypto, eorumque introductionem in terram Chanaan, ad eam possidendam, prout Abrahae revelaverat et promiserat Deus: et quia hoc ipsum fide tam vivens, quam moriens credidit, certoque eventurum sibi persuasit, hac de causa jussit, ut Hebraei ex Aegypto exeuntes in Chanaan ossa sua secum efferrent, ut inter suos in Chanaan, aeque ut Jacob, sepeliri et cum Christo resurgere posset.
Nota hic, veteres Sanctos et Patriarchas in morte singulari numine afflatos, mira vaticinatos esse, et quasi cycneas voces edidisse.
Secundo, magnam illis funeris et sepulcri curam fuisse: quam licet spernant Novantes, tamen naturae ipsius instinctus eamdem ipsos saepe non cogitantes docet, cum in morte suorum non tantum funus celebrant, sed et mortuo bene precantur, imo suorum pro eo preces exposcunt. Sentiunt ergo pias esse pro defunctis preces, pium esse animas vita functas precibus juvare, ac consequenter animabus illis periculum aliquod poenae alicujus impendere, esseque Purgatorium. Nemo enim orat pro animabus ad caelum, vel infernum, in quo nulla est redemptio, euntibus.
Versus 23: Fide Moyses, Natus, Occultatus Est Mensibus Tribus a Parentibus Suis
Eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis (Pharaonis, qui infantes Hebraeorum mergi jusserat) edictum. Quaeres, quomodo per fidem, et non potius per amorem naturalem parentum occultatus sit Moses.
Respondeo, fidem hanc plane innuere revelationem aliquam fuisse factam de Mose, cui fidem adhibentes parentes Mosis, eum occultarunt, non dubitantes hac ratione infantem certo salvum fore. Revelationem hanc factam esse per solam elegantiam Mosis, censent Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius; per hanc enim ex peculiari Spiritus Sancti instinctu parentes aliquid divinum de Mose praesenserunt. Verum aliam eamque peculiarem de Mose revelationem tradit Josephus, lib. II Antiq., cap. V, ubi narrat Amram, patrem Mosis, de Mose nascituro anxium, ob Pharaonis infanticidae edictum, Deum instanter pro puero rogasse, et astitisse illi Deum, promisisseque Mosen nasciturum, qui non tantum a submersione liberaretur, sed et totius populi ex Aegypto liberator existeret. Unde hujusce rei fama inter Hebraeos illius temporis percrebuit, ut indicat S. Stephanus, Act. VII, 25, cum ait: «Existimabat (Moses) intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis,» quia scilicet putabat Moses, illos Hebraeos, qui videbant a se occidi Aegyptium, oraculi et famae jam de se liberatore futuro pervulgatae conscios esse; hinc fidenter coram eis Aegyptium occidit.
Dices: Quomodo ergo Paulus hic dicit, Mosen occultatum esse a parentibus, «eo quod vidissent elegantem infantem.»
Respondeo: Id dicit, quia parentes in sua revelatione et fide de Mose infante jam nato confirmati sunt, cum viderunt illi elegantiam plus quam naturalem a Deo inditam esse. Erat, inquit Josephus, infans hic tam formosus, ut aspicientium leviter mox oculos in se raperet, defixosque teneret. Patet id ex S. Stephano, Act. VII, ubi per hanc elegantiam Mosen Deo charum fuisse, adeoque Mosen, non tam hominibus, quam Deo, elegantem, speciosum et placentem fuisse significat, cum ait vers. 2: «Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo.» Ubi pro «gratus,» eadem est vox Graeca, scilicet «asteios,» quam hic interpres Latinus «elegantem» vertit; Syrus, Act. VII, «rechim,» id est «dilectum»; hic «scappir,» id est «pulchrum placentemque» vertit. Haec ergo elegantia plusquam naturalis Mosi a Deo indita significabat Mosen Deo placere, illique cordi et curae esse, ut non tantum ab aquis servaretur, sed et populi servator fieret: itaque per hanc elegantiam Mosis, non tam humanam quam divinam, in fide sua confirmati sunt parentes, et animati ad eum occultandum; nec dubitarunt hac ratione eum ab aquis Deo tutore incolumem evasurum, uti et factum est. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius.
Versus 24: Fide Moyses Grandis Factus Negavit Se Esse Filium Filiae Pharaonis
Filiam hanc Pharaonis omnes ex Josepho Thermut nominant: addit Philo in Vita Mosis eam unicam fuisse Pharaonis haeredem, et licet diu nupta fuisset, prole tamen caruisse. Haec ergo Mosen infantem tam elegantem expositum conspiciens rapuit, educavit, adoptavit sibi in filium, imo, ut ait Philo, muliebri arte finxit se gravidam, peperisseque Mosen, ut passim Moses illius filius nativus, non ascititius putaretur, ideoque ut suis Hebraeis hanc opinionem eximeret Moses, jam futurus eorum dux et liberator, negavit se esse filium filiae Pharaonis, ut hic ait Apostolus. Idipsum confirmat S. Stephanus, Act. VII, 22, ubi docet Mosen regio more educatum fuisse, «in omni sapientia Aegyptiorum»; et clarius Philo, qui ait magnis praemiis Mosi accitos fuisse praeceptores e Graecia, qui liberales artes, et e Chaldaea astrologos, qui sideralem scientiam, Assyrios quoque, qui suas litteras cum docerent, utpote spe omnium destinatum successorem aviti solii, et regem juniorem appellatum: Mosen vero edomandis animi affectibus plurimum studuisse, secutumque fuisse non Aegyptiorum, sed majorum suorum patria instituta.
Negavit. — Graece «ērnēsato legesthai,» id est, renuit dici et vocari filius filiae Pharaonis; renuit, inquam, tum verbis, tum factis: cum scilicet ex aula Pharaonis ad suos Hebraeos se contulit, iis se junxit, eos vindicavit caeso Aegyptio, ac tandem Hebraeorum se ducem contra Pharaonem et Aegyptios professus est.
Nota: «Fide negavit» hoc Moses: quia fide qua credebat oraculo Dei jam dicto, de futura Hebraeorum per se liberatione ex Aegypto, rursum fides regni caelorum et remunerationis aeternae, impulit eum relinquere aulam et lautitias Aegypti, ut cum Hebraeis omnem Pharaonis tyrannidem et fortunae aleam subiret. Mosen imitentur qui avitae fidei causa, suis praediis, dominiis, imo regnis spoliantur.
Versus 25: Magis Eligens Affligi cum Populo Dei, Quam Temporalis Peccati Habere Jucunditatem
Graece est «proskairon apolausin,» id est temporalem, sive modici temporis fruitionem. Nota το «peccati»: peccasset enim Moses, non cogitans de liberatione Hebraeorum, cum ad id a Deo se electum sciret ex oraculo jam dicto. Addit Theodoretus vitam quae cum impiis transigitur, peccato non carere, praesertim cum impii pios affligant, et in hoc laudem, consensum et auxilium ab aliis quaerant, uti Aegyptii affligentes Hebraeos, hac in re quaerebant favorem et opem a Mose, quasi futuro haerede et successore regni, q. d. Maluit Moses cum Hebraeis affligi, quam vivere in deliciis regiis impii Pharaonis, ibique peccatis frena laxare, ejusque ambitioni et tyrannidi applaudere. Cum Mose ergo exeat aula, qui volet esse pius.
Versus 26: Majores Divitias Aestimans Thesauro Aegyptiorum Improperium Christi
Pro «majores divitias» S. Ambrosius, lib. De Cain et Abel, cap. IV, legit, «majus patrimonium»: Moses enim in filium et haeredem regni adoptatus hoc regni patrimonium cum improperio Christi commutavit.
Quaeres, quodnam hic vocetur «improperium Christi?» Respondent Graeci, hoc «improperium Christi» esse opprobria, quae Hebraei conjecerunt in Mosen. Haec enim dicuntur «Christi» typice, sive analogice, quia sicut Christus a suis Hebraeis, quos liberare veniebat, improperia passus est: ita eadem ab eisdem passus est Moses. Ita Theodoretus, Chrysostomus, Theophylactus.
Secundo, Galenus putat «improperium Christi» dici quodvis improperium, quod fideles vel Ecclesia, ab infidelibus vel impiis sustinet; dicique «Christi,» quia Christus dux fuit passionis et caput Ecclesiae patientis; et quia, ut ait Vasquez, Christus postea docuit causa justitiae et religionis hoc improperium esse sustinendum; quod Galat. V, vocatur crux Christi. Hinc quando Ismael Isaacum, Esau Jacobum, Cain Abelum, Aegyptii Mosen, civitas diaboli civitatem Dei, mali bonos persequuntur, semper est et dicitur «improperium Christi,» quasi capitis in suis membris irrisi, vexati et afflicti. Sic enim aeterna Dei lege decretum est, ut in hoc saeculo mali triumphum agant, pii crucem gestent post Christum, et semper cum adversitatibus luctentur, quibus Deus illos quasi milites suos vult exercere ad caelestem coronam promerendam.
Tertio et aptissime, Ribera proprie haec verba accipit et explicat, quod scilicet Moses, partim ex fide et traditione Abrahae aliorumque patrum cognoscens Christum pro genere humano passurum, partim spiritu prophetico praevidens speciatim injurias et opprobria illi a Judaeis inferenda, ut Christo patienti similis fieret, maluerit pati, affligi et opprobriis affici cum Hebraeis, quam honoribus et opibus abundare in aula Pharaonis: hoc enim proprie est et dicitur «improperium Christi.» Si enim Jeremias haec opprobria Christi praevidit, et in suis opprobriis adumbravit, quidni et Moses? Si Isaias, Ezechiel, Osee, David aliique Prophetae ad hoc a Deo missi sunt, ut essent typus Christi praedicantis et patientis, atque idipsum sciverunt, scilicet suas passiones et opprobria typice esse passiones et opprobria Christi, quia illa repraesentabant, quidni idipsum sciverit, fecerit et repraesentarit Moses legislator et princeps Prophetarum? Moses enim per tot opprobria et persecutiones liberans populum a Pharaone et Aegypto, expressus fuit typus Christi, per sua opprobria et crucem nos a diaboli et inferni tyrannide liberantis. «Improperium ergo Christi» dicitur, non quod Aegyptii Mosi intulerunt, in odium Christi, utpote qui de Christo nihil scirent; sed quod Moses Christi amore, reverentia, imitatione, similitudine, et ut repraesentaret opprobria Christi, forti et laeto animo sustinuit. Sic enim comoedus, qui in scena repraesentat Christum patientem, dicitur agere Christum, Christique opprobria et passionem. Tales autem quasi comoedi fuerunt Moses et Prophetae.
Ubi Nota: Haec summa est hominis fidelis perfectio, nimirum ut exemplo et imitatione Christi adamet, sitiat, quaerat opprobria, irrisiones, persecutiones, calumnias, infamias; itaque cuivis honori, famae, nomini et gloriae etiam regiae praeferat, adeoque etiamsi par Dei gloria et par virtus esset in honore et opprobrio, malit tamen opprobrio, quam honore affici, ut hac ratione assimiletur Christo injuriis, damnis et calumniis onerato, portetque improperia Christi, dicens cum Paulo: «Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.»
Aspiciebat Enim in Remunerationem — aeternae gloriae in caelis, q. d. Ideo Moses opes Aegypti posthabuit gentis suae miseriis, quia sic secum ratiocinabatur: Si ego Aegyptiis deliciis et honoribus me dedam, iis tantum fruar ad viginti vel triginta annos, et mox ab irato Deo damnabor ad aeterna inferorum tormenta; sin autem iis abdicatis populo Dei afflicto me jungam, cum eo premar latere et luto, affligar tantum ad viginti vel triginta annos, et mox a Deo omnis et maxime heroicae virtutis remuneratore liberalissimo, donabor aeternis gaudiis, opibus et honoribus. Satius autem est hic ad modicum tempus esse miserum, quam in aeternum esse miserum; satius est modica miseria emere aeternam felicitatem, quam modica felicitate et voluntate praesenti emere aeternam miseriam. Ergo statuo et decerno amplecti sortem miseram Hebraeorum prae felicitate Aegyptiorum, ut remunerationem aeternae gloriae et felicitatis a Deo nanciscar. Atque haec conclusio et spes Mosen ad omnia dura et ardua fortiter subeunda impulit.
Ita pariter secum ratiocinabatur B. Thomas Morus Martyr, Angliae olim Cancellarius, cum Aloisia uxor ab Henrico VIII, rege Angliae, submissa in carcerem ejus animum tentaret, ut regis libidini assentiretur: ejulabat illa, suamque mariti et familiae miseram sortem commemorabat, aliaque ex parte ostendebat magnas opes et honores a rege promitti, si ei subscriberet, cui Morus: Quamdiu, inquit, o Aloisia, hisce opibus fruemur? Respondit illa: Facile adhuc ad viginti annos, marite mi. Mox increpans et indignans Morus: Vade, inquit, o stulta mercatrix, egone pro viginti annis modicae felicitatis vendam annos aeternos felicitatis caelestis? Non ita desipio; quin vero malo carcerem hunc tota vita, bonorum confiscationem, opprobria, mortemque ipsam pati, quam aeternitatem meam beatam prodigere.
Hinc patet, pium et sanctum esse bona opera operari intuitu et spe aeternae mercedis. Ita enim operatus est hic Moses, et David, Psal. CXVIII: «Inclinavi,» inquit, «cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.» Est enim hic actus virtutis spei. Sicut ergo pium est operari bona ex virtute et instinctu charitatis, ut scilicet per illa placeamus Deo, nostrumque erga Deum amorem testemur: ita quoque pium est operari bona ex instinctu spei, ut scilicet per illa adipiscamur aeternam mercedem. Ita docet concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XI. Hinc secundo, patent merita bonorum operum, utpote quibus Deus quasi remunerator aeternam mercedem retribuat. Vides hic quam Moses et Paulus a sensu, fide et factis Novantium discrepent.
Versus 27: Fide Reliquit Aegyptum, Non Veritus Animositatem Regis
Cum scilicet Moses, caeso Aegyptio, metuens Pharaonis iram, fugit in Madian, inde postea rediturus ad suorum liberationem, uti de facto rediit in Aegyptum, non veritus Pharaonem. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus. Verum, quia tunc Moses non tam fide, quam metu Pharaonis fugit in Madian, ut dicitur Exodi II, 15, et Apostolus non ait: «Fide rediit,» nec etiam: «Fide fugit,» sed: «Fide reliquit Aegyptum»; hinc secundo melius, cum Lyrano, Tostato et Pererio in Exodi cap. II, dicemus, Mosen per fidem reliquisse Aegyptum, cum ex ea Hebraeos Deo populo jubente eduxit. Tunc enim fide credidit se cum populo per Dei opem evasurum manus Pharaonis insequentis, populumque feliciter penetraturum in Chanaan, uti Deus promiserat: nisi enim hac fide armatus fuisset Moses, nunquam tantum facinus aggressus fuisset, quo se totamque gentem Pharaonis irae et indignationi objiciebat.
Invisibilem Enim Tanquam Videns Sustinuit. — Pro «sustinuit» Graece est «ekarterēsen,» id est, perseveravit, perduravit in afflictionibus, constanter adversa omnia toleravit. Unde Vatablus vertit, perinde enim quasi vidisset eum, qui est invisibilis, ita obduravit et perseveravit in duris quibusque tolerandis. Noster eodem sensu vertit «sustinuit,» q. d. Moses certa fide, patienter, longanimiter et perseveranter in tot adversis exspectavit Dei invisibilis tum opem in educendis Hebraeis in Aegypto, tum mercedem promissam in caelis, perinde ac si ea praesentia oculis suis conspexisset, ideoque dura quaeque forti et constanti animo sustinuit et toleravit.
Nota το «tanquam» habere emphasim: respondet enim Hebraeo «caph,» quod non tantum est nota similitudinis, sed etiam mensurae, sive aequalitatis, q. d. Aeque aequali certitudine, spe, patientia et tranquillitate sustinuit Moses Dei, quem non videbat, opem et mercedem, ac si eum coram oculis suis vidisset. Vides hic, ut «fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium.»
Versus 28: Fide Celebravit Pascha et Sanguinis Effusionem
Quia scilicet fide credidit Moses, se cum toto populo sanguine agni paschalis liberandum a morte et angelo percutiente primogenita Aegyptiorum: hinc hac fide incitatus immolavit agnum paschalem ejusque sanguine postes aspersit, ut sanguinem agni videns angelus percutiens, domos Hebraeorum transiliret, et insiliret in domos Aegyptiorum, Exodi cap. XII, vers. 12 et 23; a quo transitu, vel potius transultu angeli, tam agnus, quam festum ipsum dictum est hebraice «pesach,» chaldaice, graece et latine «pascha,» ut dixi I Corinth. V, 7. Tacite hic fidem Christi immolati Hebraeis objicit Paulus, utpote cujus sanguine ab angelo percutiente, id est a diabolo et inferno, liberati sumus: hoc enim allegorice hic significatur.
Versus 29: Fide Transierunt Mare Rubrum Tanquam per Aridam Terram
Fide enim qua credebant Hebraei Mosi, Dei nomine promittenti miraculosum et felicem maris sicco pede transitum, hac, inquam, fide excitati Hebraei, ipsum mare Rubrum fidenter et secure ingressi, quasi aridam terram calcarunt et transgressi sunt. «Quod experti,» graece «hēs peiran labontes,» id est, cujus experientiam cum cepissent, cum scilicet periculum fecissent, mareque sicco pede transgredi tentassent, Hebraeos insequentes «Aegyptii devorati sunt.» Graece «katepothēsan,» id est demersi, absorpti sunt.
Hactenus patriarchas Mosen, Abrahamum, Noe et alios quasi heroes fidei Hebraeis objecit Apostolus, nunc eis objicit vulgum et plebem, q. d. Si heroes illos non potestis imitari, o Hebraei, imitamini saltem rudem populum, qui per fidem superavit mare Rubrum. Si enim pares cum eo sitis fide, parem fidei fructum percipietis, ut scilicet fide Christi et spe aeternae retributionis animati fortiter exilia, bonorum rapinam et acerba quaeque pro fide Christi toleretis; itaque non per mare Rubrum in Chanaan, sed per Christi baptismum, fidem et patientiam in caelum penetretis, ibique aeternas opes et praemia nanciscamini.
Versus 30: Fide Muri Jericho Corruerunt, Circuitu Dierum Septem
Q. d. Non suffossione, non arietibus, non balistis; sed fide, qua Josue et Hebraei crediderunt, et obediverunt Deo promittenti, quod circumeundo urbem Jericho septem diebus cum arca, clangore tubarum et clamore populi, muri ejus licet altissimi et solidissimi funditus corruerent; muri hi re ipsa corruerunt, itaque per fidem, non per aciem gladii ab Hebraeis expugnata est Jericho. Vide Josue cap. VI.
Versus 31: Fide Rahab Meretrix Non Periit cum Incredulis
«Fide,» qua scilicet Rahab credidit Jerichuntem et reliquas urbes Chanaan a Deo, uti promiserat, tradendas esse Hebraeis: hac enim fide animata, exploratores Hebraeorum excepit «cum pace,» id est pacifice, amice et benevole, eosque abscondit, et tuto ad Hebraeos remisit, ne a civibus Jerichuntinis caperentur et necarentur: ideoque ipsa sola cum suis servata est in excidio Jerichuntis, cum reliqui omnes increduli nolentes se dedere Hebraeis, occisi sunt, q. d. Si popularibus exemplis non movemini, o Hebraei, saltem praestate in vera educati religione, fidem, quam olim praestitit Gentilis Chananaea, imo vile propudium et meretrix.
Hinc patet adventantibus Hebraeis, praesertim visis eorum exploratoribus, et audita fama transitus Hebraeorum per mare Rubrum sicco pede, submersis Aegyptiis, miraculorum et victoriarum, quas Hebraei contra Amalec, Og et Seon reges adepti sunt, Rahab credidisse in Deum verum Hebraeorum, Deumque tetigisse cor illius, fidemque non humanam, sed divinam, poenitentiam et timorem suum illi inspirasse: nam hac fide, fideique operibus justificata est Rahab, ut ait S. Jacobus, cap. II, vers. 25.
Nota: Rahab vocatur «meretrix,» hebraice «hatzona,» quod licet Chaldaeus, Joseph, Hebraei et Lyranus «cauponam» vertant, tamen S. Hieronymus et Septuaginta, et ex iis Paulus, hic «pornēn,» id est meretricem, interpretantur: utrumque enim significat Hebraeum «zona,» et utrumque convenit Rahab huic. Verisimile enim est Rahab cauponam meritoriam fuisse. Raro enim fit ut feminae quae publica erigunt hospitia, iisque praesunt et lucrum captant, incontinentiae et stupri superent periculum, aut certe suspicionem. Unde cauponae hae meritoriae tam apud Gentiles, quam apud Hebraeos illiberales et impudicae sunt habitae, et ab iis meretricium nomen desumptum est; «zona» enim hebraice dicitur a «zun,» id est «mereri, vendere, prostituere» se, vel sua; et graece «pornē,» id est meretrix, dicitur a «pernein,» id est a divendendo; et Latinum «meretrix» a «merendo» et «mercede» deductum est.
Dices quomodo Hebraei exploratores fideles et religiosi ad meretricem in lupanar divertere voluerunt.
Respondeo, domum Rahab non fuisse publicum lupanar, sed hospitium, in quo tamen tum ipsa, tum aliae amasiae hospitibus non deessent, uti non raro etiamnum in hospitiis fit. Prudenti vero consilio Hebraei hanc unius feminae tabernam iniverunt, ut in ea quasi hospites, non quasi exploratores ingressi, ibidem occultissime latitarent. Adde, quod domus Rahab vicina erat moenibus, itaque semotior a populo et occultior, atque ad effugiendum, si res posceret, opportunior. Ita Abulensis, Vatablus et Arias Montanus, in Josue cap. II.
Versus 32: Et Quid Adhuc Dicam? Deficiet Enim Me Tempus Enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel et Prophetis
Gedeon enim fide qua credidit Deo sibi et suis promittenti victoriam de Madianitis, eamdem obtinuit, Judic. VII; Barac fide qua credidit Deborae, nomine Dei mandanti ut pugnaret contra Sisaram, eumdem instar fulminis (unde apposite Barac hebraice significat fulmen) profligavit, Judic. IV; sic Samson, Jephte, David et alii fide qua credebant Deo se excitanti ad praelium contra Philisthinos, Ammonitas aliosque hostes populi Dei, eosdem prostraverunt. Unde de Jephte et Samson saepe dicitur, factus esse vel irruisse in eum spiritus Domini, cum praelium, vel aliud opus arduum aggressus esset.
Nota: Combinat hic Apostolus heroes fidei, scilicet binos et binos, qui eodem fere saeculo vixerunt, ita ut praeponat priorem non tempore, sed dignitate et celebritate. Gedeon enim gloriosior fuit Barac, qui tamen tempore Gedeone fuit prior. Sic et Samson Jephte; et David, utpote rex in bellis fortissimus et felicissimus, Samuelem non tempore, sed gloria antecelluit.
Nota secundo, Apostolum hic proprie et primario non texere catalogum Sanctorum veteris Testamenti, sed tantum praeferre et laudare heroes fidei, qui per fidem heroica opera ediderunt et confecerunt: nam alioqui constat Jephte latrocinio, Samsonem et Rahab fornicatione, alios aliter peccasse. Ita Chrysostomus et Theophylactus hic, et Abulensis, in cap. XI Judicum. Secundario tamen satis subindicat Apostolus omnes fuisse sanctos, et consequenter per fidem poenituisse de peccatis, itaque in gratia et spe salutis, ac beatae resurrectionis e vita excessisse. Nam vers. 33 ait, «eos per fidem operatos esse justitiam,» etc.; et vers. 39: inquit, «Et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.» Ubi satis indicat, omnes a se nominatos non accepisse quidem consummatam felicitatem, fidelibus repromissam ante Christum et Christianos: eamdem tamen cum illis accepturos esse in beata resurrectione. Scopus enim Apostoli est, Hebraeos exemplo patrum, quos hic citat, tam in sanctitate quam in fide Christiana confirmare. Unde S. Thomas, Anselmus et Ribera asserunt Apostolum hic texere catalogum Sanctorum veteris Testamenti, non omnium, sed magis illustrium, nimirum eorum qui apud Hebraeos sanctitatis famam et nominis gloriam obtinebant.
Versus 33: Qui per Fidem Vicerunt Regna, Operati Sunt Justitiam, Adepti Sunt Repromissiones, Obturaverunt Ora Leonum
Vicerunt regna — Chananaeorum, Philisthinorum, Ammonitarum et aliorum. Operati sunt justitiam — id est justam vindictam populi sui, contra injustos Chananaeos, Philisthinos et alios hostes.
Secundo, «justitiam,» id est, misericordiam et humanitatem, v. g. quam David et Samuel Sauli iniquo regi et hosti suo (illi cum nocere possent) parcendo, imo serviendo exhibuerunt. Ita Chrysostomus et Oecumenius.
Tertio, alii proprie «justitiam» accipiunt, q. d. Hi Sancti justitiam tutati sunt, jus suum cuique reddiderunt, fuerunt justi judices et justitiae vindices.
Quarto et optime, operati sunt «justitiam,» id est, justa et sancta opera, quibus, ut dixi vers. 5, placuerunt Deo. Unde Syrus vertit, «pelachu kinuta,» id est, coluerunt justitiam, q. d. Sancti per fidem, qua credebant virtuti tanta esse in caelis reposita praemia, totam vitam impenderunt ejus studio et exercitio, unamque virtutem coluerunt et exercuerunt.
Adepti Sunt Repromissiones. — V. g. cum Josue, Caleb aliique Hebraei ingressi sunt possederuntque terram Chanaan sibi promissam; cum Abrahamo natus est Isaac; Davidi Salomon, filius et haeres a Deo promissus; cum Gedeon, Samson, Jephte victorias a Deo promissas adepti sunt; et ita alius quilibet promissionem sibi a Deo specialiter factam, quam fide credidit, re ipsa consecutus est.
Dices: Quomodo ergo vers. 39, ait eos nondum accepisse repromissiones?
Respondeo: Graece est «tēn epangelian,» id est illam (scilicet eminentem) repromissionem, quae finis, caput et summa est omnium repromissionum, quaeque omnibus communiter repromittitur, scilicet felicitas aeterna, et consummata beatitudo tam animae, quam corporis: hanc enim nemo patrum illorum ante Christum adeptus est.
Obturaverunt Ora Leonum. — Non omnes, sed aliqui ex heroibus jam dictis, puta Samson, qui catulum leonis nuda manu discerpsit, Judic. XIV, 6; et David, qui leonem gregem invadentem arrepto mento suffocavit, I Reg. XVII, 34; et Daniel, qui sua praesentia et sanctitate clausit ora leonum fame rabidorum, ut eum contingere non auderent, Daniel. VI, 22.
Versus 34: Extinxerunt Impetum Ignis, Effugerunt Aciem Gladii, Convaluerunt de Infirmitate, Fortes Facti Sunt in Bello, Castra Verterunt Exterorum
Extinxerunt Impetum Ignis. — Scilicet tres socii Danielis, Sidrach, Misach et Abdenago in fornace Babylonia, ubi ignem ardentissimum, ligna, picem omniaque alia validissime comburentem ipsi quasi stiterunt et retuderunt, ut vim suam et impetum in corpora eorum, quasi amiantina essent, exercere non posset, Daniel. III, 49.
Effugerunt Aciem Gladii. — Corrige cum Romanis, Syro et Graecis, «ephugon,» id est, effugerunt. Fugatur enim hostis, acies vero gladii non fugatur, sed fugitur. Sic Elias effugit gladium Jezabelis, David Saulis, Moses Pharaonis.
Convaluerunt de Infirmitate. — Id est a morbo, uti Ezechias, IV Reg. XX, 6, et Tobias a caecitate, Tobiae XI, 15, et Job a sua plaga, Job ult.
Secundo, «de,» id est ab, «infirmitate,» ut ex infirmis, debilibus et timidis fierent fortes, validi et audaces: uti factus est Gedeon, Barac, Moses, Josue, Josue cap. VIII et IX, Judith aliique, cum ad ducatum aut regimen populi a Deo evocati sunt. Utrumque sensum afferunt et sequuntur Theodoretus, Theophylactus et Chrysostomus, qui hoc refert ad Judaeos cum Babylonica captivitate quasi tabidi et moribundi, in Judaeam hilares, alacres et vegeti redierunt.
Tertio, Vatablus vertit, «validi facti sunt ex infirmitate»; et Hugo Cardinalis ex S. Chrysostomo, imbecillitate facti sunt fortes; fortitudo enim fidelium est agnitio et confessio propriae infirmitatis: per hanc enim virtus Dei in infirmitate nostra perficitur. Vide dicta II Corinth. XII, 9.
Castra Verterunt Exterorum. — Pro «verterunt» graece est «eklinan,» id est inclinarunt, hoc est, in fugam compulerunt; dicitur enim acies inclinata, cum hosti cedit et parat fugam. Pro «castra» graece est «parembolas,» quod licet Erasmus vertat, «incursiones,» tamen rectius noster Interpres, imo Vatablus et Beza vertunt, «castra,» vel «exercitus.» Syrus vertit «masreiata,» id est munitiones everterunt hostium, uti fecit David, cum Sionem arcem munitissimam expugnavit; et Machabaei, cum muros hostium ferreos penetrarunt, et in ipsas hostium arces non tam conscenderunt, quam involarunt. Verum, ut dixi, Graecum «parembolas» proprie non arces aut munitiones, sed castra significat.
Versus 35: Acceperunt Mulieres de Resurrectione Mortuos Suos; Alii Distenti Sunt, Non Suscipientes Redemptionem, ut Meliorem Invenirent Resurrectionem
«De,» id est ex, «resurrectione,» puta per resuscitationem, quia ex morte resurrexerunt. Ita Sunamitis filium resuscitatum ab Eliseo recepit, quasi e gremio resurrectionis regeneratum et redivivum, IV Reg. IV. Pari modo vidua Sareptana filium suum ab Elia ad vitam revocatum recepit, III Reg. XVII.
Alii Autem Distenti Sunt. — Graece «etympanisthēsan,» quod Suidas vertit, fustuati, sive fustibus contusi, excoriati et suspensi sunt; Chrysostomus et Theophylactus vertunt, decollati sunt. Verum Graecum «etympanisthēsan» ad verbum significat tympanizati sunt.
Ubi nota, tympanum genus fuisse tormenti, quo homines fortiter et rigide distendebantur, quasi in equuleo, et pulsabantur uti pelles distentae in tympano. Notat Eleazarum et Machabaeos, qui ab Antiocho Epiphane dire cruciati sunt. De Eleazaro enim dicitur II Machab. VI, 19 et 28: «Voluntarie praeibat ad supplicium,» graece «epi to tympanon,» id est ad tympanum; et de septem fratribus Machabaeis cap. VII, 1, dicitur eos flagris et taureis (graece «neurais,» id est, nervis et loris taurorum) cruciatos fuisse: in tympano enim et flagris lorisque caedebantur, et fustibus pulsabantur, et baculis, saxis malleisque tundebantur, et quasi tympanum omnium verberibus cruciatibusque objiciebantur. Anaxarchus philosophus, teste Laertio, dum a Nicocreonte tyranno, quasi in mortario, pila contunderetur: inquit, «Tunde, tunde follem, Anaxarchum non tundis,» follem vocans corpus suum, Anaxarchum vero animam, vel potius animos, quos gerebat excelsos. Hoc re ipsa dixit Eleazarus Antiocho: «Tympanum, Antioche, pulsas et tundis, Eleazarum non pulsas et tundis.» Hinc ista Machabaeorum vox: «E caelo (corporis) ista (membra) possideo; sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero.»
Non Suscipientes Redemptionem, ut Meliorem Invenirent Resurrectionem. — q. d. Eleazarus, Machabaei et similes voluntarie haec tormenta subierunt. Poterant enim, si vel verbulo Antiocho cessissent, omnibus poenis redimi et liberari: jam autem fide roborati, cruciari et mori maluerunt, ut per illam mortem invenirent resurrectionem et vitam meliorem vita praesenti, quam pro Deo amittebant et prodigebant.
Secundo. Theophylactus et Oecumenius «resurrectionem meliorem» interpretantur gloriosiorem, qua scilicet Machabaei, quasi fortissimi Martyres, in majori gloria prae aliis Sanctis resurgent.
Tertio, Chrysostomus «resurrectionem» hanc «meliorem» dici putat, respectu resurrectionis ad praesentem vitam, de qua dixit ante: «Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.» Sed primus sensus simplicior est et solidior. Non dubium est, inquit Beza, quin eam designet persecutionem quam Antiochus exercuit. Allegat ergo Apostolus Machabaeorum libros: cur ergo eos respuis et de canone dispungis?
Tentati Sunt. — Ita Graeca et Latina omnia legunt cum Chrysostomo, Theodoreto, Theophylacto, Oecumenio, licet Syrus et alii aliqui hoc expungant. Itaque «tentati sunt,» scilicet alii gravibus et diuturnis calamitatibus, ut Job; alii persecutionibus, exiliis, fame et penuria, ut Prophetae sub Jezabel; alii per arduam obedientiam a Deo tentati sunt, ut Abraham; alii omni poenarum genere tentati sunt, ut Machabaei aliique Martyres sub Antiocho, et de talibus proprie loquitur hic Paulus, ut patet ex antecedentibus et sequentibus: sed fide et spe caelestis gloriae, hasce omnes tentationes vicerunt.
In Occisione Gladii Mortui Sunt. — Tales fuerunt Israelitae illi in persecutione Antiochi, de quibus dicitur II Mach. V, 13: «Fiebant ergo caedes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces; erant autem toto triduo octoginta millia interfecti.»
Vide hic fidem, fortitudinem et martyria Sanctorum veteris Testamenti; quid jam faciant Christiani? Audi quid fecerint in primitiva Ecclesia Tertullianum describentem lib. ad Scapulam Praesidem, cap. V: «Crudelitas,» inquit, «vestra, gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos haec non timere, sed ultro vocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur instanter, omne illius civitatis Christiani ante tribunalia se manu facta obtulerunt: tum ille paucis duci jussis, reliquis ait: O miseri, si cupitis perire, praecipitia aut restes habetis. Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis millibus hominum, tot viris ac feminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? quantis ignibus, quantis gladiis opus erit!»
Idem in Apologetico, cap. ult.: «Cruciate,» inquit, «torquete, damnate, atterite nos. Probatio est innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati Deus patitur: nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem, qua confessi estis, labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.»
Primus in Christianos persecutionem movit Nero, qui Christianos, alios crucibus, alios flammis, alios canibus laniandos objecit, uti dixi II Timoth. IV, 17. Secundus Domitianus plurimos Romae nobiles Christianos virosque illustres nullo jure, nulla ratione trucidavit, innumeros in exilium expulit, bonorum direptione mulctatos. Nec mirum; cum ipse caeco tumore in tantam superbiam elatus sit, ut Dominum sese ac Deum vocari, scribi colique voluerit, teste Orosio, Sexto Aurelio Victore, Sulpitio et aliis. Tertius Trajanus saeviens, et immensas quotidie Martyrum jugulans catervas, inter alios S. Ignatium Romae in amphitheatro (locus adhuc extat signatus altari et sacello, quem saepe magno animi sensu veneratus sum) leonibus objecit. Quartus persecutor fuit M. Antoninus Verus, cujus quam acris fuerit persecutio, testantur litterae quae a Gallis Lugdunensibus ac Viennensibus ad Asianos Phrygiosque fratres conscriptae extant apud Eusebium, lib. V Histor., cap. 1. Quintus fuit Severus; sextus Maximinus, qui maxime in Clericos et sacerdotes, quasi fidelium magistros saeviit, teste Eusebio, lib. VI, cap. XX. Septimus fuit Decius, ejusque collega Valerianus, sub quo S. Laurentius in craticula triumphavit. De his audi S. Hieronymum, initio Vitae S. Pauli primi Eremitae, qui hanc persecutionem fugiens secessit in eremum:
«Sub Decio,» ait, «et Valeriano, quo tempore Cornelius Romae, et Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Aegyptum et Thebaidem Ecclesias tempestas saeva populata est. Voti tunc Christianis erat pro Christi nomine gladio percuti: verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat jugulare, non corpora. Et ut ipse qui ab eo passus est Cyprianus ait: Volentibus mori, non permittebatur occidi.» Addit exempla: perseverantem in fide Martyrem, et inter equuleos laminasque victorem jussit judex melle perungi, et sub ardentissimo sole ligatis manibus post tergum resupinari, scilicet ut muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines antea superasset. In alium meretricem immisit, qui vi voluptatem cruciatu superaret, linguam praemordens in eam expuit. Quid autem crudelius, quam ut Catanae in Sicilia tenellae virgini Agathae non modo in equuleo laminae candentes admoverentur, sed et mamilla amputaretur? Unde judex Quintianus merito ab ea audivit: «Crudelis tyranne, non te pudet amputare in femina, quod ipse in matre suxisti?»
Justo ergo Dei judicio Decius in solo barbarico inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ut nec ejus potuerit cadaver inveniri; Valerianus vero, a Sapore Persarum rege captus, ignominiosissima apud Persas servitute consenuit, teste Eusebio, lib. VII, cap. IX. Octavus fuit Aurelianus, qui acerbam contra Christianos persecutionem impio decreto suscitavit: nec multo post subita morte mulctatus est. Nonus fuit Diocletianus. Decimus, Maximianus Herculeus, sub quibus tanta fuit rabies infidelium, ut intra triginta dierum spatium octodecim millia hominum promiscui sexus, variis modis et horrendis perempta sint. Nos ipsi, ait Eusebius, lib. VIII, cap. IX, per Aegypti solitudines cum iter ageremus, oculis nostris inspeximus, ut sedenti pro tribunalibus saevissimo Praesidi offerrentur innumeri populi fidelium, quos ille singulos per ordinem confessos se Christianos capite plecti jubebat. Sponte omnes, imo et alter alterum praevenientes cervices caedentibus objectabant: defecerunt carnificum manus, et succedentes sibi invicem fatigati sunt, hebetata est acies gladii. Videbam, ait, fessos residere carnifices, vires resumere, animos reparare, mutare gladios, diem quoque non sufficere ad poenam. Hisce subservierunt Maximinus et Maxentius, Maximiani filius, atque Licinius, qui Christianos jussit tradi lanionibus, et eos porcorum more suspensos publice, postea superpositos truncis ligneis per frusta concidi, et in partes dividi, itaque ad piscium pabulum in mare projici imperavit. Plura vide apud Joannem Lensaeum Belliol., Doctorem Lovaniensem, egregio illo libello, quem de variis generibus persecutionum edidit. Hoc saeculo quam varia et horrenda ab Huguenottis supplicia passi sint Orthodoxi et Martyres in Anglia, Francia et Belgio, videre est in Theatro haereticae crudelitatis. Spectate haec, Christiani, et similia ambite: pudeat non posse ferre verbera, imo verba asperiora. Patres vestri generose tulerunt ignes, furcas, equuleos, leones, et quidquid saevitia excogitare potuit, tulerunt et irriserunt, et vos morsum culicis exhorrescetis? Absit, absit, quin potius cum eis de patientia, de fortitudine concertate. Huc vos eadem fides speratae aeternitatis vocat, et classicum canit.
Versus 36: Alii Vero Ludibria et Verbera Experti, Insuper et Vincula et Carceres
Talis fuit Jeremias, qui cum rebellibus Judaeis minaretur excidium Hierosolymae, ab eis dirissima est passus, scilicet probra, alapas, verbera, famem, carcerem, saepe a toto populo reus mortis est proclamatus, ac tandem lapidatus martyr occubuit: itaque Jeremias Christi a Judaeis afflicti expressissimus fuit typus, ac merito ab Isidoro Pelusiota, lib. I, epist. 208, «polypathestatos,» id est, calamitosissimus, nuncupatur. Talis quoque fuit Michaeas, qui quod cladem praediceret Achab regi, ab eo in vincula conjectus, et a pseudopropheta irrisus et verberatus est, III Reg. vers. ult. Tales fuerunt alii Prophetae, Zach. XI, 11. «Parit talia certamina superna peregrinatio: magnorum enim revera est, pati a suis ludibria,» ait Climacus.
Versus 37: Lapidati Sunt, Secti Sunt, Tentati Sunt, in Occisione Gladii Mortui Sunt; Circuierunt in Melotis, in Pellibus Caprinis
Lapidati Sunt. — Ut Nabot procurante Jezabele, III Reg. XXI, et Zacharias, filius Joiadae pontificis, II Paralip. XXIV, aliique multi, de quibus ait Christus Matth. XXIII, 37: «Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt,» quorum princeps fuit Jeremias, de quo Tertullianus, Scorpiaci VIII: «Jeremias,» inquit, «lapidatur, Isaias serratur, Zacharias inter aedem et altare occiditur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans.»
Secti Sunt. — Ut Machabaei, quibus manus et pedes resecti et praecisi sunt, II Machab. VII, 4. S. Hieronymus in XXVI Matth. legit, serrati sunt (hoc enim quoque significat Graecum «epristhēsan»), refertque ad Isaiam, quem tradunt Hebraei serra dissectum esse a Manasse, quod ejus et principum vitia acrius et saepius carpsisset. Idem tradit Epiphanius in Vita Isaiae, S. Thomas et Tertullianus in carmine, ubi sic de eo canit:
Quem populus sectum ligno sine labe repertum.
Immeritum demens crudeli morte peremit.
Quibus verbis docet serram, qua sectus est Isaias, fuisse «ligneam»; nimirum ut Isaias, qui nomine Jesu Salvatoris nomen et adventum figurabat, morte quoque sua materiam et formam crucis in lignea serra figuraret.
Circuierunt in Melotis, in Pellibus Caprinis. — «Melota,» inquit D. Thomas, «est vestis facta de pilis camelorum, vel melius: taxus habet pellem hirsutam, de qua fit vestis hirsuta, quae dicitur Melota.» Verum «mēlon» graece vocatur ovis, inde «mēlōtē,» melota, dicitur ovis pellis, aut potius exuvium, hoc est pellis corpori ovis detracta una cum lana. Inde enim homines pauperes et rusticanos, quos necessitas cogit extra urbes sub dio degere, vestes facere solere tradit Philo, initio lib. De Victim. Adde, melotem per catachresin cujusvis quadrupedis pellem significare.
Notat Paulus Eliam, qui IV Reg. I, 8, «vir pilosus» dicitur, non tam a barba et coma, quam a melote et veste pilosa et hirsuta; notat et Eliseum aliosque Prophetas, quorum insigne fuit melotes, sive cilicium ex pelle hirsuta. Porro usi sunt Prophetae melote, quasi vili et aspero amictu, tum quia Achab, Antiochus et alii ad extremam paupertatem eos adigebant, ut homines et hominum solatia fugere, atque in montibus et speluncis instar ferarum oberrare et latere cogerentur; tum quia hoc suo vili habitu volebant docere homines luxum vestium esse spernendum, de quo multa hic habet Chrysostomus, hom. 28, in morali; tum denique, ut hoc quasi cilicio et habitu poenitentiae, circumeuntes agros et oppida, docerent populum, et ad poenitentiam sanctamque vitam excitarent et compungerent. Ita S. Joannes Baptista praedicans vestitus erat cilicio e pilis camelorum confecto, et zona pellicea cinctus: hinc et sancti Eremitae olim melote sunt usi. Vide Cassianum, lib. I De Institut. monast., cap. VIII. Citans haec verba S. Bernardus, tract. De Vita solitaria: «Idcirco,» inquit, «patres nostri in Aegypto et Thebaide, sanctae hujus vitae ardentissimi aemulatores, in solitudinibus degentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus: ipsi sibi cellas aedificabant, in quibus tecti tantummodo et circumsepti, a turbine et a pluvia tutabantur: in quibus eremiticae frugalitatis deliciis affluentes, locupletabant multos, ipsi egentes, quos quo nomine dignius appellem nescio, homines caelestes, an angelos terrestres, degentes in terris, sed conversationem habentes in caelis. Laborabant manibus suis, et de labore suo pauperes pascebant, esurientes ipsi; de vastitate eremi urbium carceres alebant; et infirmos, in quibuslibet necessitatibus positos sustentabant, viventes de labore suo, et habitantes in labore manuum suarum. Quid ad haec dicemus nos, non animales, sed animalia terrena: adhaerentes terrae et sensibus carnis nostrae, in sensu carnis nostrae ambulantes, et ex alienis manibus pendentes?»
Egentes. — «hysteroumenoi,» id est destituti rebus necessariis. Syrus vertit «senikin,» id est, indigentes pane quotidiano. Talis fuit Elias fugiens Jezabelem, quem Deus pane per corvum submisso alere debuit. Tales quoque fuerunt Judaei fugientes et latitantes in persecutione Antiochi, I Mach. cap. I et II.
Angustiati. — Hujus rei exemplum fuit Elias, prae angustia persecutionis Jezabelis mortem exoptans, III Reg. XIX, 4. Talis fuit et David in persecutione Saulis, et Machabaei in persecutione Antiochi.
Afflicti. — «kakouchoumenoi,» id est, male habiti, male tractati et mulctati.
Versus 38: Quibus Dignus Non Erat Mundus; in Solitudinibus Errantes, in Montibus et Speluncis et in Cavernis Terrae
q. d. Hi viri sancti tantae dignitatis erant, ut mundus eos habere non mereretur. Ipsi enim suis apud Deum precibus urbes et provincias, imo mundum totum, ne a Deo diluvio rursus ob peccata obrueretur, conservabant. Unde Eliae cum raperetur succlamavit Eliseus: «Pater mi, (tu es) currus Israel, et auriga ejus.» Quare recte Ruffinus prologo in Vitis Patrum ait: «Vere mundum quis dubitet meritis stare sanctorum?» Et tamen mundus (quae ejus est caecitas!) iis cupit privari, ut vel ista ratione declaret sese indignum esse qui diutius talibus fruatur, uti scribit S. Dionysius ad S. Joannem Evangelistam.
Secundo, «dignus,» id est aequalis pretii cum hisce Sanctis non erat mundus, q. d. Si non solum terra, caelum omniaque inanima, sed etiam homines mali, totusque mundus conflaretur in unum pondus et pretium, ne sic quidem justum esset pretium cujusvis ex isto agmine Sanctorum et heroum. Ita Theophylactus, Galenus et Ribera. Vide quanti pretii et meriti sint Sancti, ac consequenter quantum valeant eorum apud Deum preces et merita, quae proinde implorare consultissimum est. Sed prior sensus uti simplicior, ita planior est et germanior.
In Solitudinibus Errantes, in Montibus, et Speluncis, et in Cavernis Terrae. — Ita David fugit Saulem, latuitque in spelunca Odollam, inde in Ziph, inde in deserto Engaddi, I Reg. XXII, et seq. Ita centum Prophetae occultati sunt, et gladio Jezabelis subducti per Abdiam, III Reg. XVIII, 13. Ita in montes et speluncas Antiochum fugiens abdidit se Mathathias aliique Judaei, I Machab. II, et II Machab. VI.
Nota, Eliam, Eliseum et filios Prophetarum communiter in montibus versatos esse, ac praesertim Carmelum adamasse. Versabantur enim ut animo in caelestibus, ita corpore in sublimibus, infima fastidientes, quod etiam in Christo licet observare: unde Carmelitae suum institutum in Carmelo coepisse, ac rudi quodam modo ab Elia delineatum esse contendunt, qua de re librum scripsit Joannes XLIV Episcopus Hierosolymorum (quisquis ille sit), qui extat tom. IX Bibliothecae SS. Patrum.
Ita et multo magis, post S. Paulum Christiani Romae in persecutione Imperatorum Ethnicorum, habitabant in cavernis et speluncis, imo in sepulcris. Sane miratus sum, et sacro horrore aeque ac commiseratione et devotione perfusus, cum juxta Romam in S. Sebastiano vidi catacumbas, in quibus corpora SS. Petri et Pauli Apostolorum ad ducentos et amplius annos delituerunt: ubi Pontifices celebrabant, concionabantur, faciebant ordinationes in cathedra lapidea quam ibidem vidi. Item cum ibidem subterraneos specus longo spatio partim eundo, partim rependo, nunc ascendendo, nunc descendendo, nunc gyrando praeeunte candela transgressus sum. Specus hi ad multa milliaria a Christianis excavati usque ad mare procurrunt: plateas et diverticula quaquaversum habent infinita instar labyrinthi (in quibus plures et se perdiderunt et perierunt: unde jam jussu Pontificis obstructa sunt), ut videatur esse subterranea civitas, imo provincia. Conspexi ibi passim in lateribus viarum loculamenta et sepulcra Martyrum, vel in terra, vel in rupe ita ordine gradatim excisa, ut singula caperent singula tantum corpora, magna pro magnis, parva pro parvis. Vocatur hoc coemeterium S. Calisti, in quo centum et septuaginta quatuor millia Martyrum et Virginum sepulta sunt. Virgines figura columbae, Martyres figura palmae sepulcro incisa denotantur. Nunquam credidissem tantum fuisse laborem, afflictionem, constantiam et zelum priorum Christianorum hae latibula effodientium, adaptantium, sustentantium, ibique instar talparum et ferarum habitantium, nisi oculis lustrassem. Porro haec non tantum fuisse mortuorum sepulcra, sed et vivorum perfugia ac domicilia, patet ex actis SS. Martyrum, uti S. Caeciliae, in quibus legimus Valerianum ejus sponsum, missum ab ea ad S. Urbanum Pontificem ut ab eo baptizaretur, ipsum inter sepulcra SS. Martyrum latitantem invenisse. Idem passim de aliis legitur. Ita Sancti et summi viri ac Praesules Ecclesiae, quibus dignus non erat mundus, ipsa solis luce brutis quoque animantibus concessa privabantur, atque in antris, cavernis et terrae penetralibus inter mortuos degebant: nec tamen ibi erant tuti. Nam et in ipsis fuerunt subinde necati, ut de SS. Stephano et Sixto Pontificibus in eorum Actis legimus, quod in hoc ipso Calisti coemeterio gladio percussi et perempti sint. Ite nunc, Christiani, marmorea tecta in caelum attollite, habitate inter aulaea purpurea et aurea: malim ego in humili tugurio, imo in cryptis cum sanctis Martyribus habitare, ibique ob spem beatae resurrectionis delitescere ad modicum, ut cum eis caelestia et aeterna Beatorum tabernacula ingredi et possidere merear.
Versus 39: Et Hi Omnes Testimonio Fidei Probati Non Acceperunt Repromissionem
Etiamsi heroes fuerint, et heroica fidei et sanctitatis opera ediderint, non acceperunt repromissionem. «Tēn epangelian,» illam scilicet quae antonomastice dicitur repromissio, nimirum bonorum caelestium et consummatae beatitudinis.
Versus 40: Deo pro Nobis Melius Aliquid Providente, ut Non Sine Nobis Consummarentur
«Melius,» id est, praestantius aliquid nobis quam priscis patribus providit Deus, hoc ipso quo disposuit, ut tempus beatitudinis et resurrectionis non foret apud illos in veteri, sed apud nos in novo Testamento. Voluit enim Deus ut caelum nemini pateret, nisi Christus satisfaciens pro peccatis nostris, illud sua morte et ascensione reseraret; ac consequenter voluit, ut caeli aditus et beatitudo reservaretur tempori Christi et Christianorum, ideoque Sanctos illos priscos per tot annorum millia ab hac beatitudine suspendit.
Adduxit hoc Apostolus ut aculeos novos injiciat Hebraeis, eosque a Mose et Prophetis ad Christum, a veteri Testamento ad novum, quasi longe praestantius et felicius, utpote, in quo per Christum consummatam gratiam et gloriam nanciscamur, traducat et transferat. Perverse ergo Beza hoc loco censet, Sanctos ante Christum defunctos fuisse in caelo beatos antequam eo Christus ascenderet; Christum vero venientem tantum aliquem gradum beatitudini illorum addidisse. Nam hic diserte rejicit id Apostolus, aitque de iis vers. 39: «Non acceperunt repromissionem.» Et cap. IX, vers. 8, ubi asserit ante Christum «nondum propalatam,» et, ut Beza vertit, patefactam «fuisse viam sanctorum,» id est in Sancta sanctorum, puta in caelum.
Ut Non Sine Nobis Consummarentur. — Ex hoc loco et ex Apocal. VI, 9, ubi jubentur animae Martyrum quiescere sub altari, donec compleantur conservi eorum et fratres, qui interficiendi sunt, censuit Tertullianus, lib. De Anima, cap. ult., Lactantius, lib. VII, cap. XXI, et Victorinus in cap. VI Apocal., et nonnulli veteres, animas Sanctorum defunctorum non videre Deum, nec esse beatas ante diem judicii. Sed haec sententia jam est erronea, estque haeresis Vigilantii et Calvini damnata a Benedicto XI, extravag. «Benedictus Deus.» Vide Bellarminum, tom. I, Controvers. VII, in princip.
Quod ergo ad praesentem locum attinet, per «consummationem» aliqui intelligunt beatitudinem animae, quae consistit in Dei visione et fruitione: hanc enim patres prisci non sunt adepti ante nos, id est, ante tempus nostrum, puta christianismi et Christi, qui pretio persoluto caeli januam reseravit, ut statim a morte eo avolare possit anima sancta. Haec enim beatitudo, animae est consummatio, id est, perfecta et consummata beatitudo. Unde Apostolus, cap. XII, vers. 23, «spiritus justorum perfectorum» vocat animas beatas, quasi in sua beatitudine perfectas et consummatas.
Alii per «consummationem» intelligunt beatitudinem corporis, quam prisci patres non adipiscentur ante nos, id est, ante communem nostram resurrectionem, in die judicii universalis: haec enim proprie est consummatio, id est, consummata beatitudo hominis, tam in anima, quam in corpore. Ita S. Augustinus, epist. 90 ad Evodium; quasi respiciat Apostolus ad id quod dixit vers. 34: «Non suscipientes redemptionem (scilicet corporis sui a morte et tormentis), ut meliorem invenirent resurrectionem»; et quasi resurrectionem illam hic vocet «consummationem.»
Nec aliud vult Chrysostomus cum suis hic, cum ait: «Ne aliquid prae nobis plus habere viderentur (prisci Sancti), si primi ante nos coronarentur, unum definivit tempus omnium coronarum, et qui ante tantos annos vicit, tecum accipiet coronam.» Et infra: «Praevenerunt nos in certaminibus, sed non praeveniunt in coronis; non injuriam illis fecit, sed nos honoravit: nam et ipsi fratres nos libenter exspectant. Si enim unum corpus sumus, major ex hoc efficitur corporis jucunditas, cum simul et communiter coronatur, et non per partes.» Ubi manifeste loquitur Chrysostomus non de beatitudine animae, quae cuique in particulari ejus judicio tribuitur, sed de beatitudine corporis, publicaque Sanctorum coram toto mundo gloria et corona, quam omnes simul accipient in die judicii: haec enim erit corona solemnis et perfecta, eritque corona beatitudinis et aeternitatis.
Verum mihi verius videtur Apostolum per «consummationem» distincte et proprie non intelligere beatitudinem animae, nec beatitudinem corporis, neque το «sine nobis» significare, ante communem nostram resurrectionem in die judicii; sed Apostolum per «consummationem» intelligere beatitudinem in genere, non determinando hanc illamve beatitudinis speciem et partem (haec enim beatitudo ipsa absolute hominem perficit et consummat, primo in anima, deinde quoque in corpore), et το «sine nobis» idem esse quod «ante nos,» sive ante tempus novi Testamenti: hoc enim nostrum tempus opponit Apostolus tempori illorum patrum, quod fuit veteris Testamenti, q. d. Ante tempus novi Testamenti, quod est nostrum, nemini veterum Sanctorum contigit consummatio, id est beatitudo sive animae, sive corporis; sed omnis beatitudo tam animae, quam corporis cuilibet illorum obvenit in novo Testamento, in quo et nobis eadem obvenit, atque ita simul nos cum illis consummamur, id est, beamur et glorificamur. Hunc esse sensum, patet, quia totius epistolae scopus est, docere salutem et beatitudinem nemini per legem et vetus Testamentum; sed omnibus per Evangelium et novum Testamentum, puta per Christum, obtingere. Hinc dixit superius, legem neminem ad perfectum adduxisse, per legem non fieri consummationem; sed eam fieri per Christum, qui salutis et beatitudinis nobis est auctor: ideoque cap. IX, fuse docuit Christum, caelum antea clausum suo sanguine nobis reserasse. Ergo per «consummationem» hic intelligit absolute aeternam salutem et beatitudinem, ingressumque in caelum.
Secundo, Apostolus quam hic vocat «consummationem,» vers. praeced. vocavit «repromissionem»; atqui ibi per eam intellexit promissionem salutis et beatitudinis absolute, non autem gloriae corporis tantum; haec enim minima est pars promissionis et beatitudinis: ergo et eamdem hic intelligit per «consummationem.»
Tertio, si per «consummationem» intelligas gloriam corporis dandam in die judicii universalis, falsum erit, quod omnes illi prisci patres, quos toto cap. recensuit, sine nobis non sint consummati aut consummandi; quod tamen asserit hic Apostolus: nam certum est multa corpora Sanctorum (utique illustrium veteris Testamenti, ac consequenter illorum, quos hic recensuit Apostolus) cum Christo resurrexisse, Matth. XXVII, 52, idque, ut valde probabile est, ad vitam immortalem et gloriam tam corporis quam animae: nos autem ad gloriam corporis resurgemus demum in die judicii. Ergo plerique patres prisci hic nominati «sine nobis,» id est ante nos, jam consummati sunt, id est, resurrexerunt in corpore glorioso. Cum enim Matthaeus dicat multos resurrexisse, plane videtur consequi, plerosque ex iis, quos hic recenset Apostolus, resurrexisse; ut hoc non tam paucorum privilegium, quam commune principis Christi beneficium patribus hisce plerisque collatum censeri debeat. Cum ergo de resurrectione corporum haec sententia Apostoli non videatur vera, sequitur eam intelligendam in genere de beatitudine, quae nemini ante nos, id est ante Christianos, qui sunt filii novi Testamenti, obtigit, q. d. Voluit Deus tempus consummationis, id est beatitudinis tam animae quam corporis, non esse veteris, sed novi Testamenti; non per Mosen Judaeis, sed per Christum dari Christianis, iisque qui olim in Christum venturum crediderunt et sperarunt. Quare eorum exemplo, vos, o Hebraei, in Christum praesentem jam credite, in ejusque fide, spe et amore constanter perseverate, itaque cum priscis patribus «consummationem,» id est salutem et beatitudinem, adipiscemini.
Nota: Pro «consummarentur» graece est «teleiōthōsi,» quod secundo, verti potest: «consecrarentur, dedicarentur et quasi inaugurarentur,» scilicet caelo et caelesti regno. Vide dicta cap. II, vers. 10.