Cornelius a Lapide
Index
Prologus
A Propheta et Evangelista veteris Testamenti, ab Isaia, inquam, et Prophetis priscis, transeo ad Prophetam et Evangelistam novi Testamenti: ad S. Joannem dico, qui unus extat in lege nova Propheta, non umbrae veteris, sed lucis et veritatis Evangelicae, eritque Propheta usque ad finem mundi. Ultima enim, finesque mundi ipse ex alta prophetiae specula eminus praevidit et praenuntiavit. Quin imo, S. Joannem in fine mundi rediturum et prophetaturum, Doctores graves olim, et nonnulli hocce etiam seculo, opinati sunt. S. Hippolytus enim, Episcopus et Martyr, qui ex Arabia devotionis ergo, ut limina Apostolorum viseret, Romam veniens sub Severo Imperatore, ob singularem doctrinam et sanctitatem a Callisto Papa detentus, et creatus Episcopus Portuensis, multa praeclare scripsit; ac inter alia Canonem temporis, qui etiamnum extat excisus in statua ejus marmorea, insigni et ingenti, quae scriptorum ejus merito illi erecta visitur in Bibliotheca Vaticana; ac tandem ab Ulpiano Jurisconsulto, acri Christianorum hoste, capitis damnatus, gloriosum obiit martyrium anno Domini 229: Hippolytus, inquam, lib. De Consummat. saeculi, scribit S. Joannem cum Henoch et Elia venturum, ac contra Antichristum depugnaturum. S. Hippolytum secuti sunt nuper Ambrosius Catharinus, tract. De Gloria Christi consummata, noster Alfonsus Salmeron, et propendet Sebastianus Barradius in illud Joann. cap. xxi, vers. 23: «Sic eum volo manere donec veniam.» Hi enim censent S. Joannem instar Henoch et Eliae necdum esse mortuum, ideoque habere corpus mortale, praedicaturum contra Antichristum, et ab eo martyrio afficiendum: interim tamen per Dei dispensationem jam videre Deum, eoque frui. Probant id primo, ex ipsomet S. Joanne Apocal. x, 11, ubi audit ipse a Deo: «Oportet te iterum prophetare Gentibus.» Si «iterum,» inquiunt, quando, nisi sub iteratum Christi adventum? Secundo, ex ejus Evangelii cap. xxi, vers. 23, ubi ad Petrum Christus de Joanne dicit et statuit: «Sic eum volo manere donec veniam.» Ergo, inquiunt, manebit Joannes in vita hac, donec veniat Christus ad judicium. Tertio, quia corona martyrii Joanni aeque ac caeteris Apostolis debetur, et vero promissa est a Christo Matth. xx, 23: «Calicem,» ait, «meum bibetis.» At hactenus ipse Martyr non fuit. Fiet ergo ab Antichristo. Denique decet ut, sicut Joannes Baptista praeivit primum Christi adventum, ita Joannes Evangelista praeeat secundum.
Verum S. Joannem esse mortuum asseverant S. Hieronymus, Eusebius et veteres pene omnes, imo tota Ecclesia, quae S. Joannis quasi mortui, et in coelo jam cum Christo, instar aliorum Beatorum, gloriose regnantis festum celebrat, eumque publice in Litaniis, aeque ac alios Sanctos, colit et invocat. Accedit quod in Concilio Ephesino jubentur coli reliquiae SS. Martyrum, maxime vero Joannis Theologi (qui fuit Apostolus et Episcopus Ephesi), ac earumdem reliquiarum meminit Coelestinus Pontifex in epist. ad Concilium Ephesinum. Si reliquiae ejus extant, ergo mortuus est.
Quod ergo cap. x Apocal. ei dicitur: «Oportet te iterum prophetare Gentibus,» sic intellige, non quod in fine mundi, sed quod sequentibus cap. xii, xiii, xiv, aliisque usque ad finem Apocalypseos, Gentibus eum prophetare jubeat, uti de facto iisdem ibi prophetat.
Illud vero Evangelii ejus, cap. xxi: «Sic eum volo manere,» idem est, ac si diceret: «Si eum volo manere,» uti alii codices legunt. Loquitur enim Christus non assertive, sed conditionate, idque ad reprimendam curiosam S. Petri interrogationem: «Domine, hic autem quid?»
Porro, quando et quomodo S. Joannes calicem passionis et martyrii biberit mox dicam.
Propheta ergo duntaxat est S. Joannes in Apocalypsi, quam jam quarto docendo et commentando ordiri, et Deo dante totam explicare destino. Quanta sit sublimitas et excellentia Apocalypseos prae aliis Scripturis canonicis, ex tribus magnis capitibus aestimari potest.
Primum est materia. Sicut enim S. Joannes in Evangelio caeteris tribus Evangelistis antecellit, eo quod ipse pene solus ex professo agat de Christi divinitate, de Verbi origine, de processione et spiratione Spiritus Sancti, de Sanctissima Trinitate, de ejusdem unitate, relationibus, attributis, et similibus: unde ex eo Patres omnia pene argumenta contra Arianos, Sabellianos, Servetianos, Macedonianos, etc., aeque ac Scholastici totam materiam de Trinitate, deque Deo trino et uno hauserunt. Ita hic in Apocalypsi idem ipse Dei in coelesti throno residentis, Agni ab origine mundi occisi, Spiritus Sancti multoculi et multivarii majestatem, Angelorum et Beatorum venerationem, praedestinatorum signationem, Martyrum et Virginum gloriam; rursum futuras Ecclesiae persecutiones, successus et triumphos ad Antichristum et finem usque mundi, Babylonis excidium, Henoch et Eliae praedicationem et martyrium, Gog, Magog et Antichristi interitum, aeterna gehennae supplicia, Jerusalem caelestem gemmis et auro radiantem, vivis coloribus depingit ac quasi corporata et praesentia oculis spectanda subjicit, ut coelum palmo metiri, ut ait S. Cyrillus, Praefatione in Evangelium S. Joannis, ac humana humilitate in altissima provehi videatur. Quocirca S. Hieronymus, lib. IX in Isaiam, sub finem, asserit Apocalypsin a medullata Ecclesiae Sacramenta contexere. Ac S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. iii, part. III: «Arcanam illam,» inquit, «ac mysticam omnino visionem dilecti discipuli, divinamque Domini Jesu et altissimam Theologiam, eis qui Dii fieri merentur exponit, eosque per sacra mysteria sustollit atque confirmat.» Apocalypsis ergo claudit in se et Theologiae medullam, et Christianae philosophiae ac doctrinae Evangelicae quasi nucleum et animam.
Secundum est ordo temporis. Scimus Ecclesiam instar aurorae et solis, successu temporis crevisse ad perfectum diem cognitionis mysteriorum fidei. Hac de causa scriptores hagiographi novi Testamenti, longe clarius, luculentius, distinctius et sublimius de iis scribunt quam Moses et Prophetae veteris Testamenti. Ultimus est S. Joannes, ultimus pariter Bibliorum liber est Apocalypsis; ultimam ergo manum et coronidem Evangeliis et S. Scripturae hac Apocalypsi S. Joannes imposuit, Richardus de S. Victore, lib. VII, cap. xii, asserit, «librum hunc non solum esse Evangelium, sed in Evangelica doctrina sicut ultimum, ita et summum locum obtinere, ac in ipso S. Scripturam ad modum arboris cacumen extulisse.» Quocirca aureae S. Chrysostomus, Praefatione in Evangel. S. Joannis: «Joannes,» ait, «sanctissimus, admirationis plenus, arcana redundans sapientia, qui tot tantaque confert bona, ut qui diligenter et accurate eum excipiunt et observant, non jam homines et terrae incolae habendi sint, sed super omnia hujus mundi bona collocentur in angelorum consessu, neque aliter terram quam coelum habitent. Tonitrui enim filius est, Christo dilectissimus, columna omnium quae in orbe sunt Ecclesiarum (unde hac de causa longaevissimus inter Apostolos, usque ad tempora Trajani Ecclesia rexit), qui coeli claves habet, qui Christi calicem bibit, et baptismatis aqua ablutus est, qui supra pectus Domini multa cum fiducia recubuit, non fabulas effingit, non personatus incedit, non orchestram supplodit, non aureo ornatur vestimento, sed stola purissima, veritatis decore intexta et distincta, amictus progreditur: cui proscenium est universum coelum, theatrum orbis terrae, spectatores auditoresque omnes angeli, et quicumque homines angeli sunt, aut fieri desiderant. Hi duntaxat ejus harmoniam audire possunt. Ipsi enim angeli, Cherubim et Seraphim nobiscum per Joannis vocem didicerunt quae cognovimus. Hoc enim ait Paulus: Ut innotescat Principatibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Huic enim Apostolo supernae adfuere virtutes, ejus animae pulchritudinem, sapientiam et speciem virtutis admirantes per quam ipsum simul hausit Christum. Etenim quasi lyram quamdam pretiosis lapidibus auroque distinctam, aureo plectro adhibito: sic suam sibi animam exornando effecit, ut per eam magnum et altum spiritus personaret.» Haec et plura S. Chrysostomus sparsim eo loco.
Tertio est auctor. S. Joannes enim unus omnium Sanctorum coronas meruit, lauream Doctorum, liliatam Virginum, roseam et purpuream Martyrum. Nimirum ipse Theologus, imo Theologorum vertex, ipse Patriarcha, ipse Propheta, ipse Apostolus, ipse Evangelista, ipse Sacerdos, ipse Pontifex, ipse Hierarcha, ipse Virgo, ipse Martyr, ipse Angelus, non natura, sed puritate et virtute. Hinc cap. xix, vers. 10, videns angelum fulgidum volensque eum adorare, audivit ab eo: «Vide ne feceris; conservus tuus sum.» Virgo, inquam, per omnem vitam, qua virtute et Isaiae et S. Petro, qui conjugati fuerant, praecelluit. S. Joannes enim nec in nuptiis Cana Galilaeae, de quibus Joann. II (uti aliqui putarunt), nec alibi unquam uxorem duxit, sed virgo ad Christum accessit, virgo permansit, uti S. Hieronymus, Augustinus et passim veteres docent. Illibatum ergo adolescentiae florem ad Apostolatum vocatus Christo obtulit, oblatumque conservavit; quocirca tum aliarum virtutum, tum hujus praesertim angelicae puritatis merito Joannes vocatur et fuit «discipulus ille quem diligebat Jesus,» qui transfigurationi et secretioribus omnibus ejus arcanis et miraculis interfuit, qui in ultima coena super pectus Christi recumbens, ex eo omnem sapientiam suxit, nimirum virgo virginem dilexit, virgini virgo sua secreta credidit, atque arcana et abscondita a constitutione mundi revelavit: quin et moriens virginem matrem, quasi depositum charissimum, virgini commendavit. «Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt,» tam in hac vita per fidem, quam in altera per speciem.
Martyrem dixi, quia esto cervicem Joannis, aeque ac Pauli, carnifex non amputarit, longum tamen ipse pro Christo martyrium subiit, tum in omni vita; tum cum a Domitiano Imperatore in insulam Patmos relegatus, insulanos omnes ad Christi fidem convertit; tum denique vere et proprie Martyr exstitit, cum hic Romae ante portam Latinam, ejusdem Domitiani jussu in dolium ferventis olei immissus, mortis agonem obiit, sed miraculo ex eo illaesus, pulchrior et vegetior egressus, quasi a morte redivivus surrexit: scilicet quia virgo erat, instar trium puerorum in fornace Babylonia, ab igne uri aut laedi non potuit. Extat hic Romae martyrii ejus locus sacello insignitus, in cujus pariete ipse in dolio olei bullientis depingitur, cum hac inscriptione: «Joannes Christi Apostolus, Evangelista, Propheta et Martyr, e dolio ferventis olei vegetior exivit.» In averso vero pariete haec inscripta visuntur carmina:
Martyrii calicem bibit hic athleta Joannes, / Principii Verbum cernere qui meruit. / Verberat hunc fuste Proconsul, forfice tondet, / Quem fervens oleum laedere non valuit. / Conditur hic oleum, dolium, cruor, atque capilli, / Quae consecrantur, inclyta Roma, tibi.
Unde patet S. Joannem tunc pariter fustigatum fuisse, atque ignominiae causa attonsum relegatum fuisse in exilium Patmos. Tam ergo Roma martyrio S. Joannis, quam S. Petri et Pauli gloriari potest, et vero debet. «Felix statu Ecclesia (Romana),» ait Tertullianus, lib. De Praescript., cap. xxxvi, «cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur, ubi Paulus Joannis Baptistae exitu coronatur, ubi Apostolus Joannes postquam in oleum igneum demissus, nihil passus est, in insulam relegatur.» Atque hic est calix quem Christus ei propinavit dicens: «Calicem quidem meum bibetis.» Quocirca Tertullianus et alii veteres Joannem appellant Martyrem. Quin et ipse Joannes, Apocal. 1, 9: «Ego,» ait, «Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu; fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium (graece μαρτύριον) Jesu.» Taceo Martyrem fuisse, quando cruci Christi astitit cum Virgine matre tum Christi, tum sua, et doloris gladius ejus non corpus, sed animam penetravit, ut Christi dilecti, imo jam fratris sui, mortem intime ipsi compatiendo et commoriendo sentiret: videbat enim vitam suam mori in cruce; ibi ergo cum suo Christo mortuus est.
Unde S. Bernardus, in Lament. B. Mariae, loquens de ea et de S. Joanne, cum cruci Christi astarent, et illa huic quasi mater filio a Christo commendaretur: «Dum haec,» ait, «pauca diceret (Christus), illi duo dilecti lacrymas fundere non cessabant. Tacebant ambo illi martyres, et prae nimio dolore loqui non poterant. Isti duo virgines audiebant Christum voce rauca et semiviva loquentem, ipsum videbant paulatim morientem.» Et mox: «Amabant flere, et flebant amare. Amare flebant, quia amare dolebant. Nam gladius mortis Christi animas utrorumque transibat. Transibat saevus, saevus perimebat utrumque.»
Porro inter quatuor illa sancta animalia Cherubim nuncupata, currumque Dei stipantia, quem vidit Ezechiel, cap. 1, et S. Joannes, Apocal., IV, S. Matthaeus homini, Marcus leoni, Lucas bovi, S. Joannes vero aquilae comparatur. Quia sicut Isaias alios Prophetas, ita S. Joannes omnes Evangelistas sublimitate superat, et quasi aquila altissime in coelum se librat. Moses rerum creationem et Pentateuchum a principio mundi et temporis orditur, dicens: «In principio creavit Deus coelum et terram.» Similiter, sed altius, nimirum a principio, non temporis, sed aeternitatis, Evangelium orditur Joannes: «In principio erat Verbum.» Atque, quod notatu dignum, aeque ac mirum est, vidit S. Joannes adhuc vivens quatuor animalia, et seipsum in aquila repraesentatum in coelo empyreo, throno Dei astantem, ac inter beatas mentes Deum assidue collaudantem: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens.»
Quocirca jure S. Joanni hoc elogium tribuitur (quod nonnulli dant quoque S. Thomae Aquinati): «Doctorum sanctissimus, et Sanctorum doctissimus.» Nam, ut ait S. Hieronymus, Praefat. in Matthaeum: «Joannes Apostolus et Evangelista, quem Jesus amavit plurimum, qui supra pectus Domini recumbens purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire: Ecce mater tua.»
Amplius dicit S. Augustinus, tract. 36 in Joann.: «S. Joannes Apostolus non immerito aquilae comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus (Evangelistis) erexit praedicationem suam, et in ejus erectione etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres Evangelistae tanquam cum homine Domino in terra ambulantes, de divinitate ejus pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se non solum supra terram, et super omnem ambitum aeris et coeli, sed super omnem etiam exercitum angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Huic tantae sublimitati principii etiam cetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate quomodo nullus alius est locutus: hoc eructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio supra pectus Domini discumbebat. De illo pectore in secreto biberat; sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes, non solum incarnatio Filii Dei, passio et resurrectio, sed etiam quod erat ante incarnationem unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est.» Merito ergo S. Dionysius Areopagita scribens ad S. Joannem, eum solem Evangelii indigitat.
Denique S. Joannes cum fratre Jacobo a Christo nomen excelsum, scilicet Boanerges, id est filii tonitrui, accepit. «Clangit,» ait S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium, «tuba filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, et de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit.»
Quocirca, ut idem ait, praefatione in Matth., Joannes praevio jejunio, addit ex Metaphraste Baronius, praeviis tonitruis et fulguribus, quasi alter Moses, novum legis novae exordium intonuit: «In principio erat Verbum.» Joannes, ait S. Epiphanius, haeresi 73, vere tonitrui filius, per propriam suam grandiloquentiam, velut ex quibusdam nubibus, a sapientiae aenigmatibus, piam nobis de Filio intelligentiam persuasit.
Joannes ergo fuit «filius tonitrui,» id est tonitru, sicut filius hominis est homo.
Rursum, fuit filius tonitrui, id est fulmen; sicut enim ex matris utero ingenti parturitionis nixu et dolore, excluditur et nascitur filius: sic ex vehementi nubium collisione et tonitruo excluditur, et parturiendo quasi procedit fulmen. Sunt ergo duo fulmina belli sacri, non Scipiadae, sed Zebediadae, toto orbe et quovis saeculo tonantes et fulminantes.
Hoc est quod de quatuor hisce animalibus ait Ezechiel, cap. 1, vers. 14: «Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.» Certe in ejus Apocalypsi crebra ejus tonitrua et fulmina audiemus: fulminei hujus zeli exemplum, licet immaturum adhuc, dedit, Lucae IX, 33, quando Christo, utpote Judaeo, a Samaritanis rejecto, indignans ac Eliae zelum induens cum fratre Jacobo dixit: «Domine, vis dicimus ut ignis descendat de coelo, et consumat illos?» Maturius dedit quando Theodosio pio Imperatore contra Eugenium tyrannum dimicaturo oranti, superumque opem imploranti, apparuit S. Joannes cum S. Philippo, vestitus candidis, et equo candido insidens, eique pugnam cum Eugenio edixit, ac suam opem victoriamque promisit; quam et praestitit insigni miraculo, tela hostium in ipsosmet retorquens, uti refert Theodoretus, lib. V, cap. xxiv, et Nicephorus, lib. XII, cap. xxxix.
De S. Basilio scribit S. Nazianzenus: «Oratio ejus erat tonitru, quia vita erat fulmen.» Talem nimirum decet esse Praelatum, talem Doctorem, talem praedicatorem, ut vita fulguret, verbo tonet; plus feriat et penetret exemplo, quam praecepto: vita ejus sit fulmen, et oratio ejus erit tonitru. Talis prae omnibus fuit S. Joannes Boanerges: oratio ejus erat tonitru, quia vita erat fulmen. Quocirca ipse quasi tonitru et fulmen totum orbem percellendo, eum Verbi divinitate et incarnatione illuminavit, ejusdemque charitate inflammavit. Testis est sermo ille longissimus et ultimus Christi a coena, spiritu et ardore plenissimus, quem e sinu Christi excepit, ac in omnium aures et mentes effundit, Evangelii cap. xiii, xiv, xv, xvi, xvii. Testes ejus epistolae: «Deus,» inquit, «charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.» Testis tota vita, qua non aliud voce et opere spiravit, quam charitatem Dei et proximi; adeo ut jam plane decrepitus, cum in plura non posset vocem verba contexere, per singulas Ecclesiae collectas non aliud diceret, quam: «Filioli, diligite invicem.» Ac rogatus a discipulis cur idem hoc jugiter ingeminaret, respondit: «Quia praeceptum Domini est, et, si solum fiat, sufficit,» uti refert S. Hieronymus in cap. vi ad Galatas. Fuit ergo S. Joannes Cherub Dei, Benjamin Christi, Deiparae adoptivus, Evangelistarum aquila, Apostolorum Mathusalem, sapientiae abyssus, charitatis incendium, integritatis smaragdus, virgo sine labe, martyr sine morte, amiantus in igne, sol Ecclesiae, deliciae fidelium, Theologorum vertex, Prophetarum apex, coeli fulmen, orbis tonitru, α et ω S. Scripturae, secretarius Verbi aeterni, thesaurarius omnium ejus opum et charismatum.
Narrat S. Brigida, lib. VI Revelat., cap. lxxxix, se, petente M. Matthia Sueco, commentante in Apocalypsin, petiisse a Christo, quis esset auctor Apocalypsis? ac Joannem jussu Christi respondisse: «Ego sum Joannes, cui in cruce assignasti matrem tuam. Tu, Domine, inspirasti mihi mysteria ejus, et ego scripsi ad consolationem futurorum, ne fideles tui propter futuros casus everterentur.»
«Beatus qui legit et audit verba prophetiae hujus, et servat ea quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est.» In Apocalypsi igitur jugiter et continuo cum sedente in throno, cum Agno, cum Angelis, cum 24 senioribus, cum sanctis quatuor animalibus, cum duodecim millibus signatorum ex qualibet tribu Israel, et turba magna Gentium, cum palmatis Martyribus, cum Virginibus canticum novum cantantibus, cum muliere amicta stellis duodecim et lunam pedibus premente, cum Henoch et Elia, cum Sanctis stantibus supra mare vitreum qui vicerunt bestiam, habentibus citharas Dei, et cantantibus canticum Moysi et canticum Agni, supra fulgura et tonitrua in coelo novo et terra nova, in Jerusalem nova descendente de coelo versabimur, ibique gustabimus lignum vitae, Agnusque deducet nos ad vitae fontes aquarum, ut beatarum mentium beatam vitam hic praecipiamus et praelibemus, eamque audiendo et meditando contemplemur, et aemulemur, quam brevi Deo duce reipsa inibimus, ut hisce omnibus fruamur in omnem aeternitatem. Hoc est quod de Apocalypsi S. Joannes ex ore Christi scripsit cap. 1, 3.
Quocirca in tanta ejus sublimitate et spiritu, in tanta profunditate Apocalypseos, ut Boanerges nunc nostrum audiamus et hauriamus, faciamus quod fecit S. Gregorius Episcopus Neocaesariensis, ob multitudinem miraculorum cognomento Thaumaturgus, uti de eo refert Gregorius Nyssenus in ejus Vita, qui cum Origenis errabundi fuisset discipulus, factusque Episcopus fluctuaret de doctrina adeo tunc controversa, deque doctrinae modo ac methodo, per somnium a B. Virgine ad S. Joannem hunc nostrum deductus fuit, qui ab illa ei datus praeceptor, Symbolum ei tradidit, cujus exordium est: «Unus est Deus»; quod celebrat quinta Synodus Œcumenica, et tota Orientalis Ecclesia: quo Symbolo pleraque divinissima Evangelii et fidei mysteria limpide explicat et complectitur. Quocirca hoc Symbolo omnem Gregorio nebulam abstersit, omnem fluctuationem sustulit. Idem et nos ab eo identidem efflagitemus; nam et ipse lacrymis ac precibus libri signati, puta Apocalypseos, resignationem et declarationem a Deo impetravit. Hoc est enim quod ipse ait cap. v, vers. 3: «Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, etc., aperire librum, et ego flebam multum, etc., et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.»
Ita oranti S. Chrysostomo (uti habet ejus Vita) apparuit S. Joannes cum S. Petro, vestitus albis, et respectu augustiore quam humano, eumque manu apprehendens dixit: «Sumus a Christo missi ad te, accipe librum, donum tibi missum a Deo. Ego sum Joannes Apostolus et Evangelista, qui caput in pectus Domini reclinavi. Hoc libro facile intelliges S. Scripturam, ac a me adjutus nullam in ea experiere difficultatem»; datoque ei osculo pacis in coelum remeavit. Hoc Joannes ad Joannem, quem quasi discipulum illuminavit, fecitque Chrysostomum.
Aspice nos ex alto, o aquila coelestis, illumina tenebras nostras, aciem mentis acue, ut irretortis oculis jubar coelestium sacramentorum in Apocalypsi tua reconditum perspicere et contemplari, aliisque contemplandum proponere valeamus. Da, ut sacramenta haec efficacia, aeque ac sublimia legentes et ruminantes, excitemur ad illustre obsequium et amorem Dei nostri, ut tecum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente et spiritu diligamus Jesum nostrum, ac vicissim ab eo singulariter diligi mereamur, ut pariter audiamus quod audisti et audis: «Hic est discipulus ille quem diligebat,» diligit, et in aeternum diliget, «Jesus.»
Impetra nobis, ut amore Jesu amori vano creaturarum omnium, utpote vanarum, exilium, instabilium et caducarum, moriamur; quia ipse pro amore veri amoris nostri, rebus omnibus, vitaeque suae mori dignatus est. Impetra, ut forti hoc et aeterno amore omnia prospera et adversa, omnes infirmitates corporis et animae, omnem inopiam, omnes aerumnas, humiliationes, despectus, persecutiones, labores, adversitates, mortificationes, angustias, quin et mortem ac martyrium generose sufferamus, imo alacres et ludibundi superemus et transcendamus, quia «fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio.»
Quod ut facilius obtingat, impetra nobis patrocinium Virginis matris Jesu, imo tuae, ut ei dicat Pater: «Mulier, ecce Filius tuus»; et vicissim nobis: «Ecce mater tua.» Ipsa est enim mater amoris nostri; ipsa Jesum in corde nostro pariet. Ipsa est charitatis incendium; ipsa nos charitate ardentes efficiet, dilectos, fratres, imo filios sui et nostri Jesu, qui est vita nostra, gaudium nostrum, cor nostrum, jubilus noster, beatitudo nostra, aeternitas nostra, Deus noster, amor noster et omnia.
Quaestiones Prooemiales in Apocalypsin
Quaeritur primo, de auctoritate et auctore Apocalypseos, an nimirum sit liber canonicus, a quo et quando scriptus? Dubitarunt olim nonnulli de auctoritate hujus libri. Marcionitae et Alogiani olim, teste Epiphanio, lib. II, haer. 31, et nostro seculo Erasmus, Lutherus et Calvinus Apocalypsin a canone sacrae Scripturae rejecerunt. A suis ergo Patriarchis degenerant Augustinus Marloratus et Beza, quos sequuntur moderni Calvinistae, qui eamdem recipiunt, ut ex ea probent Romanam Ecclesiam esse Babylonem, et consequenter Pontificem Romanum esse Antichristum, sed perperam, ut suis locis ostendam. Caeterum ipsi canonicum oculos configunt, atque invidia caeci, ut Pontifici eruant oculum unum, sibi alterum, imo utrumque, eruunt. Eorum enim servum arbitrium, ac fidem solam justificantem plane destruit, ac libertatem arbitrii, aeque ac charitatis, aliarumque virtutum opera et merita, plane astruit Apocalypsis.
Dubitarunt et nonnulli Catholici. Nam «Graecorum Ecclesiae (aliquae scilicet; nam de pluribus contrarium ostendunt Cardinales Baronius et Bellarminus) Apocalypsin non suscipiunt,» ait S. Hieronymus, epist. 129 ad Dardanum. Unde et Amphilochius, coaevus S. Basilio, in Catal. lib. canon., ait: «Apocalypsin Joannis aliqui suscipiunt; sed longe plurimi adulterinam respuunt.»
Dico primo: Apocalypsis est Scriptura canonica. Est de fide, ut patet ex decreto Concilii Romani sub Damaso, ac Florentini et Tridentini. Item ex Ancyrano, Carthaginensi III et Toletano IV. Rursum ex Innocentio I, epist. 3 ad Exuperium; Gelasio, S. Augustino, De Doctrina Christiana; Cassiodoro, Isidoro, et aliis qui canonem librorum canonicorum pertexunt. Hi enim omnes in eo nominant et collocant Apocalypsin. Quocirca veteres Apocalypsin citant ut librum canonicum. Ita faciunt S. Dionysius, Justinus, Irenaeus, Hippolytus, Clemens Alexandrinus, Athanasius, Chrysostomus, Epiphanius, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Augustinus et alii quos citat Pererius. Vide inter alios Cardinalem Baronium, anno Christi nonagesimo septimo, et Bellarminum, lib. I De Verbo Dei, cap. XIX.
Dico secundo: Licet aliqui, inter quos est Dionysius Alexandrinus apud Eusebium, lib. VII, cap. XXV, Apocalypsin tribuant Joanni, non Apostolo, sed alteri presbytero et Christi discipulo, qui inde Theologus vocetur, tamen certum est Apocalypsis auctorem esse Joannem Apostolum; huic enim eam attribuunt Patres jam citati. Nec obstat quod hic liber stylo differat ab Evangelio et epistolis S. Joannis, quia prorsus alia hic est materia, scilicet prophetia, quae alio stylo scribenda est, quam historia vel Ethica. Secundo, non obstat quod in Graeco hic liber inscribatur: «Apocalypsis Joannis Theologi,» quia cognomen Theologi appropriatum fuit S. Joanni ob sublimitatem ejus doctrinae, qua de Verbi divinitate altissimisque mysteriis profundissime disseruit. Unde Theophylactus, praefat. in Evang., ait: Ἰωάννης δέ ὁ θεολογικώτατος. Id patet ex epistola B. Evodii, quae inscribitur ΘΕΟΣΩ; et ex epistola decima Dionysii Areopagitae, quae inscribitur, Joanni Theologo, Apostolo et Evangelistae, exulanti in Patmo, in qua inter alia ait: «Nulla adversitas nos privabit Joannis clarissimo radio, id quidem consecuturos memoria ac renovatione tuae verissimae Theologiae.» Unde non immerito opinatur Alcazar, primum nomenclaturae hujus auctorem, scilicet, qui nomen Theologi tribuerit S. Joanni, fuisse S. Dionysium. Idem Theologi cognomen S. Joanni attribuunt S. Cyrillus, S. Chrysostomus, Athanasius, Origenes, Damascenus, qui orat. De Transfiguratione, vocat Joannem «purissimum Theologiae organum,» et alii quos citat Baronius, anno Christi 97, pag. 808. Errat ergo Beza, dum temere ex styli diversitate conjectat hunc librum esse Joannis, non Apostoli, sed ejus qui cognominatus est Marcus, Actor. XII, 25.
Quin et Caius, vetus auctor, apud Eusebium, lib. III, cap. XXVIII, Apocalypsin attribuit Cerintho haeretico Chiliastae. Chiliastae enim, sive millenarii, suum de mille annis, quibus Sanctos post primam resurrectionem cum Christo in terra regnaturos putant, errorem hauserunt ex cap. XX Apocalypsis, vers. 6. Verum Baronius, anno Christi 97, ostendit haereses Cerinthi in Apocalypsi confutari.
Porro S. Joannes non hebraice, nec latine, sed graece scripsit Apocalypsin, quia scribit eam septem Episcopis et Ecclesiis Asiae, ut patet cap. I, vers. 4; unde graece dicit vers. 8: «Ego sum α et ω,» non «ego sum Aleph et Tau,» quomodo dixisset, si hebraice scripsisset.
Dico tertio: Certum est Apocalypsin non esse conscriptam ante excidium Jerusalem per Titum, uti volunt Joannes Annius, P. Salmeron et Hentenius; sed diu post eam. Probatur id primo, quia conscripta est post relegationem S. Joannis in Patmos, ut ipse ait cap. I, vers. 9; haec autem relegatio facta est a Domitiano, qui regnavit post Titum, eversorem Hierosolymae. Secundo, quia cap. II, vers. 13, facit mentionem Antipae Martyris, Antipas autem passus est sub Domitiano, ut habet Romanum Martyrologium, 11 aprilis. Quocirca pariter certum est S. Joannem scripsisse Apocalypsin in Patmo, dum ibi exularet sub finem Imperii Domitiani, nimirum sub annum Christi 97, qui imperii Domitiani fuit 14, et penultimus. Ita Irenaeus, lib. V, sub finem, S. Hieronymus et Eusebius in Chronico, item Primasius, Andreas, Aretas, Alcazar, et alii scribentes in Apocalypsis cap. I, vers. 9, ac Baronius anno Christi 97.
Hinc patet primo, Apocalypsin scriptam esse viginti quinque annis post excisam Jerusalem. Excisa enim est anno Christi 72; Apocalypsis autem scripta est anno Christi 97.
Patet secundo Joannem scripsisse Apocalypsin antequam scriberet Evangelium. Hoc enim scripsit reversus ab exilio Patmos, ut docent S. Hieronymus in Catal. Script. Eccles.; Eusebius, lib. V Histor., cap. XXIV; S. Augustinus et Beda, Proœmio in Evangelium S. Joannis: nimirum scripsit Evangelium sub annum Christi 99 (biennio post Apocalypsin), qui fuit annus Nervae, post Domitianum imperantis, primus; quo etiam anno interiit magnus ille, sive Philosophus, sive magus, certe magnus orbis impostor, Apollonius Tyanaeus, cum quo Joannes in Asia, aeque ac Romae Petrus et Paulus cum Simone Mago, congressus, eum prostravit, ac Evangelio suo quasi fulmine afflavit.
Denique biennio post mortuus est S. Joannes scilicet anno a nativitate Christi 101, ab ejus passione 68, qui fuit Trajani Imperatoris 2, cum ageret annum vitae 106, ut vult S. Hippolytus, lib. De Consummatione saeculi: vel, ut alii, 99; vel potius, ut Baronius, 93. Cygneam ergo hic quasi vocem edit S. Joannes. Quocirca concludens Apocalypsin pene cum vita, ad amorem suum suspirans, suave illud dulciter canit: «Veni, Domine Jesu.»
Quaeritur secundo, quod sit argumentum, quae materia Apocalypseos? Mire hic variant Interpretes.
Primo, aliqui Apocalypsin generatim accipiunt, putantque in ea generaliter tantum describi dissidia et bella inter probos et improbos, ac utrorumque finem et exitum. Ita Ticonius et ex eo Primasius et Beda, quos fere sequuntur Ansbertus, Anselmus, Rupertus, Haymo, Richardus, Hugo, Thomas et Dionysius. Huc accedit Arias Montanus, qui censet in Apocalypsi describi pugnam carnis et spiritus in quolibet homine. Verum prius nimis generale, posterius hoc mysticum est et tropologicum.
Secundo alii, et longe verius, putant particulatim in Apocalypsi describi futuros Ecclesiae per varias aetates eventus, non omnes, sed illustriores tantum aliquos. In primis ergo Lyranus, Antoninus et Aureolus censent Apocalypsin, post monita angelorum, id est Episcoporum Asiae, a cap. IV ad finem prophetice futura praedicere, idque per sex visiones hac serie: a cap. IV usque ad VIII, primam visionem septem sigillorum ad Juliani Imperatoris tempora extendunt; secundam septem tubarum, cap. VIII et sequent., ad Mauricium; tertiam draconis et duplicis bestiae, cap. XII et XIII, ad Carolum Magnum; quartam phialarum, cap. XVI, usque ad Henricum Imperatorem; quintam Babylonis, usque ad Antichristum; sextam denique qua finem libri claudit, ad extremum judicium, salvandorum gloriam et damnatorum supplicia referunt. Verum hos recte refutat Pererius, disputat. 8, eo quod haec expositio non tantum commentitia sit, sed hiulcam contineat vacuitatem. Nam tempus, quod post Aureoli aetatem futurum erat, describi putarunt per quintam et sextam, hoc est ultimam, visionem, quae spectat ad Antichristum, cum Antichristus hisce trecentis annis, qui fluxerunt ab Aureolo hucusque, necdum venerit, nec tam cito venturus videatur; et tamen illustria multa hoc tempore, aeque ac trecentis illis annis contigerunt, et contingunt.
Tertio, Abbas Joachim, Ubertinus et Seraphinus putant describi in Apocalypsi septem Ecclesiae status, scilicet primum, fundationis ejus in Apostolis; secundum, persecutionis sub Gentilibus Imperatoribus; tertium, prosperitatis sub Constantino; quartum, divisionis sub haereticis; quintum, tranquillitatis et incrementi sub Carolo Magno, et deinceps; sextum, ultimae persecutionis sub Antichristo; septimum, extremi judicii. Verum et haec explicatio partim violenta est, partim incerta; atque tota ab ingenio humano conficta, et textui adaptata videtur, aeque ac praecedens.
Quarto, alii censent in Apocalypsi describi prima Ecclesiae tempora, et sigillatim bellum Ecclesiae cum Synagoga, et cum Gentilitate, ac de utraque triumphum. Nam a cap. VI ad XII, agi de Synagogae et judaismi abrogatione; inde usque ad cap. XX, de excidio gentilismi et Ecclesiae regno. Ita noster Salmeron praeludio VII in Apocalypsin, tom. XVI.
Huic subscribit noster Ludovicus Alcazar, qui fuse et operose contendit Apocalypsin esse unum et continuum aenigma, quo eleganter describatur Ecclesiae Romanae, praesertim primitivae, triumphus et gloria. Sic enim ipse ait initio operis in Epist. dedicat.: «Persuasio mea est mentem Spiritus Sancti in Apocalypsi fuisse, egregium quoddam aenigma proferre, quod excellentiam Ecclesiae Christianae primitivae, duasque praeclaras ipsius victorias adumbraret: alteram videlicet, quam de Hierosolyma rebelli reportaverat, alteram quam de antiqua Roma Ethnica deinceps consecutum iri, coelesti oraculo promittebatur. Maximum autem fore inter duas praedictas victorias discrimen, quia exitus primae fuerat Hierosolymae ac Judaei populi reprobatio; alterius autem finis et fructus futurus erat Urbis et orbis, id est Romae et Gentilitatis, ad fidem Christi conversio: per quam erat futurum, ut mundani imperii domicilium ad se Christo transferente, latius praesideret Roma religione divina, quam olim dominatione terrena.» Itaque putat ipse in Apocalypsi non aliud describi, quam ruinam Synagogae, sive judaismi, aeque ac gentilismi, per erectionem Ecclesiae et regnum christianismi.
Verum in hac explicatione multa difficultatem habent. Primum, quod sit nova et a communi explicatione dissentiens, licet eam cum communi conciliare conetur Alcazar, notat. 21; quodque ab Alcazar asseratur quidem, sed non satis efficaciter probetur et demonstretur.
Secundum, quod mystica videatur, non litteralis; haec autem interpretandi ratio taxata fuit in Origene, de quo S. Hieronymus in Jerem. XXVII ait: «Allegoricus semper interpres, et historiae fugiens veritatem.»
Tertium, quod ex prophetia faciat historiam. Censet enim Joannem hic per aenigma describere Hierosolymae excidium ante 25 annos peractum et praeteritum. At vero Apocalypsin hanc esse prophetiam de futuro docet ipsum ejus initium, sive libri titulus et inscriptio, quae sic habet: «Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito,» id est quae cito futura sunt: Et vers. 3: «Beatus qui audit verba prophetiae libri hujus.» Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, cap. IV: «Joannes,» ait, «sicut appellatur Evangelista, quia librum Evangelii condidit: ita etiam appellatur Propheta, quia scripsit Apocalypsin infinita futurorum mysteria continentem.» Et Tertullianus, lib. III Contra Marcionem, cap. XXIV, Apocalypsin appellat «novae prophetiae sermonem, qui apud fidem nostram est.»
Sic et S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. VIII: «Apocalypsis,» ait, «complectitur totum tempus a primo adventu Christi usque ad secundum.» Sic et alii. Jam quis credat S. Joannem rem praeteritam, claram, toto orbe publicatam et celebrem, puta Judaeorum et Hierosolymae excidium, tam obscuro et perpetuo aenigmate describere, involvere et abscondere voluisse? Rursum, quis credat eum de Romana Ecclesia tam obscure passim loqui, cum et verba plane aliud significent, et de Romana urbe sub nomine urbis septem montes complectentis, clare et diserte agat cap. XVII, vers. 9.
Quarto, quia pleraque loca Apocalypseos ita clare, ex communi Ecclesiae Doctorum explicatione, de temporibus novissimis loquuntur, ut ad Ecclesiam Romanam, Judaeorum et Gentilium victricem, detorqueri non posse videantur. Talia sunt, primo, sexti sigilli comminationes, quae de extremi judicii signis praeviis plane intelligendae videntur. Secundo, plagae tubarum ac phialarum, quae plane videntur esse illae, quas in fine mundi Deus in sceleratos immittet. Tertio, duo testes cap. XI, scilicet Henoch et Elias, qui venient certaturi cum Antichristo, ab eo occidendi, et resurrecturi publice. Quarto, quod ibidem significat, Antichristum Hierosolymis regnaturum, atque eodem tempore, quo ab eo occidentur et resurgent Henoch et Elias, decimam Hierosolymae partem terrae motu ruituram. Quinto, maris belluam, de qua cap. XIII, fore Antichristum; belluam vero terrae, fore ejus praecursorem et administrum. Sexto, Romam vastandam esse sub finem mundi per decem reges; et ex iis tres ab Antichristo occidendos, reliquos septem sponte se ei subdituros.
Respondet Alcazar, not. 20 et 21, duos hic esse sensus litterales, unumque alteri subordinatum: priorem per modum comparationis, alterum ut praecipue intentum. Prior est communis quem jam recensui; posterior, ait ipse, est meus de Ecclesia Romana.
Sic ergo ad singula ordine respondet, et singula juxta utrumque sensum exponit et applicat. Ad primum: Sexti, ait, sigilli explicatio est haec: ante vastitatem Hierosolymae a Tito illatam, et ante Synagogae repulsam, horribiles coeli minae et tonitrua praecesserunt, quae similes fuerunt iis quae sunt ultimi judicii diem antecessura, atque eodem modo Christus utramque rem conjungit, Matth. XXIV.
Ad secundum: Similiter, ait, dicendum est in septem tubarum plagis, Deum scilicet Apostolorum tempore, septem adversus Judaeos plagas immisisse, ad earum similitudinem quas contra sceleratos in fine mundi est immissurus.
Ad tertium, eodem modo: Sicut enim Antichristi tempore Deus est Henochum et Eliam ad Judaeos convertendos missurus: sic Apostolicae praedicationis tempore Henochum et Eliam mystice et spiritualiter, hoc est Apostolos et viros Apostolicos, ad eosdem misit.
Ad quartum, similiter: Sicut decima Hierosolymae pars Antichristi tempore ruet: sic olim Apostolorum tubis pars Hierosolymae decima mystice corruit, cum relicto judaismo, Christo et Apostolis credens se subjecit.
Ad quintum, pariter: In bestia de mari prodeunte cap. XIII, designatur Imperium Romanum persequens Ecclesiam, instar Antichristi eamdem in fine mundi persecuturi.
Ad sextum: Decem reges in fine mundi Romam eversuros, similes esse iis qui mystice Romae gentilismum everterunt.
Verum hae, licet ingeniosa sint, tamen solidae expositioni non satisfaciunt; nam primae, durae videntur, contortae et violentae. In Scriptura enim praeterita assumuntur, ut typi et symbola futurorum: non vero e contra futura assumuntur ut sint typi praeteritorum, eo quod futura praeteritis sint obscuriora. Hoc autem fieri hic censet Alcazar, dum Henoch et Eliam censet assumi quasi typum Apostolorum, Antichristum assumi quasi typum Decii et Diocletiani, cum e contra hi fuerint typi et praeambuli Antichristi; plagas judicio praevias assumi quasi typum plagarum, quibus jam excisa et eversa erat Jerusalem. Quis enim unquam de re praeterita, per futurorum symbola tam remota et obscura locutus est, eamque ita descripsit? Praeclare P. Salmeron in Proleg. cap. X, quinquag. 2, can. 45: «Sicut,» inquit, «abusus magnus esset, et violentia quaedam, historica ut prophetica interpretari: ita sane ingens esset error, et durities textus, quae prophetice dicta sunt ad historiam referre, etiamsi illa maxime enarrentur in praeterito propter immobilem prophetiae certitudinem. Et in hoc Rupertus explicans Apocalypsin defecisse videtur, qui res maxime propheticas et futuras ad historias retulit veteris Testamenti.»
Secundo, quia illae plagae et res ad litteram, ut sonant, in fine mundi evenient: Alcazar autem illa, non ut sonant, sed mystice exponit in re praeterita. Nam, verbi gratia, septem plagas cap. VII, ait fuisse Judaeorum ignorantiam, concupiscentiam, iram et persecutionem in Christianos; plagam vero grandinis fuisse eorum obstinationem, etc. Sic cap. XVI, plagae novissimae, ait, sunt illae, quibus Deus idololatriam debellavit, scilicet, primo, pudor et dolor Gentilium, dum de peccatis arguuntur; secundo, persecutionis crudelitas in Evangelii praedicatores; tertio, in Gentiles etiam ad Christi fidem conversos mira saevitia: quarto, ex Christianorum sapientia gravissima offensio; quinto, summa in persecutione excaecatio; sexto, post invasionem Romae major persecutio; septimo, manifesta urbis Romanae divisio, Evangelio praevalente, et idolorum cultura ruente. Quis exacta crisi litteram ab allegoria discriminans, non videt plagas hasce esse mysticas et spiritales, non litterales? Quis ergo credat per plagas aestus, pestis, caedis, aliasque litterales, hasce mysticas, non mystice, sed primo et litteraliter significari? Si hic non est sensus mysticus, quis erit? Talia sunt et cetera.
Urget Alcazar assidue acoluthiam, sive consequentiam et connexionem Apocalypseos, quam ipse cohaerentem, et continuo filo quasi diductam exhibere se putat, ceteros exhibere non posse. Verum, haec in Prophetis ubique urgenda non est, uti ibidem ostendi, et inferius ostendam. Nam in Apocalypsi quandoque esse hysterologiam, sive perturbatum temporum ordinem Alcazar negare nequit. Res enim ipsa loquitur, ut cap. XIV, vers. 8, dicitur: «Cecidit, cecidit Babylon,» cum tamen postea, cap. XVIII, demum Babylonis casus et excidium describatur. Sic cap. XIV, vers. 14, 16, 19, dicitur factum et peractum esse judicium, demessam terram, reprobos missos in lacum irae Dei magnum, cum tamen mox cap. XVI, subdat septem plagas orbis judicio praevias; et cap. XVII et XVIII, excidium Babylonis; et cap. XIX, stragem Antichristi, Gog et Magog; et cap. XX, solutionem Satanae, etc., quae omnia praeibunt diem judicii et consummationem saeculi, uti constat. Ad haec, acoluthia haec in sensu communi, quem Alcazar admittit, et quasi grammaticum suo praesupponit, servari nequit, uti ipse contendit; cur ergo servetur in sensu aenigmatico, sive parabolico, qui grammatico inniti, et ex aequo respondere debet? Tertio, quae acoluthia est principium jungere fini, media transilire, atque ab ultimis mundi temporibus comparationem petere, ad explicanda illa quae primis Ecclesiae saeculis peracta sunt? Quarto, in Apocalypsi non est tanta ordinis perturbatio, atque Ribera et aliqui alii censent. Nam excidium Babylonis, quod describitur cap. XVII et XVIII, suo loco et ordine positum est, uti ostendam cap. XVII, vers. 16. Denique paucas hic esse hysterologias ostendam in chronotaxi, quam dabo in fine Comment.
Porro in hanc sententiam Alcazarem impulit, non adulatio, sed amor et reverentia Romanae Ecclesiae et Sedis Apostolicae, studiumque eam celebrandi, uti ipse ingenue profitetur. Mentem et finem laudo, rem et media multi non laudant. Amor enim veritati, affectus rationi obsequi debet, non ratio affectui. «Honor enim regis judicium diligit.» Habet Ecclesia Romana suas priscas verasque laudes, nostris noviter adinventis, vel commentis non indiget. Non defuerunt tamen Alcazari ad ita sentiendum conjecturae subtiles et in speciem probabiles. Verum est vetus dictum: «Eruditus errans errat errore erudito.» Quanquam hic proprie error non est, si haec ejus explicatio, non ut litteralis et primo intenta, sed ut symbolica et mystica, vel accommodatitia, et ingeniose per omnia argumento tam digno et nobili adaptata, accipiatur. Nam et S. Augustinus, Gregorius, Ambrosius aliique Patres saepe sequuntur symbolicam S. Scripturam interpretandi rationem, eamque varii variam, de qua vide Sixtum Senensem in Biblioth. Porro haec, licet symbolica, a nonnullis tamen vocatur litteralis, sed secundaria, itaque vocari potest, quando nimirum mens Spiritus Sancti ad eam significandam directe, licet secundario, ferebatur, ad eamque primam litteralem uno quasi intuitu et complexu dirigebat. In symbolis enim variae sunt significationes et allusiones, etiam litterales. Mens enim Spiritus Sancti altissima est et amplissima, ideoque ultima primis, prima mediis, media utrisque facile connectit, eaque inter se prout vult dirigit et componit, uti eum hic fecisse in hac sua expositione opinatur Alcazar. Haec ad excusationem Patris pii, aeque ac eruditi, mihique arcto ejusdem Societatis vinculo astricti, et peramici dicta sint.
Dico ergo argumentum Apocalypseos esse duplex. Primo enim, usque ad cap. IV, exhortatur S. Joannes fideles suos, ac corripit corrigitque mores septem Episcoporum et Ecclesiarum Asiae. Ac proinde verum est quod ait Rupertus: «Apocalypsin continere qualis fuisset, qualis tunc esset, et qualis futurus esset Ecclesiae status.» Hucusque ergo historica et ethica est Apocalypsis, deinceps vero prophetica. Secundo ergo, et longe potiori parte, scilicet a cap. IV usque ad finem libri, prophetat hic S. Joannes de rebus in Ecclesia futuris, maxime sub finem mundi tempore Antichristi. Sicut enim ipse primi adventus Christi fuit annuntiator et Evangelista, ita secundi voluit (Deo ita ordinante) esse Propheta et praenuntius; praesertim quia maxima, gravissima, et partim acerbissima, partim laetissima erunt, quae in fine mundi contingent.
Scopus et finis quem spectat, est, ut per haec omnia, et maxime per gloriam Martyrum, Virginum omniumque Beatorum, atque per impiorum et reproborum damnationem, quae hic saepius describit et inculcat, ac fuse cap. XX et deinceps enarrat, fideles, tum sui temporis, tum deinceps futuros, excitet ad constantiam in fide et pietate, ac ad martyrium sub Domitiano aliisque persecutoribus fortiter obeundum. Jam enim instabant fidelibus persecutiones Antonini, Aureliani, Decii, Valeriani, Diocletiani, Maximiani et aliorum, quae numero decem fuerunt, et duraverunt per trecentos annos, scilicet usque ad tempora Constantini. Ad hosce ergo omnes corroborandos S. Joannes scripsit Apocalypsin, aeque ac ad alios fideles quovis aevo ab infidelibus haereticis aliisque impiis persecutionem passuros, ac praesertim ad eos, qui in fine mundi ab Antichristo gravissime oppugnabuntur: ut illi ex signis, quae hic consignat, cognoscant Antichristum, eique usque ad mortem ductu Henoch et Eliae, sese generose opponant ac de eo triumphent, palmas et coronas aeternas mox accepturi.
Rursum Joanne exulante in Patmos, in Ecclesiis Asiae succrescebant nonnullae haereses et vitia: utraque his resecat Joannes. Cerinthus enim, Ebion aliique haeretici docebant Christum non esse Deum, nec fuisse ante B. Mariam; sed esse purum hominem, qui nascens ex beata Maria coeperit esse: contra quos Joannes ex professo scripsit Evangelium, ideoque illud orditur dicens: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Contra hos hic cap. I et cap. XXII, inducit Christum dicentem: «Ego sum α et ω, principium et finis, primus et novissimus.» Alii dicebant Ecclesiam pondere tribulationum ante finem mundi opprimendam et desituram, atque pro laboribus suis et tribulationibus post hanc vitam praemium non accepturam: contra hos docet hic Joannes Ecclesiam per tribulationes non desinere, sed proficere, atque pro his bravium gloriae coelestis adepturam; quod proinde fuse et graphice depingit, praesertim cap. XXI et XXII.
Haec est argumenti series, licet in ipso Joanne more prophetico subinde inversa. Primo, tribus primis capitibus correptiones, instructiones et monita ad septem Asiae Episcopos continentur. Deinde proponitur liber, puta Apocalypsis, septem sigillis signatus, atque ipsa sigilla reserantur continue usque ad caput undecimum. Porro haec sigilla continent ea quae usque ad finem mundi futura sunt in Ecclesia, ac praesertim plagas et signa, quae praeibunt, eruntque praeambula tam extremo judicio, quam Antichristo.
Tertio, a cap. XI usque ad finem libri, apertis jam sigillis, ipsum librum, id est scripta in libro, enarrat, scilicet visiones et praedictiones, quae spectant Antichristi tempora, contra fideles et sanctos, atque electorum constantiam; Henoch et Eliae praedicationem, martyrium et resurrectionem; item septem plagas novissimas, stragem Gog et Magog, uti et Antichristi, cum suis asseclis interitum; ac demum cap. XX universale judicium, et duobus ultimis capitibus gloriam Beatorum ad vivum depingit. Vide chronotaxin in fine Commentarii.
Porro Beda, et ex eo Pererius et Viegas, totam Apocalypsis materiam in septem partes sive visiones dividunt. Prima est Christi vestiti podere, qui septem Episcopis et Ecclesiis Asiae scribit, partim ut in fide constantes sint, partim ut vitia sua emendent. Secunda est ea, qua a cap. IV ad VIII, videt Agnum inter quatuor animalia et 24 seniores, aperire librum septem sigillis signatum. Tertia, qua, cap. VIII et IX videt in septimo sigillo septem Angelos septem tubis canentes, in fine mundi magnas clades orbi inducere. Quarta, cap. XII, sub figura mulieris amictae sole parturientis, et draconis eam insequentis, Ecclesiae persecutiones et victorias, quas de Antichristo referet, describit. Quinta, cap. XV et XVI, videt septem Angelos septem phialas et plagas novissimas in orbem effundere. Sexta, cap. XVII et XVIII, damnationem et incendium meretricis magnae, puta Babylonis, id est Romae, idolis servientis, complectitur, uti et exitium diaboli et Antichristi, omniumque ejus asseclarum cap. XIX, ac judicium extremum cap. XX. Septima, cap. XXI et XXII, coelestis Jerusalem miram speciem, decorem et gloriam exhibet.
Quaeritur tertio, quae et quanta sit difficultas et obscuritas Apocalypseos, quaque via ac methodo ea superanda sit?
Consentiunt omnes Interpretes Apocalypsin esse librum omnium librorum S. Scripturae obscurissimum et difficillimum, tum ob ejus sublimitatem, de qua dixi Quaest. I; tum quia plena est symbolis et aenigmatibus; tum quia prophetiae ejus necdum impletae sunt, uti impletae sunt Prophetiae Isaiae, Jeremiae et aliorum Prophetarum, sed adhuc implendae restant. Omnis enim prophetia, quamdiu ejus executio pendet, nec reipsa exhibetur et cernitur, obscura est, ait S. Epiphanius.
Hinc Pannonius in Praefatione ait, «Apocalypsin esse opus immensae difficultatis.» Salmeron praeludio 4, asserit, «Apocalypsis expositionem esse veluti quadraturam circuli, de qua dici solet: Scibilis est, sed nondum scita.» Pererius, disp. 1, ait, «multos opinari absque singulari Dei revelatione Apocalypsin esse prorsus incomprehensibilem.» Ribera, in proœmio, Apocalypsin dicit «esse mare magnum plenum procellis et tempestatibus, in quo omnis sapientia humana devoratur.» Idem asserunt Dionysius Alexandrinus, Richardus Victorinus, Joachimus Abbas, Cajetanus, Viegas et alii, quorum verba citat Alcazar, notat. 5.
Denique S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum, cap. VII: «Apocalypsis,» ait, «Joannis tot habet secreta, quot verba. Parum dixi pro merito voluminis, laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae.» Ac S. Ephrem, lib. De Poenitentia: «Cuncta,» ait, «per parabolam et aenigma locutus est S. Joannes in Apocalypsi.» Quocirca hic nobis dicendum est, quod Aristoteles, lib. III Rhetor., refert Socratem, lecto Heracliti, qui σκοτεινός, id est tenebrosus et obscurus vocatus est, libro dixisse: «Laudo quae intelligo, laudo etiam quae non intelligo.»
Porro in hac obscuritate facem nobis praebebunt Canones aliquot, qui quasi claves librum hunc signatum aperient, ejusque arcana revelabunt.
Canones
Primus canon sit, quem dat S. Augustinus, lib. III De Doctr. Christiana, cap. X et XV: Apocalypsis omnisque S. Scriptura ad litteram, uti sonat, accipienda est, quantum fieri potest, nisi videlicet quid ab ea dicatur, quod plane et simpliciter acceptum absurdum sit, ac sanae fidei bonisque moribus repugnet. Verbi gratia, cum Christus ait: «Si oculus tuus, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum,» si ut sonat accipias (uti fecit Origenes, qui tentatus stimulo carnis se castravit, ut castitatem conservaret, zelose quidem, sed imprudenter et illicite), absurdum quid significat, scilicet ut quis seipsum mutilet. Ergo haec figurate et metaphorice accipienda sunt hoc sensu, q. d. Si amici, fratres, parentes, etc., te ad haeresim, vel aliud scelus sollicitant, eorum familiaritatem reseca, et subduc te ab illis, licet charis et necessariis instar oculi vel pedis.
Secundus. Prophetae non servant ordinem temporis ac rei gestae, vel gerendae, idque ut scriptura eorum prophetia esse videatur, et non historia; et quia diversis temporibus et occasionibus, prophetias sive revelationes a Deo acceperunt, uti ostendi can. III in Prophetas, et in Chronotaxi Jeremiae. In Apocalypsi ergo, visiones propheticae S. Joanni diversis temporibus, uti videtur, revelatae, non describuntur ordine temporis, sed saepe interrumpitur tam earum, quam temporis series et ordo, ita ut prius gesta, aut potius gerenda postponantur, et posterius gerenda praeponantur. Itaque in hoc libro subinde sunt anticipationes, recapitulationes, transgressiones, item et regressiones, atque repetitiones earundem rerum: quin et repentinae transitiones. Nam ex uno in aliud, vel simile, vel dissimile, ac ex figura ad rem figuratam repente transit aliquando Propheta, atque illis non perfecte declaratis, ad priora redit et resilit.
Tertius. Eadem res apud Prophetas per plures et diversas visiones et figuras praefiguratur, idque fit, primo, ad prophetiae et rei futurae, quam praedicunt, confirmationem et certitudinem. Sic Genes. XLI, eadem sterilitas in Aegypto futura praesignificata est Pharaoni per visionem duplicem, spicarum scilicet aridarum et vaccarum macilentarum. Secundo, quia una imago et similitudo non potest adaequare totam rei veritatem: quaedam ergo rei conditiones et circumstantiae per unam imaginem et visionem, quaedam per aliam significantur.
Quartus. Tota Apocalypsis plena est allusionibus ad veteris Testamenti locos, historias et figuras, ac praesertim saepe alludit ad templum Salomonicum, candelabra, arcam, vestes sacerdotales, altare holocaustorum et thymiamatis, victimas aliaque Mosaica sacra. Ita Alcazar in cap. I, vers. 12. Maxime vero alludit hic Joannes ad visiones Ezechielis et Danielis: hisce enim ejus hic persimiles sunt.
Interpretes
Interpretes, qui in Apocalypsin scripserunt, fuerunt plurimi: plures centum recenset Alcazar, notat. 26, iique extiterunt quovis saeculo, ut notat Pererius. Nam primo saeculo, post editam Apocalypsin, in eam scripserunt S. Justinus et Irenaeus, teste S. Hieronymo.
Secundo saeculo, scripserunt S. Hippolytus, Episcopus Portuensis; Methodius, Melito, Victorinus et Dionysius Alexandrinus, teste eodem S. Hieronymo.
Tertio, S. Basilius et Nazianzenus, ut patet ex Comment. Andreae Caesariensis et Aretae. Scripsit item Ticonius Donatista, cujus homiliae 18 in Apocal. extant inter opera S. Augustini, tom. X. Has enim Ticonii esse, non S. Augustini, patet tum ex prologo Primasii in Apocal., tum ex cap. XX Apocal., quod S. Augustinus in lib. XX De Civit. Dei, cap. VII et seq., aliter explicat, quam Ticonius hic.
Quarto saeculo, scripserunt in Apocalypsin Primasius, anno Christi 440; Cyrillus Alexandrinus et Gennadius, anno Christi 490.
Quinto, Cassiodorus, qui floruit anno Christi 577; Andreas, Archiepiscopus Caesariensis, quem mire laudat noster Peltanus, et commentator qui nomine S. Ambrosii circumfertur. Hunc enim commentarium non esse S. Ambrosii Mediolanensis Archiepiscopi patet, tum ex styli diversitate, tum quia in cap. XVII scribens meminit regni Longobardorum, quod diu post S. Ambrosium coepit, puta post annum Domini 550. Adde: Ambrosiaster hic multas sententias transcribit ex S. Gregorio; fuit ergo S. Ambrosio ducentis annis posterior.
Sexto saeculo, scripserunt Beda sub annum Domini 730, et Albinus sive Alcuinus anno Domini 770, teste Trithemio.
Septimo, Rabanus Maurus, anno Domini 855; Aretas et Haymo anno Domini 830.
Octavo, Ansbertus anno Domini 800, qui scribens in illa verba cap. XVII: «Ego ostendam tibi,» etc., ait fol. 330, saepe se instructum fuisse a Christo per internam inspirationem, ut obscura Apocalypseos intelligeret, et ab eo didicisse quodnam futurum sit signum Antichristi, quo suos asseclas ipse consignabit.
Nono, Anselmus Cantuariensis, anno Domini 1080.
Decimo, Anselmus Laudunensis, auctor Glossae interlinealis, anno 1110.
Undecimo, Rupertus, anno 1120, et Richardus de S. Victore, 1140.
Duodecimo, Hugo Cardinalis, anno 1240; Albertus Magnus, anno 1260, et Joachim Abbas, anno 1200, qui jussu Lucii III, Urbani III et Clementis III, Pontificum Romanorum, scripsit in Apocalypsin, atque a multis suo tempore habitus est Propheta, teste Sixto Senensi, lib. II Biblioth., verbo Joachim; sed negat id Trithemius, quia, inquit, Joachim praedixit Fredericum Imperatorem hostem fore Ecclesiae, cujus contrarium experientia nos docuit. Et Alcazar, notat. 22, num. 3: Erravit, ait, Joachim in mysterio SS. Trinitatis, et pro uno Deo tres inducere voluit: quocirca error ejus damnatus est tit. De summa Trinitate et fide Catholica, cap. Damnamus. Et esto suum errorem ipse agnoverit et revocarit, tamen qua facilitate suo judicio nimis fidens semel illusus et deceptus est, eadem potuit et secundo decipi. Nam prophetiae ejus potius somnia ac deliria videntur. Quale est illud, quod asserit de duodecim Apostolis in fine mundi mittendis, qui non erunt, inquit, Apostolis Christi inferiores. Atque hoc ille somnium persuadet sibi in litterali Apocalypseos sensu contineri, in numero 24 seniorum. Quocirca D. Thomas in IV, dist. XLIV, art. 3, Quaest. II, ad 3, inquit: «Abbas Joachim per conjecturas de futuris aliqua vera praedixit, et in aliquibus deceptus fuit.» Vide quae de Joachimo annotavi praefatione in Isaiam, in fine.
Decimo tertio, Petrus Aureolus, anno 1317; Ubertinus de Cassalis, anno 1300. Sub idem tempus scripsit F. Matthias Suecus, praeceptor S. Bernardini Senensis et confessarius S. Brigidae; laudat ipsa ejus commentarium lib. VI Revel., cap. LXXXIX. Totus mysticus est et moralis. Nactus sum eum manuscriptum Romae. Nicolaus de Lyra, anno 1320.
Decimo quarto, Thomas Doctor, non Angelicus, sed Anglicus; Paulus Burgensis, anno 1434; S. Antoninus, qui sequitur Lyranum et Aureolum, anno 1460; Dionysius Carthusianus, anno 1470, et Joannes Annius.
Decimo quinto, Claudius a Monte Martyrum, Coelius Pannonius (qui proprio nomine vocatur F. Gregorius Hungarus, Prior S. Stephani in Coelio monte Romae, uti habet meus codex); Seraphinus de Fermo, urbe Italiae; Petrus Galatinus (qui scripsit lib. De Arcanis fidei mysteriis contra Judaeos). Hic scripsit in Apocalypsin decem libros eosque dedicavit Carolo V Imperatori. Exstant manuscripti in Bibliotheca Vaticana, ubi eos legi. Prophetat instar Abbatis Joachim de futuris Ecclesiae temporibus, persecutionibus, successibus, ac praesertim de Pastore (Pontifice) angelico, qui admirandae sapientiae et sanctitatis futurus sit, tantaeque humilitatis et modestiae, ut neminem ad osculum pedum admissurus sit, ac instar Christi habiturus duodecim Apostolos, per quos reformabit et divino amore succendet totam Ecclesiam, ut illa ad primordia sanctitatis suae sub Apostolis redire videatur. Post illum vero secuturum Antichristum, qui omnia pessumdabit: ac deinde fore finem mundi, judicium et resurrectionem. Rursum, septem spiritus, de quibus Apocal. 1, 4, censet esse septem Angelos principes Deo assistentes, qui proxime a Deo illuminentur, eorumque nomina esse haec: Michael, Gabriel, Raphael, Uriel, Sealtiel, Jehudiel, Barachiel: quae omnia B. Amadaeo a Gabriele revelata esse asseverat, de quibus plura dicam cap. 1, vers. 4.
Denique hocce saeculo in Apocalypsin commentati sunt e nostris Franciscus Ribera, qui prae caeteris singulas prophetiae hujus partes et sententias particulariter, et apposite, ad litteram explicat et applicat; Blasius Viegas, succulenter et moraliter; Benedictus Pererius in octo prima capita docte et floride; ac Ludovicus Alcazar prolixe, ingeniose, erudite et elaborate, utinam aeque genuine et solide ad litteram!
Ergo pro sensu litterali prae caeteris legendi hic sunt Ambrosiaster, Andreas Caesariensis, quem sequitur Aretas, Ribera et Viegas; pro mystico, Rupertus; pro morali, Viegas, qui tamen subinde liberius suo conceptui indulget, et evagatur, nec satis insistit sensui litterali, qui omnis sensus moralis et mystici appositum aeque ac solidum debet esse fundamentum. Qua in re peccant multi Interpretes et Concionatores, qui, dum subtiles et aerios venantur conceptus, solidos, divinos ac genuinos Spiritus Sancti amittunt.
Ex haereticis scripserunt Beza, Bullingerus, Meyerus, Lambertus, Viretus, Pignetius et alii, e quibus suam catenam consarcinavit Marloratus. Scripserunt et nuper nonnulli Anglo-Calvinistae, qui dum in Pontificem Romanum sua omnia contorquent, livore caeci, mania et cerebro laborare videntur, ac elleboro potius indigere quam calamo. Putant se mathematice demonstrare Pontificem esse Antichristum, cum omnis illorum demonstratio, vel nuda eorum assertione, vel mendaciis, vel calumniis, vel textus depravatione aut contorsione nitatur: sat eis est, si rudibus sive per fas, sive per nefas insanum hoc suum phantasma, et mentis haereticae idolum persuadeant. Sua haec somnia vocant Apocalypses Apocalypseos, cum revera sint Epicalypses et Calyptrae, quibus Apocalypsin magis involvunt, intricant et obscurant, dum spiritu vertiginis acti, in orbem a calce ad caput eunt et redeunt, quibus vere competit illud Psaltis: «Impii in circuitu ambulant.»
Hosce Interpretes, praesertim recentiores orthodoxos omnes, ac nominatim totum Alcazarium, a capite ad calcem perlegi, discussi, et in compendium redegi, quod huic commentario sparsim inserui; ut qui eum legerit, totum Alcazarium, caeterosque omnes Interpretes legerit, magno tum librorum, tum temporis, aeque ac laboris compendio. Quocirca singulorum sententias ordine methodico recensebo, ac deinde illam quae magis genuina videtur subtexam, eamque exactius et fusius paulo confirmabo et illustrabo: praesertim ubi illa mea unius erit, et vix alium habebit auctorem, qui eam rite et plene explicet, ut difficultates omnes exhauriat, ac mentem votumque legentium expleat. Ubi simul ostendam qua ratione pleraque quae ab illis minus vere et congrue pro sensu litterali afferuntur, ac praesertim ab Alcazario, congrue vereque pro sensu vel morali, vel accommodatitio usurpari possint: atque ita et Alcazario aliisque auctoribus, aeque ac ipsis lectoribus consulam, faciamque ut opus ejus eruditum et viginti annis elaboratum, magis commodum utileque reddatur.
Concludo: Syriaca versio novi Testamenti, quae extat in Bibliis Regiis, in sola Apocalypsi desideratur. Illa Romae extat in Bibliotheca Vaticana, aeque ac versio Arabica; utramque subinde citabo, ubi quid novi affert vel illustre, uti feci in Commentariis Prophetarum.