Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Proponitur libri titulus, et elogium usque ad vers. 4. Deinde subditur epistola seu dedicatio libri a vers. 4 usque ad 8, qua septem Asiae Ecclesiis, quibus praedicaverat, suam Apocalypsin dedicat, eisque gratiam et pacem apprecatur. Tertio, est prologus, continens narrationem primae visionis a vers. 8 ad finem. Describit enim speciem gloriosam Christi, quam vidit in medio septem candelabrorum, id est, septem Ecclesiarum Asiae.
Notat Alcazar, in singulis hisce tribus partibus, argumentum totius libri indicari, in titulo breviter, paulo latius in epistola, in prologo seu prima actionis persona distinctius. Christus enim forma sua et specie quasi repraesentat omnia quae continentur in Apocalypsi, sicut prologus in comoedia totam comoediam summatim exhibet.
Textus Vulgatae: Apocalypsis 1:1-20
1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit. 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. 4 Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: 5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam: amen. 8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. 9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: 10 fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae, 11 dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae. 12 Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: 13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea: 14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis: 15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: 16 et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, 18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum: et habeo claves mortis, et inferni. 19 Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. 20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
Versus 1: Apocalypsis Jesu Christi
1. Apocalypsis (id est revelatio: nam ἀποκαλύπτω graece idem est quod revelo, velata et arcana detego; καλύπτω enim idem est quod tego, occulto: unde κάλυμμα, id est velum; et καλύπτρα, id est flammeum sponsae, sive velamen capitis mulierum) Jesu Christi (quasi dicat: Haec est, vel hic incipit prophetia Jesu Christi a Deo Patre, non aenigmatice, sed palam et aperte revelata; Pater enim clare loquitur Christo Filio suo), quam dedit illi (puta Christo, in sua conceptione et incarnatione: ab ea enim Christus plenus fuit omni scientia, sapientia, gratia et virtute) Deus palam facere (id est, ut eam palam faceret et revelaret non aperte, sed per aenigmata et symbola) servis suis (Christianis: Apocalypsis, inquam, sive revelatio eorum), quae oportet fieri cito, — hoc est, quae cito incipient fieri, licet non cito finientur. Nam persecutiones Christianorum, quae hic revelantur, coeperunt sub Trajano, qui post Nervam successit Domitiano, et terminabuntur in fine mundi. Perperam ergo ex hoc loco suspicati sunt nonnulli, cito fore finem mundi et diem judicii; quam suspicionem abstergit Christus Matth. xxiv, 36, et S. Paulus II Thessal. II, 1, uti ibi annotavit S. Thomas et S. Augustinus, lib. XVIII De Civit., LIII. Minus etiam recte alii: Cito, inquiunt, quia mille anni apud Deum sunt sicut dies una. Haec enim explicatio non est sufficiens consolatio humanae infirmitati, quae tot annorum moras non patitur. Secus est in Prophetis virisque divinis, uti dicam vers. 7.
Hinc ergo patet Apocalypsin primo revelatam esse animae Christi in ejus incarnatione, idque clare et perfecte; eique soli, non Prophetis, non etiam Angelis. Fuerunt enim haec secreta abscondita a saeculis in Deo, ut ait S. Paulus Ephes. III, 9. Ad Christi enim solius officium pertinebat praescire et praevidere ea, quae ejus fidelibus totique Ecclesiae erant post et per suam mortem eventura, praesertim in fine mundi: ibi enim incipiet gloriosum Christi regnum. Porro Christus per angelum hanc suam Apocalypsin revelavit S. Joanni, qui eam hic describit, omnibusque spectandam proponit; uti in comoedia vel tragoedia, res et colloquia Imperatoris alicujus olim facta, per eum qui ejus personam gerit, quasi propria et quasi jam fierent et ab eo gererentur, recensentur et exhibentur. Ita Alcazar in proemio notat. 3; qui et addit, notat. 4, Joannem hic tacite recusare ne libri appellatio praeferat ipsius scriptoris nomen: ait enim, Apocalypsis, non Joannis, sed Jesu Christi; sicut nostrae Societatis auctor eam Jesu Societatem, non Ignatii, modestiae causa voluit appellari. Ecclesia tamen merito Joanni eum honorem defert, quem ille rejecerat, vocatque Apocalypsin S. Joannis.
Hic ergo Christus suam Apocalypsin, id est revelationem quam a Patre accepit, non totam, sed partem Ecclesiae magis profuturam revelat S. Joanni, et per eum fidelibus; tecte tamen et arcane, scilicet per aenigmata, quorum respectu potius est Epicalypsis, quam Apocalypsis. In re ergo est Apocalypsis, sed in modo et phrasi est Epicalypsis, id est occultatio et velamen: ipsi tamen Christo, cui primo clare revelata est, fuit, et quoad rem, et quoad modum, Apocalypsis, non Epicalypsis. Hoc responsum sit Luthero, qui sanctam Scripturam vult omnibus esse claram, ideoque Apocalypsin rejicit, quod obscura sit, et falso dicatur Apocalypsis, id est revelatio. Adde, licet prophetiae in ea sint obscurae, multa tamen in ea sunt praecepta vitae clarissima, et praesertim exhortationes ad perseverantiam et patientiam tempore persecutionum, uti recte Luthero respondet Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. xix. Alio sensu S. Paulus, I Corinth. cap. I, vers. 7, et S. Petrus epistola I, cap. I, vers. 7 et 13, Apocalypsin, sive revelationem Jesu Christi, vocant eam quae ab ipso Christo facienda est in die judicii. Tunc enim se, suamque gloriam, et potestatem judiciariam, atque ac omnium hominum facta, tam bona quam mala, toti mundo pandet et revelabit.
Mittens (scilicet hanc Apocalypsin, sive prophetiam) per Angelum suum servo suo Joanni. — Deus enim, et Christus solet per angelos docere et illuminare homines. Hoc enim congruus divinae providentiae ordo poscit, ut imi per medios dirigantur; hocque est officium angelorum, id est legatorum Dei. Sunt enim ipsi administratorii spiritus in ministerium missi, Hebr. I. Pari modo Deus Isaiam, Jeremiam aliosque Prophetas ordinarie, non per se immediate, sed per angelos docuit, eisque suas Prophetias revelavit, uti dixi proemio in Prophetas, Quaest. I; revelavit ergo hanc Apocalypsin tota Trinitas Christo secundum humanitatem, Christus angelo, angelus Joanni, qui eam hic describit, omnibusque spectandam proponit.
Nota: Tripliciter loqui solet Deus hominibus et Prophetis. Primo, per internam locutionem et inspirationem, sive in phantasia factam per angelum (uti communiter accidit), sive in mente factam a solo Deo. Solus enim Deus menti nostrae illabi potest, solus immediate intellectum illuminat, et voluntatem commovet et accendit. Secundo, per externam apparitionem et locutionem angeli. Tertio, si ipsemet Deus vel Christus appareat et loquatur, uti apparuit S. Paulo eum convertens, Actor. IX, 4, et alias aliisque saepius. Tertius modus nobilior est secundo, et secundus nobilior est primo. Quocirca S. Hieronymus, Matth. cap. II, Josephi dignitatem prae Magis colligit, ex eo quod Deus ad Josephum legaverit angelum, Magos vero docuerit per se in somnis. Verba ejus sunt: « Qui munera obtulerant Domino, consequenter responsum accipiunt, non per angelum, sed per ipsum Dominum; ut meritorum Joseph privilegium demonstraretur. » Rex enim majore honore afficit subditum, cum ad eum legat principem aliquem e sua aula, quam cum ad eum nudas mittit epistolas; inspirationes enim Dei sunt quasi ejus epistolae. Ita Alcazar.
Atque ita in praesenti re de ipsa visione, quam hic in Apocalypsi accepit, loquitur: alias enim non esset sermo ad rem. Agitur enim de testimonio quod Joannes perhibuit Christo, non in Evangelio, sed hic in Apocalypsi, scribens de eo quodcumque vidit, et audivit a Deo. Ita Alcazar. Idem confirmant sequentia: « Beatus qui legit et audit verba prophetiae hujus, et servat ea. »
Versus 3: Beatus Qui Legit
3. Servat ea, quae in ea scripta sunt, — tum ea exequendo, qualia sunt monita, quae dantur cap. II et III, Episcopis et Ecclesiis Asiae; tum devote ea in memoria conservando, ut illis ad Dei obsequium, et sanctam vitam, ac patientiam, quin et ad martyrium pro Christo obeundum excitetur: quales sunt visiones quae cap. IV et deinceps recensentur. Sic de matre Christi dicitur Lucae cap. II, 19: « Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. »
Tempus enim prope est. — Pro tempus graece non est χρόνος, sed καιρός, id est opportunitas, q. d. Beatus est qui hanc prophetiam legit et servat, quia prope est tempus et opportunitas uberrimum ex ea fructum capiendi. Instat enim occasio promerendi beatitudinem et coronas aeternas in coelis per persecutiones, quas jam fidelibus et athletis Christi imminere praevidi, et hic praedico, nimirum per brevem in iis constantiam et tolerantiam mortis et martyrii, ex quo mox in coelum beandi evolabunt. Ita Aretas.
Hucusque titulus Apocalypseos, sequitur epistola dedicatoria.
Versus 4: Joannes Septem Ecclesiis Asiae
4. Joannes septem Ecclesiis, — quas recenset cap. II et III. Quod his septem scribit, omnibus aliis scribit; sicut Paulus, quod ad Romanos, Corinthios et alios scripsit, hoc ad omnes fidelium gentes scripsit. Hinc mystice S. Chrysostomus, hom. 22 ex variis in Matthaeum: « Septem, ait, Ecclesiae sunt omnes, propter septem spiritus. Omnes ergo in quibus abundantior est spiritus sapientiae, est una Ecclesia; et omnes in quibus abundantior est spiritus consilii, est altera Ecclesia. » Sic et S. Augustinus lib. XVII De Civit., cap. IV; Gregorius, lib. XXIII Moral., cap. I; Isidorus, lib. VIII Etymol., cap. I, dicunt, « ideo septem scribi Ecclesias, ut una Catholica septiformi gratiae spiritu plena designetur. »
Gratia vobis et pax. — Haec est Apostolica salutatio a Christo accepta, qua Dei favorem et omne bonum (hoc enim Hebraeis significat pax) suis imprecantur.
Versus 2: Qui Testimonium Perhibuit Verbo Dei
2. Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, — id est de Jesu Christo, qui est Verbum Dei jam dictum: est enim hendiadys et appositio. Idem enim est « Verbo Dei, » quod « Jesu Christi. » Ita Ribera.
Secundo et magis genuine, verbum Dei vocat doctrinam a Deo revelatam, qualis est Evangelium omnisque sancta Scriptura: haec enim passim vocatur verbum Dei. Porro hoc verbum, et haec doctrina Dei hoc loco non est aliud, quam « testimonium Jesu Christi, » id est Evangelium, sive doctrina evangelica, quam praedicamus, qua testimonium perhibemus Jesu Christo, quod scilicet ipse sit missus a Deo mediator, redemptor et salvator mundi. Hic ergo Joannes suam Apocalypsin et prophetiam vocat evangelium, id est optimum nuntium de instante ob Christi fidem persecutione, et per eam martyrio, ac felicitate et corona aeterna, quam suis hic Christus promittit et ostentat. Est enim Evangelium et fides, substantia rerum sperandarum, Hebr. XI, 1. Apocalypsis ergo continet Evangelicae doctrinae medullam et substantiam.
Hunc esse sensum patet primo, ex Graeco: ἐμαρτύρησε τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, καὶ τὴν μαρτυρίαν Ἰησοῦ Χριστοῦ, id est, qui testificatus est verbum Dei et testimonium Jesu Christi. Idem est ergo verbum Dei, quod testimonium Jesu Christi, sicut eadem doctrina Dei, et doctrina Christi. Utrumque enim graece ponitur in accusativo, licet Noster unum in dativo, alterum in accusativo verterit claritatis causa. Latine enim clarius dicitur testificari verbo Dei, quam testificari verbum Dei; ex adverso clarius dicitur testificari testimonium Christi, quam testificari testimonio Christi. Testificari enim est perhibere testimonium, ut vertit Noster.
Secundo, id patet ex vers. 9, ubi ait: « Fui in insula quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu, » q. d. Fui relegatus in Patmos, quia praedicabam verbum Dei, eoque testimonium perhibebam Jesu Christo, quod ipse esset Messias: unde liquet idem esse verbum Dei, ac testimonium Jesu, puta Evangelium, sive doctrinam evangelicam, quam Joannes praedicabat.
Quaecumque vidit. — Haec verba non sunt referenda ad opera et miracula Christi (sive conscripta in Evangelio, ut vult Ambrosiaster, Beda et Rupertus; sive a Joanne praedicata, ut volunt Ribera et Viegas), sed ad ipsius Apocalypseos visiones, in quarum singulis semper ait Joannes: « Et vidi, et vidi, » quod non ait in Evangelio.
Versus 5: A Jesu Christo Teste Fideli
Notat Tertullianus, lib. V Contra Marcionem, cap. V, et ex eo Baronius, anno Christi 45, Judaeos, et ex eorum more Christum, pacis nomine salutare consuesse discipulos; quos, ut eodem modo cum in alienas domos introirent, in ea degentes salutarent, admonuit Lucae X, 5. Post Christi vero ascensionem Apostolos in salutatione paci gratiam addidisse, imo praemisisse: quod videlicet tam sublimis gratiae restitutae per Christum generationi humanae essent annuntiatores, et, ut Tertullianus ait, « Evangelizatores bonorum. » Hinc Paulus in suis Epistolis, et S. Petrus suos salutant, dicendo: « Gratia vobis et pax. » Eadem salutatione in suis epistolis usus est S. Ignatius, ceterique Antiocheni Episcopi. Unde S. Gregorius, epist. 37 ad Anastasium, Antiochenum Episcopum, in fine, sic ait: « Amen, gratia: quae videlicet verba de scriptis vestris accepta, idcirco in meis epistolis pono, ut de S. Ignatio Beatitudo Vestra cognoscat, quia non solum vester est, sed et noster. » In epistola enim S. Ignatii ad Ephesios eadem verba subscripta leguntur, ex ceteris vero excidisse putantur. Utique didicit hoc S. Ignatius a S. Joanne magistro suo.
Ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, — id est a Jehova, puta a Deo. Alludit enim S. Joannes ad illud Exodi cap. III, vers. 14: « Sum qui sum, » et: « Qui est, misit me ad vos. » Ideoque in Graeco non est hic soloecismus, ut vult Gagneius; neque sensus est nullus, ut vult Erasmus: sed est mimesis, sive imitatio nominis Hebraei, quod quasi indeclinabile et invariabile sibi indidit Deus, dicens Exodi III, אהיה שלחני eie schelachani, hoc est, erit (id est, qui est, fuit et erit: Hebraei enim per futurum significant rei constantiam et continuam durationem), misit me.
Pari enim modo hic, cum ait S. Joannes: ἀπό, supple τοῦ λεγομένου, id est, qui vocatur, vel cui nomen est, ὁ ὤν, ὁ ἦν, ὁ ἐρχόμενος, id est qui est, qui erat, et qui veniet, sive venturus est. Verbum enim sum sive est, et erat, vel ut hebraice est, erit, significat stabilem aeternitatem, quae omnes temporum, praesentis, praeteriti et futuri differentias complectitur. Unde tradunt Hebraei, Hebr. eie tria tempora complecti, praesens, praeteritum et futurum. Id hic explicat Joannes, dicens: « Ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est. » Haec ergo tria explicant τὸ eie, ac consequenter sunt quasi nomen Dei proprium, puta Jehova, ideoque Joannes in Graeco apposuit articulum, ac retinuit nominativum, vel verbum ipsum. Ait enim: Ἀπὸ ὁ ὤν (non ὄντος) καὶ ὁ ἦν, καὶ ὁ ἐρχόμενος, q. d. Gratia vobis et pax ab eo, cujus nomen est ens, et erat, et est venturus. Unde patet articulum ὁ ὤν, et ὁ ἐρχόμενος, non tanquam participiis, neque tanquam nominibus τεχνικῶς, sive materialiter acceptis, sed tanquam propriis nominibus esse adjunctum: hac etiam de causa ipsa inflexa relicta sunt. Sic S. Augustinus ait se litteras scribere ad Deogratias, alii ad Deusdedit, quia haec nomina virorum sunt propria, et indeclinabilia. Vide dicta Exodi cap. III et VI, ubi ostendi nomen Jehova esse idem cum eo quod dicitur, « qui est, » vel « sum qui sum. »
Docte S. Augustinus in Sententiis, num. 367: « Quamvis, ait, natura incommutabilis non accipiat: Fuit et Erit, sed tantum Est (ipse enim veraciter est, quia aliter qui est, esse non potest), tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas, non mendaciter dicimus: Fuit, Est, et Erit, fuit in praeterito; est, in praesenti; erit, in futuro. Fuit quippe, quia nunquam desinit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim velut quia jam non sit, cum praeteritis occidit, aut cum futuris tanquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum temporum volumina locutio humana varietur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vere dicuntur de illo cujuslibet temporis verba. »
Porro per haec tria putant aliqui notari tres personas SS. Trinitatis. Alcazar haec de solo Deo Patre accipit, non de Filio; de eo enim mox subdit: « Et a Jesu Christo; » nec de Spiritu Sancto: de eo enim pariter subdit: « Et a septem spiritibus. » Melius Ribera accipit haec de Deo indistincte, prout scilicet Deus communis est tribus personis. Tam ergo de Filio et de Spiritu Sancto, quam de Patre haec omnia et singula accipias. Quod enim sequitur, « a Jesu Christo, » de Christo, non ut Deus, sed ut homo est, accipiendum est. Sequitur enim: « Qui dilexit nos, et lavit nos in sanguine suo. »
Alcazar hic, notat. 1, decem rationibus contendit nomen Jehova idem prorsus esse cum eo « qui est, qui erat, et qui venturus est. » Nomen enim Jehova compositum esse ex quatuor hisce vocibus, יהיה הויה והיה ihie hoie vehaia, id est, qui erit, qui est, et qui fuit. Singulas enim litteras nominis Jehova unam ex hisce dictionibus per compendium et crasin significare, ideoque dici hoc nomen ineffabile et tetragrammaton. Sicuti Machabaei nomen conflatum est ex initialibus litteris vers. 11 Exodi cap. XV: Mi camocha baelim Jehova, id est, « quis similis tui in fortibus, Domine? » Sic Latini spurios dixere ex eo, quod iis litteris S. P. id est, sine patre notarentur, uti testatur Plutarchus in Quaest. Romanis. Sic in titulis crucis Christi saepe scriptum videmus I. N. R. I., id est, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. Sic veteres Romani scribebant S. P. Q. R., id est, Senatus populusque Romanus.
Verum hoc symbolicum est et cabalisticum, non litterale. Litterale enim nominis Jehova significatum est, « qui est, » vel « qui erit. » Deducitur enim a radice היה haia, id est fuit, uti omnes consentiunt, estque idem cum היה ihie, id est erit, uti ostendi Exodi cap. III, 14. Praesertim quia litterae Jehova dictionibus alterius nominis non ex aequo respondent. Nam in Jehova sunt quatuor litterae — cum iihie, hoie, vehaia tantum sint tres dictiones, non quatuor. Vehaia enim una est dictio, non duae. Sic quoque haec tria non respondent ex ordine tribus epithetis S. Joannis. Nam primum est, « qui est; » ultimum, « qui venturus est. » In iihie vero, hoie, vehaia primum est, « qui erit, » ultimum, « qui fuit: » licet ad hoc respondeat Alcazar notat. 3, id studio esse factum a S. Joanne, ut significaret Deum, qui Mosi et Prophetis erat futurus, id est venturus, redemptor, jam in lege nova adesse, esseque praesentem. Unde Moses in Jehova incipit ab eo « qui erit, » Joannes vero ab eo « qui est. » Verum quaecumque fuerit mutationis causa, hinc saltem liquet hoc nomen non plane idem esse cum nomine Jehova. Itaque Jehova, id est, qui est, idem est cum eo, « qui est, et qui erat, et qui venturus est, » non litteris et etymo, sed significatione et sensu. Nam « qui est, » significat eum qui semper est, et qui habet constans, immutabile et aeternum esse, hoc est, eum « qui est, qui erat, et qui futurus est. » Favet Arabicus, qui sic vertit, ab illo qui est, et qui exstitit, et qui futurus est.
Rursum Alcazar, notat. 2, docet nomine Jehova repraesentari mysterium SS. Trinitatis. Tres enim substantiae per triplicem verbi substantivi repetitionem denotantur; unitas vero essentiae per conjunctionem copulativam. Itaque τὸ erit refert ad Patrem, cui attribuitur potentia et gubernatio, quae futurum spectat; fuit refert ad Spiritum Sanctum, cui attribuitur bonitas, quae prima omnium fuit ratio, quae Deum induxit ut se creaturis communicaret; est refert ad Filium, cui attribuitur Dei sapientia, quae futuris et praeteritis praesens adest, et omnia in sua aeternitate intuetur praesentia. Insuper, sicut in hisce tribus non variatur essentialis significatio: haec enim tria, « erit, est, fuit, » sicut sunt derivata verbi substantivi sum: ita ejusdem essentialem significationem retinent, sed eam tantum per tempora inflectunt et modificant. Ita eadem essentia deitatis est in tribus personis.
Haec pariter vera sunt, sed symbolica aeque ac priora, non litteralia.
Tertio, idem, notat. 3, notat nomen Jehova, licet significet Dei essentiam et substantiam, posse tamen quoque ad providentiae ejus opera referri. Nam τὸ fuit significat quod Deus suis operibus initium dederit; est, quod iisdem det progressum; erit, quod iisdem daturus sit perfectionem.
Per haec ergo tria significatur, Deum fuisse principium Ecclesiae, et ab eodem esse ejusdem progressum, ac similiter fore consummationem. Hoc est, quod subdit vers. 8: « Ego sum α et ω, principium et finis, dicit Dominus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est. » Hinc moraliter, hoc nomine fideli cuilibet excitanda est spes. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 3 De Ascensione: « Fidelis quisque cum jam tanta perceperit, per ea quae cognoscit praestita, discat sperare promissa; ac Dei sui potentiam, praesentemque bonitatem; quasi futurorum teneat cautionem. »
Et qui venturus est. — Dicit « venturus, » potius quam futurus, ut significet venturum Deum ad judicium, idque brevi (unde Syrus vertit, et qui venit), quo Domitianum et alios fidelium persecutores puniet et damnabit; fideles vero ipsos et Martyres liberabit, glorificabit et coronabit, ut hac ratione animet eos ad constantiam. Ad illam enim S. Joannes prudenter arbitratus est, hanc memoriam Christi judicaturi utiliorem, quam illam Christi regnaturi sine dubio futuram: cum ex illa saepe vana praesumptio, ex hac non nisi justa formido oriatur. Unde D. Ambrosius, lib. I Offic., cap. xxvi: « Nihil est, inquit, quod magis proficiat ad vitam honestam, quam ut credamus eum judicem futurum, quem et occulta non fallant, et indecora offendant, et honesta delectent. »
Nota: Tὸ venturus est proprie competit Filio: Filius enim proprie venturus est, et judicaturus orbem (unde Patres ex hoc loco contra Arianos probant Filium vere et proprie esse Deum); hic tamen attribuitur Deo in communi, ac consequenter tam Patri et Spiritui Sancto, quam Filio, quia tota Trinitas veniet, ut judicium peragat, judicetque mundum non per se, sed per hominem Christum.
Denique Deo proprie competit τὸ est. Ejus enim aeternitas semper est praesens, sibique constans; dicitur tamen etiam fuisse, et fore, quia omni tempori praeterito et futuro commensuratur, illudque ambit et complectitur. Ita S. Augustinus, lib. De Vera et falsa Religione, cap. XLIX, et Nazianzenus, orat. 42. Quin et Plato in Timaeo: « Qui erat, inquit, et erit, quia nati temporis species sunt, non recte aeternae substantiae assignamus. Dicimus enim de illa: Est, Erat et Erit; sed revera solum Esse competit. »
Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt. — Quaeres qui sint hi septem spiritus? Respondeo primo, Aretas, Primasius, Haymo, Beda, Rupertus, Ansbertus et Thomas Anglicus intelligunt septem dona Spiritus Sancti, id est ipsum Spiritum Sanctum, qui est auctor septem donorum. Non enim a septem donis, sed a Spiritu Sancto suis hic pacem et gratiam precatur Joannes. Sic et Eucherius in Quaest. novi Test., Quaest. ultima: « Hi septem spiritus, inquit, sunt, quos et propheta Isaias cap. XI, vers. 2, enumerat, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et pietatis, spiritus scientiae et virtutis, spiritus timoris Dei. » Hic sensus placuit Marlorato et haereticis. Verum sic potius dixisset Joannes: « Et a Spiritu Sancto. » Adde hunc sensum esse mysticum, ut recte annotavit Petrus Galatinus hic: ut talis ergo admitti potest. Nam ad litteram hosce septem spiritus esse septem angelos, patet tum ex iis quae mox afferam, tum ex eo quod dicantur « stare ante conspectum Agni, » vel « Throni. »
Hoc autem est angelorum, qui sunt administratorii Spiritus Dei, ut patet cap. V, vers. 6; cap. XV, vers. 1 et 6; cap. XVI, vers. 1; cap. XVII, vers. 1; cap. XXI, vers. 9; cap. III, vers. 1; cap. VIII, 2.
Unde per spiritus hos intelligunt angelos, Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom., in fine; Aretas, Lyranus, Pererius, Ribera, Emmanuel Sa, Serarius et alii mox citandi; et ex haereticis Beza, Tremellius et Junius hic, Franciscus David in defensione suarum thesium apud Faustum Socinum, pag. 45, et ipse Socinus, pag. 46.
Secundo, alii passim per hos septem spiritus accipiunt angelos, sed varie. Nam aliqui, ut Lyranus, Hugo et Dionysius per septem spiritus intelligunt omnes angelos; septenarius enim est symbolum universitatis. Alii proprie accipiunt septem angelos praesides septem Ecclesiarum, ad quas scribit hic Joannes. Verum:
Dico hosce septem spiritus esse septem primarios angelos, qui assistunt Deo, quasi stipatores ac primores regni ipsius, parati ad omne imperium Dei, vel per se, vel per alios inferiores angelos exequendum, praesertim in cura et administratione hominum. Hi enim vocantur et sunt spiritus administratorii, ad Hebraeos, cap. I, vers. 14.
Id ita esse patet, primo, ex cap. V, vers. 6, ubi iidem septem spiritus vocantur septem Agni cornua, et septem oculi, id est, vigiles aeque ac robusti administri Dei: « Qui, ait, sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. » Ergo sunt angeli: horum enim est mitti; imo angelus idem est quod missus, puta nuntius et legatus. Unde Zachar. VI, 10, hi septem spiritus vocantur septem oculi Domini, qui discurrunt in universam terram.
Secundo, ex cap. VIII, vers. 2, ubi expresse vocantur angeli. Ait enim: « Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei. » Et cap. XVI, vers. 15: « Exierunt septem angeli habentes septem plagas. »
Tertio, quia Tobiae XII, 15, ait Raphael: « Ego sum unus ex septem, qui astamus ante Dominum, » scilicet proxime, quasi primi a rege et summo orbis gubernatore. Nam alioqui millia millium assistunt Deo, ut ait Daniel cap. VII, vers. 10.
Quarto, quia similiter septem angelos praepositos esse septem planetis docent Rabbini Hebraeorum, et multi Christianorum Philosophi et Theologi. Audi Trithemium initio libri, quem scripsit de septem intelligentiis orbem moventibus et regentibus, ad Maximilianum I Imperatorem: « Veterum, ait, sententia est, mundum hunc inferiorem ordinatione primi intellectus, qui est Deus, per secundas intelligentias gubernari: quorum opinioni Conciliator medicorum assentiens, dicit septem planetis septem spiritus a principio coeli et terrae esse praefectos, quorum unusquisque mundum gubernat annis 354. Huic positioni complures viri doctissimi praebuere consensum. » Verum merito subdit Trithemius: « Confiteor quod in his omnibus nihil credo, nihilque admitto, nisi quod credit Ecclesia catholica; cetera ut vana, conficta et superstitiosa refuto. » Multi enim multa addunt, eaque vana et superstitiosa, imo haeretica, quales sunt nugae Saturnini, apud Epiphanium, haeresi 23, qui somniavit mundum et quae eo continentur, a septem angelis esse producta. Insuper, an septem planetarum angeli cum hisce septem spiritibus iidem sint, valde dubium est. Nam hi missi sunt in omnem terram, illi planetis suis assident, eosque rotant. Sed sicuti ibi sunt septem, ita et in terra quae planetis hisce subjacet, congruit esse septem angelos praesides.
Confirmatur primo, quia Christus stipatus hisce septem angelis clarissimis, subinde corporaliter apparuit Sanctis, uti S. Sebastiano, dum eum animavit ad instans martyrium, ideoque miro splendore eum circumfudit, et pallio candidissimo per septem hosce eum amicivit, uti habent acta S. Sebastiani, fideliter graviterque a notariis Romanis conscripta, quae citant probantque Ado, Usuardus, Baronius et alii.
Confirmatur secundo, quia pariter diabolus, hostis Dei, hisce septem angelis ex adverso opposuit septem daemones, quos cum septem capitalibus vitiis praefecisse tradit S. Antonius apud Athanasium, et Serenus apud Cassianum, Collat. VII, cap. XVII, et ex his Serarius, Tobiae III, 8, Quaest. VI. Licet id alii negent, putentque quosvis daemones ad quaelibet vitia homines tentare.
Quinto, quia reges Persarum totidem habebant principes: nam Assuerus, ut dicitur Esther. I, 14, habebat « septem duces Persarum atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant. » Hi autem reges in hoc imitati sunt Deum, Deique providentiam. Nam, ut ait Aristoteles (vel quisquis est auctor), lib. De Mundo ad Alexandrum, post medium, et ex eo Apuleius, majestas et gubernatio regum Persarum fuit imago divinae majestatis et providentiae. Idem docet libellus De Regio Persarum principatu, ex adversariis Barnabae Brissonii, fol. 64 et 65.
Atque haec est causa, cur in S. Scripturis horum septem angelorum non fiat mentio, nisi postquam Hebraei in captivitate fuerunt, ibique in aula regum Persarum et Medorum hosce septem primos regni principes conspexerunt. Tunc enim eis revelatum fuit, instar illorum esse totidem Dei principes in aula coelesti. Excipe Tobiam, qui diu fuit ante Cyrum et reges Persarum, ac a Raphaele cap. XII didicit hosce septem esse in coelo. Tobias enim a Salmanasar fuit abductus in Assyrios. Non constat autem an Assyrii principes septem viros habuerint in sua regia, uti habuerunt Persae.
Ab his ergo septem angelis, quasi ab administris Dei, non autem quasi ab auctoribus, gratiam suis postulat S. Joannes: qui enim in aula regis habet gratiam et favorem principum intimorum regi, habet et gratiam ipsius regis. Hinc dicimus: « Maria mater gratiae, mater misericordiae; » et: « Nos culpis solutos, mites fac et castos, » non donando, sed impetrando mansuetudinem et castitatem, aeque ac culparum solutionem. Pari modo cum Joannes ait: « Gratia vobis a septem spiritibus, » hoc ipso rogat hosce septem angelos, ut gratiam illis a Deo impetrent. Ergo eos invocat. Sancit ergo hic invocationem Sanctorum contra haereticos. Quocirca non tantum significat hic hosce septem spiritus assistere Deo, ut vult Beza; sed etiam nobis praeesse et succurrere, ac, ut magis ope sua succurrant, eam a nobis esse implorandam. Insuper, eos esse primarios aulae coelestis: Deo enim assistunt, uti principes suo regi. Sexto, quia horum septem Archangelorum celebris est memoria in Sicilia, Neapoli, Venetiis, Romae aliisque Italiae urbibus, ubi et imagines eorum affabre, quin et opere mosaico expressae cernuntur. Neapoli de iisdem editus est libellus anno Domini 1594. Panormi, quae urbs est primaria Siciliae, extat templum septem principibus angelorum dicatum, in quo anno Domini 1516, vetustae eorumdem effigies repertae sunt. Hujus templi rector, Antonius Duca, sacerdos piae et innocentis vitae, Dei instinctu crebrius admonitus, Romam venit anno 1527, ut eorumdem cultum ibidem promoveret, iisdemque ecclesiam vel inveniret, vel appararet. Quocirca post multas orationes et jejunia, coelesti lumine illustratus cognovit Thermas Diocletiani locum esse septem spirituum ante Deum astantium, utpote in quibus fabricandis laborassent tot corporei angeli, puta quadraginta Christianorum, et dena Martyrum millia, ad id damnata: in quibus excelluerunt septem Martyres illustres, nimirum SS. Cyriacus, Largus, Smaragdus, Sisinnius, Saturninus, item S. Marcellus Papa, et S. Thrason, qui Christianos in iis laborantes animabant, suisque opibus alebant. Hujus revelationis, quam biennio post Venetiis primum, postea Romae anno 1555 typis evulgavit Antonius, mentio fit in ejus sepulcro, quod in hisce Thermis ante summum altare exstat. Purgatis ergo Thermis, locus anno 1554 a Philippo Archinto, Vicario Generali Julii III Pontificis dedicatus est B. Virgini angelorum, sive septem angelis stipatae et circumdatae. Cumque per bella rursum locus hic neglectus et profanatus esset, iterum anno 1555, alia visione significatum est divino decreto, Thermas hasce ad honorem septem angelorum, in templum consecrandas esse. Quare Pius IV Pontifex, auditis ejus rationibus et revelationibus, negotium dedit Michaeli Angelo Bonarotae, nobili architecto, ut formam templi in Thermis hisce delinearet et appararet. Quo facto, Pontifex ipse, indicto Cardinalium coetu, die 5 augusti, anno 1561, coram Cardinalibus, tota curia et populo romano, pontificalibus indutus, Thermas in honorem S. Mariae Angelorum solemni prece et ritu dedicavit, illamque ecclesiam titulo cardinalitio ornavit, eoque ex ecclesia S. Crucis in Jerusalem transtulit monasterium Patrum Carthusianorum. Eamdem postea novis privilegiis et ornamentis illustrarunt Pius V et Gregorius XIII. Ita habent chronica illius ecclesiae, quae a Patribus Carthusianis accepi et perlegi. Ita pariter rem totam narrat noster P. Antonius Spinellus, tract. De Festis et templis Deiparae, pag. 690, et Octavius Pancirolus in Thesauris Romae absconditis, cap. 8 S. Maria Angelorum, et D. Andreas Victorellus, lib. De Ministeriis angel., cap. XXI, ubi fuse, seque ac docte et pie horum septem angelorum officia persequitur. In iisdem chronicis legi multos energumenos per invocationem horum septem angelorum ibidem a daemonibus fuisse liberatos. Eorumdem effigies tum alii alibi, tum Antverpiae Hieronymus Wierix, nobilis sculptor, incidit et excudit, adeoque una imagine totum hunc Apocalypsis locum repraesentavit. Unde et imagini subscriptum est: « Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est. » Quocirca plane congruit, ut Pastores Ecclesiarum et fideles quique, horum, imo S. Joannis, qui a septem hisce spiritibus gratiam et pacem septem Ecclesiis Asiae efflagitat, exemplum imitantes, hosce septem Archangelos velut principes aulae coelestis Ecclesiarum omnium praesides, Dei administros, hominum mediatores et praepositos, peculiari cultu crebro venerentur, colant et invocent.
Denique ita de septem hisce spiritibus, scilicet eos esse septem principes angelorum, censent S. Cyprianus De Exhort. Martyr., et contra Judaeos; Petrus Galatinus in Apocal., qui manuscriptus exstat Romae in Bibliotheca Vaticana; Salmeron, tom. III, cap. III; Jacobus Suarez, lib. III in Apocal., vers. 8; Joannes Fontana, Episcopus Ferrariensis, discipulus et Vicarius S. Caroli Borromaei, part. 3, auctor. 64. Insuper diserte Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom.: « Septem, ait, sunt quorum maxima est potentia, primogeniti angelorum principes. » Irenaeus, et ex eo Aretas, Stephanus Weberus, De Offic. angel., cap. II, num. 8; Fidelis Danielius, lib. I De Divina provid., cap. XX, pag. 195; Laurentius Massellius, lib. III De B. Virgine, cap. V; Pineda, lib. V Salom. praevii, cap. XIII, num. 17; Ribera, Viegas, Pererius, Maldonatus hic, Gabriel Vasquez, I part., disp. CLXXX, num. 3; Franciscus Mayronis, Doctor Illuminatus, serm. De creat. animae B. Virgin.: « Mater Domini, ait, dicitur habere septem angelos notabiles, qui assistunt ejus throno, de quorum numero dicitur B. Raphael; » et Serarius in Tobiae cap. XII, ubi et officia horum septem angelorum recenset.
Dices: Si septem spiritus sunt septem angeli, cur praeponuntur Christo? De eo enim sequitur: « Et a Jesu Christo. » Hoc enim rusticum et indignum videtur. Respondeo: Praeponit eos Joannes Christo, quia de Christo homine deinceps continuandus erat sermo. Sic Matthaeus Davidem praeponit Abrahae, dicens: « Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham, » quia Abraham mox repetendus erat, dicendo: « Abraham genuit Isaac, » etc. Porro angeli, cum sint S. Petrus, ibique monasterium sui Ordinis exstruxit, de cujus sanctitate et revelationibus multa habent Chronica Ordinis S. Francisci, part. III, lib. VI, cap. XXX. Ubi tamen addunt monentque eas non extare puras, sed iis varia a variis esse addita. Ego eas Romae diligenter quaesivi, inveni, perlegi, itaque esse comperi. Reperi nomina septem angelorum eadem, quae paulo ante recitavi, sed et ibidem legi nonnulla paradoxa et de falsitate plane suspecta, ut angelos cum coelo empyreo diu ante coelum et terram creatos esse; terram initio mundi creatam fuisse materiam primam; lucem initio mundi creatam fuisse solem, ac proinde solem non quarto, ut ait Scriptura Genes. 1, sed primo mundi die creatum esse; initio creatum esse primum mobile et coelos planetarum, ac proinde ingens fuisse vacuum intermedium, quod secundo die quo creatum est coelum crystallinum, impletum sit; corpus Adae formatum esse a tribus angelis, etc. Adde, opiniones Scoti (qui fuit Minorita, uti et Amadaeus) in iis passim inseri quasi oracula, ut non sine causa vir gravis dixerit: « Angelus B. Amadaei fuit Scotista. »
Verum de nominibus hisce parva est difficultas et quaestio, cum de re et personis constet. Angeli enim inter se non habent nomina, cum se invicem videant facie ad faciem, itaque colloquantur; sed ea assumunt pro ratione ministerii quod apud homines obeunt. Sic dicitur Michael, id est quis ut Deus? quia pro hominibus pugnat contra superbum Luciferum, Apocal. XII, 1; Gabriel, id est fortitudo Dei, quia fortia Dei gesta et bella annuntiavit Danieli, B. Virgini, etc.; Raphael, id est medicina Dei, quia Tobiae caecitatem curavit. Pari modo dicitur Uriel, id est lux, vel ignis, is qui homines Dei cognitione illuminat et amore inflammat: Sealtiel, id est oratio Dei, qui pro hominibus orat, illosque ad orandum excitat; Jehudiel, id est confessio, vel laus Dei, qui homines ad confessionem et laudem Dei exhortatur; Barachiel, id est benedictio Dei, qui beneficia Dei nobis procurat, nosque ad Dei benedictionem et gratiarum actionem impellit. Scripsit de septem hisce angelorum Principibus, eorumque muniis et beneficiis, librum noster P. Antonius Spinellus, Provincialis Neapolitanus. Verum morte praeventus eum absolvere et edere non potuit: servatur is manuscriptus Neapoli. Porro Salmeron, tom. III, cap. III, haec eadem septem angelorum nomina recenset et probat, uti et Laurentius Masellius, lib. III De Beata Virgine, cap. V; Spinellus, Victorellus et plures alii jam citati. Eadem eorum imaginibus adscripta inventa sunt in templo eorum Panormi, anno Domini 1516, cum proprio cujusque epitheto, hoc modo: « Michael victoriosus, Gabriel nuntius, Raphael medicus, Uriel fortis socius, Jehudiel remunerator, Barachiel adjutor, Sealtiel orator. » Quin et emblemata cuique propria appicta visebantur. Michael enim pedibus calcans Luciferum, laeva virentem palmam gestabat, dextera lanceam, in cujus summo vexillum candidum, rubra cruce intertexta, se hastae convolvebat. Gabriel faculam laternae inclusam dextera gerebat, sinistra speculum ex viridi jaspide, rubris maculis immixtis. Raphael sublata sinistra pyxidem sustinebat, puerum Tobiam dextera manu ducens, piscem ex ore prehensum gestantem. Barachiel in sinu pallii albentes ferebat rosas. Jehudiel dextera coronam ex auro praeferebat, sinistra flagellum tribus nigris funiculis distinctum. Uriel dextra eductum gladium stringebat ante pectus transversum, a laeva prope pedes flamma collucebat. Sealtiel, vultu oculisque demissis, et palmis ad pectus nexis, precantis speciem exhibebat. Eadem septem horum angelorum symbola, hinc ut videtur expressa, exhibet imago Antverpiae ab Hieronymo Wierix incisa. Quocirca hisce tam priscis septem angelorum piisque schematibus excitatus, Hector Pignatellus, Comes Montisleonis, Siciliae nomine Caroli V Imperatoris prorex, templum hoc instaurans ornansque, in eo e Senatu Panormitano, ac plerisque e prima nobilitate civibus, Sodalitium, quod Imperatorium dictum est, septem hisce angelorum Principibus instituit, cujus ipse patrocinium pro Carolo V volens lubensque suscepit, ut eorum ope ac patrocinio fultus Imperator, tum pace, tum bello, Panormitanam urbem, adeoque Siciliam universam bene feliciterque moderaretur. Haec exacte ex Actis publicis perscrutati nostri Patres Panormitani, fuse ad me perscripserunt.
Nota, typum et symbolum horum septem Angelorum fuisse septiceps candelabrum Mosis Exodi cap. XXV (septem enim habebat calamos), quod symbolice, ait S. Hieronymus, significabat mundum cum septem planetis. Rursum et potius significabat Ecclesiam, tum militantem, tum triumphantem, cui praesunt septem hi spiritus angelici. Deus enim pleraque in mundo distribuit per numerum septenarium: sic in mundo septem sunt planetae, in hebdomada septem dies; sic et septem dona Spiritus Sancti distribuit, et septem virtutes, puta tres Theologicas, et quatuor Cardinales, quibus praesunt septem hi spiritus, ut per eas homines dirigant ad vitam aeternam. Ita Nicolaus Serarius in Tobiae XII, 13, ubi addit aliquos horum septem nomina ita recensere, scilicet Michael, Gabriel, Raphael, Uriel (qui nominatur lib. III et IV Esdrae), Sealtiel (quem colligunt ex Genes. XVI), Jehudiel (quem colligunt ex Exodi cap. XXIII), Barachiel (quem colligunt ex Genes. cap. XVIII). Sed ultima quatuor nomina incerta sunt: sola enim tria prima agnoscit et colit Ecclesia, uti asserit Concilium Romanum, cui praefuit Zacharias Pontifex, quod citatur in Vita S. Bonifacii apud Surium, mense junio, fol. 598, et a Baronio, anno Christi 745, fol. 179. Hoc intellige, quod Ecclesia plura angelorum nomina non agnoscat, scilicet quae ex Scriptura canonica, aut Ecclesiastica traditione certa sint. Nam alioqui Urielis nomen admittit S. Ambrosius, lib. III De Fide ad Gratianum, cap. II, Isidorus, lib. VII, cap. V, illudque habetur in Missa Mosarabum, quae extat tom. IV Biblioth. SS. Patrum; Andreas Caesariensis in cap. XXII Apoc.; Albertus Magnus, Bonaventura, Prado, Sixtus Senensis, et alii quos citat Alcazar, notat. 4 hic, in fine. Zacharias ergo tantum damnat magica et conficta Angelorum nomina, quae ab Adelberto haeretico, et, ut videtur, mago in concilio illo producebantur. Unde S. Bonifacius in eo exclamavit, illa daemonum, non angelorum esse nomina.
Porro nomina septem angelorum jam recensita divinitus fuisse revelata B. Amadaeo, viro sanctitate, miraculis et prophetiis illustri, legi in chronicis ecclesiae S. Mariae Angelorum paulo ante citatis, idque contigisse sub annum Domini 1460. Idem testatur Petrus Galatinus, lib. II in Apocalyps., cap. VIII. Fuit hic Amadaeus illustris familiae Lusitanae, qui Dei amore incensus, spretis omnibus opibus et statibus, monitu S. Francisci ejus ordinem amplexus est, illiusque reformationem quae Amadaeorum vocatur, instituit. Unde a Lusitanis B. Amator, ab Italis B. Amadaeus vocatus est. Hinc a Sixto IV Pontifice in Confessarium electus et ascitus, ab eo obtinuit montem aureum, vulgo dictum Montorium ubi crucifixus dicitur
Jam vero, an hi septem sint ex summo ordine Seraphim, an ex ordine Principatuum, an alio, non constat. Nam Seraphim raro mittuntur: hi autem septem angeli, sive spiritus, dicuntur missi in omnem terram. Seraphim assistendo jugiter laudant Deum: hi septem assistunt Deo, ut excipiant jussa Dei circa Ecclesiam, eaque per se, vel alios inferiores exequantur. Adde: Raphaelem, qui unus fuit e septem, S. Thomas in II sentent., distinct. 10, et alii censent non esse e summis angelis, quia Tobiae affuit per omnia quasi angelus custos: quanquam de magnis Sanctis nonnullis legamus, quod habuerint Seraphinum aliquem instar angeli custodis a Deo sibi deputatum. Quocirca hosce septem angelos esse Seraphinos, alii affirmant, alii negant. Affirmant jam citati Galatinus, Fontana, Salmeron, Viegas, Pererius et Clemens Alexandrinus, dum eos vocat primogenitos angelorum principes. Sane Michael et Gabriel, qui in hisce septem primi numerantur, Seraphini esse videntur. Negant Gabriel Vasquez, Serarius et alii, quorum aliqui volunt eos esse Archangelos, alii Principatus, alii Cherubinos, praesertim quia quatuor illi primores aulae et throni Dei, Ezechiel. I, Cherubini vocantur, non Seraphini. Vide ibi dicta, et Daniel. VII, 10, ubi docui eosdem esse angelos Deo assistentes et ministrantes, omnesque mitti, etiam Seraphinos.
Porro ab hisce septem angelis Deo astantibus, Deique quasi diaconis, Ecclesia militans, quae imitari solet triumphantem, septem Diaconos instituit Actor. V. Deinde totidem Diaconos Cardinales posterioribus annis auctoravit. Totidem enim Pontifici olim assistere solitos, patet ex lib. De Roman. Pontificum, in Vita S. Evaristi, qui quartus a S. Petro sanxit, ut septem Diaconi Pontifici, imo et Episcopo, praedicanti ac celebranti assisterent. Superior horum, et quasi Praepositus, vocabatur Archidiaconus, qualis S. Sixto fuit S. Laurentius. Hic numerus duravit usque ad S. Gregorium Magnum, quando, crescente Ecclesia, alii septem prioribus additi sunt, ac tandem Gregorius III quatuor alios adjunxit, ita ut universim Cardinales Diaconi essent octodecim.
Symbolice, Rupertus, et ex eo Alcazar (licet ipse velit hunc sensum esse litteralem, nec septem angelos cum dictis admittat), per hosce septem spiritus accipit septem Dei virtutes, sive attributa, in quibus consistit integra providentiae perfectio (spiritus enim significat id quod occultum et intimum est in movendi et gubernandi ratione), nimirum sapientia, fortitudo, beneficentia, justitia, patientia, comminatio et severitas. Haec enim septem ad exactum et perfectum regimen requiruntur et sufficiunt. Nam ad illud requiruntur quoque minae et severitas; haec enim dum unum terret, coercet a malo, vel ipsum, vel alium. Hisce ergo septem dotibus homines regit et stabilit Deus. Porro hae dotes sunt in Deo, suntque re ipsa ipse Deus: unde ab iis pacem et gratiam suis precatur Joannes. Hae ergo virtutes in Deo sunt immensae, nec ullum habent finem aut limitem, ideoque vocantur spiritus: cum angelos Joannes in Apocalypsi passim angelos vocet, non spiritus.
Atque de his septem divinae providentiae virtutibus, censet Alcazar agi per ordinem in septem sigillis a cap. V usque ad XI, ideoque illas hic initio, in dedicatoria quasi epistola universim notari et tangi.
Primas quatuor ex hisce virtutibus significant quatuor animalia, quae stipant currum regis Dei Ezech. I. Aquila enim est symbolum sapientiae divinae, leo fortitudinis, bos beneficentiae, homo justitiae. Sic et Pierius in Hieroglyph. lib. XXXII, antiquissimam affert providentiae Dei picturam, cui in quatuor angulis quatuor haec nomina inscripta erant: « Virtus, auctoritas, scientia, felicitas. » Ubi enim est virtus, ibi est fortitudo, auctoritas pertinet ad justitiam, scientia est sapientia, felicitas indicat beneficentiam. « Nam beatius est magis dare, quam accipere, » Actor. cap. XX, vers. 35.
De hisce septem fuse agit Alcazar, notat. 5, ubi ostendit eas esse non tantum in Deo, sed et in Christo homine, quibus Ecclesiam regit, ut patet vers. 8, atque omnes emicuisse in cruce Christi. Ibi enim apparuit summa Christi sapientia, fortitudo, beneficentia, patientia, etc. Addit Alcazar eas appellari septem lampades, quia illustres sunt, orbemque aeque ac Deum illustrant: ideoque eas apte comparari septem planetis. Per solem enim significari Dei virtutem et fortitudinem, per Jovem aequitatem, per Venerem beneficentiam, per Mercurium sapientiam, per Saturnum patientiam, per Lunam comminationem, per Martem severitatem. Rursum, hisce septem divinae providentiae virtutibus diabolum opposuisse septem vitia capitalia, scilicet Dei sapientiae opposuisse superbiam, fortitudini acediam, beneficentiae invidiam, aequitati avaritiam, patientiae iram, comminationi gulam, severitati luxuriam: quae ingeniosa ejus est speculatio.
Porro hasce septem providentiae suae dotes Deus communicat et exercet per angelos, de quibus jam dixi. Itaque haec expositio priori subservit, eamque complet. Septem enim angeli, septem providentiae dotes habent, exhibent et repraesentant: et vicissim Deus septem hasce suas virtutes non immediate per se, sed per angelos exercet et ostendit.
5. Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis. — Alludit ad illud Psal. LXXXVIII, vers. 38: « Testis in coelo fidelis, » quia Christus verum testimonium apud homines reddidit de Patre, ejusque consilio et voluntate circa hominum salutem per fidem in Christum. Graece enim est ὁ μάρτυς ὁ πιστός, id est testis ille fidelis, puta ille egregius et eximius, nimirum Martyrum dux et princeps, qui pro veritate, quam constanter praedicabat, scilicet quod ipse esset Messias a Deo missus, orbis redemptor, atrocissimam in cruce mortem fortissime oppetiit. Unde Syrus ter articulum demonstrativum repetens, emphatice ita vertit: Et a Jesu Christo, illo teste, illo fideli, illo primogenito mortuorum. Joannes Alba Electorum cap. C: Testis fidelis, inquit, idem est quod princeps aeternus. Unde explicans subdit: « Primogenitus mortuorum, » id est, rex mortalium (primogeniti enim olim erant familiae et gentis principes regesque), « et princeps regum terrae. » Quod enim testis per catachresin vocetur judex et princeps, ostendi Isaiae cap. LV, vers. 4. Verum testem hic proprie sumi patet ex testimonio quod perhibuit verbo Dei vers. 2. Hinc Christus a S. Gregorio Nazianzeno, orat. 18, quae est de S. Cypriano, vocatur « primus Martyr, » et a S. Augustino, serm. 2 De S. Stephano, « caput Martyrum. »
Primogenitus mortuorum, — id est primo resurgens a mortuis ad vitam beatam et immortalem, quique fuit causa et exemplar beatae resurrectionis omnium aliorum. Talis enim est solus Christus: nam qui ante Christum ab Elia, Eliseo et aliis a morte suscitati sunt, resurrexerunt ad vitam mortalem, sive iterum morituri. Ita Ribera et Gagneius. Addit Christo hunc titulum Joannes, ut Christianos suos animet per hanc resurrectionis cum Christo spem ad persecutiones et tribulationes omnes fortiter cum eo perferendas. Christus enim patiens et resurgens est dux et exemplar Ecclesiae, et fidelis cujusque patientis, et e passione gloriose emergentis ac resurgentis. Unde ut talem seipsum suis fidelibus proponit vers. 18, dicens: « Fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, » quasi dicat: Sic et vobis, o fideles, sub Domitiano, Trajano, etc., moriendum est; sed sperate et durate, nam vivetis mecum in saecula. Sic etiam Christi exemplo suos roborat Paulus, Rom. VIII, 29, dicens: « Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. » Vide ibi dicta.
Et princeps regum terrae, — q. d. Nolite timere Domitianum aliosque reges terrae: Christus enim omnium horum est rex et dominus. Ipse omnes compescere, arctare, imo annihilare potest, ac consequenter faciet vos his omnibus per patientiam et fortitudinem superiores, ut regum sitis reges, hic per gratiam et robur invictum, in judicio extremo vero per gloriam, judicantes duodecim tribus Israel omnesque mundi principes.
Qui dilexit nos. — En deliciae amoris Joannis in Jesum, qui ejus erat cor et amor. Graecus textus hic, uti et alibi, videtur corruptus. Habet enim in dativo: τῷ ἀγαπήσαντι ἡμᾶς, id est diligenti nos; dativus ergo videtur irrepsisse pro nominativo. Ita Ribera. Conatur tamen eum excusare Erasmus, dicens hunc dativum referri ad « fidelis, » supple « ei, » Patri scilicet, qui dilexit nos et lavit per sanguinem αὐτοῦ, id est ejus, puta Christi. Verum Noster aptius et planius vertit, in sanguine suo, quod ad Patrem referri nequit, sed ad Filium spectat. Sanguis enim Christi est sapo efficacissimus, qui eluit omnia omnium hominum peccata. Alcazar vero excusat, dicens haec verba referenda esse ad ea quae sequuntur: « Ipsi gloria, » q. d. Christo diligenti nos sit gloria.
Versus 6: Fecit Nos Regnum et Sacerdotes
6. Et fecit nos regnum, — in quo scilicet ipse regnet per gratiam, et in futuro per gloriam. Secundo, consequenter « fecit nos regnum, » id est reges, qui hic vitiis per virtutes, in futuro morti et miseriis dominemur per beatam immortalitatem. Unde pro regnum multi Graeci codices legunt βασιλεῖς, id est reges, et ita legit Tertullianus. Quocirca Joannes, cap. V, vers. 10, repetens hanc sententiam, ait: « Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. » Alludit ad I Petri II, 9: « Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. »
Quare inepte Lutherus ex hoc loco contendit probare omnes Christianos esse proprie dictos sacerdotes, non mysticos. Sic enim pariter deberent omnes esse reges proprie dicti. Omnes ergo Dei cultores vocantur hic sacerdotes, sed mystici. Praeclare S. Gregorius, XXVI Moral., XXI, explicans illud Jobi XXXVI, 7, Non aufert a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum: « Bene, inquit, viri sancti divinae Scripturae testimonio reges vocantur, quia praelati cunctis motibus carnis, modo luxuriae appetitum frenant, modo aestum avaritiae temperant, modo gloriam elationis inclinant, modo suggestionem livoris obruunt, modo ignem furoris extinguunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt. »
Et sacerdotes Deo, — offerentes scilicet Deo spiritales hostias, ut ait S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 5, puta orationes, eleemosynas, jejunia aliaque pia opera. Secundo, Christus, ait Cajetanus, fecit nos sacerdotes, quia in Christiano populo instituit ordinem sacerdotalem, et sacerdotes, per quos quisque fidelis offert Deo sacram hostiam et sacrificium Eucharistiae.
Deo et Patri suo. — Loquitur de Christo homine, ut dixi. Christus enim, ut homo, Deum agnoscit ut Deum et creatorem suum (humanitas enim ejus creata est a Deo). Eumdem agnoscit ut Patrem suum, quia ratione unionis humanitatis suae cum Verbo, non tantum qua Deus, sed et qua homo, est Filius Dei Patris naturalis, uti docent S. Thomas et Theologi.
Ipsi gloria et imperium. — Supple sit: est enim optantis haec vox. Alcazar tamen intelligit est; censet enim hanc vocem esse affirmantis, quasi dicat: Ex Apocalypseos revelatione constat, gloriam et imperium tradita esse Christo; quia gloria et imperium aeternum Ecclesiae Christianae, quod in ea ipse describi putat, ad Christi gloriam et imperium spectat; atque ex Christi gloria et imperio privatur, quod Ecclesia Christi de suis hostibus triumpharit, et in coelo sit in aeternum triumphatura.
Versus 7: Ecce Venit cum Nubibus
7. Ecce venit cum nubibus. — q. d. Cito veniet Christus ad judicium, et jam spiritu prophetico eminus video illum venientem: quia mihi in spiritu ad Deum elevato omne hoc tempus quod sub eo fluit usque ad diem judicii, breve videtur, breveque est respectu aeternitatis beatae et miserae, quam in judicio pro meritis cuique afferet et infliget. Vide II Petri III, 8, cur Christus venturus sit in nubibus; et quod nubes sint symbolum aeque ac velum gloriae Dei, explicui Ezech. I, 4.
Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt, — in crucifixione, puta qui eum crucifixerunt, uti et illi qui mystice jam eum crucifigunt in suis membris, Christianos ejus discipulos occidendo et crucifigendo. Pro pupugerunt, Zachar. XII, 10, hebr. est דקרו dakeru, quod non tantum pungere, compungere, sed et perfodere ac transfigere significat, uti noster ibidem vertit. Hinc videtur quod in Christo judice veniente ad extremum judicium videbuntur crucifixionis insignia et vulnera, id est aperturae manuum, pedum, lateris, sed gloriosa et splendentia, uti notant S. Ignatius, epist. ad Smyrnens.; Cyprianus, serm. De Ascension.; Chrysostomus, homil. De Cruce et Latrone; S. Hieronymus ad Heliodorum, et Suarez, III part., Quaest. LIX, art. 6, disp. LVII, sect. 9.
Et plangent se super eum omnes tribus terrae. — Quia scilicet Christo non obedierunt, ideoque damnabuntur plurimi ex qualibet tribu: hinc plangent. Non enim de planctu poenitentiae, quo sua peccata planxerunt Judaei et Gentes conversae ad Christum, hic agi, ut vult Alcazar, sed potius de planctu reproborum et damnatorum, patet, tum quia agit de die judicii, tum quia alludit ad illud Matth. XXIV, 30: « Tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, » ubi clarum est agi de planctu qui erit in die judicii: ille autem erit impiorum, non electorum; tum quia alludit ad illud Zachar. XII, 10: « Aspicient ad me quem confixerunt; et plangent eum planctu, quasi super unigenitum. » Quem locum licet de planctu poenitentium explicet Alcazar, tamen S. Augustinus, lib. XX De Civitate Dei, cap. XXX; Theodoretus, S. Hieronymus, Rupertus, Ribera et alii explicant de planctu impiorum in die judicii.
Etiam, Amen, — q. d. Omnino ita erit, vel Amen, Amen. Graece enim est, ναὶ ἀμήν; ναὶ autem, quod Noster vertit etiam, Graecis idem est quod Hebraeis amen. Quaeres: Cur Joannes hic idem exprimit per ναὶ Graecum et per amen Hebraeum, cum scribat Graecis Graece? Respondeo, ut significet tum Graecos, tum Judaeos huic judicio fore obnoxios, ac in die judicii confirmaturos id quod ipse hic dicit, cum reipsa videbunt ita fieri uti hic praedicitur, scilicet quod omnes videbunt Christum judicem, et plangent. Per Judaeos enim et Graecos, omnes Gentes intelligit. Judaei enim, utpote Deum colentes, reliquas gentes idololatras vocabant Graecos; olim enim Graeci erant rerum domini, ut postea Romani. Hinc Paulus ait Rom. cap. I: « Judaeo primum et Graeco, » q. d. Fides Christi a nobis annuntianda est primum Judaeis, deinde Gentibus. Vide ibi dicta.
Versus 8: Ego Sum Alpha et Omega
8. Ego sum A et Ω. — Quaeres primo quis hic loquatur. Alcazar censet loqui Christum, quia S. Nazianzenus, orat. 35; S. Athanasius, tract. in illud Matth. XI, 27: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; » Ruffinus in Exposit. Symboli; Idacius Clarus, lib. III Contra Varimundum; Phaebadius, sive Sebadius, Agennensis in Gallia Episcopus, lib. III Contra Arianos, haec de Christo accipiunt. Secundo, quia verbum dicit, designat eum qui Joanni Apocalypsin misit: hic autem fuit Christus, ut patet vers. 1. Verum dico loqui Deum, prout communis est tribus personis, scilicet Patri, Filio et Spiritui Sancto. Patet hoc conferenti hunc versum cum vers. 4, ubi de Deo in communi est sermo: hic enim idem Dei epithetum repetit, additque eumdem esse α et ω.
Ad Patres respondeo, eos hunc locum tribuere Filio, non soli, sed quia Filius est Deus, aeque ac Pater et Spiritus Sanctus. Adde Patres respicere ad Apoc. XXII, 2, ubi de Christo idem expresse dicitur. Ait enim: « Ecce venio cito, ego sum α et ω, principium et finis; » ac mox subjungit: « Ego Iesus, ego radix David. » Rursus ad cap. II, vers. 8, ubi Christus ait: « Ego sum primus et novissimus. » Quocirca Christiani olim vigente Arianismo, ut se orthodoxos, non Arianos profiterentur, in suis sepulcris incidi curabant α et ω, quasi dicerent: Ego credo de Christo, quod ipse de se per Joannem dicit, scilicet ipsum esse α et ω, id est esse vere Deum, uti est Pater. Id notarunt vetustatis scrutatores, uti Ambrosius Morales, lib. XI Histor., cap. XLI.
Nota: Christus si hebraice, vel syriace (ut nonnulli volunt) locutus est S. Joanni, utpote Hebraeus Hebraeo, dixit: « Ego sum Aleph et Tau. » Aleph enim est prima, Tau ultima littera Hebraeorum. Unde Syrus vertit: Ego sum Olaph, etiam Tau. S. Joannes tamen, quia Graecis Graece scribebat, pro Hebraeis substituit Graecas litteras α et ω, eaque de causa forte Christus pariter Joanni Graece locutus est, dixitque: « Ego sum α et ω, » quod italice melius dicitur: Io sono lo Alpha et lo Omega.
Quaeres secundo: Quis est sensus: « Ego sum α et ω? » Primo, S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, putat idem hic dici cum eo, quod ait Apostolus, Ephes. I, 10: « Instaurare omnia in Christo. » Accedit Tertullianus, lib. De Monogam., qui putat hic sanciri: « Ut Joannis disputatio desinat in Christum, et per Christum omnia ad initium revocentur, et homo revertatur ad paradisum, ubi prius erat. »
Secundo, Petrus Damianus putat per α et ω significari summam sapientiam Christi, qua prima et novissima cognoscit.
Tertio, Arias Montanus in cap. IV Zachariae exponit, q. d. Christus in Ecclesia est α et ω, id est consummatio, decus et perfectio rerum omnium.
Quarto, Prado in Ezech., in Isagog., sect. 2: ego sum α et ω, id est ego sum principium et finis sermonum et oraculorum Dei, q. d. Ego sum quem spectant omnes Prophetae, omnes Apostoli, omnis Scriptura sacra; ego sum scopus et summa legis et Prophetarum, aeque ac Evangelii et Apostolorum; in me adimplentur et consummantur omnes Patriarcharum historiae, omnes Hebraeorum ritus, sacrificia, lustrationes, miracula et oracula; omnes Virginum, Martyrum, Anachoretarum virtutes, certamina et triumphi.
Quinto, magis genuine Aretas et alii sic exponunt, « ego sum α et ω, » id est, ut sequitur, « ego sum principium et finis. » Nam, cap. XXII, vers. 13, haec tria, quasi idem sint, junguntur: « Ego sum α et ω, primus et novissimus, principium et finis. » Sic Martialis, lib. II, Codrum vocat « alpha penulatorum, » id est inter plebeios et pauperes primum et quasi principem. Jam sensus est: « Ego sum principium et finis. » Primo, q. d. Ego sum sine principio et fine, id est sum aeternus, inquit Aretas: significatur enim hac phrasi Dei aeternitas. Itaque sum α et ω, hoc est, ego sum is, ante quem nihil est, imo per quem factum est quidquid factum est, quique, ut omnia intereant, superstes illis omnibus maneo; sicut ergo alpha sese vocat, quod omnium rerum principio sit antiquior: sic omega, quod sit omni fine posterior, ut utrimque illi vere sua constet aeternitas. Sic a Graecis Jupiter vocabatur τερμιεύς, id est terminalis, παρὰ τὸ πάντων ἀρχὴ καὶ τέρμα εἶναι, eo quod ipse omnium rerum esset principium et terminus. Sicut ergo Apostolus, I Timoth. VI, 16, de Deo ait: « Qui solus habet immortalitatem, » ita ejusdem divinitatem, aeternitatem et imperium S. Joannes describit hac periphrasi: « Ego sum α et ω, principium et finis, » q. d. Ego sum qui omnes numeros saeculorum comprehendo; ego sum qui omnia tempora aeternitate mea ambio, amplector et praetergredior. Nimirum regnum illius, est « regnum omnium saeculorum, et dominatio illius in generatione et generationem, » Psalm. CXLIV, 13.
Rursum et potius active, sum α et ω, id est principium et finis, hoc est, sum causa efficiens et finalis universorum: universa enim a Deo ad Dei gloriam creata sunt. Sic Plato: « Deus, ait, est, qui principium, medium et finem rerum omnium complectitur; » et Virgilius: « Ab Jove principium; » et: « A te principium, tibi desinet. »
Recte notat Alcazar abstracta hic poni pro concretis, idemque dicere Joannem, quod dicit Paulus ad Hebr. XII, 2, ubi Christum vocat auctorem et consummatorem; ἀρχή enim, id est principium, apud Joannem idem est quod ἀρχηγός, id est auctor, apud Paulum; et τέλος, id est finis, apud Joannem idem est quod τελειωτής, id est finitor et consummator, apud Paulum, q. d. Deus est auctor et consummator omnium, Deus est qui incepit et qui perficiet. Alludit ad Zachar. IV, 9: « Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam. » Denique hoc sensu et fine Psalm. IV, V, VI, multosque alios inscribi, « in finem, » id est Deo et Christo, qui aeque finis est ac principium Ecclesiae rerumque omnium, fuse docet Alcazar, Notat. 8. Ex dictis patet minus recte Theologos aliquos ex hoc loco probare Filium cum Patre esse principium spirans Spiritum Sanctum. Agitur enim hic de principio creaturarum, non Spiritus Sancti.
Quaeres tertio: Quorsum haec dicit Joannes? Respondeo, primo, ut doceat Deum quasi principium et finem, orbi, Ecclesiae, omnibusque quae in ea geruntur, principium et finem dare. Rursum, Deum sicut Ecclesiam Christi oriri fecit eique dedit principium, ita pariter eam provecturum et promoturum, ac finem, id est perfectionem ultimam, ei daturum. Ac proinde fideles non debere timere Domitianos et Decios, quia Deus et ipsis, et ipsorum persecutioni tam principium, quam finem definiet et describet; eamque ita moderabitur, ut non patiatur suos tentari supra vires, sed dabit cum tentatione proventum. Hoc est enim quod dicitur vers. 17: « Noli timere, ego sum primus et novissimus. » Et cap. II, vers. 8: « Haec dicit primus et novissimus: Nihil horum timeas. »
Mystice Pererius: Per α, inquit, quod est principium alphabeti, significatur Christi divinitas; per ω, Christi humanitas. Primo, quia ω est o magnum: o enim rotundum, mundum significat, et homo est parvus mundus; Christus vero est ω, id est magnus mundus, propter unionem humanitatis et deitatis. Atque etiam hoc forte spectarunt Christiani, cum suis sepulcris inscriberent α et ω, scilicet ut Christi incarnationem et humanitatem, aeque ac deitatem contra haereses tunc grassantes profiterentur. Huc spectat illud S. Ambrosius, lib. De Institut. Virgin., cap. XI: « Vide, inquit, clementiam Christi: ipse est primus et novissimus. Qui primus erat, propter nos se novissimum fecit. Primus, quia per ipsum omnia; novissimus, quia per ipsum resurrectio. Descendit enim et projecit se ut caderet, infra omnes se faciens, ut omnes jacentes levaret. » Idem: Christus, inquit, est « α et ω, » primus et ultimus: primus aeternitate, ultimus humilitate.
Secundo, α significat unum, ω octingenta; quia Christus homo factus octingentos, id est innumerabiles, sanctos et electos sibi adoptavit in fine seculorum, eosque octo beatitudinibus, per diversas mansiones in coelo dispertiendo, remuneratus est, et remunerando dispertitus, inquit Rupertus.
Extat memorabile pentalpha, id est quintuplex alpha, ex quinque angulis pentagoni prosiliens apud Lucianum et Pierium, Hieroglyph. 47, pag. 599, cujus haec est figura. Ferunt enim Antiochum cognomento Soterem, a quo reliqui Syriae reges Antiochi sunt dicti, cum adversus Galatas dimicaturus esset, noctu per visionem videre visum astare sibi Alexandrum, qui mandaret ut militibus tesseram daret hygieias, cujus dicti hieroglyphicum olim jam adinventum erat, triplex triangulus inter se complicitus ex quinque paribus lineis sese invicem in puncto contingentibus, ita ut quinque illorum anguli faciant quinque alpha: quo non cunctanter a se facto, pentagrammoque hujusmodi tum in vexillis imposito, tum et singulis militibus in militaribus indumentis superaddito assutoque, admirabilem mox a Galatis consecutus est victoriam. Exstat Antiochi nummus argenteus, cui hoc pentalpha in pentagono, litteris hygieia, id est sanitas vel salus, inscriptum. In militia vero Imperatorum, qui praecipue Byzantii eluxerunt, ordo eorum qui sub illustri viro magistro peditum merebant, et Propugnatores vocabantur, caeruleam parmam praeferebant, cujus margo purpureus erat, viridis autem umbilicus intra pentalpha hujusmodi contentus. Merito autem Propugnatorum nomen eis datum, quorum opera ὑγιεία, id est salus, exercitui comparabatur. Hoc pentalpha est Deus, qui est α et ω, et Christus Salvator; unde hoc pentalpha certe quinque Christi vulneribus, in ipsis eorum locis et membris rite adaptat Pierius Hieroglyph. 47, pag. 599, in effigie hominis Christum repraesentantis, quam ibidem exhibet.
Versus 9: Ego Joannes Frater Vester
9. Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione et regno (q. d. Ego Joannes spero uti tribulationis, ita et regni coelestis vobiscum particeps fieri), et (repete, particeps in) patientia in Christo Jesu, — q. d. Et particeps patientiae Christi Jesu, vel patientiae Christianae, quae omnia suffert, affligentibus non indignatur, nec in Deum obmurmurat, sed quidquid ab eo immittitur per quemcumque aequo animo sustinet. Secundo, « in Christo, » id est propter Christum, Christique fidem quam praedico. Ita Ribera. Aliqui sic exponunt: « in tribulatione et regno, » quia tribulatio et crux est regnum Christi et Christianorum. Nam regnavit a ligno Deus: itidem regnat in tribulatione patiens. Hoc mysticum est, sed verum et appositum, aeque ac pium. Ita Sophronius, vel potius Joannes Moschus, in Prato Spirit., cap. CXII, refert, quod Abbas Leo dixerit et praedixerit: « Habeo regnare. » Ridebant eum sui. Contigit postmodum monachos quosdam a praedonibus et barbaris capi; ut eos redimeret Leo, semetipsum pro eis captivum tradidit. Pergens ergo cum eis, tandem cum viribus deficeret, nec ulterius progredi posset, ab eis occisus est. Cognoverunt tunc sui hoc ejus regnum, de quo dixerat: « Habeo regnare, » fuisse martyrium. Dicit hoc Joannes, quia, ut ait Aretas, solemus fidem facilius illis adhibere, qui nobiscum in iisdem laboribus eadem de causa susceptis communicant, cum aliqua ad eorumdem laborum perpessionem, et speratam mercedem spectantia commemorant.
Fui in insula quae appellatur Patmos. — Quae sita est in mari Asiatico et Icario, estque una ex Sporadibus non longe distans a Candia, sive Creta. Ibi, inquit Ansbertus, Joannes a Domitiano relegatus et damnatus ad metalla, quasi vinctus in terra, libere penetravit coelos et coelestia. Tradit ex Metaphraste Baronius, omnes insulanos in Patmos a S. Joanne conversos fuisse ad Christum. Ita nunquam otiosa fuit Apostolorum charitas et zelus.
Nota hic providentiam et consilium Dei, qui suaviter et efficaciter ita cuncta disposuit, ut Joannes ab urbe Roma (in qua longe aberat a suis in Asia Ecclesiis) in Patmon relegaretur, quae Asiae contermina, atque ipsis septem urbibus ad quas hic scribit, vicina erat, quo facilius inde per litteras cum suis Ecclesiis agere, easque instruere et dirigere posset. Ita diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Rursum disce hic, quam Deus suis in exilio et in tribulatione adsit, detque lucem et consolationem: ecce Joannes non alibi, quam in Patmo accipit a Deo suam Apocalypsin. Ita Jacob, cum eum persequeretur Esau, vidit Deum in Bethel, Genes. XXVIII et XXXII. Moses fugiens Pharaonem, conspexit Deum in rubo ardente, Exodi III. Ezechiel captus in Babylone vidit eumdem in curru Cherubico, cap. I. Stephanus in lapidatione vidit Jesum stantem a dextris virtutis Dei, quasi suum hyperaspisten, Actor. VII.
Versus 10: Fui in Spiritu in Dominica Die
10. Fui in spiritu, — fui raptus mente, fui in spirituali visione, vel in exstasi, significat sanctum illum enthusiasmum, quo Prophetae correpti extra mundum quasi rapiebantur, et peregrinabantur cum Domino.
In Dominica die. — Ergo a tempore Joannis et Apostolorum cultus sabbati fuit translatus in Dominicam, ob honorem resurrectionis Christi, quae in Dominica contigit.
Et audivi post me vocem magnam. — Quaeres: Cur a tergo haec vox exhibita est Joanni? Respondet primo Alcazar, ut Joannes intelligeret se vocari ad bellum, quod jam praeterierat, considerandum. Putat enim ipse priori Apocalypsis parte describi bellum, victoriam et excidium Judaeorum per Titum, quod jam 25 annis praeterierat. Quae enim praeterita sunt, retro et post tergum sunt. Unde ait Apostolus, Philip. III, 13: « Quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum. » Sed hoc fundamentum ejus superius subverti ex eo quod Apocalypsis sit prophetia futurorum, non historia praeteritorum.
Secundo ergo et melius respondet Ambrosius, Thomas Anglicus et Ribera, Joannem hic a tergo audisse vocem, quia auditurus erat ea quae erant ignota Ecclesiae. Quod enim post nos est, quia videri nequit, nobis ignotum censetur.
Tertio, Anselmus, Richardus et Rupertus censent hoc situ vocis Joannem, qui contemplationi rerum divinarum vacabat, ad humana, puta ad aliorum correctionem et instructionem revocari.
Quarto, Glossa et Albertus putant hac voce a tergo significari symbolice, quod haec mysteria, quae Joanni hic revelantur, in lege et Prophetis contineantur quasi in typo et figura.
Quinto et optime, vox haec a tergo audita est, ut significaretur primo, revelationem hanc esse Spiritus Sancti, quia Spiritus Sanctus non videtur ab hominibus, ideoque dum se iis doctorem et monitorem exhibet, videtur facere, « ut aures audiant verba post tergum monentis, » ut ait Isaias, cap. XXX, vers. 21. Secundo, quod Deus hic loquens Joanni, clare per faciem in hac vita videre nequit. Unde Moysi dixit, Exodi XXXIII: « Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non poteris. » Tertio, quod persecutiones hic a Joanne auditae et prophetatae, proxime S. Joannem secuturae erant sub Trajano, Adriano, Antonio, etc. Porro vox haec a Deo per angelos de more efformata videtur.
Mystice, significatur hic singulare praesidium Dei, Joannem et fideles suos inter tot persecutiones et pericula protegentis et dirigentis. Recte enim Christi providentia post nos esse describitur, quia cum ipsam non cernamus, ipsa tamen nos cernit, semperque ante oculos habet, tuetur et protegit. Ita Origenes et S. Hieronymus in Ezech. III, 12.
Tropologice monentur hic fideles, ut a terrenis avertantur, et convertantur ad Deum et coelestia. Servi enim fugitivi sumus, atque ut nos revocet, a tergo clamat Christus. Ita Ambrosius et Lyranus.
Tanquam tubae. — Ergo haec vox fuit non tantum ingens et contenta, sed et tubalis, sive sonitum tubae referens et exprimens: vox enim tanquam, non tam comparationem hic notat, quam rei veritatem. Unde videtur haec vox Dei fuisse diversa a voce Christi hominis, de qua dicit vers. 15: « Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. » Voce enim divina et tubali excitus Joannes respexit, viditque Christum inter septem candelabra, voce grandi instar aquarum multarum resonantem, ac dicentem: « Noli timere, ego sum primus et novissimus. »
Aliter Alcazar: censet enim utramque vocem, scilicet tubae et aquarum multarum, fuisse Christi, qui prius vocem tubalem edidit, deinde vocem aquarum multarum: utramque bellicam, ut priore significaret bellum illatum Ecclesiae a Judaeis; posteriore, bellum eidem illatum ab omnibus Gentibus; sed in utroque patientia et virtute sua de utrisque triumphavit Christus, scilicet Judaeorum tubae bellicae opposuit, non arma, sed septem tubas, uti olim contra Jericho, de quibus cap. VI. Judaeorum enim plagae per has tubas significantur. Aquis vero multis, id est tumultui Gentium contra Ecclesiam conspirantium, opposuit septem phialas cap. XV, vers. 7. quasi ad gentium impetum retundendum satis sit, ut coelum septem phialas aquae effundat: quasi aquae tantum guttis contra maris furorem pugnetur. « Nam qui habitat in coelis irridebit eos, » Psalm. II, 4. Hac ergo tuba et voce bellica significari, quod, sicut olim bellicis tubis jubilei sive redemptionis annus promulgabatur: ita ex tubis Judaeorum et Gentium contra Ecclesiam insurgentibus fideles jubileum consequerentur, id est, egregium redemptionis fructum, atque eam libertatem, quae in pacis mundanae, divitiarum ac vitae despicientia consistit. Haec ingeniose et pie dicuntur; at non satis germane et genuine, uti superius ostendi, et inferius ostendam.
Versus 11: Septem Ecclesiae Asiae
11. Philadelphiae. — Urbs est sita in Mysia juxta Lydiam, ita dicta ab Attalo Philadelpho conditore. Alia est Philadelphia Syriae, quae in Scriptura vocatur Rabbat filiorum Ammon. De caeteris urbibus dicam suis quibusque locis.
Versus 12: Septem Candelabra Aurea
12. Et conversus sum, ut viderem vocem, — puta auctorem vocis, sive ipsum vocantem et loquentem; vel « viderem, » id est, cognoscerem et perspicerem. Sic Exodi XX, 18, dicitur: « Cunctus populus videbat, » id est audiebat, « voces: » visus enim, quia certissimus, pro quolibet sensu, sensatione et cognitione sumitur: praesertim, quia intellectualis erat haec vox, ideoque erat ipsa visio. Unde Prophetae suas prophetias jam « verbum, » jam « visionem » vocant, quia in mente et spiritu idem sunt videre et audire. Ita Aretas et Haymo. Vide Can. I in Prophetas.
Et conversus vidi septem candelabra aurea. — Candelabra haec erant similia illi, quod fecit Moses in tabernaculo; et illis decem, quae fecit Salomon in templo. Ad haec enim alludit: unde et vidit Christum vestitum podere, quasi sacerdotem: sacerdotum enim legis veteris vestis erat poderis. Sic et Zacharias cap. III, vers. 4, vidit sacerdotem Jesum mutatoriis vestitum, id est podere, ut vertunt Septuaginta; et mox cap. IV, vers. 2, vidit « candelabrum aureum, et septem lucernas super illud. » Erant ergo haec candelabra instar illorum veterum heptalychna, id est septem lucernas habentia: quodque enim candelabrum erat septiceps, scilicet habens septem scapos sive calamos, qui singuli in culmine habebant lucernam, uti dixi Exodi XXV, 31.
Porro per candelabrum tam Joannes, quam Moses, significat et repraesentavit Ecclesiam: ita enim ait S. Joannes vers. 20: « Candelabra septem, septem Ecclesiae sunt. » Idque apposite. Nam primo, Ecclesia est visibilis et conspicua instar candelabri. Secundo, quia lucem mundi, puta Christum Christique doctrinam mundo praefert. Tertio, quia erecta est ad res divinas et coelestia. Quarto, est aurea propter charitatem, et quia quasi aurum igne et malleis persecutionum probatur, extenditur, formatur. « Est ergo Ecclesia quasi candelabrum (inquit Pererius) per doctrinam Scripturarum lucida, per fulgorem virtutum splendida, per gravitatem morum ponderosa, per obedientiam ductilis, per praedicationem sonora, per perseverantiam extensa, per spem erecta, per fidem in Deo fundata, per charitatem Deo astricta, » imo in eum quasi transformata. Plura de candelabro hoc, ejusque figura et significatione dixi Exodi XXV, 31.
Versus 13: Similem Filio Hominis
13. Et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, — hoc est hominem, Christum scilicet. Homo enim homini est similis, et Christus in similitudinem hominum factus est, dum habitu inventus est ut homo. Phrasi enim Hebraica similitudo veritatem rei significat: ita Gagneius, et patet ex sequentibus. Ribera tamen putat non fuisse ipsum Christum, sed angelum qui personam Christi gerebat. Adde dici similem, quia per omnia non erat hominis similitudo: habebat enim pedes ex aurichalco.
Quaeres an Joannes revera viderit hic Christum Dominum in seipso? Respondeo: Probabile est vidisse, sed in alio habitu, quam sit in coelo. Corpus enim gloriosum potest apparere tali forma et habitu, quali vult beatus. Probabilius est tamen contrarium, scilicet Joannem revera non vidisse Christum ipsum. Primo, quia erat in spiritu; unde haec omnia coram eo symbolice gerebantur, ut patet ex sequent. Deinde, quia similiter cap. V, ait se vidisse sedentem in throno: certum est autem ibi eum non vidisse Deum, sed symbolum aliquod, aut speciem quae Deum repraesentaret. Pari ergo modo et hic eidem contigit, scilicet species Christi phantasiae ejus impressa et objecta fuit, non ipse Christus, idque ex more Dei factum est per angelum, atque hoc sensu vera est sententia Riberae.
Porro quod ait: « In medio septem candelabrorum, » intellige non consistentem, sed ambulantem; sic enim ait cap. II, vers. 1: « Qui ambulat in medio candelabrorum. » Ambulat autem in medio illorum, ut ea foveat oleo, accendat et emungat. Alludit enim ad officium candelabra curandi, quo sacerdos hebdomadarius in templo Salomonis fungebatur. Hac de causa persona quam vidit Joannes, vestita erat podere, id est tunica linea, quam induebant sacerdotes sacras has functiones obituri. Ita Alcazar.
Moraliter: Notat S. Thomas « in medio » significare Christum singulis Ecclesiis exhibere se communem, a nemine recedere longius, ad neminem accedere propius; sed omnibus aequaliter adesse ac prodesse, ut doceat Episcopos in Ecclesia, rectores in collegio, patres in familia, se exhibere omnibus indifferentes, aequos et aequabiles, ad arcendam invidiam et promovendam omnium unionem et charitatem. Vulgo quaeritur cur ad Pontificatum electus sit, non Joannes Christo charissimus, sed Petrus? Hanc quaestionem S. Hieronymus, lib. I Adversus Jovinianum, duplici responsione decidit. Una: « Ne adhuc adolescens, inquit, ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur; » altera: « Ne magister, inquit, bonus, qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, in adolescente, quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae. »
Huc alludit et hoc repraesentat Pontifex Romanus, dum ipse solus solemniter celebrans circum se in altari habet septem candelabra (quod nulli episcoporum concessum est): ipse enim est Vicarius Christi, qui hic visus est Joanni inter septem candelabra quasi summus Pontifex, et moderator septem, id est omnium, Episcoporum et Ecclesiarum tam Graeciae, quam totius orbis. Christus ergo est qui Ecclesiae suum communicat splendorem, vim ac virtutem, juxta illud Matth. XVIII, 20: « Ibi sum in medio eorum. » Quocirca Isaias, cap. XII, vers. 6, Ecclesiam ad gratias agendas et ad jubilum excitat, dicens: « Quia magnus in medio tui Sanctus Israel. »
Hac de causa Christus alia forma et specie apparuit quam habeat in coelo, nimirum vestitus podere, canus, cinctus zona aurea, habens pedes ardentes; ut per haec repraesentarentur res admirandae (de quibus mox dicam), quas Christus in Ecclesia et suis fidelibus (quorum speciem et quasi personam hic induit) operatur, juxta illud Psalm. LXVII, 36: « Mirabilis Deus in sanctis suis; » hoc est, quod ait Paulus Galat. II, 20: « Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus: » vide ibi dicta. Sic Cant. V, a vers. 10 ad finem capitis, describitur Christi species et figura, non solum prout ipse in se est, sed etiam prout in suis praeclara et illustria operatur, uti docent ibidem Gregorius Nyssenus, Paulinus, Ambrosius, Gregorius, Philo Carpathius et Honorius.
Vestitum podere. — Quaeres cur hoc habitu vestitus apparuerit Joanni Christus? Primo, Irenaeus, lib. IV, cap. XXXVII, censet hanc figuram ad sacerdotalem dignitatem et gloriosum Christi adventum pertinere. Sic et Stunica in Zachariae cap. IV, putat hic describi Christi habitum, quatenus judex est, et ut judex judicabit orbem in fine mundi.
Secundo, Luisius Legionensis, lib. De Nominibus Christi, opinatur totum hoc aenigma ad Christi ardentem charitatem referri debere.
Tertio, Pannonius asserit hanc imaginem cuilibet justo convenire, quia Christus et Ecclesia sunt unum; Christusque hic suorum habitu se vestit, ut indicet se in illis vivere, operari et loqui, uti paulo ante dixi.
Quarto, alii putant hic depingi Christum, qua ratione est perfectissimus legislator. Unde Ribera censet hoc aenigma ad justorum consolationem et errorem impiorum spectare.
Quinto, Pererius censet in hoc Christi schemate depingi providentiam, qua Christus regit, curat et gubernat suam Ecclesiam; et in hoc ipso proponi ideam gubernationis Ecclesiasticae, quam Episcopi et Pastores imitari debeant. Sic et multi alii putant hic singulariter exprimi Christi providentiam erga septem Asiae Ecclesias, quibus praeerat, quibusque haec scribebat Joannes.
Sexto, Alcazar censet hanc primam Apocalypseos personam prologum agere, et summam totius spectaculi (puta totius Apocalypseos) perstringere. Unde et vestitus poderis respondet vestibus albis, quibus seniores sunt amicti, cap. IV, et byssino quo se induit Agni sponsa, cap. XIX. Sic et poderis byssina et zona aurea respiciunt angelorum vestitum, qui phialas effundunt, cap. XVI; canities respicit canitiem seniorum, cap. IV; oculorum flammae eaedem sunt cum illis, de quibus dicitur cap. XIX: « Oculi ejus sunt flamma ignis. » Pedes ex aurichalco ardenti, iidem sunt cum illis qui dantur angelo, cap. X, vers. 1: « Pedes ejus tanquam columna ignis. » Ignis ipse idem est cum eo qui postea Babylonem comburit; septem stellae respondent stellis quibus amicta est mulier, cap. XII. De morte, inferno et clavibus saepe inferius agetur. Ita ipse. Quae omnia apposite et vere dicuntur.
Proprie tamen haec spectant septem candelabra: Christus enim hic eam speciem assumit, quae repraesentet nobis ejus officium pontificale circa hasce Ecclesias, et alias quasvis, quas corripit, docet, monet, perficit, ut patebit cap. II et III. Haec enim omnia usque ad cap. IV, pertinent ad primam Apocalypseos partem, quae est de correptione et instructione septem Ecclesiarum et Episcoporum Asiae. Unde cap. V, ubi incipit altera, scilicet prophetica Apocalypseos pars alia visio et alia species Christi, scilicet quasi Agni occisi, proponitur.
Secundario tamen haec quoque ad caput quintum, totamque Apocalypsin pertinent. Christus enim hic eam speciem gerit, qua repraesentat suam in fideles curam, protectionem et glorificationem; in impios vero, praesertim in Antichristum ejusque asseclas, terrorem et vindictam, quod est argumentum et scopus totius Apocalypseos.
Porro quod Alcazar, pag. 94, haec omnia trahit ad suam de argumento Apocalypseos opinionem, scilicet hoc schemate Christi repraesentari victoriam et triumphum tam de Judaeis et judaismo quam de Gentibus et gentilismo, superius minus probabile esse ostendi.
Jam quod ad verba textus attinet, nota, « vestitum podere, » hoc est, veste sive tunica talari. Dicta est poderis ἀπὸ τοῦ ποδὸς καὶ ἄρω, quod ad pedes usque adaptetur et descendat; vel, ut Erasmus, ἀπὸ τοῦ ποδός, id est pes, καὶ ἤρης, quod in compositione remum significat. Deducitur enim ab ἐρέσσω, id est remigo; inde dicitur trieris, dieris: quasi poderis sit vestis quae pedibus remigatur et ventilatur.
Nota: Pontifex duplicem habebat tunicam, unam lineam, quae heb. בתונות ketonet, graece χιτών vocabatur, qua semper in sacris utebantur omnes sacerdotes; secundam hyacinthinam, quae hebraice מעיל meil dicebatur, eratque propria pontifici, ab eaque dependebant mala punica et tintinnabula, de qua dicitur Sap. XVIII, 24: « In veste poderis totus erat orbis terrarum, » ut scilicet significaretur pontificem podere indutum, esse mediatorem caeli et terrae, Dei et hominum, ac pro toto mundo supplicare.
Quaeres utram tunicam hic intelligat Joannes per poderem? Alcazar, Ribera et Pererius intelligunt lineam. Hanc enim Josephus, lib. III Antiq., cap. viii, et S. Hieronymus, epist. 128, vocant poderem. Quin et Septuaginta Ezech. ix, 2, ubi nos legimus: « Vir vestitus lineis, » vertunt vestitus podere. Accedit quod persona haec apparuit inter candelabra, et quasi de illis curam gerens, quod non erat summi pontificis munus; atque ita non satis apte cohaeret, ut sacerdos hyacinthina vestitus inter candelabra apparuerit. Porro per hanc lineam tunicam censent significari, primo, Christi sacerdotium; secundo, mundissimam et pulcherrimam ejus carnem; tertio, inaestimabilem ejus innocentiam et puritatem; quarto, patientiam: linum enim varie carminatur, tunditur, maceratur, etc., et « semper injuria fit melius, » ait Plinius.
Verum verius videtur poderem esse tunicam hyacinthinam, primo, quia ita vertunt et explicant Septuaginta, Exod. xxviii, 31, ubi distincte de utraque pontificis tunica agitur, et quaeque suo nomine ab alia discriminatur. Secundo, quia sola hyacinthina, propria pontifici, significat pontificatum proprium Christo. Christus enim hic non quasi sacerdos minor, sed quasi pontifex inducitur, qui septem angelos, id est Episcopos, septem Ecclesiarum docet et corrigit. Unde et cingitur zona aurea; haec enim pontificem designat, non sacerdotem. Sacerdos enim zona byssina tantum cingebatur; pontifex vero praeter byssinam habebat zonam polymitam, quia hyacinthinam, quin et Ephod cum Rationali succingebat, cui respondet hic zona aurea, quam Joannes dat Christo. Tertio, quia tunica linea « tantum usque ad crura descendebat, » ait S. Hieronymus, epist. 128 ad Fabiolam, de vestibus sacerdotum; hyacinthina vero usque ad talos. Haec ergo proprie est poderis, id est talaris, non illa, licet a S. Hieronymo et Josepho illa quoque subinde vocetur poderis, quod ad pedes, id est ad tibias et crura, descenderet. Quarto, quia per poderem intelligit tunicam hyacinthinam, Sapiens xviii, 24, verbis jam citatis, et Eccli. cap. xlv, 10; ubi enim nos legimus « circum pedes, » graece est poderis, et manifeste loquitur de hyacinthina.
Podere ergo, sive tunica hyacinthina significatur summus Christi pontificatus, quo Christus praeest septem, id est omnibus Ecclesiis et Episcopis; ac consequenter Christi in nos amor commendatur, ut eum redamemus, nec in persecutionibus et in morte proposita ab ejus amore recedamus. Sic enim Christus Pontifex noster seipsum pro nobis in victimam mortemque crucis obtulit. Hinc hyacinthina haec tunica symbolum est, primo, verae religionis, sanctitatis, et cultus divini, in quibus excelluit Christus. Secundo, conversationis caelestis: hyacinthus enim est coloris violacei, id est aerei et caelestis. Hinc ab hac tunica pontificis dependebant aurea tintinnabula et mala punica: illa significabant ardentem praedicationem, haec miracula Christi. Vide dicta Exodi xxviii, 35, et Exodi xxv, 4.
Et praecinctum ad mamillas zona aurea. — Alludit primo, ad cingulum veterum sacerdotum et pontificum: hoc enim adeo alte succingebant se, ut Josephus, lib. III Antiq., cap. x, asserat lineam vestem accingi solitam circa pectus paulo axillis inferius. Et S. Hieronymus, epist. 128: « Balteo, ait, cingebatur tunica linea inter umbilicum et pectus. » Unde Turnebus, lib. XV Adversariorum, cap. ult., et Sigonius, lib. III De Judiciis, cap. xix, notant morem alte se cingendi proprium fuisse sacerdotum, ut per hoc significaretur eos prae caeteris promptos et paratos esse ad omne Dei obsequium. Rursum, zona aurea erat pontificum veterum; nam sacerdotes minores cingebant se zona ex bysso polymita, id est cocco, purpura et hyacintho intertexta, absque auro; pontificis vero zona erat ex bysso polymita auro intertexta.
Quaeres quidnam significet zona haec aurea Christi? Respondent primo aliqui, significare ejus clementiam, qua cohibet iram. Ita Andreas et Aretas. Secundo, ejus dignitatem regiam. Ita Rupertus et Pererius. Tertio, ejus sapientiam. Ita Albertus. Addunt aliqui justitiam, juxta illud Isai. cap. xi, vers. 5: « Justitia cingulum lumborum ejus. » Quarto, ejus pietatem et reverentiam. Ita Abbas Joachim et Dionysius. Quinto, ejus castitatem. Ita S. Chrysostomus, Gregorius, Haymo, Anselmus et multi alii. Sexto, ejus charitatem. Ita Ribera et Thomas Anglicus. Septimo, ejus praeparationem et promptitudinem ad Dei obsequium, ad quod eum excitat Dei amor; hunc enim significat aurum; unde alte accingitur, ut prae aliis promptior et paratior significetur. Ita Alcazar. Octavo, proprie zona constringens vestes et corpus, illudque firmans et roborans, significat disciplinam sanctam, quae Christi et Christianorum mentem, phantasiam, corpus motusque omnes componit, a vitiis restringit, Deo Deique legi astringit. Est aurea, quia id facit non per timorem, sed per amorem Dei. Hinc charitas ab Apostolo Coloss. III, vers. 14, vocatur vinculum perfectionis. Rursum II Corinth. v, vers. 14: « Charitas, ait, Christi urget nos. » Christus enim ad auream charitatis legem, sive zonam, suas omnes leges revocavit. Plura moralia de zona hac Christi et fidelium dixi Ephes. vi, 4; Jerem. xiii, 4; Exodi xxviii, 39.
Porro multi haec adaptant Ecclesiae et fidelibus: horum enim personam et speciem sustinere hic Christum, ideoque visum a Joanne inter candelabra, quae Ecclesias significant; hanc ergo zonam Christi esse eam qua Sancti praecincti sunt. Ita Alcazar et alii. Imo multi volunt hanc zonam Christi esse ipsam Ecclesiam. Ita Victorinus, Ticonius, Primasius, Beda; vel aliquam Ecclesiae partem, verbi gratia, chorum Patriarcharum, ut vult Ambrosius. Censent enim per hanc zonam auream innui ingens incrementum charitatis, quod Ecclesia accepit in persecutionibus, nempe in sigillo secundo, cap. vi, et in thuribulo, cap. viii.
Quaeres, cur ad mamillas cingitur Christus? Respondet primo S. Chrysostomus, per zonam in lumbis significari legem veterem, per zonam ad mamillas Evangelium. Nam, ut ait S. Gregorius, loco mox citando, aurea zona ad mamillas refrenatur non tantum operis, sed et cordis luxuria, hanc enim Christus damnat Matth. cap. v, vers. 28.
Secundo, quia Christus, aeque ac Christiani alacriores, paratiores et ardentiores sunt, aut esse debent, ad Dei obsequium, quam Moses et Judaei.
Tertio, quia cor Christi, quod est inter mamillas, plenum est charitate.
Quarto, symbolice Viegas per duas mamillas duo universalia Dei attributa, puta misericordiam in pios, et justitiam in impios accipit. Ex dextra sugitur lac indulgentiae, ex sinistra lac correptionis. Hoc durius, illud suavius, utrumque infantibus salutare. Unde et Rupertus per zonam auream accipit auctoritatem Christi regiam, ab omni miseria et mortalitate liberam.
Melius Pererius: Duae mamillae, ait, sunt mens et voluntas; haec cincta est auro sapientiae, illa charitatis; utraque lac praebent tum doctrinae per praedicationem, tum gratiae per Sacramentorum administrationem. Unde S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., cap. viii: « Zonam, inquit, auream circa mamillas habere, est cunctos mutabilium cogitationum motus, per solius amoris vincula restringere. » Addit ibidem S. Gregorius, aurum quinque res in Scriptura significare: primo, claritatem divinitatis; secundo, splendorem caelestis civitatis; tertio, charitatem, uti hic; quarto, nitorem gloriae saecularis; quinto, pulchritudinem sanctitatis.
Denique Alcazar hic, notat. 12, pag. 225, notat auro significari charitatis perfectionem. Nam, ut lib. XXXIII, cap. 1 et seq., docet Plinius in auro novem sunt consideranda, mira « generatio, splendor, pondus, facilitas materiae, constantia, munditia, medicina, miracula, pretium: » quae singula ipse ordine fuse et docte prosequitur, et charitati adaptat.
Versus 14: Caput Autem Eius et Capilli Erant Candidi
14. Caput autem ejus et capilli erant candidi, tanquam lana alba et tanquam nix, — (« Caput autem » id est divinitas, quae est caput Christi; et « capilli » significat id est, quasi diceret, Caput, id est capilli capitis; Alcazar tamen per capillos capitis accipit pilos, tam barbae quam capitis; sed pili barbae proprie non vocantur capilli) quae nix non tantum candorem habet, sed et pulchritudinem et splendorem. « Candidi, » nimirum canitie: qua significatur Christi aeternitas, et, ut Augustinus ait, « antiquitas veritatis. » Sic de Patre aeterno dicitur Daniel. vii: « Antiquus dierum sedit, vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda, » id est candidi, splendidi, juxta illud:
Et facies multo splendeat alba pilo.
Nota: Aretas per capillos candidos accipit candidam et puram humanitatem Christi; et Viegas, puritatem vitae Christi. Secundo, Rupertus accipit SS. Prophetas; hi enim quasi multi capilli unius capitis Christi sunt. Pari modo S. Augustinus, lib. De Essentia divinitatis, initio, accipit quoslibet Sanctos. Tertio, S. Augustinus, tract. 57 in Joannem, accipit Christi Sacramenta, quae multa et varia unius Christi sunt. Quarto, Joachim Abbas judicia Christi mundissima et justissima. Quinto et optime, uti dixi, capilli sive candidi, sive cani significant Christi aeternitatem, ac consequenter omniscientiam, omniprudentiam, omniprovidentiam: cani enim, sive senes, quia calor in iis subsidit, hinc non habent fervores et impetus turbidos, qui rationem perturbant, sed plane sedati liberum et sincerum habent judicium, maximeque in eis viget prudentia et sapientia. Unde notat Alcazar per poderem significari sanctitatem et religionem Christi, ejusque fidelium; per zonam auream charitatem, per canos sapientiam, quae mire increvit in persecutionibus iis, de quibus agitur hoc libro: per illas enim Christus docuit suam Ecclesiam Christianae philosophiae fastigium.
Porro inter haec tria congruus servatur ordo; quia prius est mundari a peccato, et sanctificari; mox virtutum perfectionem in fervore charitatis amplecti; et demum alios docere et instruere per sapientiam. Unde in Ecclesia Christiana sapientia fuit matura et cana, quae in Synagoga Judaeorum erat germinans et infans. Hinc comparatur nivi, non tantum nitenti, sed et splendenti. Nix ergo significat splendorem et gloriam sapientiae Christi et Christianorum.
Addunt aliqui canos significare antiquitatem religionis Christianae, tum quia fuit prior judaismo in mente et intentione Dei (unde voluit Deus illam per ritus et sacrificia Judaica significari et repraesentari); tum quia prisci Patriarchae et Prophetae, quoad fidem, spiritum, mores et vitam Christiani potius erant, quam Judaei et Mosaici, uti docet S. Augustinus lib. III Contra duas epist. Pelag., cap. IV, et D. Thomas I II, Quaest. CVII, art. 1.
Et oculi ejus tanquam flamma ignis. — His oculis significatur omniscia mens Christi, justis lucens, reprobos incendens, ait Gagneius.
Secundo et melius Ribera: Oculi, inquit, Christi flammantes significant Christi iram et vindictam in persecutores Christianorum aliosque impios. Id ita esse patet ex cap. xix, vers. 12, et cap. ii, vers. 13, et cap. xi, vers. 19, ubi horribiles bestiae depinguntur: « Ira plenae, vaporem igneum spirantes, horrendas ab oculis scintillas emittentes. » Cur in ira flammescant oculi, causam dat Aristoteles, Problem. III, sect. 31, quod calor a natura in eam partem tanquam violatam transmittatur, quae et sensu et motu facilior est. Oculi enim violati censentur hoc ipso, quod quis coram ipsis indignum et injurium quid patrarit, nec faciem et oculos ejus sit reveritus. Adde phantasiam, quae in capite est supra oculos, ira concitatam, advocare ad se spiritus vitales, eosque accendere, ut fumos naribus, ignem oculis efflare videatur. Sic de Achille irato ait Homerus, Iliade XIX: « Dentes ejus stridebant, oculi vero splendebant ut flamma ignis. » Et Virgilius, lib. VII, de Alecto: « Flammea torquens lumina. » Et Cicero in Verrem: « Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas emicabat. »
Addit Alcazar flammas oculorum Christi significare, ab ejus ira neminem se posse abscondere. Quae enim tenebrae impediant perspicientiam ei, cui oculi jaculantur claram lucem? juxta illud Jeremiae xxxii, vers. 19: « Oculi ejus aperti sunt, ut reddat filiis Adam secundum fructum adinventionum eorum. »
Versus 15: Pedes Eius Similes Aurichalco
15. Et pedes ejus similes aurichalco sicut in camino ardenti. — Hinc patet Joannem non vidisse verum hominem, sed hominis imaginem, sive spectrum: habebat enim pedes ex aurichalco. Licet enim dicat: « Similes aurichalco, » tamen to similes potius spectat hominem, sive spectrum hominis, quam aurichalcum, q. d. Hoc hominis spectrum pedes videbatur habere similes statuae factae ex aurichalco, quoad cetera vero simile erat homini. Alludit ad Ezech. i, 27, ubi Ezechiel ait se vidisse speciem Dei sedentis in curru Cherubim: « Quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum; a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, quasi speciem ignis splendentis in circuitu. » Vide ibi dicta. Pro aurichalcum graece est χαλκολίβανον, quod Suidas putat esse genus electri auro pretiosius.
Antonius Nebrissensis in Quinquagena, cap. IV, vertit thus aeneum, id est forte, masculum, puta potentissimum et fragrantissimum; לבונה lebona enim hebraice, unde idem sumpserunt Graeci, significat thus, eo quod sit album (לבן laban enim significat album), et ita sumitur hoc nomen apud Orpheum, cum ait: « Chalcolibanus in Apollinem, in Latonam, » id est masculum thus, vel masculini thuris sacrificium in Apollinem, in Latonam. Pedes ergo Christi similes sunt thuri masculo, quia quasi thus incensum et fragrantissimum, jucundissimum odorem spargunt.
Verum noster Interpres, et alii passim, χαλκολίβανον vertunt aurichalcum. Unde et Plinius, lib. XXXIV, cap. II, ait chalcolibanum esse genus aeris, olim habitum in pretio. Porro vocatur aurichalcum aes, quod colorem habet aureum, inquit Sextus Pompeius. Idem dicitur aurichalcum, ab ὄρος, id est mons, et χαλκός, id est aes, quod e montibus eruatur; unde et dicitur zahash-Libanon, quasi aes Libani, eo quod e Libano eruatur, ait Aretas et Thesaurus linguae Graecae. Unde Syrus vertit, pedes ejus similes aeri Libanitico, quod inflammatum est tanquam in fornace; Arabicus, pedes ejus sicut aes conflatum in igne. Porro fulgidum fuisse aurichalcum docet Hesiodus, dum illud panis vocat in Herculis scuto. Aurichalcum ergo, sive chalcolibanum, erat aes laudatissimum.
Sensus ergo est: Pedes Christi similes erant aurichalco, non frigido, non etiam liquefacto, sed calenti, candenti et coruscanti « in camino ardenti » (legit noster Interpres in Graeco πεπυρωμένῳ id est ardenti; jam legunt πεπυρωμένα, id est ardentes, scilicet pedes), hoc est, pedes Christi erant splendidissimi, puta humanitas Christi (quae per pedes significatur, uti deitas per caput) per caminum passionis et crucis facta est splendidissima et fortissima ad conculcandum Domitianum suosque hostes, et ad eos comburendum. Ita Nazianzenus apud Andream, et Damascenus apud Riberam, Rupertus, Pannonius aliique, qui omnes per pedes intelligunt humanam naturam in Christo. Paulo aliter Dionysius Carthusianus per pedes accipit extremos annos vitae Christi, quibus passus est et crucifixus. Pedes Christi, ait Rupertus, dicuntur similes aurichalco: « Quia sicut aurichalcum multis ignium impendiis ex aere perducitur ad colorem auri, ita et illa humanitas per multas tribulationes passionis et mortis perducta est ad gloriam majestatis. »
Quocirca pie S. Bernardus, serm. 17 in Psalm. Qui habitat: « Bonum, ait, mihi, Domine, tribulari, dummodo ipse sis mecum, quam regnare sine te, epulari sine te, sine te gloriari: bonum in tribulatione magis amplecti te, in camino habitare te mecum, quam esse sine te, vel in caelo. Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Aurum probat fornax, et viros justos tentatio tribulationis. Ibi, ibi cum eis es, Domine, ibi in tuo nomine congregatis adstas medius, sicut olim cum tribus pueris es dignatus etiam Ethnico apparere, ut diceret: Quia species quarti est similis Filio Dei. Quid trepidamus, quid cunctamur, quid refugimus hunc et minum? Saevit ignis, sed Dominus nobiscum est in tribulatione: si Deus nobiscum, quis contra nos? »
Mystice Haymo, Beda, Ambrosius, Anselmus: Pedes, inquiunt, Christi sunt fideles, qui vivent in fine mundi tempore Antichristi, durabuntque in igne persecutionis, quasi in camino, fortes et constantes.
Secundo, Victorinus, Ticonius, Andreas, Aretas, Pererius et Alcazar: Pedes, inquiunt, Christi sunt Apostoli, qui nomen Christi quasi per totum orbem deportarunt. Hi similes sunt aurichalco, quia sua sapientia splenduerunt ut aurum, suaque constantia expresserunt firmitudinem aeris. Unde de his dicitur Isaiae LII, 7, et Roman. x, 15: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! » Et Cant. vii, 1: « Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! » Visi sunt ardentes, quia orbem accenderunt igne illo, de quo ait Christus Lucae xii, 49: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? » Denique in chalcolibano, sive aere Libani, alluditur ad altare holocaustorum, quod ex hoc aere factum erat. Respicit enim Joannes ad ignem holocaustorum, quo significat pedes illos, qui adeo Deo placent intendere et contendere, ut verae religionis ignem Deique cultum toto orbe accendant, quod et fecerunt. Hic enim est ignis iste, quo exusta est Babylon, ait Alcazar. Unde et Irenaeus, lib. IV, cap. 37, chalcolibanum refert ad fortitudinem fidei, et ad perseverantiam in tot adversis, aerumnis et persecutionibus, quas praecones Dei, amore Dei tolerarunt usque ad mortem et martyrium, itaque orbem Dei fide et amore succenderunt. De hoc igne vide dicta Levit. IX, in fine.
Tertio Ribera: Pedes Christi, ait, sunt hostes Christi a Christo calcandi, et igne gehennae cruciandi, aut, ut Alcazar, Christo subigendi et ad eum convertendi, juxta illud Josue i, 3: « Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam; » et Psalm. lix, 19: « In Idumaeam extendam calceamentum meum. »
Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. — Primo, aliqui haec exponunt de aquis baptismi. Ita Victorinus.
Secundo, alii de concordia Scripturarum, quae sunt quasi aquae et fluvii multi. Ita Rupertus et Pererius.
Tertio, alii de caelestis virtutis cursu, quae variis modis in omnes influit. Ita Arias Montanus.
Quarto, Alcazar putat hanc vocem significare persecutionem Romani imperii, quasi aquae multae sint multae gentes frementes et furentes in Christianos: sed haec vox est Christi, non gentium frementium.
Nota: Alludit Joannes ad Ezech. XLIII, initio; sicut enim ibi dicitur: « Ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem; et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus; » sic hic ait Joannes: « Vox illius tanquam vox aquarum multarum; facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. » Sensus ergo est, q. d. Vox Christi erat valde fortis, sonora, penetrans et efficax, qualis esse solet aquarum multarum cum impetu defluentium; ad hoc enim significandum hac aquarum similitudine saepe utitur Scriptura. Haec vox, ait S. Gregorius, Ticonius, Haymo, Seraphinus et Pererius, est praedicatio Evangelii, ita sonora et potens, ut in omnem terram exiverit sonus ejus. Quis maris fremitus cautibus illisi, quae fluminum rapidissimorum confluges, quae Nili catadupa tam longe personarunt? Fuit ergo haec vox « quasi aquarum multarum, » primo, quia instar aquae restinxit sitim rerum temporalium, et refrigeravit aestum concupiscentiae. Secundo, quia abluit maculas peccatorum. Tertio, quia fecundavit terram cordium humanorum, ut fructus virtutum proferant. Quarto, quia multas, imo omnes gentes ad Christum convertit, fecitque ut quique sua voce communiter invocent et laudent Deum: haec enim est musica non octo, sed centum millium vocum, in auribus Dei uti sonora, ita gratissima. Hinc cap. xvii, vers. 15, dicitur: « Aquae multae populi sunt, et gentes, et linguae. » Ita Primasius, Ambrosius, Beda, Anselmus, Richardus, Rupertus, Dionysius et Pannonius. Potest quoque per hanc vocem, cum Ribera, intelligi condemnatio impiorum, puta vox Christi condemnantis impios in die judicii. Sed quia haec significatur per gladium, qui sequitur, hinc melius per hanc vocem accipitur ipsa praedicatio Evangelii. Unde et sequitur narratio de septem Ecclesiis hac voce conversis.
Versus 16: Stellae Septem et Gladius Anceps
16. Et habebat in dextera sua stellas septem. — Primo, multi putant idem esse septem stellas, quod septem candelabra, puta septem angelos, vers. 20, per quos putant septem Ecclesias ipsis commissas significari. Ita Victorinus, Ticonius, Ambrosius, Haymo, Beda.
Secundo, per septem stellas, non septem Episcopos, sed proprie septem angelos, sive spiritus coelestes accipiunt Origenes, homil. 20 in Num.; Hilarius, in Psalm. CXXIV; Nazianzenus, orat. 32; Hieronymus in Matth. xviii, Andreas et alii; quin et Maldonatus in Matth. xviii.
Tertio, per septem stellas et angelos accipient septem dona Spiritus Sancti, sive Spiritum Sanctum septiformem, Victorinus, Seraphinus et Arias Montanus, qui ait has septem stellas esse septem spiritus in divina essentia constantes.
Quarto, Andreas per septem stellas accipit septem rerum gradus, sive res omnes quae in mundo sunt, totamque mundi gubernationem, quae in manu et dextera Christi est.
Quinto, Abbas Joachim per septem stellas accipit, non fixas, sed septem planetas, et singulis accommodat virum aliquem virtute praestantem, qui quolibet seculo orbi praeluxit, v. g. ut prima stella sit Adam; secunda, Noe; tertia, Abraham; quarta, Moses; quinta, David; sexta, Joannes Baptista; septima, Elias, in fine mundi: ita ipse hic ad vers. 20; sed haec omnia vel parerga, vel accommodatitia sunt.
Itaque dico: Certum est has septem stellas esse septem angelos, uti ait S. Joannes, vers. ult. Porro angeli hi sunt Episcopi, ut ibidem patebit. Ubi nota: Angeli, id est Episcopi, in Ecclesia debent esse quasi stellae. Primo, ut quasi stellae, non errantes et planetae, sed fixae, perpetuum et ordinatum habeant motum, morumque omnium debitam compositionem. Secundo, ut sua claritate alios illuminent; hoc est quod ait Paulus Philipp. cap. ii, vers. 15: « In medio nationis pravae et perversae lucetis sicut luminaria in mundo. » Tertio, ut suo calore alios foveant et vivificent. Quarto, ut suis influentiis conservent et vegetent mundum. Quinto, stellae fixae parvae videntur et humiles, sed tamen majores sunt tota terra: talis sit Episcopus et Pastor. Sexto, stellae lucent noctu in medio tenebrarum, sic luceat et Episcopus, praesertim noctu, id est tempore persecutionum et haeresum, uti lucebant hi septem constanter tempore persecutionis Domitiani. Hoc est, quod ait S. Augustinus, lib. I De Sermone Domini in monte, cap. vi: « Calcari non potest nisi inferior; sed inferior non est qui quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen fixus in caelo est. » Vide dicta Gen. cap. xv, vers. 15, et Daniel. cap. xii, vers. 3 et 4.
Hac ratione illud bravium a Daniele xii, 3, sanctis doctoribus promissum accipient: « Qui docti fuerint, fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. » Denique stella vigilantiae et providentiae, quae prima Episcoporum est dos, typum gerit. Hinc in veteri numismate Pertinacis Imperatoris simulacrum cernitur, manibus versus ingentem stellam in caelum sublatis, hoc lemmate, « Providentia Deorum. »
Porro Alcazar hasce septem stellas concipit ut septem gemmas instar stellarum annulis totidem infixas, vel insculptas. Hoc enim congruentius et elegantius videtur; gemmae enim stellarum splendorem referent, et insuper magnas habent virtutes et energias. Sic ait Virgilius, Aeneid. IV:
Stellatus jaspide fulvo ensis erat.
Et Rhodiginus, lib. VI, cap. xii: « Scribit, ait, Damis, sapientum Indorum principem Jarcham tam scite, tamque docte annulos septem compegisse, qui et stellarum septem nominibus essent praesignes, ut Apollonium Tyaneum dono acceptos singulis diebus singulos juxta dierum nomina eis distinguentem, gestasse proditum sit. » Idem refert Philostratus, lib. II, cap. xli.
Pari modo, ait, hae septem stellae erant septem annuli cum totidem gemmis sive stellis: singulae autem gemmae habebant stemma aliquod, sive insigne insculptum, verbi gratia, crucem (quae signum est Dei vivi, ut dicitur cap. vii, vers. 2; aut quatuor animalia, quae sunt divinae providentiae sigillum). Veteres enim annulorum gemmis pro sigillis utebantur: neque ulla erat gemma, quae figura aliqua, seu charactere non esset insignata. Christus enim Episcopos hic maximo honore afficit, dum eos vocat dexterae suae annulos, vel annulorum gemmas. Hinc de Joachim rege, ait Jeremias, cap. xxii, vers. 24: « Si fuerit Jechonias annulus in dextera mea. » Et Eccli. cap. xlix, vers. 13: « Zorobabel quasi signum in dextera manu: sic et Jesus, filius Josedec. » Et Aggaei ii, 24: « Ponam te quasi signaculum. » Sunt in dextera Christi, quia sunt Christi instrumenta in regimine animarum, aeque ac ornamenta, praesertim si suo munere egregie perfungantur.
Addit Alcazar Christum habere in manu stellas fixas; sed tamen alludi hic ad septem planetas, ut per eas significetur discrimen, quod erat inter ipsos Episcopos Asiae. Smyrnensis enim se habebat ut Sol, qui omnia sua virtute superat; Philadelphensis ut Jupiter, ob prosperam fortunam; Sardensis ut Mars, propter audaciam; Laodicensis ut Saturnus, ob ignaviam et pigritiam; Ephesinus ut Mercurius, quia, licet prudens esset, erat tamen remissi ardoris; Pergamenus ut Luna, propter morum inaequalitatem; Thyatirensis ut Venus, propter imprudentem fervorem. Licet Christi intentio sit, ut omnes instar solis effulgeant.
Haec sunt commenta ejus ingeniosa, et erudita magis, quam solida et genuina. Transformant enim stellas in gemmas, imo in annulos, quorum hic nulla est mentio. In his ergo, et magis in aliis ingenium ejus laudo, sed solidius et planius subinde de littera sacrae Scripturae judicium multi requirunt. Itaque simplicius et significantius septem stellas hic proprie accipiemus. Stellarum enim lux fulgentior est, quam gemmarum; eaque apte respondet septem lucernis candelabri, quibus praesunt hae septem stellae. Rursum, stellas proprie, id est fixas, non planetas accipio, uti et alii Interpretes passim.
Moraliter, non soli Episcopi, ait Haymo, sed quivis insignes Evangelii praecones sunt stellae, uti fuit S. Dominicus, cui proinde in fronte visa est stella. Hinc Apocalyps. xii, 1, mulier, id est Ecclesia, dicitur in capite habere coronam stellarum duodecim, puta duodecim Apostolorum, qui Evangelium toto orbe praedicarunt. Hi ergo fuerunt quasi stellae primae magnitudinis, de quibus mystice dicitur Psalm. xviii, 1: « Caeli enarrant gloriam Dei; » et illud Poetae: « Solemque novus nova sidera portant. »
Et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat. — Primo, Ambrosius per gladium accipit fideles validos et electos, qui in fine mundi contra Antichristum pugnabunt. Secundo, Ticonius, Primasius, Aretas, Haymo, Anselmus, Richardus Victorinus et Alcazar per gladium accipiunt verbum Dei, quod Christus per suos praedicatores loquitur, eoque ferit et sauciat corda audientium, de quo Apostolus ait, Ephes. vi, 17: « Assumite gladium spiritus, quod est verbum Dei. » Et Hebr. iv, 12: « Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum. » Et Psalm. cxlix, 6: « Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, etc. — gloria haec est omnibus sanctis ejus. » Concionatores ergo sunt gladii Christi, per quos Christus pugnat et trucidat vitia. Agunt enim ipsi virtute et efficacia non sua, sed Christi, qui vim dat verbis eorum, ut animas convertant.
Verum, quia Joannes hoc verbum Dei intellexit per vocem aquarum multarum jam dictam, hinc amplius per gladium hunc Christi accipiemus sententiam condemnationis, ipsamque condemnationem et punitionem aeternam, qua Christus impios in die judicii efficacissime et dirissime feriet, adigetque in gehennam, sive in mortem secundam. Ita Andreas, Aretas, Rupertus, Beda, Lyranus, Seraphinus et Ribera: ac probatur ex cap. ii, vers. 12: « Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam. » Et vers. 16: « Pugnabo cum illis (Nicolaitis) in gladio oris mei. » Minatur enim impuris haereticis poenam et gehennam. Et cap. xix, vers. 15: « Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes; et ipse reget eas in virga ferrea. » Agit enim de strage gentium infidelium et hostilium, quam Christus faciet in fine mundi; unde ad earum carnes devorandas invitat aves, dicens vers. 17: « Venite ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, tribunorum et fortium, » etc.
Sic Joannes Bohemus, De Gentili ritu in Asia, scribit principem, cum primum accepto diademate rex inauguratur, dicere solitum: « Oris mei sermo, de cetero gladius meus erit. » Sic etiamnum rex Hungariae, cum inauguratur, insidens equo gladium fulgentem vibrat, ac circumducit per quatuor mundi plagas, quasi protestans se eo contra quoslibet regni hostes quaquaversum depugnaturum. Gladius enim a clade dicitur, quasi cladius, quod cladem inferat hostibus, ait Varro. Hinc gladius symbolum est principis, judicis (« non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit, » ait S. Paulus, Rom. xiii, 4) et vindicis.
Hinc consequenter priscis gladius erat symbolum et omen mortis. Ita Helvidio Pertinaci accidit, qui ante triduum quam occideretur, visus est sibi videre hominem a quo gladio infestabatur. Eodem significato formidabilis minitabundusque Galba, cognita Neronis nece, susceptaque Caesaris appellatione, iter ingressus est paludatus, pugione ante pectus e cervicibus dependente, usu togae non prius recuperato, quam omnes qui res novas moliebantur, oppressisset. Testis est Suetonius in Galba, cap. xi. Quid vero libelli duo, qui reperti sunt in secretis Caii Caligulae post ejus necem, in quibus notae nominaque continebantur morti destinatorum? Praescripti enim erant diverso titulo, alterique gladius, alteri pugio nomen erat: per hunc eos, qui clam opprimendi erant, intelligebat; per gladium, quos palam caedere destinasset; moliebatur enim princeps carnificinae deditus electissimum quemque utriusque ordinis interimere, mox Antium, inde Alexandriam commigrare. Ita Suetonius in Caligula, cap. xlix. Hinc et priscis maximum omnium fuit juramentum, « Ventum et acinacem attestari » (acinaces enim Medorum gladii sunt): per hunc quidem interitum aut salutem (in eo enim salutis suae praesidia statuebant); per ventum autem animam, hoc est vitam, interpretantes, quod scilicet tamdiu vivamus, quamdiu halitum et auram vitalem haurimus. Ita Lucianus in Toxari, et ex eo Pierius, hierogl. 42.
Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua, — cum scilicet omnem suam virtutem, id est vim et efficaciam (hanc enim significat Hebraice כוח coach, et Graecum δύναμις, scilicet virtutem, non moralem, sed naturalem, id est vim, robur et energiam) exerit, q. d. Cum sol maxime viget et lucet. Alludit ad Ezech. xliii, 2: « Et terra splendebat a majestate ejus. » Jam primo, Primasius et Ticonius censent Christum hic assimilari soli, quia natus est, et passus, et resurrexit, sicut sol oritur, occidit, et rursum oritur.
Secundo, Andreas, Aretas et Lyranus: Christus, aiunt, est sol, id est spiritualis lux mundi.
Tertio, Anselmus et Thomas Anglicus censent Christum hic sustinere personam fidelium; hos enim comparari soli, ob claritatem gratiae, qua a Deo dotati sunt.
Quarto, Joachim quasi Propheta haec exponit de magna claritate Ecclesiae, qua ait fruituram Ecclesiam in sexta aetate. Hinc contendit ipse, etiam faciem Mosis, quae cornuta apparuit, similem fuisse lunae, Christi vero faciem similem esse soli.
Quinto, Seraphinus censet hoc fulgore Christi repraesentari mirum splendorem Apocalypseos, quae humanae menti videtur esse obscura quasi nox et caligo. Huc accedit Antoninus, qui hunc fulgorem accipit de fulgore Evangelii et mysteriorum fidei.
Sexto, Alcazar censet hunc fulgorem vultus Christi non aliud significare, quam gloriam Romanae Ecclesiae, scilicet religionis ejus decus, imperii majestatem, Doctorum sapientiae claritatem, Religionum regularium institutionem, et quidquid denique ad Ecclesiae Romanae magnitudinem atque praestantiam attinet: qualia sunt tot Martyrum, tot Virginum, tot Apostolorum et Sanctorum triumphi ac trophaea, quae Romae visuntur, idque ut hac gloria recompenset Deus eorum tormenta et probra, quae Romae a Gentilibus Imperatoribus subierunt.
Septimo et genuine, significatur hic gloria corporis Christi gloriosi, qua instar solis splendet nunc Christus in coelo, et qua redimitus apparebit in die judicii: unde in transfiguratione resplenduit facies ejus sicut sol. Ita Ribera. Rursum, significatur hic gloria Sanctorum Christianorum, qua in resurrectione « justi fulgebunt ut sol, in regno Patris, » Matth. xiii, 43. Christus enim hic in prologo quasi praefert schema et argumentum libri. Nam in Apocalypsi, cap. vii et cap. xxi et cap. xxii, et alibi saepe, describitur gloria Beatorum; eam enim certantibus quasi bravium ostentat hic Deus. Ita Ticonius, Ambrosius, Haymo, Rupertus, Pererius et alii. Quocirca Joannes, Apocal. xviii, 1, de Christi angelo, parta jam de impiis victoria plena, per eorum stragem in fine mundi, ait: « Vidi angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a gloria ejus, et exclamavit in fortitudine dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna. » Ubi angelus hanc eamdem gloriam habitu suo praefert.
Denique notat Ambrosius per haec octo Christi symbola significari octo status justorum: primo, per poderem significari sanctos et electos ab Adamo usque ad diluvium; secundo, per zonam significari sanctos post diluvium; tertio, per canitiem sanctos veteris Testamenti; quarto, oculos esse Prophetas; quinto, pedes esse Apostolos; sexto, vox aquarum, inquit, est multitudo Gentium conversarum ad Christum; septimo, gladius erunt electi in fine mundi; octavo, sol erunt Sancti et Beati in coelo. Verum hoc non litterale est, sed mysticum, aut potius symbolicum.
Symbolice, sol est hieroglyphicum Dei et Christi gloriosi. Primo, quia nullum est eorum quae aspectu sentiuntur, praeclarius, admirabilius et illustrius divinae virtutis, gloriae et magnificentiae speculum, quam sol.
Secundo, Deus est immensus, uti sol est maximus; terrae enim marisque globum in sua magnitudine continet centies et sexagies: longe ergo et stellas omnes quantitate superat. Haec autem magnitudo ei congruit propter ingentem lucem, quam toti terrae, aquae, aeri coelisque omnibus communicat. Ejus enim est ubique tenebras fugare, omniaque suis radiis collustrare; quocirca omnia sidera simul juncta tantam lucem non efficiunt, quantam unus sol; quin et omnia luce solis perstringuntur et occultantur. Talis est natura Dei, ac gratia Christi, scilicet maxima et immensa, ideoque obscurans omnem gratiam omnium angelorum et hominum.
Tertio, quia sol cum luce simul et calorem producit, quo omnia calefacit, fecundat, vivificat. Quocirca ab Eccli., cap. xliii, vers. 2, sol vocatur « vas admirabile Excelsi; » causam subdit: « In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? Fornacem custodiens in operibus ardoris; tripliciter sol exurens montes, » q.d. Est qui insufflat fornacem et accendit, ad urenda opera et vasa conflatoria: at sol triplo magis montes calefacit et adurit, « radios igneos exsufflans, » emittens, ejaculans, « et refulgens radiis suis obcaecat oculos. Magnus Dominus qui fecit illum. »
Quarto, sol dicitur, quod unus et solus sit in mundo, vel quod solus cum est exortus, obscuratis omnibus aliis astris, appareat, ait Cicero, lib. II De Natura Deorum. Ita unus est Deus in mundo, unus Christus in Ecclesia.
Quinto, sicut sol lunam aliasque stellas illuminat: ita et Christus Ecclesiam omnesque fideles, praesertim Episcopos: unde hic dicitur in dextera habere septem stellas, id est septem Episcopos, quos docet et regit.
Sexto, sol est pulcherrimus, sive jubar, sive rotunditatem, sive molem, sive motum, sive alia spectes, ac videtur esse oculus mundi, qui sine eo esset plane caecus et tenebrosus. Sic et Deus, ait Poeta, est ἥλιος ὃς πάντ' ἐφορᾷ, καὶ πάντ' ἐπακούει, est sol qui omnia videt, et omnia audit.
Septimo, sol velocissime, puta 24 horis, totum coeli circulum conficit et circumcurrit; et qualibet hora tantum spatii obit, ac si avis septies totam terram circumvolaret. Hic quotidie omnes mundi plagas lustrat, illustrat, calefacit et vegetat. Unde a Poetis vocatur almus, aureus, auricomus, candidus, flammeus: ita et velocissimus est Deus et Christus, qui celerrime per Apostolos totum orbem lustravit et convertit. Quocirca de eo canit Psaltes, Psalm. xviii: « In sole posuit tabernaculum suum (unde Manichaei solem adorarunt, putantes eum esse tabernaculum, imo corpus Christi); et ipse tanquam sponsus (sol enim mane exoriens, roseus procedit et pulcher, quasi sponsus) procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus. » Christus enim quasi sol oriens ex alto, mundum celerrime illuminavit, et Dei amore calefecit; unde quasi gigas de coelo descendit et cucurrit, quia natus est, crevit, docuit: mox passus est, resurrexit, ascendit, ait S. Augustinus ibidem, misit Spiritum Sanctum, convertit orbem. Thalamus ejus fuit uterus B. Virginis, ait S. Chrysostomus, tabernaculum est Ecclesia.
Octavo, sol in medio est planetarum et mundi; unde « medius operum sol » vocatur a Statio, lib. V Thebaid.: Sol medius operum summo librabat Olympo Lucentes, ceu staret, equos. Ita et Christus ait se esse in medio fidelium et Ecclesiae.
Nono, sol facit diem, menses et annos, eosque suo motu describit. Unde Virgilius, III Aeneidos: Magnum sol circumvolvitur annum, Hinc sol decedens crescentes duplicat umbras, ait idem Eclog. 2.
Hinc rursum, sol laetitiae et felicitatis est symbolum et causa, unde ait Poeta: Dulces et candidi soles fulsere mihi, id est fortunatus fui, ideoque laetus. Et Martialis, lib. X: Felices, quibus una dedit spectare coruscum Solibus Arctois sideribusque ducem. Ita Christus sua gratia parit menti diem, laetitiam, felicitatem et beatitudinem aeternam.
Decimo, sol, solisque radii purissimi sunt, de quibus Martialis, lib. VIII: Hybernis objecta Notis specularia puros Admittunt soles, et sine faece diem. Ita Deus est ipsa per essentiam puritas, et Christus qua homo purissimus est, utpote natus ex Virgine, et conceptus de Spiritu Sancto.
Undecimo, apud Veteres celebris fuit solis mensa. Erat is locus in Aethiopia, apparatis epulis semper refertus; et quia ut libet (inquit Pomponius) vesci volentibus licet, solis mensam appellant: et quae passim apposita sunt, affirmant nasci subinde divinitus. Ad quem locum Severus Imperator cum venisset Alexandriam, rei fama permotus, profectus est. Verum haec mensa vel fabulosa est, vel symbolica. Quocirca Rhodiginus, lib. XXIX, cap. IV, ait solis mensam adagio dici divitum hominum domos, omni rerum copia affluentes, quae inopum necessitatibus et alimentis patent, et exponuntur. Talem mensam vere proponit nobis Christus in Eucharistia, ac Deus in tot beneficiis, quibus singulis momentis nos afficit, pascit, vegetat, tutatur, omniaque sua dona elargitur. Quocirca S. Dionysius Areopagita, lib. De Divin. Nomin., cap. ii, solem facit evidentem et expressam divinae bonitatis imaginem, tum quia sol non cogitatione aut electione, sed eo ipso quod est, illuminat omnia, quae pro modo suo participationem lucis admittunt: ita divinum bonum ipsa sua substantia, omnibus quae sunt, pro captu cujusque, suae bonitatis injicit radios. Et cap. v, tradit causam: Quia sicut sol unus cum sit, sensibilium tamen rerum substantias et qualitates, uniformem infundendo lucem, renovat, nutrit, servat, perficit, discriminat, conjungit, refovet, fecundat, cum aliis plurimis admirabilibus operationibus, quas ibi commemorat: sic Deus operatur omnia in omnibus. Porro solis magnitudinem ac perfectionem admirantes homines, divino honore ac cultu eum adoraverunt, quales fuerunt Aegyptii ac Phoenices, qui lapidem nigrum concavum habebant, superius angustum, inferius vero amplum, ut dicit Herodotus, quem e coelo se accepisse jactabant, ac veram solis imaginem esse affirmabant. Megarenses autem, ut de eis scripsit Alexander Neapolitanus, quamdam rotundam petram, sed planam, in alto baculo figebant, quam tanquam solis imaginem adorabant. Apud Persas etiam sol pro magno Deo habebatur, cujus statua caput leonis habebat, ut significaret majorem vim habere in signo leonis, quam in aliis totius Zodiaci. Talibus enim caeci, et a veritate alieni, homines honoribus creaturam illam admirabilem afficiebant. Quod dum populo suo praecavendum desiderat ipse Deus, ne in errorem similem incidant, advertendum per Moysen curavit: « Ne forte, inquit, elevatis oculis ad coelum, videas solem, lunam et omnia astra coeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub coelo sunt. »
Versus 17: Cecidi ad Pedes Eius Tanquam Mortuus
17. Cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus, — non tam ex reverentia, ut volunt Ambrosius, Joachim et Pannonius, quam ex ingenti pavore, quasi exanimatus, ob tam augustam et terribilem visionem Christi gladium ore vibrantis, et voce horribili detonantis. Idem contigit Danieli, cap. x, vers. 9, et Apostolis in transfiguratione Christi, Matth. xvii, 6. Unde occurrens et erigens eum Christus, ait: « Noli timere: » ita Andreas, Aretas, Rupertus et alii.
Mystice, significabatur hoc Joannis casu acerbitas persecutionum, quas in Apocalypsi Christus Joanni revelavit, quae tantae fuerunt, ut fideles viribus et animo in iis defecissent, nisi Christus eos corroborasset.
Et posuit dexteram suam super me, — q.d. Erexit me prae timore et stupore collabentem, roboravit et confirmavit. Sic Daniel, cap. viii, vers. 18: « Collapsus sum, inquit, et tetigit me, et statuit me in gradu meo. »
Dicens: Noli timere, ego sum primus et novissimus, — q.d. Ego sum Deus et homo; qua homo enim, fuit Christus novissimus virorum, ut ait Isaias, cap. 53. Ita Aretas, Rupertus et Pannonius. Secundo, Richardus, Thomas et Ribera, to novissimus exponunt, q.d. Ego sum judex futurus in novissimo mundi die.
Verum dico haec duo esse epithetum Dei, q.d. Ego sum α et ω, sum principium et finis. Id ita esse patet, tum ex dictis vers. 8, tum ex Isaiae cap. xliv, vers. 6, et cap. xlviii, vers. 12, unde haec verba sumpsit Joannes. Deus enim apud Isaiam probat et asseverat suam deitatem, eamque idolis adimit dicendo: « Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus. »
Quocirca recte ex hoc loco Christi divinitatem probat S. Athanasius et alii scribentes contra Arianos. Unde Ambrosius exponit: Propterea dicitur primus, quia est auctor omnium, et propterea novissimus, quod omnia concludat. Rursum, Christus dum ait: « Ego sum primus et novissimus, » significat se opus Ecclesiae a se inchoatum, per quascumque tribulationes et persecutiones, quales jam erant Domitiani, promoturum et perfecturum; ut fideles in iis non animo cadere, sed magnanimi et constantes esse debeant, utpote securi quod Christus, qui est primus et novissimus, eis tam finem, quam initium definiet et dabit; Ecclesia vero, quasi templo suo, sicuti dedit initium, ita et daturus sit culmen et consummationem. Ad hunc enim sensum verba haec usurpat Isaias, cap. xlviii, dicens: « Ecce ego excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis; propter me faciam ut non blasphemer, et gloriam meam alteri non dabo; ego ipse primus, et ego novissimus. » Unde Ambrosius exponit: « Primus, quia per ipsum omnia; novissimus, quia per ipsum resurrectio. »
Versus 18: Fui Mortuus et Ecce Sum Vivens
18. Fui mortuus, et ecce sum vivens, — q.d. Sicut ego ex morte gloriosus surrexi, ita faciam ut Ecclesia ex tribulationibus, quibus videtur obrui et sepeliri, gloriosa resurgat, triumphet, crescat, et longe lateque dominetur. Hoc enim mea morte merui, ideoque hujus rei typum et specimen in mea morte et resurrectione orbi exhibui. Hujus rei pulchram figuram exhibuit Deus Moysi, dum ei apparuit in rubo, qui ardebat, sed non comburebatur. Sic enim persecutionibus ardet Ecclesia, sed non comburitur, quia Deus in ea latens, eam servat et protegit. Vide ibi dicta.
Et habeo claves mortis et inferni. — Primo, aliqui sic exponunt, q.d. Habeo potestatem dimittendi peccata, sicque hominem liberandi a morte et inferno, eaque obstruendi, atque hanc potestatem communicavi Ecclesiae. Ita Ticonius, Primasius, Beda et Rupertus.
Secundo, alii, q.d. Habeo potestatem hostes meos et Ecclesiae, morte et gehenna puniendi, eosque, aeque ac diabolum in morte et inferno concludendi, uti eos concludam in fine mundi. Ita Andreas et Richardus Victorinus.
Tertio, alii, q.d. Habeo potestatem a morte excitandi, et ex inferno liberandi. Ita Lyranus et Ribera. Rursum, habeo potestatem vitae et mortis, vivificandi et occidendi. Ita Aretas et Pererius.
Quarto, alii, q.d. Habeo potestatem diabolum, qui est auctor et praeses mortis et inferni, judicandi et condemnandi. Ita Primasius.
Quinto, alii, q.d. Possum vitam gratiae conferre, mortem peccatis inferendo. Vice versa, possum homines sempiternae morti et inferno addicere. Ita Viegas.
Sexto, alii, q.d. Possum morti, id est daemoni ad tentandum homines habenas laxare, vel contrahere; possum cohibere eum ejusque ministros, ut tentatio non sit major, quam ut fideles possint sustinere; imo possum facere, et reipsa faciam ut ipsa vestra tentatio et tribulatio sit medium ad majorem Ecclesiae et cujusque vestrum gloriam et sublimitatem. Ita Haymo, Anselmus et Alcazar.
Septimo et aptissime, Christo, non ut Deus, sed ut homo est, dantur claves mortis et inferni. Haec enim duo quasi valla Christianis objiciebant Judaei et Gentiles, ut eorum fidem in Christum expugnarent, nimirum minabantur quod traderent eos morti, et per mortem mitterent eos in infernum, nisi fidem Christi abnegarent. Hisce ergo occurrit et succurrit Christus, dicens se non tantum posse illa dejicere, indeque liberare, sed utriusque esse herum et dominum; se enim habere plenum imperium et dominatum in mortem et infernum, illaque Christo quasi domino suo per omnia obsequi, nec quemquam invadere, nisi ex Christi nutu et imperio: ac vicissim reddere eos, quos captos tenent, ac vitae restituere mox ut Christus jusserit. Hoc est enim quod dicitur cap. xx, vers. 13: « Mors et infernus dederunt mortuos suos. » Ubi nota secundo, mortem et infernum in Apocalypsi per prosopopoeiam, quasi duas personas in comoediam induci, quae Ecclesiae et Christianis necem et excidium minabantur, Mors enim inducitur quasi praevia, et occidens; infernus vero subsequens, et devorans eos quos mors occidit: unde mors inducitur quasi sagittas vibrans, infernus quasi fauces hiantes pandens, et occisos deglutiens. Nam eorum corpora in sepulcris, animas vero in imis terrae visceribus constrictas detinet. Hinc ait Sapiens, Proverb. i, 12: « Deglutiamus eum, sicut infernus. » Et Isaias, cap. v, vers. 14: « Dilatavit infernus animam suam, » quasi Cerberus triceps tres fauces et tria guttura pandens. Hic est enim Gentilium Pluto, mortuorum devorator. Sensus ergo est, quasi dicat: Domitianus et Gentiles tyranni, aeque ac judaei, minantur vobis, o Christiani, ob fidem in me, necem, quodque per eam e vita vos exturbabunt, et ad inferos mittent: minantur, quin et reipsa faciunt; at nec ipsos, nec ipsa metuite: ego enim habeo claves mortis et inferni, ego sum plenus eorum Dominus; ac proinde sicut ego a morte et inferno triumphans resurrexi, ita quoque possum, cui volo, vitam dare et reddere, vel eripere; ac praesertim mortuos et occisos pro me meaque fide possum resuscitare, et de facto resuscitabo ad gloriam et vitam beatam. Quinimo faciam ut mors et infernus, quae obiter ad horam vos perstringunt, quasi ministri mei convertantur et grassentur in vestros persecutores, eisque veram et aeternam mortem ac gehennam inferant. Christianorum enim, praesertim Martyrum, mors, potius est transitus ad vitam: impiorum vero mors est transitus ad mortem aeternam, ejusque exordium et inchoatio. Ita Pannonius, Alcazar et alii.
Versus 19: Scribe Ergo Quae Vidisti
19. Scribe ergo quae vidisti (hoc cap. i), et quae sunt (quae scilicet nunc fiunt in Ecclesia, puta (20) sacramentum, graece μυστήριον, id est arcanam significationem: est metonymia) septem stellarum. — Ita Ambrosius, Rupertus, Anselmus, Ribera et Pererius, q.d. Scribe visionem hujus capitis et ejus explicationem. In hac enim quasi in prologo summatim continetur et repraesentatur tota Apocalypsis, puta « quae sunt, » id est praesens status Ecclesiae, « et quae oportet fieri post haec, » tum statim sub Trajano aliisque Imperatoribus persecuturis Ecclesiam, tum maxime sub finem mundi.
Nota: Alia ratione visiones aenigmaticae et symbolicae, alia Sacramenta novae legis vocantur mysteria, sive sacramenta. Illa enim vocantur mysteria et Sacramenta, quia res sacras supernaturales et mysticas arcane significant: sunt enim ipsa quasi imagines, quarum totum esse est significare et repraesentare res ipsas, sicut imago Caesaris non est aliud, quam pictura vel similitudo repraesentans Caesarem. Haec vero ita vocantur, quia res sacras et significant, et simul exhibent; non enim sunt inania, uti vetera, sed efficacia, utpote Christi. Cum enim in baptismo dicit sacerdos: « Ego te baptizo, » non tantum dicit, quod baptizando corpus significet se baptizare, id est abluere, animam; sed quod, sicut hoc significat, ita et reipsa efficiat. Sic in Eucharistia cum in persona Christi ait: « Hoc est corpus meum, » significat sub speciebus panis et vini non tantum repraesentari, sed et vere adesse ac latere corpus Christi, sicut per fumum significatur latens ignis sub fumo.
Versus 20: Sacramentum Septem Stellarum
20. Septem stellae, angeli sunt septem Ecclesiarum. — « Angeli, » id est Episcopi, ut patet cap. seq., vers. 1, 8, 12, 18. Ibi enim scribit Angelo, id est Episcopo, Ephesi, Smyrnae, Pergami, Thyatirae, etc., eosque muneris Episcopalis neglecti arguit, monet et instruit.
Perperam ergo Origenes, homil. 20 in Numer., et homil. 35 in Lucam, ac ex eo S. Hieronymus in cap. vi Michaeae, sub initium, proprie hic angelos accipiunt. Angeli enim, inquiunt, versantur in periculo, et nisi nos bene custodiant, non videbunt faciem Patris. Sed haec est haeresis Origenis, cujus verba transcribere solet S. Hieronymus, etiam si ipse ea improbet, uti ipse se purgat Apolog. 1 Contra Rufinum. Praemittit ergo Joannes Apocalypsi suae, septem epistolas ad septem Episcopos et Ecclesias Asiae suae, ut ex iis discant quem fructum ex Apocalypsi capere, quid in moribus suis corrigere, quid perficere debeant; ac vicissim epistolis subjungit suam Apocalypsin, ut ex ea ipsos incitet ad mores suos corrigendum et perficiendum. Ita Alcazar.
Nota: ex Apocalypsi Ecclesia Romana accepit multos ritus et caeremonias. Ita ex hoc loco accepisse videtur olim septem Cardinales Episcopos in basilica Lateranensi, cujus Episcopus proprius et germanus est Pontifex Romanus. Docet id diserte B. Petrus Damianus, cujus verba recitavi Zachar. iii, vers. 9. Quisque horum septem Episcoporum, suo die per septimanam, jugiter Missam celebrabat in altari majori basilicae Lateranensis, uti habent Annales Romani.
Porro Episcopi dicuntur Angeli, primo, quia sunt internuntii Dei ad populum. Unde Malachiae ii, 7, dicitur: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est. »
Secundo, quia ut angeli debent homines purgare, illuminare et perficere: hoc enim est eorum officium. S. Dionysius, cap. iv Caelestis Hierarch., docet coelestes illos spiritus appellari angelos, « eo quod eis primo insit divina illustratio, ac per eos ad nos veniat. » Quod mirifice quadrat in sacerdotes et Episcopos; nam, ut ait S. Hieronymus in illud Malach., cap. ii: Angelus Domini exercituum est, « Angelus, id est nuntius, sacerdos Dei verissime dicitur, quia Dei et hominum sequester est, ejusque ad populum nuntiat voluntatem. » Talis erat ille angelus, qui dicebat II Cor. cap. v, 19: « Posuit in nobis verbum reconciliationis: pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. » Sunt ergo sacerdotes quasi annuli Dei signatorii, qui quam in se figuram suis moribus expressam continent, eamdem quasi in mollissima cera populo imprimunt, juxta illud Jerem. xxii, 24: « Annulus in manu dextera mea. » Quocirca castissimi et purissimi debent esse instar angelorum, ut eamdem puritatem in fideles transfundant. Idem censuerunt Gentiles. Quaerit Plutarchus in Problem. Rom. cap. cxi, cur sacerdotes non modo caprea abstinere, sed ne eam quidem contingere juberentur: causamque affert, ut horrorem in libidinem, cujus symbolum est caprea, indicarent. Magis mirum est quod scribit Gellius, lib. X, cap. xv, nefas fuisse sacerdoti tangere imo nominare hederam, quia scilicet hedera arcto illo complexu, nescio quid lasciviae prae se fert. Vide Tiraquellum, leg. xv Connubiali, num. 118. Hinc Exodi xxviii, 17, smaragdo qui erat in Rationali Pontificis, fuisse inscriptum nomen et tribum Levi, quae sacerdotalis erat, ad repraesentandum ejus pudicitiam, cujus symbolum est smaragdus, censet ibidem Abulensis; licet verius sit smaragdo inscriptum fuisse nomen Judae, ut ibidem dixi.
Tertio, quia caste, sancte et angelice vivere, et quasi angeli inter homines, imo inter bruta versari debent, uti ait S. Chrysostomus. Vide S. Dionysium, Eccles. Hierar., cap. xii, et Alcazar, Apoc. cap. iv, ubi per Seraphim, quos vidit Isaias VI, ad litteram intelligit Apostolos et Episcopos; licet verius sit eos tropologice tantum intelligi, uti ostendi Isaiae, cap. vi.
Talis angelus fuit S. Wilibaldus, primus Episcopus Eystettensis, qui « neglector exstitit suae quietis, refuga propriae voluntatis, appetitor laboris; patiens objectionis, impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia; humilis ad merita, superbus ad vitia. » Ita habet ejus Vita scripta a Philippo, Episcopo Eystettensi, quam edidit noster Gretserus, cap. xxxvi, ubi et de eodem subdit: « Nulla sibi ex omnibus propensior cura, quam ut Deo in lectione atque sermone, aut cum Deo in oratione loqueretur: qui maceratum corpus continuis jejuniis habens, studebat de persecutore generis humani inimico longo triumphare martyrio; ut de eo dici possit illud S. Ambrosii: Plus currit in certamine confessor iste sustinens, quam martyr ictum sufferens, mucrone fundens sanguinem. » Sancte mortuus est anno Domini 781, cum 36 annis quasi Episcopus rexisset Ecclesiam Eystettensem, quam ipse fundavit.
Nota: Hi angeli sunt in dextera Christi. Primo, quia in digniore gradu in Christi Ecclesia ab eo sunt constituti. Ita Anselmus et Aretas. Secundo, quia a Deo prae caeteris proteguntur, conservantur et foventur. Vide dicta vers. 16; ideoque habent angelum altioris ordinis, a Deo sibi ad Ecclesiae regimen destinatum. Vere et prudenter nuper Episcopus Atrebatensis in Belgio, cuidam petenti quamdam dispensationem, allegantique se consuluisse Doctores, illosque asserere Episcopum posse in hoc casu cum eo dispensare, respondit: « Doctores habent angelum Doctoralem, ego habeo angelum Episcopalem. Hic mihi dictat, esto possim dispensare, non tamen debere, nec decere. Ergo non dispensabo. » Nimirum « divinatio in ore regis (Episcopi), in judicio non errabit os ejus. »
Moraliter, disce hic quanta sit dignitas et sublimitas status Episcopalis. Episcopi enim hic vocantur « Stellae, et angeli dexterae Christi. » Rursum, vocantur « Principes Dei, et principes sanctuarii. » Ita enim vocantur 24 pontifices, sacerdotibus Aaronicis praepositi, qui erant typi et forma Episcoporum, I Paral. xxiv, 5 et 18. Tertio, Episcopis proprie dicitur illud I Petri ii, 9: « Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. » Et illud Psalm. lxxxi, 6: « Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes. » Quarto, Concilium Tridentinum ait, Episcopatum esse « munus angelicis humeris formidabile. » Rursum, sicut S. Petro succedit Summus Pontifex, ita aliis Apostolis succedunt Episcopi. Ipsi ergo nunc in Ecclesia sunt Apostoli Christi; Apostolicam ergo Apostolorum vitam, doctrinam et zelum imitentur. Quinto, S. Ignatius ad Philadelph., hac gradatione hierarchiam in Ecclesia docet: « Principes obediant Caesari, milites Principibus, Diaconi Presbyteris sacrorum praefectis; Presbyteri, Diaconi et reliquus Clerus una cum populo universo, militibus, Principibus et Caesare, ipsi Episcopo pareant, Episcopus Christo, et Christus Patri. » Idem ad Smyrnenses: « Omnes Episcopum sequimini, ut Christus Patrem. » Et inferius: « Laici Diaconis subjiciantur, Diaconi Presbyteris, Presbyteri Episcopo, Episcopus Christo, ut ipse Patri. » Et rursum: « Quomodo ultionem evadere poterit, qui praeter Episcopum (contra Episcopi voluntatem et jussa, invito Episcopo) aliquid egerit? Sacerdotium enim est summa omnium bonorum, quae in hominibus consistunt, quod si quis inhonoraverit, Deum inhonorat, et Dominum Jesum Christum primogenitum totius creaturae, et solum naturae principem, ac sacerdotem Dei. »
Hinc secundo, discant Episcopi quanta sit eorum obligatio, tum ut sanctitate Ecclesiae praeluceant, tum ut sua vigilantia et prudentia mores improborum corrigant, et probos in virtute promoveant. Audiant S. Chrysostomum, hom. 38 in Matth.: « Si stomachus sanus est, totum corpus validum est: ita si sacerdotium integrum fuerit, tota Ecclesia floret; si autem corruptum fuerit, tota Ecclesia marcida est. Cum ergo videris populum indisciplinatum et irreligiosum, sine dubio cognosce, quia sacerdotium ejus non est sanum. » Hinc Chromatius in cap. vi Matth.: « Episcopus, ait, est quasi oculus Ecclesiae corpus illuminans: si ergo lumen, quod in te est, o Ecclesia, tenebrae sint, tenebrae corporis quantae erunt? » Et S. Hieronymus, Contra Lucifer.: « Ut sal, inquit, omnem cibum condit, ita mundi et Ecclesiae totius condimentum est Episcopus; qui si infirmatus fuerit per haeresim, libidinem, etc., a quo alio poterit condiri, cum ipse fuerit omnium condimentum? » Idem epist. 43: « Tanta, ait, debet esse conversatio et eruditio Pontificis, ut omnes motus, gressus, et universa ejus opera notabilia sint, veritatem mente concipiat, et eam toto habitu resonet et ornatu, ut quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit populorum. » Idem ad Heliodorum Episcopum, monens eum ne nimis lugeat mortem Nepotiani nepotis sui: « In te, ait, omnium oculi diriguntur; domus tua et conversatio quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae; quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur; aut qui imitari, cogantur delinquere. » Idem ad eumdem: « Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, jam cum Christo regnantium; ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum de loco moveat. »
S. Gregorius in Pastorali: « Ab imperitis, inquit, pastorale magisterium quanta temeritate suscipitur, cum sit ars artium regimen animarum! et tantum debet populi actionem actio transcendere Praesulis, quantum distat a grege vita pastoris. » Rursum: « Lux gregis est flamma pastoris. » Legant Episcopi et Pastores vitam S. Martini, Nicolai, Ambrosii, Augustini, Basilii, Chrysostomi, Borromaei et aliorum Ecclesiae Praesulum. Nihil enim ita spiritum illuminat, delectat, movet et excitat ad vitam sanctam, et in suo gradu perfectam, atque similium Sanctorum vitae et exempla, uti reipsa multa, et multorum experientia didici, et in dies disco.