Cornelius a Lapide

Chronotaxis et Ordo Apocalypseos


Notitia Editoris

Haec appendix est ipsius Lapidis chronologica synopsis totius Apocalypsis, ordinem visionum propheticarum a capite I usque ad caput XXII una enumeratione ordinata exhibens.


Sicuti Prophetæ varias, etiam de eadem re, vario tempore habuerunt revelationes, ac per consequens non servant semper ordinem temporis, sed prius futura posterius enarrant, et vice versa: ita facit et hic subinde S. Joannes, verum parcius et rarius. Magis enim connexa, consequens et ordinata est Apocalypsis, quam sit prophetia Isaiæ, Jeremiæ et aliorum Prophetarum. Cujus ratio est, quod Apocalypsis tota versetur circa librum signatum, quem vidit Joannes cap. v, ejusque sigilla. Quocirca minus recte nonnulli censent ordinem in Apocalypsi valde esse confusum et perturbatum: quorum sententia permovit Alcazarum, ut novam comminisceretur interpretationem, in qua ordinem et acoluthiam S. Joannis exacte servaret et tueretur, nimirum explicando omnia mystice et symbolice. Ego utrumque hoc extremum minus verum, et cavendum, mediaque via incedendum censeo, ut nimirum ordo servetur quantum fieri potest, nec series textus invertatur, nisi necessitas, aut evidens ratio cogat; ubi tamen illa cogit, hysterologiam et inversum esse ordinem non invitus admittam. Hoc autem raro admodum fieri, ex ipsa chronotaxi mox patebit, nimirum tantum in quatuor, scilicet primo, in septimo angelo, et tuba septimi sigilli, de quo cap. xi, vers. 15, qui libro signato non præponendus, uti reliqua sigilla, sed postponendus est, idque ex natura rei, puta consummationis mundi quam adducit; unde proprie in eo non est hysterologia, sed recta rerum gerendarum series et ordo. Secundo, in ligatione Satanæ a Christo facta, quæ ponenda fuisset initio Apocalypsis; et ejusdem solutione tempore Antichristi, quæ ponenda fuisset initio capitis undecimi: hic autem ponuntur cap. xx, ob causam quam ibi dedi. Tertio, in narratione mortis, resurrectionis et ascensionis in cœlum Eliæ et Henoch; hæc enim vitæ eorum attexitur cap. xi, vers. 7, cum recto ordine ponenda sit cap. xix, ante vers. 11. Quarto, in visionibus nonnullis, quæ hinc inde identidem interjicientur de gloria cœlesti Beatorum, deque judicio et pœnis inferni reproborum, ut patet cap. vii, vers. 15; cap. xiv, vers. 14; cap. xv, vers. 2. Hæc enim proprio ordine ad finem Apocalypseos spectant; sæpius tamen partim in sigillis, partim in libro signato commemorantur et refricantur: quia opus Apocalypseos est, per hæc et similia animare fideles, tum præsentes, tum futuros ad tolerantiam et constantiam in persecutionibus; nihil autem ita eos animat, atque spes et consideratio gloriæ et coronæ cælestis. Rursum, perterrefacere et percellere peccatores, tum præsentes, tum futuros, maxime tempore Antichristi, cum refrigescet charitas, et abundabit iniquitas, per comminationem divini judicii et pœnarum inferni. Horum enim consideratio seria et attenta, maxime absterret et cohibet impios a peccatis. Accipe ergo totius Apocalypsis chronotaxin.

Primo, tribus primis capitibus recensentur septem epistolæ et monita Christi ad septem episcopos et Ecclesias Asiæ Minoris.

Secundo, cap. iv et v, S. Joannes per visionem videt librum signatum septem sigillis, in quo descripta vel consignata erant ea quæ a tempore S. Joannis usque ad finem mundi eventura sunt et maxime quæ futura sunt sub tempora Antichristi: nam septem sigilla continent ea quæ futura sunt partim complete, partim inchoate ante Antichristum; ipse vero liber signatus continet futura tempore Antichristi. Porro sigilla aperiri incipiunt cap. vi, et finiuntur cap. x, vers. 8: ibi enim apertis jam sigillis reseratur liber; quocirca a cap. undecimo usque ad finem Apocalypsis, recensentur ea quæ in libro signato conscripta, vel repræsentata erant.

Tertio, cap. sexto in primo sigillo, per equum album significatur victoria Apostolorum, et prædicatorum Evangelii de gentilismo et gentibus Christo subactis et subigendis. Secundo sigillo, per equum rufum significantur decem persecutiones fidelium, per decem Imperatores Romanos usque ad Constantinum. Tertio sigillo, per equum nigrum significatur arianismus et hæreses, quæ post persecutiones Imperatorum, sub Constantino Magno cœperunt Ecclesiam oppugnare. Quarto sigillo, per equum pallidum significatur Mahomet et saracenismus, qui etiamnum Ecclesiam persequitur. Quinto sigillo, prodeunt animæ Sanctorum Martyrum, petentes persecutionum finem et vindictam. Sexto sigillo, transit Joannes ad tempora novissima: unde videt solem obscurari, lunam rubescere, stellas de cœlo cadere, etc. Quocirca deinceps usque ad finem libri agit de temporibus novissimis, puta de tempore Antichristi, ut cap. xi et deinceps, aut de annis illi contiguis, illudque proxime præcedentibus, uti facit ab hoc loco sexti sigilli usque ad cap. xi.

Quarto, cap. septimo signantur electi Judæi et Gentiles, ne plagis Dei ejusque septem angelorum, jam jam in orbem, id est in impios, immittendis, tangantur. Hæc signatio pertinet ad sextum sigillum, de quo cap. vi, vers. 12: præcedit enim plagas quæ septimo sigillo continentur, ac consequenter præcedet Antichristum: intellige inchoate: Judæi enim incipient converti et signari ante Antichristum, sed plene et universim convertentur et signabuntur post Antichristum.

Magog, et Antichristum. Nam paulo ante eorum stragem occidentur Elias et Henoch, resurgent, et ascendent in cœlum. Hic etiam, puta vers. 15, cap. xi, intexit septimam tubam septimi angeli et septimi sigilli. Hæc enim sola inter sigilla non præibit tempora Antichristi, sed potius consequetur: comitabitur enim mortem, resurrectionem et ascensionem Eliæ et Henoch; quocirca illa, æque ac mors, resurrectio et ascensio Eliæ et Henoch, recto ordine ponenda videtur cap. xix, ante vers. 11: præit enim Christi victoriam et judicium.

Quinto, cap. octavo et nono aperitur septimum sigillum, prodeuntque septem angeli septem plagas immittentes in orbem, id est, impios non signatos. Has plagas in genere et breviter Christus prædixit Matth. cap. xxiv, vers. 29; Marc. cap. xiii, vers. 24; Luc. cap. xxi, vers. 25; sed Joannes hic particulatim et sigillatim eas enarrat. Huc etiam spectare excidium Babylonis, de quo cap. xvii et xviii, censet Ribera. Verum cap. xvii, vers. 16 et 17, ostendi illud suo loco et ordine positum esse, nec ad sigilla, sed ad librum signatum spectare.

Sexto, cap. decimo, S. Joannes videt angelum glorioso habitu, jurantem quod amplius non erit tempus, id est, quod instet finis mundi: mox reboant et consonant eidem septem tonitrua. Deinde, vers. 8, apertis jam septem sigillis, jubetur librum ante signatum nunc apertum devorare. Quocirca hic finiuntur sigilla, et prior pars Apocalypsis, continens ea quæ prævia erunt Antichristo, incipitque secunda, quæ est ipse liber, sive materia libri: ergo

Septimo, capite undecimo recenset ea quæ libro continebantur, quæ omnia ad tempus Antichristi pertinent. Itaque cap. xi prædicit magnam Ecclesiæ et fidelium partem tradendam Antichristo, ac contra eum certaturos Eliam et Henoch. Hi enim erunt duo capita et principes fidelium resistentium Antichristo, ac consequenter erunt quasi duces belli sacri contra Antichristum, quod sequentibus capitibus describit. Porro, quia hoc capite Joannes cœpit historiam Eliæ et Henoch, ne de iis in sequentibus cogatur rursum mentionem facere, hinc eam hoc loco pertexit, agitque de eorum morte, martyrio, resurrectione, ascensione ad cœlum, quæ omnia posterius contingent, quorum proprius locus videtur esse, ut ponantur cap. xix, ante vers. 11, nimirum ante prælium quod Christus gesturus est contra Gog et Magog et Antichristum.

Octavo, describit bellum dæmonis cum fidelibus et Ecclesia per Antichristum, toto capite xii. Nono, cap. decimo tertio describit Antichristum, ejusque mores et præcursorem, sub specie et symbolo duarum bestiarum.

Decimo, cap. decimo quarto describit gloriam virginum, qui generose resistent Antichristo. Deinde ea occasione diem judicii, et pœnas reproborum in gehenna summatim perstringit. Undecimo, cap. decimo sexto et decimo quinto describit septem plagas novissimas. Duodecimo, post has sequetur excidium Babylonis, de quo agit cap. xvii et xviii, indeque jubilus et exultatio Sanctorum, de quo agit initio cap. xix. Deinde enarrare incipit prælium Christi extremum contra Antichristum, Gog et Magog, ejusque narrationem perficit cap. xx. Ubi altius hujus belli originem repetit, et orditur a ligatione Satanæ jam ante mille annos facta a Christo, qui solvetur initio regni Antichristi, sed magis in ejus fine, cum ad eum Gog et Magog aliasque gentes adducet. Mox post horum stragem, describit Christum venientem ad judicium extremum.

Denique cap. vigesimo primo et vigesimo secundo gloriam cœlestis Jerusalem, Martyribus et Sanctis generose certantibus præparatam, quam instar bravii accipient a Christo in die judicii, fuse et graphice depingit. Ex dictis facile est videre quam recta et exacta sit S. Joannis acoluthia, et rerum temporisque ordo, quamque raræ et paucæ in Apocalypsi sint hysterologiæ.