Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput II


Index


Synopsis Capitis

Joannes jussu Christi scribit, primo, Angelo Ephesi, ut primam charitatem collapsam reparet: ni faciat, minatur quod amovebit candelabrum ejus; si faciat, promittit ei lignum vitae. Secundo, vers. 8, Angelo Smyrnae, ut sit constans in fide et virtute usque ad mortem, promittens ei coronam vitae. Tertio, vers. 12, Angelo Pergami, ut fortiter se opponat Nicolaitis, minans eis gladium, et promittens ei manna absconditum, et calculum candidum. Quarto, vers. 18, Angelo Thyatirae, ut resistat Jezabeli docenti fornicari et vesci idolothytis, promittens ei potestatem super gentes, et stellam matutinam.


Textus Vulgatae: Apocalypsis 2:1-29

1 Angelo Ephesi ecclesiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: 2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: 3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. 4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. 5 Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. 8 Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe: Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: 9 Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. 10 Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. 12 Et angelo Pergami ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam: 13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. 14 Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari: 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. 16 Similiter poenitentiam age: si quo minus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. 18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco: 19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. 20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. 21 Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret: et non vult poenitere a fornicatione sua. 22 Ecce mittam eam in lectum: et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint. 23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, 24 et ceteris qui Thyatirae estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: 25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam. 26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.


Versus 1: Angelo Ephesi Ecclesiae scribe

1. Angelo Ephesi Ecclesiae scribe. — «Angelo,» id est Episcopo, uti dixi cap. 1, vers. 20.

Ephesus, nobile emporium et metropolis Asiae minoris, Amazonum fuit opus. Ab iis enim conditam esse tradit Justinus, lib. II, et Plinius, lib. V, cap. xxix, licet Pherecydes, et ex eo Strabo, ab Antiocho, Codri Atheniensium regis filio, extructam tradant. In hac celeberrimum fuit Dianae templum, a tota Asia ducentis annis aedificatum. Ephesi praedicavit Paulus ibique Timotheum Episcopum constituit. Unde et ejus ad Ephesios exstat epistola, scripta 38 annis ante hanc Apocalypseos.

Nota: Haec est prima Christi epistola, quam Episcopo Ephesi, et per Episcopum scribit toti Ecclesiae, ut patet cap. 1, vers. 7, 11, 17, 24, ubi dicitur: «Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.» Hinc moraliter Alcazar censet in hisce septem Episcopis notari septem conscientiarum genera inter Episcopos, aliosque fideles quoslibet. Primum genus, est improborum, qui audacter in scelera ruunt. Secundum, tepidorum. Tertium, eorum qui probatae sunt virtutis. Quartum, eorum qui in virtute imbecilles sunt, sed a Deo proteguntur, ac a tentationibus liberantur. Quintum, lassorum, eorum scilicet, qui ob lassitudinem in via Dei nonnihil retrocedunt. Sextum, timidorum. Septimum, imprudentium. Unde hos septem Episcopos comparat septem planetis. Sardensis enim erat ut Mars, audax et praeceps ad malum. Laodicenus ut Saturnus, piger ac segnis. Smyrnensis velut Sol, virtutis eximiae, et omnia nubila superantis. Philadelphius imbecillior, sed prosperioris fortunae, ut Jupiter. Ephesinus erat velut Mercurius, bonus et prudens, sed lassus, indeque remissi ardoris. Pergamenus ut Luna, timidior: nam luna timorem creditur indere iis quibus dominatur. Thyatirensis sicut Venus, imprudenter fervidus.

Itaque has septem Epistolas esse velut septem Christi Pontificis summi decretales, quibus totum coeleste Jus Canonicum, doctrina scilicet ad mores spectans, summa comprehenditur, per quam hominum conscientiae informentur, et in vera sanctitate proficiant. Hos ergo septem Episcopos Deum, quasi septem specula fidelibus constituisse, ut in iis quisque suam conscientiam et vitae rationem possit contemplari, eamque vel corrigere, dirigere et perficere. Symbolice et prophetice, Petrus Galatinus hic censet hisce septem Christi epistolis significari septem status et vicissitudines Ecclesiae sibi invicem ex ordine successuras, quas ipse enarrat.

Quaeres quis fuerit hic Angelus, id est Episcopus, Ephesi? Respondet Lyranus communem esse sententiam, fuisse S. Timotheum, ad quem S. Paulus scripsit duas epistolas. Negat tamen id Ribera, ut et ipse Lyranus: Quia, inquiunt, Timotheus fuit vir sanctissimus: hic autem Episcopus Ephesi valde a Christo redarguitur. Verum idipsum asserunt Aureolus, Viegas, Alcazar, Pererius hic, Magalianus prooemio in epistol. ad Timotheum, et Baronius. Idque satis ex Chronologia evinci potest; nam hoc tempore non alius fuit Episcopus Ephesi quam S. Timotheus: nam S. Paulus scripsit epistolam ad Timotheum, quasi ad Episcopum Ephesi, anno Christi 57; haec autem scripsit Joannes anno Christi 97. Timotheus vero obiit Episcopus Ephesi, anno Christi 109, qui fuit decimus Trajani. Tunc enim successit ei in episcopatu Ephesino Onesimus, quem Philemoni scribens commendat S. Paulus. Unde eodem anno Christi 109, scribens ad Ephesios S. Ignatius, post Timotheum meminit Onesimi, tanquam jam recentis eorum Episcopi. Errant ergo, qui ex Metaphraste contendunt Timotheum ante haec tempora sub Domitiano occisum esse. Nam post haec tempora S. Dionysius Areopagita plerosque suos libros scripsit, et inscripsit huic Timotheo. Ad argumentum Riberae respondebo vers. 4.

HAEC DICIT QUI TENET SEPTEM STELLAS. — De quibus dixi cap. 1, vers. ult. Hinc incipit epistola Christi ad Episcopum Ephesinum, et sub ejus persona ad quemvis Pastorem et Praelatum, imo ad quemcumque fidelem, qui in pristino charitatis ardore refrixit. Unde ut eum excitet et inflammet, initio ei in memoriam revocat vocationem et celsitudinem gradus sui, q. d. Memento te vocatum esse a Christo, ut sis stella et lux mundi; cura ergo ut splendore et fervore tuo mundo praeluceas, memento te esse in dextera Christi, Christum in te jugiter oculum intendere, velle te uti, quasi instrumento et face ad illuminandam Ecclesiam, ac convertendum Gentes. Vide ergo ne opus Christi impedias, vide ne Ecclesiae fulgorem obscures, vide ne sis causa, cur multae animae per te salvandae, tua tepiditate et segnitie pereant; has enim a te reposcet Christus. Quocirca ita age, ita vive, ita ferve, ut per te omnes glorificent Patrem qui in coelis est, ut infideles et impios ad Christum traducas, tepidos accendas, strenuos et fervidos magis inflammes. Imitare Paulum dicentem: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?» II Corinth. cap. 11, vers. 29.


Versus 2: Scio opera tua et laborem

2. Scio opera tua et laborem. — Vide laudes hujus Episcopi apud Pererium, disp. 3 et 4.

Moraliter suo exemplo docet nos Christus, ut reprehensionem vitii laude virtutis temperemus, ne nimis acerba accidat; sicut medici pilulas circumliniant saccharo. Audi Rupertum hic: «Notanda, inquit, dispositio sermonis quam artificiosa sit. Et priusquam emitteret auctoritatem reprehensionis, quae laudanda erant, collaudavit; et post, ubi corripuit atque minas intentavit, rursus quod laudandum erat, laudavit. Ita reprehensionis amaritudinem, ne nimis offenderet atque exterreret, collaudationis dulcedine circumlinivit.» Eamdem moderationem tenuit Christus Dominus in femina illa Samaritana arguenda. Nam imprimis ejus in loquendo veritatem commendavit: «Bene dixisti,» inquit, «quia non habeo virum,» Joan. iv, 18. Deinde ejus in vivendo intemperantiam reprehendit: «Quinque viros,» inquit, «habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir.» Tandem quasi non satis fuerit ejus veritatem semel commendasse, iterum commendat: «Hoc vere dixisti.» Subdit Rupertus: «Magnum hoc, inquit, et digne imitandum est magisterium spiritus Dei: corripere quidem ea, quae emendatione indigent; sed inter corripiendum, et prius, et posterius collaudare, si qua bene dicta sunt, vel acta ab eo qui in aliis corripitur: quatenus quoad fieri potest, teneatur benevolus; et non refugiat confusus, aut exterritus, audire non sustinens peccatoris animus.»

ET TENTASTI EOS, QUI SE DICUNT APOSTOLOS ESSE, ET NON SUNT, — examinasti, explorasti et redarguisti eos qui mentiuntur se esse Apostolos, cum sunt pseudoapostoli.


Versus 3: Et sustinuisti propter nomen meum

3. Et sustinuisti propter nomen meum (persecutiones et varias tribulationes), ET NON DEFECISTI. — Graece οὐκ ἐκοπίασας; κοπιᾶν enim significat et laborare simpliciter, et in actu perfecto ita laborare, ut in labore deficias et succumbas. Priori modo accipitur versu praecedenti: «Scio opera tua et laborem,» graece κόπον; posteriori modo capitur hoc loco. Quanquam Petrus Faber, lib. II Agonist., cap. viii, probabiliter suspicetur in Graeco hic esse mendum, et pro ἐκοπίασας legendum κέκμηκας. Non enim videtur Apostolus κόπος aliter hoc versu, aliter versu praecedenti accipere. Unde et Aldinus codex novi Testamenti editus Venetiis anno 1518, et Roberti Stephani editus Parisiis anno 1546, et Basileensis anno 1565, et Lugdunensis anno 1571, sic legunt: καὶ διὰ τὸ ὄνομά μου κεκοπίακας, καὶ οὐ κέκμηκας, id est, et propter nomen meum laborasti, vel lassatus es et fatigatus, sed non defecisti.


Versus 4: Quod charitatem tuam primam reliquisti

4. SED HABEO ADVERSUM TE PAUCA. To «pauca» delent Romana et Graeca, ac Syrus, qui vertit: Sed habeo contra te propter tuum illud primum quod reliquisti; vel, ut Arabicus: Dimisisti abs te.

QUOD CHARITATEM TUAM PRIMAM RELIQUISTI. — Ambrosius et Haymo censent hunc Episcopum charitatem amisisse, et fuisse in statu peccati mortalis. Verum quis credat hoc de S. Timotheo? Praesertim cum hic ejus patientia, zelus et illustria opera non tantum praeterita, sed et praesentia commendentur? Melius ergo Ribera, Pererius, Alcazar et alii exponunt, q. d. «Primam charitatem,» id est primum illum charitatis fervorem «reliquisti.» Ea enim est humana infirmitas, ut qui magno spiritu coeperunt servire Deo, sensim de ejus contentione remittant, languescant, lassescant, tepescant.

Videtur ergo S. Timotheus, qui per 40 annos jam fuerat Episcopus Ephesi (fuit enim Episcopus anno Christi 57, et jam agebatur annus Christi 97, ut dixi vers. 1: ergo jam ab episcopatus exordio effluxerant 40 anni), nonnihil intepuisse in praedicando verbo Dei, in labore convertendi Ephesios: eo quod videret Judaeos et Gentiles Dianae Ephesiae cultores sibi pertinaciter obsistere; unde partim ex pusillanimitate et tepore, partim ex prudentia humana, suggerente quod pacis causa oporteret remissius agere, ne nimio zelo magis rem Christianam turbaret, et infideles contra se suosque concitaret (uti Ephesi olim S. Paulo contigisse, turba contra eum conclamante: «Magna Diana Ephesiorum,» Actor. xix, 34 meminerat), de pristino evangelizandi ardore nonnihil remisit, fuitque hoc ejus peccatum veniale, non lethale. Saepe enim Praelati magis peccant per remissionem, quae specie prudentiae obrepit, quam per imprudentiam, quae sub specie zeli. Utrumque tamen vitium est, utrumque hic reprehenditur a Christo, prius in Episcopo Ephesino, posterius in Thyatirensi, inquit Alcazar.

Monitus ergo hic a Christo per S. Joannem Timotheus, remissionem suam correxit, et primum fervorem praedicationis resumpsit, fervideque reprehendit cultores Dianae, ideoque ab iis martyrio est affectus anno Christi 109, die 24 januarii, quo die ejus memoria tabulis sacris adscripta in Ecclesia quotannis recolitur.

Adde haec non dici soli Episcopo, sed et ejus Ecclesiae Ephesinae, ut dixi initio capitis. Fideles ergo Ephesii hic teporis arguuntur in suo, et per suum Episcopum, utpote in quem quasi in caput et pastorem omnis subditorum culpa, nota et reprehensio redundat. Vulgo dicimus: «Non est peccatum in collegio, quod non faciat Rector.» Sic non est peccatum in parochia et dioecesi, quod non faciat Pastor et Episcopus: ita Pererius, qui tamen non recte censet nullam hic fuisse Timothei culpam; sed omnem, quae hic arguitur, fuisse Ecclesiae et fidelium. Proprie enim et primo culpatur hic Episcopus; atque tepor et culpa fidelium fere sine tepore et culpa Episcopi esse nequit, uti docet S. Chrysostomus, hom. 38 in Matth.

Moraliter nota: Facile homo, etiam sanctus et perfectus, a primo fervore tepescit. Primo, quia animi est mobilis, mollis et inconstantis. Secundo, quia difficile est et violentum tot difficultatibus et tentationibus, quot in dies occurrunt, resistere.

Tertio, quia gratia in nobis est quasi in loco alieno, non naturali; unde natura nostra, nisi vis continua adhibeatur, ad se et naturalia sua desideria redit. Quarto, quia habemus innatam concupiscentiam, quae gratiae et bono semper reluctatur, contra quam pugnare, et quasi adverso flumine, imo fluctu remigare debemus.

Memorabile est dictum S. Bernardi, epist. 56 ad Richardum Fontanensem Abbatem: «Multo facilius, ait, reperias multos saeculares converti ad bonum, quam unum quempiam de Religiosis transire ad melius. Rara avis in terris est, qui de gradu quem in Religione forte semel attigerit, vel parum ascendat.» Et S. Bonaventurae: «Vidi multos, qui a saeculo transeuntes ad Religionem profecerint, vitamque mutarint: vix vidi, qui in religione post novitiatum ferventiores et perfectiores evaserint.» Quocirca ipse in Vita S. Francisci de eo quasi quid rarum et mirum scribit cap. xiv Vitae ipsius, quod appropinquans ad finem vitae, Christo per sacra stigmata «confixus cruci tam carne quam spiritu, non solum Seraphico amore ardebat in Deum, verum etiam sitiebat cum Christo crucifixo multitudinem salvandorum, ideoque se suumque corpus emortuum per civitates et castra faciebat circumvehi, ut ad crucem ferendam caeteros animaret.» Fratribus quoque dicebat: «Incipiamus, fratres, servire Deo nostro, quia usque nunc parum profecimus. Flagrabat etiam desiderio ad humilitatis redire primordia, ut leprosis sicut a principio ministraret, corpusque jam prae labore collapsum revocaret ad pristinam servitutem. Proponebat, Christo duce, se facturum ingentia, et fatiscentibus membris, spiritu fortis et fervidus, novo sperabat certamine et hoste triumphum. Neque enim languor, vel desidia locum habet, ubi amoris stimulus semper ad majora perurget. Tanta autem erat in eo carnis ad spiritum concordia, tanta obedientiae promptitudo, quod cum ille ad omnem niteretur sanctitatem pertingere, ipsa non solum non repugnaret, sed praecurrere niteretur.»

Itaque contra teporem hunc, hosque ejus fontes, crebro et assidue, ac praesertim initio septimanae, mensis et anni, aeque ac in majoribus festis homo spiritum suum languescentem suscitare, ac pristina sua vota et proposita renovare debet. «Cogita, inquit S. Bernardus, epist. 91, in scala Jacob angelos omnes vel ascendere, vel descendere, neminem stare. Et tu ergo si non proficis, deficis, et ubi incipis nolle fieri melior, desinis esse bonus.» Unde Psalm. LXXXIII, dicitur: «Ibunt de virtute in virtutem.» Et Proverb. IV: «Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.» Et Cant. vi: «Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens?» Quocirca Abbas Agatho in Vitis Pat. lib. V, cap. de discretione, cuidam Religiosam vitam ambienti hoc praeceptum dedit: «Sicut in prima die quando ingredieris ad fratres, ita custodi peregrinationem tuam omnibus diebus vitae tuae, nec assumas fiduciam,» q. d. Fervorem, reverentiam et verecundiam novitiatus, toto tempore Religionis conserva, ac cave ne successu temporis fias liber et audax in loquendo, carpendo, murmurando, otiando, etc. Vide dicta Philipp. III, 13, et Ephes. IV, 22, et Rom. XII, 2.

Speciatim vero Episcopum non debere tepescere in concionando, si pauci aut nulli convertantur, docet S. Chrysostomus, hom. 1 De Lazaro, primo, exemplo fontium, qui semper scaturiunt, licet nemo inde hauriat: secundo, exemplo Jeremiae, cap. xx, vers. 7, qui irrisus a Judaeis, jubetur tamen a Deo iis concionari; tertio, exemplo Christi, qui Judam, licet obstinatum, admonuit; quarto, quia qui boni sunt, saltem fiunt meliores, et qui jam non convertuntur, forte postea convertentur. Unde eidem Timotheo S. Paulus, epistol. II, cap. IV, praecipit dicens: «Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia.»


Versus 5: Movebo candelabrum tuum de loco suo

5. SIN AUTEM, VENIO TIBI, ET MOVEBO (Syrus, moveo, scilicet illico et subito) CANDELABRUM TUUM DE LOCO SUO, — q. d. «Candelabrum,» id est Ecclesiam, a te auferam, ne sis ejus caput et Episcopus, eamque in alterius manu collocabo. Nam cap. 1, vers. ult., candelabra exposuit Ecclesias. Hae autem dicuntur moveri de loco, id est de statu suo, cum ab uno capite, puta Episcopo, ad alium transferuntur, et in ejus manu gubernandae collocantur. Sic regna dicuntur moveri, mutari, et de gente in gentem transferri, cum rex et imperator mutatur, et ex alia gente suscitatur: tam enim corpus est in capite, quam caput in corpore; tam regnum est in rege, quam rex in regno; tam Ecclesia est in Episcopo, quam Episcopus in Ecclesia. Moto ergo et mutato capite, movetur et mutatur corpus; mutato rege, mutatur respublica; mutato Episcopo, mutatur Ecclesia.

Sic monarchia Chaldaeorum dicitur mutata et translata ad Persas, cum monarcha factus est Cyrus; Persarum ad Graecos, cum monarcha factus est Alexander; Graecorum ad Romanos, cum monarcha factus est Augustus. Ita Rupertus, Hugo, Richardus Victorinus.

Unde posset rursum haec phrasis per hypallagen explicari hoc modo, q. d. Movebo candelabrum tuum de loco suo, hoc est, movebo te de loco candelabri tui, id est, amovebo te ab Episcopatu Ecclesiae, auferam tibi dignitatem aeque ac gratiam, et dona Episcopalia, quibus praesides et praefulges Ecclesiae tuae. Simili hypallage de daemonibus dicitur Apoc. xii, 8: «Neque locus inventus est amplius eorum in coelo,» q. d. Ipsi non sunt amplius inventi in loco suo in coelo. Aut potius «candelabrum» per metonymiam ponitur pro ipsa lucerna, seu candela quae in candelabro est sita. Haec enim similis est regi in solio, et Episcopo in cathedra sedenti. Unde in Scriptura lucerna significat regnum, et consequenter sacerdotium; hoc enim est regnum sacerdotale, et sacerdotium regale. Hinc Psalm. cxxxi, 17, dicitur: «Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo.» III Reg. xi, 36: «Filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David.» Movebo ergo candelabrum, id est lucernam, hoc est episcopatum tuum, «de loco suo,» puta a te, in quo jam consistit: ita Delrio, Adagio 112.

Secundo, Haymo, Thomas Anglicus, Dionysius et Ribera censent aliter hic accipi candelabrum, quam cap. 1, scilicet pro ipsa dignitate et gratia Episcopali, q. d. Auferam a te candelabrum, id est episcopatum tuum, quo praefulges Ecclesiae. Sic Elias et Henoch cap. xi, vers. 4, vocantur «duo candelabra» in conspectu Dei.

Hanc expositionem, licet in re cum prima coincidat, recte impugnat Alcazar, quod in his septem Episcopis semper ad visionem cap. 1 habeatur respectus; ergo coactum est hic aliter accipere candelabrum quam cap. 1, praesertim cum in hac ipsa epistola expressa fiat septem candelabrorum cap. 1, mentio vers. 1.

Tertio, Andreas Caesariensis exponit, q. d. Candelabrum, id est sedem Pontificiam Epheso auferam et transferam eam in civitatem regiam, v. g. Byzantium, sive Constantinopolim.

Quarto, Ambrosius et Beda exponunt, q. d. Privabo te mercede, quae Episcopo et Rectori Ecclesiae pro sua cura et labore promissa est a Deo.

Quinto, Victorinus Martyr: «Movebo, inquit, candelabrum, id est, dispergam plebem tuam;» et Lyranus: «Obedientiae, ait, tuae subtraham subditos tuos;» et Andreas Caesariensis: «Nudabo plebem tuam gratia et protectione mea, eamque in fluctus et tempestates conjiciam.» Sic et Alcazar censet hic Deum minari Episcopo pacis publicae perturbationem.

Propria enim et congrua, inquit, remissionis poena est, ut qua ratione existimabat aliquis se quiete et tranquillitate fruiturum, remittendo scilicet aliquid de fervore et zelo, eadem res devolvatur in majorem civium seditionem et fidelium perturbationem: tum quia Deus juste quemque punit in eo in quo peccat tum quia inter homines solet ex remissione ducis oriri perturbatio militum: sicut ex adverso disciplina et severitate multo melius conservatur et augetur pax et obedientia. Ita fit ut Praelatus, dum parat quietem, inquietem pariat, et dispergatur plebs, et subditi a Praelati obedientia se subtrahant. Vulgo dicitur: «Ubi rigor, ibi vigor; ubi severitas, ibi auctoritas.» Sensus ergo est, q. d. Ex humana prudentia putabas te per remissionem difficultates et perturbationes effugiturum, et adepturum pacem et quietem; at ego te puniam, inducendo te in ipsam tentationem, quam per viam non bonam fugiebas; plectam enim tuam negligentiam seditione et commotione civium tuorum, quam certissime effugisses, si non prudentiam humanam, sed mea consilia secutus, zelum exercuisses et spiritalem fervorem. Hic sensus valde moralis, prudens, et in praxi perutilis est. Sed primus sensus, uti simplicissimus et planissimus, ita maxime genuinus videtur. Non enim Ecclesiae, sed ipsi Episcopo peccanti punitionem hanc intentat. Hoc est enim quod ait: «Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum.»


Versus 6: Odisti facta Nicolaitarum

6. Odisti facta Nicolaitarum. — Quorum haeresis erat licere fornicari, et promiscue uti feminis, etiam conjugatis. Vide S. Augustinum, haeresi 5, et Clementem Alexandrinum, lib. III Strom., qui excusant Nicolaum, unum e septem primis Diaconis (a quo haeresis nomen et originem accepit), sed accusant eos, qui ejus dicta sinistre intellexerunt. «Iste, ait S. Augustinus, cum de zelo pulcherrimae conjugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut eam, qui vellet, haberet. Quod ejus factum in sectam turpissimam versum est, qua probatur usus indifferens feminarum.» Ex hisce orti sunt Gnostici, haeretici spurcissimi. Nicolaum tamen accusat turpitudinis Epiphanius, lib. I, haeresi 25; Philastrius, Haeres. Nicolaitarum; S. Hieronymus, epist. ad Heliodorum, quod scilicet cum ordinatus Diaconus, ab uxore quam pulchram habebat, sese continuisset; postea tamen superatus concupiscentia, ad eam reversus sit; cumque ea de causa carperetur ab Apostolis, turpem haeresim excogitarit, scilicet necessarium esse ad salutem libidini operam dare. Nicolaum quoque accusant Irenaeus, Tertullianus, Hilarius et alii, quos citat Baronius, tom V, anno Christi 68. Recruduit Nicolaitarum haeresis et spurcities sub Ludovico Pio Imperatore, filio Caroli Magni; cui quia Ludovicus non tam strenue quam par erat, restitit, hinc post mortem poenas dedit in Purgatorio per triginta annos, quibus exactis apparuit filio pariter Ludovico Imperatore opem et preces ab eo efflagitans, uti ex Annal. Francisc. narrat Cardinalis Baronius, tom. X, anno Christi 874 inchoante.


Versus 7: Vincenti dabo edere de ligno vitae

7. Quid Spiritus dicat Ecclesiis. — Quod enim dicit Episcopo Ephesino, hoc dicit ejus Ecclesiae, et per eam caeteris omnibus. «Quod vobis dico, omnibus dico,» ait suis Apostolis Christus.

VINCENTI DABO EDERE DE LIGNO VITAE, — «VINCENTI,» scilicet Nicolaitas haereticos; item Paganos et tyrannos. Rursum «vincenti» mundum, carnem, daemonem, quomodo vicerunt et vincunt Martyres, Doctores, Virgines et Religiosi. Est enim generalis haec sententia, inquit Pererius.

Secundo, proprie ad rem propositam: «Vincenti» scilicet suam remissionem et torporem per veram pænitentiam, ac seriam deliberationem resumendi pristina opera, et pristinum charitatis fervorem; in hoc enim culpaverat hunc Episcopum Christus, et ad hoc eum excitat proposito præmio apposito, scilicet ligno vitæ, q. d. Si lassitudinem et torporem excutias, dabo tibi lignum vitæ, quo et primas vires recuperes, easque ita corrobores et confirmes, ut deinceps tibi in iis lassitudo, vetustas et torpor non obrepant. Hoc enim fecisset lignum vitæ in Paradiso. Ita Rupertus et Alcazar.

Quæres quodnam sit hoc lignum vitæ, quod hic promittit Christus? Respondent aliqui esse Christum, qui in Ecclesiæ Paradiso omnibus fruendus proponitur: ita Victorinus et Beda; idque in Eucharistia, ait Rupertus et Anastasius Sinaita, lib. I Hexameron, tom. I Biblioth. SS. Patrum; Paschasius, lib. I De Corpore Christi, cap. vii et viii, et Alcazar, qui addit Christum promittere hic suam opem et præsidium per Eucharistiam, iis qui fortiter apud se statuerint pristina sua vota ac desideria instaurare, et antiquum studium et contentionem repetere, nec in virtutum exercitatione languescere; hosce enim Eucharistia, quæ est panis vitæ, uti docet Christus, Joan. vi, instar ligni vitæ corroborat, eisque animi vires confirmat, nec pristinum vigorem hebescere patitur, facitque hominem spiritualiter quasi immortalem, alacrem semper et vegetum. Ad hoc enim in hac naturæ corruptione, infirmitate et languore, Eucharistiam nobis dedit et reliquit Christus: quinimo virtute Eucharistiæ resurgemus ad vitam immortalem. Resurrectio enim et immortalitas est effectus Eucharistiæ, uti fuisset effectus ligni vitæ in Paradiso. Hoc est enim quod ait Christus, Joan. vi, 58: «Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.»

Porro, licet omnibus digne communicantibus idipsum præstet Eucharistia, proprie tamen, et longe amplius id præstat iis, qui cum hoc serio fervoris renovandi proposito ad eam accedunt. Cujus ratio est, quod sicut manna saporem suum juxta cujusque desiderium convertebat, Sap. xvi, 21, ut qui in manna gustare vellet panem, panem saperet, non carnem; qui carnem vellet, carnem saperet, non pisces; qui pisces vellet, pisces saperet, non ova: ita pariter in Eucharistia qui humilitatem petit, humilitatem accipit; qui charitatem, charitatem; qui serium fervoris renovandi propositum, idipsum quod petit consequitur: ita Alcazar.

Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. xxii, 5: «Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.» Quem locum de Eucharistia accipiunt Theodoretus et alii passim, ac præsertim S. Chrysostomus ibidem dicens: «Qui sunt qui vos tribulant? Suggestiones inimici, cupiditates, delectationes sæculi, honores; sed cum venimus ad mensam potentis, tribulationes efficientur consolationes, et ex mensa præparata proficimus adversus eos qui tribulant nos.» Hac de causa ad frequentem Eucharistiæ sumptionem Christianos hortatur S. Ignatius, scribens ad Ephesios: «Date operam ut crebrius congregemini ad Eucharistiam, etc., frangentes panem unum, quod pharmacum immortalitatis est, mortis antidotum, vitamque in Deo concilians per Jesum Christum, medicamentum purgans vitia, et omnia pellens mala.» Quocirca olim usque ad tempora S. Hieronymi, Romæ et in Hispania fideles quotidie communicabant, uti ipse testatur scribens ad Lucinium, epist. 28, et epist. 50. Hac etiam de causa tempore persecutionis in carcere apud Martyres Missas celebrabant; quin et fideles Eucharistiæ particulas domum deferebant, ut durante persecutione, ne sensim ex diuturnitate temporis, molestiarum et tormentorum, in fide tepescerent, frequenti ejus sumptione vires repararent, constantiam solidarent, ac majori ardore ad novos agones et tormenta, ipsumque martyrium se compararent. Atque hinc, scilicet ex crebra et quotidiana communione, manavit illa S. Laurentii, Agnetis, Vincentii, Sebastiani et aliorum, equuleos, ignes et tyrannos irridentium fortitudo, æque ac pro Christo moriendi zelus et desiderium. Ita, ut alios taceam, S. Catharina Senensis quotidiana pene communione vires tam corporis quam animi reparabat, et ex ea fere sola vivebat, vix cibos corporales comedens. Tantus vero ejus in Eucharistiam erat ardor, tanta fames, ut, si quo die non communicasset, videretur animam exhalatura; mox vero ut communicarat, et spiritu, et corpore evadebat ita valida, ut ingentes subiret labores et pœnitentias, ac cibos omnes humanos fastidiret, imo ad mensam quasi ad equuleum, ad alimenta quasi ad tormenta accederet.

Secundo, magis genuine et plane, lignum hoc vitæ est fruitio Dei et beatitudo, indeque consequens immortalitas. Hæc enim est immarcescibilis vitæ et gloriæ corona, quam suis fidelibus Christus promittit, q. d. «Vincenti dabo edere,» per contemplationem et fruitionem, «de ligno vitæ,» id est de divinitate beante, et dante gloriam immortalem, uti inchoate faciebat lignum, id est arbor vitæ in paradiso, quæ erat hujus figura et typus. Hunc esse verum sensum clare patebit cap. xxii, vers. 2, ubi per lignum vitæ accipit hanc beatitudinem et gloriam immortalem. De ligno vitæ dixi Gen. ii, 9.

Ita nec Christi verba pulchre adaptat B. Petrus Damianus S. Victori Confessori, prima septembris: «Ipse enim, ait, nomen ex opere sortitus, antequam vincere nosset, vicit, nec quemlibet hostem, sed illum, de quo rara, et nunquam secura victoria,» etc.

Ita vitam alterius S. Victoris Confessoris, 26 februarii, describens S. Bernardus: «Pugnavit, ait, fortiter, viriliter superavit, et sic demum gloria et honore coronatur. Quomodo nempe inglorius remansisset bellator fortis, humilis Victor? Miror et stupeo infantem adhuc in utero, pavori fuisse pavendis dæmoniis, quippe ab ipsis præcognitum, et jam tunc ex nomine designatum: nec vacuum nomen, ubi hostium fuga, et extorta confessio, victoriam concessit infantulo.» Et inferius: «Æmulemur in viro sobrium victum, devotum affectum; æmulemur mansuetudinem spiritus, castitatem corporis, oris custodiam, animi puritatem, ponere frenum iræ et modum linguæ, dormire parcius, orare frequentius, commonere nosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, diebus jungere noctes, et divinis laudibus occupare.» Hæ enim fuerunt victoriæ S. Victoris, quæ nos pariter victores efficient et coronabunt.

Tales Vincentes et Victores apud Græcos fuerunt S. Nicetæ, Nicandri, Nicanores, Nicetii, Nicones, qui victoriam, nomine quasi omine prætulerunt; νίκη enim Græcis est victoria, νίκα ut νικητής, etc., est victor. Talis fuit S. Nicæas Martyr Antiochiæ, 29 augusti. Talis S. Nicander Martyr Melitinæ sub Diocletiano, 7 novembris. Talis Nicanor Martyr in Ægypto sub Maximino, 5 aprilis. Talis S. Nicephorus Martyr in Ægypto sub Numeriano Imperatore, 25 februarii. Talis S. Nicetas Martyr in Lycia, 24 julii. Talis S. Nicetas Gothus Martyr sub Athanarico, 15 septembris. Talis S. Nicetius, episcopus Viennensis, 5 maii. Talis S. Nicostratus tribunus cum suis militibus, Martyr Cæsareæ, 21 maii. Talis S. Nicomedes Martyr Romæ, 15 septembris. Talis S. Nicon Martyr Antiochiæ, 28 septembris. Tales multi alii hisce cognomines, et in palma consimiles, quos videre est in Martyrol. indice apud Baronium. Ac imprimis SS. Victor et Corona, Martyres illustres, 22 maii, de quibus eleganter ita canit Poeta Christianus:

Quam bene cum sancto quadrat Victore Corona!
Quam sua Victori jure Corona datur!

Talis denique fuit S. Ursula, quæ non unam, sed undecim millia coronarum meruit, quia totidem virgines ad virginitatis et martyrii gemmatas coronas provexit; de quibus præclare idem Poeta:

Ursula nectendis pro teque tuisque corollis,
Crediderim angelicas obriguisse manus.

His addendæ S. Digna et Emerita, virgines et martyres, 24 septembris, de quibus idem Poeta:

Quam bene convenient rebus sua nomina! palmam
Ferre hac Emerita est; altera Digna fuit.


Versus 8: Et Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe

8. Et Angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe. — Est hæc secunda Christi epistola ad Episcopum Smyrnensem, et sub ejus persona ad quosvis Episcopos et Christianos probatæ et perfectæ virtutis: ita Alcazar.

Porro Smyrna urbs est Ioniæ in Asia, de qua Strabo, lib. XIV: «Cum Lydi, ait, evertissent Smyrnam, circiter annos quadringentos in vici modum mansit habitata; postmodum Antigonus eam suscitavit, deinde Lysimachus, et nunc omnium pulcherrima est: ejus pars in monte sita est, pars maxima in campo. Habet etiam bibliothecam et Homerium, porticum scilicet quadratam cum Homeri templo et statua. Nam et hi maxime hunc Poetam sibi vindicant: unde et nummus quidam æneus apud eos Homerus vocatur. Urbis mœnia Melas amnis præterfluit: ad cæteram structuram, etiam portum clausum habet.» Hucusque Strabo. Smyrna etiam a Græcis myrrha dicitur. Smyrna ergo idem est, quod myrrha, scilicet passionis et tribulationis, ob cujus patientiam hic ejus Angelus laudatur.

Quæres: quis fuit hic Angelus, id est Episcopus, Smyrnæ? Respondeo: Valde verisimile est fuisse S. Polycarpum. Hic enim hoc tempore vixit spectatæ virtutis, atque a S. Joanne ordinatus fuit Episcopus Smyrnæ, uti refert S. Hieronymus. Ita sentiunt Aureolus, Ribera, Pererius, Alcazar et Lyranus, qui ait hanc esse communem sententiam. Favet Chronologia et temporis ratio. S. Polycarpus enim occisus est martyrque occubuit anno Christi 169, cum jam Christo serviisset, ut ipse moriens præsidi asseruit, annos 86. Ad Christum ergo conversus fuit anno Christi 83. Quare hoc anno Christi 97, quo hæc scripsit Joannes, jam quatuordecim annos fuerat Christianus: poterat ergo jam esse Episcopus; imo fuisse suadet quod a S. Joanne sit consecratus, S. Joannes autem post scriptam Apocalypsin, rediens ab exilio, utpote plane senex, ad vicinam Ephesum se contulerit, ibique scripserit Evangelium, ac paulo post ibidem sit mortuus. Unde non videtur Smyrnæ post hæc tempora fuisse, ut ibi crearet Episcopum. Adde quod hæ persecutiones et odia Judæorum, quæ hic recenset S. Joannes, valde congruant S. Polycarpo, ejusque tempori, quo multi Martyres effecti sunt, ut narrat Eusebius, lib. IV Hist., cap. xv. Porro quam solidæ et perfectæ sanctitatis fuerit S. Polycarpus, ut merito hæ Christi laudes ei competant, patet tum ex epistola Smyrnensium, quam ipsi de eo ejusque martyrio circularem scripserunt, quæ exstat apud Eusebium loco citato; tum ex ipsa S. Polycarpi epistola ad Philippenses, quæ exstat tom. III Biblioth. SS. Patrum, in qua mulieres, viduas, juvenes, Diaconos, cæterosque pro suo gradu et statu candide et sancte ad perfectionem vitæ Christianæ instituit, ac tandem inter cætera ait: «Imitatores efficiamur tolerantiæ ejus (Christi), et si passi fuerimus pro nomine ejus, glorificemus eum: hoc enim judicium posuit de seipso, et nos hoc credimus. Rogo vos omnes insistere verbo justitiæ et patientiæ, quam oculata fide vidistis, non solum in beatissimis illis, Ignatio scilicet, Zozymo et Rufo; sed in aliis, qui ex vobis sunt; et in Paulo et in cæteris Apostolis confidentes, quia hi omnes non in vacuum cucurrerunt, sed in fide, et justitia, et ad debitum sibi locum, cum Domino, cui et compassi sunt, abierunt; quia non hoc sæculum dilexerunt, sed eum, qui pro ipsis et pro nobis mortuus est, et a Domino resuscitatus. Cum potestis benefacere, nolite deficere.» Et infra: «Deus autem et Pater Domini nostri Jesu Christi, ipse sempiternus pontifex, Dei Filius, Christus Jesus ædificet vos in fide et veritate, et omni mansuetudine, et sine iracundia, in patientia, et longanimitate, et tolerantia, et castitate, et det vobis sortem et partem inter Sanctos suos, et nobis vobiscum, et cum omnibus qui sunt sub cœlo, qui credituri sunt in Dominum Jesum Christum.» En cœleste pectus, cœlestia exhalans virtutum aromata.

HÆC DICIT PRIMUS ET NOVISSIMUS, QUI FUIT MORTUUS, ET VIVIT. — Vide de his ea quæ dixi cap. i, vers. 18. Refricat hæc S. Polycarpo, q. d. Scio te tribulari, agi ad mortem et martyrium; sed constans esto, intuere me quasi speculum: en occisus sum, et resurrexi, ita et tu occideris, mecumque ingenti gloria resurges.


Versus 9: Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es

9. Scio tribulationem tuam (quam pateris a persecutoribus infidelibus), ET PAUPERTATEM TUAM. — Aliqui intelligunt paupertatem spiritus, de qua dicitur Matth. v: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.» Secundo, alii intelligunt inopiam et penuriam rerum temporalium, humanorumque præsidiorum. Olim enim Episcopi erant pauperes: necdum enim episcopatus erant dotati. Tertio et optime, per paupertatem accipe eam, ad quam redigebatur exspoliatione et amissione suarum facultatum. Hanc enim fideles tunc passos esse patet ex S. Paulo, Hebr. x, 34: «Rapinam bonorum universorum cum gaudio suscepistis.» Hæc enim paupertas jungitur tribulationi, id est persecutioni; ergo ad eam spectat: ita Richardus, Primasius, Aretas, Rupertus, Ticonius, Beda et alii.

SED DIVES ES — in Deo, Dei confidentia, præsidio et providentia. Rursum, «dives es» gratia et bonis spiritualibus. Sic S. Jacobus, cap. ii, vers. 5, ait: «Divites in fide;» Eccles. xliv, 6: «Homines divites in virtute;» et I Timoth. vi, 18: «Divites in bonis operibus.»

Adde: «Dives est cui nihil deest,» qui est αὐτάρκης, et sua paupertate contentus, imo lætus. Vere Seneca, epist. 2: «Honesta, inquit, res est læta paupertas. Illa vero non est paupertas, si læta est: cui enim cum paupertate bene convenit, dives est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.» Et epist. 17: «Si vis vacare animo, aut pauper sis oportet, aut pauperi similis.» Et epist. 16, laudat illud Epicuri dictum: «Si ad naturam vives, nunquam eris pauper; si ad opiniones, nunquam eris dives: exiguum natura desiderat, opinio immensum.» Et epist. 18: «Nemo est Deo dignus, quam qui opes contempsit, quarum possessione tibi non interdico, sed efficere volo ut illas intrepide possideas.» Vide dicta I Timoth. vi, 6.

Denique pauper es in terra, sed dives in cœlo: ibi enim multas habes repositas opes. Pulchre S. Augustinus, et ex eo Beda in illud II Corinth. cap. viii, Christus propter nos egenus factus est: «Omnes ergo, inquit, boni fideles divites sunt; nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia securior dormit in terra, quam auro dives in purpura.» Et S. Hieronymus ad Heliodorum: «Affatim dives est, qui cum Christo pauper est.» Et ad Pammachium: «Plus debet præstare Christi discipulus, quam mundi Philosophus, gloriæ animal, et popularis auræ, atque rumorum venale mancipium;» ut Crates et alii, qui opes in mare abjecerunt, ut liberius philosopharentur. Christiano philosopho, id est Religioso, «Christus sit omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et libera possit voce proclamare: Pars mea Dominus.» Sic S. Hilarion, ait idem Hieronymus, «accensus fiducia pauperis conscientiæ lætabatur in eo, quod nihil haberet sæculi, et quod ab accolis mendicus putaretur.»

Vere et pathetice S. Hieronymus historiam S. Pauli primi Eremitæ pauperis et seminudi, in nuda eremo viventis et morientis, ita concludit: «Libet in fine opusculi eos interrogare, qui sua patrimonia ignorant, qui domos marmoribus vestiunt, qui uno filo villarum insuunt prædia: huic seni nudo, quid unquam defuit? Vos gemma bibitis, ille naturæ concavis manibus satisfecit. Vos in tunicis aurum texitis, ille ne vilissimum quidem indumentum habuit mancipii vestri. Sed e contrario illi quidem pauperculo paradisus patet, vos avaros gehenna suscipiet. Ille vestem Christi, nudus licet, tamen servavit: vos vestiti sericis, indumentum Christi perdidistis. Paulus vilissimo pulvere coopertus jacet resurrecturus in gloriam: vos operosa saxi sepulcra premunt, cum vestris opibus arsuros. Parcite, quæso, vobis: parcite saltem divitiis, quas amastis. Cur et mortuos vestros auratis obvolvitis vestibus? Cur ambitio inter luctus lacrymasque non cessat? An cadavera divitum nisi in serico putrescere nesciunt? Obsecro, quicumque hæc legis, ut Hieronymi peccatoris memineris; cui si Dominus optionem daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meritis ejus, quam regum purpuram cum pœnis suis.» Idem sensit et suasit S. Augustinus, lib. I De Civitate, cap. v: «Da, ait, temporalia, accipe æterna; da terram, accipe cælum.»

BLASPHEMARIS AB HIS, QUI SE DICUNT JUDÆOS ESSE, ET NON SUNT. — Βλασφημία idem est quod δυσφημία, id est infamia, vituperium, probrum; sed usu Ecclesiastico sumitur pro convicio jactato in Deum vel Sanctos: subinde tamen in Scriptura generatim capitur in propria significatione, ut blasphemare sit idem quod infamare, conviciari, calumniari. Sic Paulus ait ad Titum III, 2: «Admone illos, etc., neminem blasphemare.» Et 1 Cor. iv, 13: «Blasphemamur et obsecramus.» Sic Goliath dicitur blasphemasse Israel, I Paralip. xx, 7. Sic Deus ait se audisse «opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo,» Ezech. v, 15. Et Isaiæ li, 7: «Nolite, ait, timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.» Communiter tamen accipitur pro convicio in Deum vel Sanctos. Sic Justinianus Imperator in Authenticis Constit. 77, ait: «Fames, terræ motus ac pestilentias ab irato propter blasphemias Deo immitti, hasque ultimo supplicio extirpandas.» Unde S. Ludovicus, rex Galliæ, sanxit ut blasphemantis lingua ferro candente adureretur. Utroque modo hic capitur. Sensus ergo est, q. d. «Blasphemaris,» id est injuria lacesseris, et non fidelis et pius, sed quasi legis et Judaismi hostis, utpote Christi assecla, impius et execrandus existimaris ac diceris a Judæis, qui se veros esse religionis Deique cultores mentiuntur. Hi enim non sunt veri Judæi, id est Deum confitentes et colentes, uti fuerunt Judas, a quo dicti sunt Judæi, aliique patres eorum, quia hi Christum persequuntur. Nam, ut ait Apostolus, Rom. ii, 28: «Non qui in manifesto, Judæus est; sed qui in abscondito, Judæus est.» Hic scilicet verus Judæus, Deique cultor et confessor est, «cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.»

Prima enim Christianorum persecutio a Judæis, et per Judæos, qui Gentiles contra Christianos accendebant, est suscitata. Unde toties in Actis Apostolorum Judæi Paulum persecuti leguntur.

Præclare S. Augustinus in Sententiis, num. 32: «Omnes, ait, qui in Christo pie volunt vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, quia præsentia bona perdunt, et invisibilia sibi profutura promittunt. Sed hæc despectio et irrisio in impios retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.»


Versus 10: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae

10. MISSURUS EST DIABOLUS ALIQUOS EX VOBIS IN CARCEREM. — Ex his fuit Germanicus Martyr, qui feris et bestiis objectus, imo ultro objecit seipsum; Pionius, qui clavis confixus est; Polycarpus, qui igni traditus; et alii plures, de quibus Ecclesia Smyrnensis circularem scripsit epistolam lectu dignissimam, quæ exstat apud Eusebium, lib. IV Histor., cap. xv, in qua describentes constantiam Martyrum in perferendis doloribus, inter alia dicunt: «Stupebant circumstantes flagris eos ad intimas usque venas et arterias dilaceratos, ita ut secretiora illa corporum penetralia, viscera et membra patefacta viserentur; deinde et conchas marinas et acutos quosdam obeliscos Martyribus substratos, et omne genus suppliciorum et tormentorum illatum, ac tandem eos bestiis ad devorandum traditos cernentes.»

UT TENTEMINI, — id est, variis ærumnis et cruciatibus probemini. Vere S. Gregorius, hom. 9 in Ezech.: «Abel, ait, fieri non valet, quem Cain malitia non exercet.» Et S. Augustinus, in Psal. liv: «Non putetis, ait, gratis malos esse in hoc mundo, et nihil boni de illis agere Deum: omnis malus, aut ideo vivit, ut corrigatur; aut ideo vivit, ut per illum bonus exerceatur.»

ET HABEBITIS TRIBULATIONEM DIEBUS DECEM. — «Decem,» id est, omnibus diebus vitæ. «Neque enim gaudii locus est, ubi vita hominis tota est tentatio:» ita Primasius, Beda et Rupertus. Denarius enim in Decalogo et alibi significat universitatem, capiturque pro omnibus.

Secundo, Andreas Cæsariensis, Aretas et Alcazar: «Decem,» id est paucis, «diebus.» Simili enim modo decem pro paucis capitur Numer. xi, 19, licet alias, ob circumstantiam, decem sumatur pro multis.

Tertio, Beda, Haymo, Lyranus et Joachim putant hic significari decem persecutiones Christianorum per Romanos Imperatores excitatas, quæ numerantur a Nerone usque ad Diocletianum.

Quarto, Lyranus, q. d. «Decem diebus,» id est, perfectam habebitis tribulationem: denarius enim est symbolum perfectionis.

Quinto, idem Lyranus: «Decem diebus,» id est, inquit, decem annis.

Sexto, S. Ambrosius: «Decem diebus,» quia, inquit, licet ista tribulatio pluribus diebus et mensibus duret, decem tamen diebus erit atrocissima.

Septimo et optime, Pererius et Ribera: «Decem,» id est multis, «diebus.» Sic Job ait cap. xix, vers. 3: «En decies,» id est sæpe, «confunditis me.» Numer. xiv, 22: «Tentaverunt me jam per decem,» id est per multas, «vices.» I Reg. cap. i, vers. viii: «Numquid non ego melior tibi sum, quam decem,» id est multi, «filii?» et passim alibi.

ESTO FIDELIS USQUE AD MORTEM, ET DABO TIBI CORONAM VITÆ. — Æterna felicitas dicitur corona. Primo, quia datur certantibus et vincentibus. Alludit enim ad pugiles, athletas aliosque luctantes in stadio vel agone, v. g. Olympico, ut dixi I Cor. cap. ix, vers. 25. Ita Augustinus, lib. I De Agone Christiano. In cujus rei typum voluit Deus Hebræos armatos per acies et turmas in terram promissam procedere. Unde Cantic. vii, hæc Ecclesiæ et fidelium corona et gloria assimilatur palmæ. «Statura, inquit, tua assimilata est palmæ;» idque ob tres causas, ait ibidem Beda. Primo, quia palma quo magis premitur, eo magis assurgit: ita et athleta Christi. Secundo, quia palma inferius aspera est, superius pulchra, et fructibus suavis: ita et pugil Christi. Tertio, quia palma manus victricis ornamentum est.

Secundo, quia corona rotunda significat perfectionem et complexum bonorum omnium et gaudiorum, principio et fine carentem instar circuli et coronæ.

Tertio, quia pretiosissima est instar coronæ gemmis exornatæ, juxta illud Psalm. xx: «Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.» Hujus coronæ duodecim gemmas e sacris Litteris recenset Vieges Comment. secundo. Pulchra de hac corona dixi Isaiæ cap. lxi, vers. 10, et cap. lxii, vers. 3.

Porro vocatur corona vitæ, ut significetur Sanctos, qui pro Christo vitam posuerunt, et occisi sunt, non amisisse vitam, sed eam in meliorem commutasse; aptissime enim respondet morti pro Christo toleratæ, veræ vitæ præmium: ita Richardus Victorinus et Abbas Joachim, cujus hæc sunt verba: «Corona vitæ promittitur, quia ii qui donant vitam Deo, cum triumpho pretiosæ mortis perveniunt ad veram vitam; quoniam ut eam servare possent in regno, eam in exilio perdiderunt, juxta illud Joannis xii: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.»

Secundo, «vitæ,» quia gloria eorum et gaudium semper vivet, ipsique semper vigebunt, et florebunt in æternum, nunquam senescent, nunquam deficient, nunquam fatigabuntur. Unde hæc vita et gloria a S. Petro, epistola I, cap. v, vocatur «immarcescibilis;» et a S. Paulo, I Cor. ix, 25, «incorrupta.»

Tertio, quia vita includit delicias, gloriam, sapientiam et omne bonum: hoc enim ex hac vita promanat. Hanc ergo coronam vitalem immensam et æternam suorum oculis objicit Christus, ut jugiter in eam intuentes generose et constanter superent quævis acerba et adversa, atque in ejus amore fideles maneant usque ad mortem et crucem. Inter alios hac in re illustris fuit S. Agatha virgo et martyr, quæ miris modis tentata, coronæ avida, fidelis mansit Christo sponso suo usque ad mortem. Erat ipsa nobilissima, ditissima, honestissima et pulcherrima, ita ut Præses Quintianus ejus amore captus non tam judicem ageret, quam amasium; sed frustra. Quocirca tradidit eam Aphrodisiæ, ut eam suis lenociniis flecteret: cumque illa quasi Siren nocte et die Agathæ voluptates et delicias occineret, Sancta quasi surda mentem totam in Christo defigebat. At cum illa finem sollicitandi non faceret, respondit tandem Agatha: «Tuas voces tuamque linguam, non ut tuam, sed ut cacodæmonis, qui hæc tibi suggerit, organum et linguam accipio. Sed scito te tempus et operam perdere, ac surdo canere. Ego enim ita defixa et firmata sum in amore Domini mei Jesu Christi, tamque constans in voto virginitatis quod ei nuncupavi, ut per ipsius gratiam plane confidam, quod prius sol perdet suos radios, ignis calorem, nix candorem, quam ego mutem meam voluntatem et propositum. Præparet Quintianus leones, succendat rogum, distendat equuleos, aperiat portas inferorum, si potest, omnemque dæmonum vim et tormenta contra me concitet, libens et læta omnia excipiam, ut moriar Christiana et virgo. Nullam Quintiani violentiam timeo, quia scio me Deo, cui corpus et animam consecravi, cordi esse et curæ.» Quocirca Aphrodisia renuntians dicta gestaque Præsidi: «Facilius, ait, est lapides mollire, aut ferrum in plumbum convertere, quam Agathæ mentem a Christi amore et castitate dimovere. Ego enim et filiæ meæ ipsos triginta dies, noctu diuque assidue ejus animum pulsavimus, nunc blandiendo, nunc minando, nunc terrendo, nunc promittendo; sed illa immobilis manet ut adamas. Omnia enim quæ sub cœlo sunt, propter Christum, non pluris facit quam pulverem terræ quem pedibus calcat, imo perdia et pernox non aliud cogitat, non aliud somniat, quam ut moriatur pro Christo.» Quintianus ergo Agatham accersens, omnes adhibuit artes, omnes machinas, ut eam flecteret. Cui Sancta: «Ego extra Christum nec vitam, nec salutem, nec quid aliud opto aut desidero. Non est quod speres, o Quintiane, me tua sævitia percellere. Scio enim non esse cervam, quantumvis anhelam et sitibundam, quæ ita desiderat aquam limpidam, uti ego desidero et sitio tua tormenta, ut per ea Christo uniar eumque amplectar. Ergo stringere si lubet in me ferrum, ecce collum meum; si flagella, ecce humeros; si ignem, en totum meum corpus, excrucia uti mavis. Ure, seca, liga, stringe, diffringe, lacera, transfige, macta: quanto in me crudelius sævies, tanto majus in me beneficium conferes, tanto gratior et gloriosior ero dulci meo sponso. Quid tardas? quid moraris? Expedi flagra, gladios, cruces, catastas, ignes, leones. Sitienti animo omnis hora nimis longa est mora.» Dixit et præstitit. Nam mamillæ tortioram et præcisionem, testas, ignes, ardentes laminas aliaque dira tormenta generose quasi ludibunda sustinuit, moriensque martyr in cœlum evolavit. Tanti dux femina facti.

Simili modo Christus hanc coronam vitæ proposuit S. Vitali Martyri, de quo S. Ambrosius, qui ejus et S. Agricolæ reliquias Bononiæ invenit, ita scribit epist. 55: «S. Vitalis (ita dictus, quasi per istius vitæ contemptum, aliam vitam quæ æterna est, sibi compararet) cum a persecutoribus ut Christum negaret, impeteretur, et ille constantius confiteretur, adeo omni tormentorum genere cruciatus est, ut nullus in corpore ejus sine vulnere esset locus. Quare hanc ad Dominum orationem effudit, dicens: Domine Jesu Christe, salvator meus et Deus meus, jube suscipi spiritum meum, quia jam desidero accipere coronam, quam sanctus angelus tuus mihi ostendit. Et, completa oratione, emisit spiritum.»


Versus 11: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda

11. QUI VICERIT, NON LÆDETUR A MORTE SECUNDA, — id est, a peccato, quod animam separat a sua vita, id est, a gratia Dei: ita Rupertus et Albertus Magnus. Secundo et genuine, mors prima est, qua corpus in hac vita moritur, de qua paulo ante dixi: «Esto fidelis usque ad mortem.» Mors secunda est, qua anima et corpus semper moriuntur in inferno, ubi sunt dolores majores, quam in morte corporali; et tamen nunquam sunt mortua. Id ita esse patet ex cap. xx et xxi, ubi dicitur: «Pars illorum erit in stagno ardenti, igne et sulphure, quod est mors secunda.» Ita Victorinus Andreas, Beda, Lyranus et Haymo, qui tamen mortem primam putat vocari non mortem corporis, sed animæ per peccatum. Idem ergo hic dicit Christus, quod Matth. x, 28: «Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.» Mors ergo prima est corporis, mors secunda est gehennæ. Hinc mortis stimulus est efficax ad certamen et victoriam; unde eo usus est Xenophon, dum Græcos, ut contra Persas fortiter dimicarent, incitaret: «Qui suos, inquit, videre cupit, strenuum se præbeat; qui vivendi cupiditate tenetur, is vincere contendat: victori enim hostium cædes et spolia, victo mors est proposita.» Ita refert ipse lib. III De Expeditionibus.


Versus 12: Et Angelo Pergami scribe

ET ANGELO PERGAMI SCRIBE. — Pergamus, vel pergamum, clarissima fuit urbs Asiæ vel Troadis, quam Silenus fluvius intermeat, a qua Claudius Galenus medicorum princeps ortum duxit. Hæc eadem urbs Troja vocatur. Unde Virgilius, lib. II Æneid.: «Trojam incensam, et prolapsa videntem Pergama.» Mortuus est Pergami P. Scipio, vir nobilissimus, teste Cicerone, orat. pro Flacco. Inde Lavinia Pergama in Italia, de quibus Silius, lib. XIII.

Jam Phryx condebat Lavinia Pergama victor,
Armaque Laurenti figebat Troica luco.

Sic vocat Lavinium oppidum in Latio ab Ænea conditum.

Pergami rex fuit Attalus, qui a populo Romano donatus eo regno, cum liberos non haberet, populum Romanum hæredem fecit. Membranæ quoque repertæ sunt Pergami, ait Varro, quæ inde dictæ sunt Pergamenæ, quibus olim pro papyro et charta utebantur.

Est hæc tertia Christi epistola ad Episcopum Pergamenum, et sub ejus persona ad fideles alioqui laudabiles, sed in eo reprehensibiles, quod spiritualem pugnam reformident, ait Alcazar.

Quæres: Quis fuit Angelus, id est Episcopus, Pergami? Respondent Aureolus et Lyranus fuisse S. Carpum. Hunc enim constat fuisse Episcopum, et Pergami martyrio coronatum sub Antonio imperatore, ut patet ex Eusebio, lib. IV Histor., xv. Verum Eusebius ibi tantum asserit Carpum occisum Pergami, non autem ibidem fuisse Episcopum. Rursum Martyrologium Roman. 13 aprilis, S. Carpum Martyrem vocat Episcopum Thyatiræ, non Pergami. Ergo quis fuerit hic Episcopus non liquet. Ita Pererius, Alcazar et alii.

HÆC DICIT QUI HABET RHOMPHÆAM, — id est gladium, de quo dixi cap. i, vers. 16. Hoc symbolo significat, primo, timendum esse, non Cæsarem persecutorem, sed Christum, qui animam et corpus sua rhomphæa dissecare et perdere potest. Secundo, Episcopum imitari debere Christum, ut animose et audacter rhomphæam verbi Dei contra Nicolaitas, vers. 18, aliosque hæreticos vibret, illisque bellum acre inferat: ita Joachim, Alcazar et alii.

Notat Pannonius in hoc gladio Christi respici et alludi ad angelum, qui evaginato gladio contra Balaam stetit, eumque voluit occidere, Num. xxii, 23; unde subdit: «Habes tenentes doctrinam Balaam.»


Versus 13: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae

13. SCIO UBI HABITAS, UBI SEDES (græce θρόνος) EST SATANÆ. — Ubi scilicet Satanas partim per gentes, partim per Nicolaitas dominatur. «Pergamus,» inquit Aretas, «idololatriæ dedita erat supra cæteram Asiam.» Unde in ea magna fuit persecutio Christianorum, ut patet ex martyrio Antipæ, de quo sequitur, et ex Eusebio loco citato. Atque hæc fuit causa timoris et pusillanimitatis Episcopi Pergamensis, ut Nicolaitis se opponere non auderet, de qua reprehenditur a Christo vers. 15.

ET IN DIEBUS ILLIS (fuit et claruit) ANTIPAS TESTIS MEUS FIDELIS, QUI OCCISUS EST APUD VOS. — Laudat Episcopi Pergamensis in fide constantiam, q. d. Tu, o Episcope, ne hoc quidem crudeli spectaculo et martyrio Antipæ in fide et constantia nutasti; sed potius fortior et solidior evasisti.

Antipas, sæviente in Christianos Domitiano, Episcopus Pergameni, publice Christum prædicabat, dæmonesque fateri coegit, quod a se per Christi nomen invocatum fugarentur. Hinc a Præfecto urbis captus, tractusque ad Dianæ templum, et in bovem æneum multo igne candentem conjectus, laudans et gratias agens Deo quod se hoc agone et laurea martyrii dignatus esset, in cœlum Martyr evolavit sub annum Christi 93, Domitiani decimum: quando et S. Joannes captus in Asia, Romamque ductus, in fervens oleum demissus, cum salvus et illæsus evasisset, in exilium relegatus est: ita Aretas, Metaphrastes, Baronius et Pererius. Vide martyrium Antipæ apud Surium, die 11 aprilis. Porro bos æneus in quo crematus fuit Antipas, Pergamo translatus est Constantinopolim, et collocatus in templo Apostolorum, ait ex Cedreno Baronius, anno Christi 330.


Versus 14: Habes illic tenentes doctrinam Balaam

14. HABES ILLIC TENENTES DOCTRINAM BALAAM. — Nota: Balaam ariolus vocatus a Balac, rege Moab, et malediceret Hebraeis ex Aegypto tendentibus in Chanaan per finem Moabitidis, cum Deo prohibente id facere non posset, quin potius eis benedicere cogeretur, suggessit Balac regi, ut ad castra Hebraeorum submitteret speciosas puellas Moabitides, quae eos ad fornicandum invitarent, eo pretio et conditione, ut Hebraei prius ederent idolothyta, id est carnes idolis immolatas, atque Camos aliaque eorum idola venerarentur. Id fecit Balaam eo consilio, ut Hebraeos a Deo ad libidinem et ad idola averteret; itaque Hebraei vicissim a Deo suo offenso et irato derelicti a se maledici, et a Balac vinci possent. Indeque fuit illa clades Hebraeorum colentium Beelphegor, Num. xxv, 3. Vide ibi dicta. Porro Balaam hoc consilium dedisse, clare liquet ex Num. xxxi, 16. Ergo Nicolaitas comparat Balaamo, quia instar illius docebant licere indulgere ventri et veneri, edere laute quidvis, etiamsi esset idolothytum, vetitum lege Apostolica, Actor. xv, ut gula haec esset fomentum luxuriae: convivia ergo haec ad luxuriam comparata erant quasi idolothyta eorum «quorum Deus venter erat:» ita Alcazar. Nam alioqui in historiis non legimus, quod Nicolaitae diserte docuerint licere idolothytis vesci.


Versus 15: Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum

Symbolice et tropologice, B. Petrus Damianus haeresin Nicolaitarum ait esse concubinatum sacerdotum, contra quem suo seculo, id est anno Domini 980, grassantem ipse acerrime decertavit. Audi eum epist. 6 ad Nicolaum II Romanum Pontificem: «Non expavescis, o infelix Episcope (concubinarium, alloquitur per apostrophen, non Nicolaum Pontificem castum), quia dum in luxuriae voraginem corruis, Nicolaitarum haeresin incurristi? Nicolaus quippe, unus ex his quos Petrus Apostolus Diaconos consecraverat, dogmatizabat clericos cujuslibet ordinis nuptialibus foederandos esse conjugiis. Quod ergo ille docebat verbis, ad hoc tu in cathedra pestilentiae sedens, multo deterius invitas exemplis. De quo videlicet scelere, Angelo Ephesinae Ecclesiae divina vox ait: Odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.» Hinc eo seculo hic sacerdotum concubinatus vocatus est haeresis Nicolaitarum.


Versus 16: Et pugnabo cum illis in gladio oris mei

16. Similiter (ac Ephesino Episcopo edixi et praescripsi paenitentiam vers. 5: ita Ambrosius et Primasius. Quare perperam quidam putant hic esse mendum, ac in Graeco pro ἃ μισῶ, id est quod odi, irrepsisse ὁμοίως, id est similiter) POENITENTIAM AGE, — timorem depelle, animos sume, et audacter contra Nicolaitas decerta, eosque pro viribus extirpa.

Si quo minus (id est, sin minus, alioqui), VENIAM TIBI CITO, — te castigando et illos. Rursum «cito,» quia omnis potentatus et praelatura est vita brevis. Id videmus Romae in Cardinalibus et Summis Pontificibus. B. Petrus Damianus rogatus ab Alexandro II Pontifice, cur nemo Pontificum attigerit annos S. Petri, imo plerique vix quatuor aut quinque annis Ecclesiae praesideant? Respondet epist. 17 ad eumdem: «Idcirco hoc coelestis judicii ordo disponit, ut humano generi metum mortis incutiat; et quam despicienda sit temporalis vitae gloria, in ipso gloriae principatu evidenter ostendat: quatenus dum praecipuus hominum tam angusti temporis compendio moritur, tremefactus quisque ad praestolandi sui obitus custodiam provocetur; et arbor humani generis, dum cacumen et verticem suum tam facile corruisse considerat, flatu concussa formidinis, in suis undique ramusculis contremiscat.» Nam Papa est quasi sol mundi, cujus eclipsim omnes dum vident, percelluntur.

ET PUGNABO CUM ILLIS IN GLADIO ORIS MEI, — jussu scilicet, sententia et decreto efficacis ultionis, q. d. Feram in illos sententiam mortis, eamque re ipsa per angelos aliosque administros meos eis inferam, eosque trucidabo et occidam morte tam praesenti, quam aeterna.

Aliter Alcazar: ipse enim per hunc gladium accipit verbum Dei, quod per infimam plebem Deus praedicans Nicolaitis, eos erat conversurus. Accusaverat, inquit ipse, Christus Episcopum de ignavia, quod armatus gladio verbi Dei, cum Nicolaitis tamen confligere non auderet: ad quod nulla valuit opportunior addi comminatio et supplicium, quam futurum esse ut ex infima plebe Deus aliquos suscitaret, qui cum Nicolaitis confligerent, eos vincerent, ac veritati subjugarent: quasi expeditionem hanc et coronam Deus ad alios transferat, et Episcopum pudore suffusum et confusum derelinquat. Hic enim pudor ei ingens futura erat poena. Et hoc est quod cap. III, vers. 11, dicitur Episcopo Philadelphensi: «Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.» Verum haec explicatio partim aliena, partim mystica videtur.


Versus 17: Vincenti dabo manna absconditum

17. VINCENTI, — tum facta Nicolaitarum, foedasque carnis voluptates, tum potius suam pusillanimitatem, quam ego Christus in te, o Episcope Pergami, coargui. Nam in hisce Christi epistolis «vincens» vocatur Episcopus, qui, id quod Christus in iis ei jubet, opere praestat, ac in ea re tam seipsum, quam difficultates in re ipsa occurrentes generose superat et transcendit: ita Alcazar.

DABO MANNA ABSCONDITUM. — Hoc manna notat insignem suavitatem et delicias; sed quam et quas?

Primo, manna hoc est Eucharistia, ait Ticonius, Beda, Rupertus, Aretas: manna enim ob saporem aliasque causas quas recensui Exodi cap. xvi, et hic recenset Viegas, sect. 4, typus fuit Eucharistiae, in qua Christus est absconditus. Notant Beda et Rupertus illud «vincenti,» scilicet gulam et libidines, referendum esse ad castitatem et puritatem mentis et corporis, cui adversabantur Nicolaitae: hanc enim necessariam esse dispositionem ad sacram communionem.

Secundo, Richardus de S. Victore censet manna hoc esse arcana divinitatis et aeternam felicitatem. Haec enim, inquit Pererius, notatur per tria optatissima bona; manna enim denotat inenarrabilem felicitatis dulcedinem: calculus, ejusdem opes et pretium: nomen, famae et gloriae claritatem.

Tertio, Primasius et Ambrosius accipiunt Christum, qui fuit absconditus, primo in lege, secundo in carne, tertio in Eucharistia. Hinc dicitur Isaiae XLV, 13: «Vere tu es Deus absconditus.»

Quarto, S. Bernardus, lib. De Convers. ad Cleric., cap. xxi: Manna hoc, ait, est dulcedo, quae in rerum coelestium contemplatione percipitur. «Suavitas, inquit, Domini est; nisi gustaveris, non videbis: gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Manna absconditum est; nomen novum est, quod nemo sit nisi qui accipit: non illud eruditio, sed unctio docet; nec scientia, sed conscientia comprehendit.»

Quinto et optime, manna hoc sunt consolationes spirituales, quae quasi congrua merces a Deo datur vincenti tum delicias, tentationes et concupiscentias carnales, tum suum metum et pusillanimitatem, qualis erat haec Episcopi Pergameni. Hunc enim apposite excitat, proponendo ei in bello, quod contra Nicolaitas ex Christi jussu ei suscipiendum erat, non fore illum horrorem, et eas difficultates tam amaras, quas ipse apprehendebat et reformidabat; eo quod Deus illi non tantum adesset, sed et tantam animi serenitatem, tantam consolationem et gaudiorum spiritualium copiam infunderet, ut in mediis etiam hostibus et periculis exultaret: quales jam experiuntur viri Apostolici, qui inter Indos, Hollandos et Anglos versantur, praesertim dum celebrant et S. Eucharistiam sumunt. Hoc enim vere et proprie est manna absconditum, quod exterius non videtur, sed interius in anima fideli Deoque devoti sentitur et gustatur. Unde S. Paulus ait Coloss. III, 3: «Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.»

Porro hae consolationes vocantur manna, quia mirae sunt et ingentes, ut qui eas recipiunt, mirentur et stupeant, dicantque man hu, quid est hoc? «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Psalm. xxx, 20. Est enim haec consolatio praegustus quidam aeternae beatitudinis, in qua perfectissimum erit hoc manna.

Nota: Qui cupiunt hoc manna, debent suas concupiscentias, aeque ac metus et passiones vincere; vincenti enim promittitur. Unde solet secuturae consolationis tentatio praecedens esse signum. Nam tentatione probatis coelestis promittitur, et promissa datur consolatio. Experientia constat neminem vincere heroice aliquam tentationem, infirmitatem, pusillanimitatem, contemptum, quin mox sentiat miram animi voluptatem et gaudium, quod longe tristitiam adversam, aeque ac delicias concupiscentiae superat. Experiatur quisque in se, et sentiet ita esse. Ita S. Bernardus, proaemio in psalm. Qui habitat, recensens Religiosorum suorum mortificationes, jejunia, vigilias, labores, sudores, tentationes, subdit: «Quod igitur remedium? ut retineatur labor, et tamen hic labor dulcescat divina dulcedine. Quoniam si abundat tribulatio vestra pro eo, abundabit consolatio vestra per eum, ut in eo delectetur anima, quae in his renuit consolari. Apud ipsum namque ipsa quoque tribulatio magna quaedam consolatio poterit inveniri. Nonne enim certum est, supra vires humanas, ultra naturam, contra consuetudinem esse quae sustinetis? Alius igitur portat ista: ille sine dubio, qui secundum Apostolum portat omnia verbo virtutis suae.» Et ad Clericos, cap. xxx: «Non sunt,» ait, «condignae passiones hujus temporis ad praeteritam culpam, quae remittitur: non ad praesentem consolationem, quae immittitur: non ad futuram gloriam, quae promittitur. Denique nulla tanta est amaritudo, quam non prophetica farina dulcoret, quam non sapidam reddat sapientia lignum vitae.» Hoc manna sapiebat regius Psaltes, cum regni opes et delicias transcendens, Deoque inhaerens, Vincenti psalmos suos inscribens, caneret Psalm. xxxiv: «Anima mea exultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo; omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?» Et Psalm. xxxv: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.» Et Psal. lxxxiii: «Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.» Et S. Paulus dicens: «Gloriamur in tribulationibus; si Deus pro nobis, quis contra nos? quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, etc. Certus sum quia neque mors, neque vita,» etc. Rom. cap. viii. Et S. Jacobus cap. i, vers. 2: «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.»

Vis Confessores? Abbas Joannes apud Cassianum, Collat. XIX, IV, mundana omnia vincens, et in coelum mente conscendens, tanta perfundi solebat interiori dulcedine, ut ne id quidem recordaretur, an pridie comedisset.

S. Ephrem delectationes omnes terrenas fastidiens tanta gestiebat laetitia, ut ejus praecordia rumpi viderentur. Quocirca exclamabat: «Recede a me, Domine, parumper, quoniam vasis hujus infirmitas ferre non potest.»

S. Bernardus, gulae et illecebrarum omnium victor, ita coelestibus gaudiis absorbebatur, ut toto die lacui obequitans, nunquam eum viderit; et toto anno una in cella degens, adhuc ignoraret an illa cella testudinem haberet.

Noster S. Pater Ignatius ita dulcium lacrymarum affluebat copia, ut pene oculos perderet: et sane perdidisset, nisi medicorum monitu, et suorum impulsu a Deo impetrasset potestatem eas pro arbitrio vel laxandi, vel restringendi.

S. Xaverius in coelum defixus, ita consolationibus divinis perfundebatur, ut exclamaret: «Satis est, Domine, satis est.» In Japone pedes iter faciens, ita in Deum absorbebatur, ut saepe de via deflectens, in vepres, dumeta et saxa impingeret, nec adverteret: quocirca semper ei plantae et tibiae sanguine fluebant, cum tamen ille ne sentiret quidem.

S. Catharina Senensis, sensibilium omnium victrix: «Tantum,» ait, «gaudium obtinet mentem meam, ut valde admirer posse durare animam in corpore;» addebatque: «Tantum ardorem sentio in anima mea, ut ignis materialis mihi frigere videatur, potius quam urere. Ex hoc autem ardore existit in anima mea quaedam renovatio puritatis et humilitatis, ita ut videar mihi rediisse ad aetatem quatuor vel quinque annorum; tantus quoque inde in me accenditur amor fraternus, ut non solum libenter, sed et hilariter pro quocumque proximo velim mortem oppetere.» Inde a Deo donum accepit apathiae et constantiae, ut quidquid illi accideret, illa prorsus immota permaneret.

Vis Martyres? S. Adelphardus ab imperatore Ludovico, eo quod eum liberius de peccatis arguisset, in exilium relegatus, ita gaudebat, sibique gratulabatur, ut exilium reputaret paradisum, diceretque se ibidem pristinam in Christo libertatem recipere. Ita habet ejus Vita, quam scripsit Paschasius Rathertus, Abbas Corbeiensis.

S. Tiburtius Martyr super prunas candentes nudis pedibus incedens: «Mihi,» ait, «hae prunae rosae videntur; nam creatura Creatoris famulatur imperio.»

S. Clemens Ancyranus Episcopus et Martyr, arduum et longum, continuumque per viginti annos obiit martyrium, ea constantia et laetitia, ut a Praeside et tyranno beneficium ingens accipere se diceret, aeque ac honorem, eo quod per ejus saevitiam consors fieret passionis Christi, aeque ac coronae SS. Martyrum.

Theodorus Martyr sub Maximiano durissime exustus, dum costae nudarentur, ita exultabat, ut caneret: «Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo,» uti legimus in officio Ecclesiae, 9 novembris.

S. Andreas ad crucem ductus, eam eminus videns, ex interno mentis jubilo ita eam salutavit: «O bona crux, quae decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, et aliquando cupienti animo praeparata, accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit.» S. Sisinnius Diaconus, a Maximiano damnatus ad lapides et arenam comportanda in fabrica thermarum Diocletiani, in longo hoc duroque martyrio ita animo gestiebat, ut non tantum suum pondus et pensum, sed et Saturnini senis imbecillis in suos humeros continue susciperet, atque interim assidue hymnos et laudes caneret Deo. Quare fremens Maximianus, eum cum Saturnino in equuleo distentum flagris dirissime laniari, atque faculis aduri praecepit; sed in his tormentis utriusque non alia erat vox, quam: «Gloria tibi, Christe, qui nos tuae passionis participes facere dignaris.» Ita habet Vita S. Saturnini, 29 novembris.

ET DABO ILLI CALCULUM CANDIDUM (Arabicus, clarum, verum, absolutum, in quo non est falsitas vel obscuritas), ET IN CALCULO NOMEN NOVUM SCRIPTUM, QUOD NEMO SCIT, NISI QUI ACCIPIT. — Primo, Victorinus: Calculus candidus, ait, est gemma alba, puta adoptio hominis in filium Dei, in quo scriptum est nomen novum, id est nomen Christiani.

Secundo, Beda: Calculus candidus, ait, est corpus in baptismo candidatum, postea vero resurrectionis gloria refulgens. Nomen novum est nomen Filii Dei.

Tertio, Aretas: Calculus candidus est claritas nominis.

Quarto, Haymo et S. Hieronymus, epistol. 143 ad Damasum, quae incipit Septuaginta: Calculus candidus, inquiunt, vocatur carbunculus, eo quod in tenebris quasi carbo ignitus fulgeat: hic est Verbum caro factum, sive ipse Christus. Verum carbunculus proprie graece dicitur ἄνθραξ, hic autem est ψῆφος.

Quinto, Ambrosius: Calculus, ait, qui lapis est parvus, et a calcando dictus, est Evangelium Christi in quo scriptum est nomen ejus, scilicet illud a quo orsus est Joannes, dicens: «In principio erat Verbum.» Calculus ergo candidus est Christi doctrina pura et candida.

Sexto, Rupertus et Hugo: Calculus candidus, inquiunt, erit gloria corporum in coelo. Per duritiem calculi, ait Cardinalis Hugo, significatur dos impassibilitatis, per candorem claritas, per nomen novum plena obedientia et subjectio corporis ad animam, quae modo non est, ex qua nascetur agilitas et subtilitas. Rursum, nomen novum, ait Hugo, erit Jesuani, sive Jesuitae, id est salvati, quo omnes in coelo vocabuntur.

Septimo, Ansbertus: Calculus hic est charitas, quae candorem habet, quia vestis est; et ignem, quia amor est.

Octavo, Hugo rursum: Calculus candidus est Christus in Eucharistia, de quo multa Viegas hic, sect. 6.

Nono, Pererius: «Calculus,» ait, «candidus incomparabilem divitiarum, id est rerum pretiosarum copiam denotat.»

Decimo, Alcazar per calculum candidum accipit gradum perfectissimum, ac summi apud Deum pretii, ad quem perventurus sit Episcopus Pergami, si pro Evangelio acriter cum hostibus dimicaverit. Gradus hic est altissima Christi imitatio, et maxima apud eum gratia, qua facile possit quamlibet superare difficultatem, dicens cum S. Paulo: «Omnia possum in eo qui me confortat.» Christus enim pro Dei gloria totum se devovit, ac pro ea usque ad mortem contra omnes ejus hostes decertavit; qui in eo Christum imitatur, ille in alto virtutum heroicarum et Christianarum culmine consistit, ac donatur a Christo pretioso imitationis suae calculo, id est carbunculo, quo summe dives ac laetus, omnique metu depulso animosus et gloriosus, quasi Seraphinus remanebit. Putat enim Alcazar alludi hic ad visionem Seraphim Isaiae vi, atque calculum, tam hic Episcopo Pergami promissum, quam illum Isaiae labris admotum, fuisse carbunculum, qui utrumque inflammaret amore Dei, et quasi Seraphinum efficeret. Jam, quia haec gemma, inquit, datur Christi imitatori, ut Christi virtute potens et fortis reddatur ad omnia per Christi imitationem, hinc consequenter nomen novum in ea scriptum, est nomen Jesu, quo appellandus est is cui haec gemma tribuitur; quo significat, cum Christi Jesu virtute ac nomine posse egregia quaeque facinora aggredi et perficere, ut ea praestet regis annulo ac sigillo, qui regi sit valde charus, et multum apud eum gratia valeat, et cui rex jubeat regia auctoritate ad ea quae velit uti; unde addit: «Quod nemo scit, nisi qui accipit.» Multi enim de Christi imitatione speculative multa et magna loquuntur; sed nemo ejus vim sentit et experitur, nisi qui gemmam hanc accipit, quae omnes inflammat, locupletat et omnipotentes reddit. Ita Alcazar pie et erudite, nisi quod calculum hunc in carbunculum, imo in adamantem transformet. Censet enim ipse, notat. 6, quosdam carbunculos esse candidos et adamantinos, scilicet in quibus liquidissimus quidam ignis apparet, ignis, inquam, non in rubro colore, sed in candido et liquido. Certe hi non sunt ψῆφις, id est calculus; calculus enim proprie dicitur lapis brevis, terrae admixtus: sic dictus, quod sine molestia sui brevitate calcetur, ait Servius in illud Virgilii, Georgic. II:
Tenuis uti argilla, et dumosis calculus arvis.

Porro, «nomen novum» est, ut sit et dicatur filius et haeres Dei. Hunc calculum adhuc vivens recepit S. Franciscus, cum in exstasi sua praedestinationis revelationem accepit; unde sibi redditus exclamavit: «Laudetur Dominus Deus meus, ipsi gloria et honor sine fine.» Quin et proximos octo dies sic transegit, ut nec de alia re loqui, nec Horas canonicas recitare posset, sed hoc solum in ore haberet, idque semper repeteret: «Laudetur Dominus.»

Undecimo et optime, calculus candidus est sententia felicitatis, quam Christus proferet in vincentes, ipsaque aeterna felicitas, qua Deus vincentes donabit. Calculus enim candidus veteribus symbolum erat, primo, rei festae et felicitatis. Unde dicitur dies felix, «niveo signanda lapillo.» Secundo, absolutionis in judicio, sicuti calculo atro notabatur condemnatio. Unde Ovidius, lib. XV Metamorph., sub initium:
Mos erat antiquis niveis atrisque lapillis
Hos damnare reos, illos absolvere culpa.
Et:
Calculus immitem demittitur ater in urnam.
Et Plinius in Panegyr. ad Trajanum: «Quotannis,» ait, «diis ipsis tanquam judicibus calculum de te permittis, an dignus sis incolumitate.» Tertio, victoriae, inquit Sixtus Senensis, lib. II, in voce calculus. Nam athletae in agone certanti et vincenti dabatur calculus candidus, ait Aretas. «Calculus» enim subinde capitur pro difficultatibus, quas vincere oportet. Unde Plinius, lib. II, cap. xix: «Omnes,» ait, «quos ego novi in utraque parte calculos pone:» calculos, id est difficultates et rationes. Unde calculos hos vincenti apte datur calculus candidus. Quarto, in comitiis, et ferendis suffragiis pro creatione magistratuum, cui suffragabantur, ejus nomine signatus calculus candidus dabatur. Haec omnia conveniunt electis et Beatis; loquitur enim Joannes recens conversis ex gentilismo. Unde alludit ad eorum calculos in ferendis suffragiis, et hos proprie significat Graecum ψῆφος. Addunt aliqui, calculis supputari debita et soluta, ideoque iis hic significari praemia meritis vincentium ex aequo respondentia. Unde Syrus et Arabicus pro «calculum,» vertunt, «computum,» vel «supputationem.» Verum τὸ «candidum» innuit hic agi de calculo judiciali, non supputatorio.

Inde de ludo scachorum, sive latrunculorum, Ovidius, lib. ad Pisonem:
Callidiore modo tabula variatur aperta
Calculus, et vitreo peraguntur milite bella,
Ut niveus nigros nunc, et niger alliget albos.
Idem alibi:
Sive latrocinii sub imagine calculus ibit,
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.

Denique S. Bernardus in Declamat., sub finem, per «nomen novum» metonymice accipit rem novam, donum novum et inauditum. Quocirca hoc esse centuplum a Christo promissum renuntiantibus mundo, et se sequentibus, Matth. xix, 29, puta esse gaudium in Spiritu Sancto et coelestium bonorum et consolationum affluentiam, de qua Psalm. xxx: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» «Hoc ergo centuplum,» ait S. Bernardus, «adoptio filiorum est, libertas et primitiae spiritus, deliciae charitatis, gloria conscientiae, regnum Dei quod intra nos est, non utique esca vel potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto; gaudium sane, non modo in spe gloriae, sed etiam in tribulationibus. Hic est ignis quem voluit Christus vehementer accendi. Haec virtus ex alto, quae Andream fecit amplecti crucem, Laurentium ridere carnificem, Stephanum pro lapidantibus flectere genua ad orationem. Haec illa pax quam suis reliquit Christus, quando dedit et suam. Siquidem donum et pax est electis Dei, pax utique praesentis, et donum futurae. Illa superat omnem sensum, sed et huic quidquid sub sole placet, quidquid in mundo concupiscitur, non poterit comparari. Haec gratia devotionis, et unctio docens de omnibus, quam expertus novit, inexpertus ignorat: quoniam nemo scit, nisi qui accipit.»


Versus 18: Et Angelo Thyatirae Ecclesiae scribe

18. ET ANGELO THYATIRAE ECCLESIAE SCRIBE. — Thyatira urbs est ultima Mysorum, colonia Macedonum, ad Austrum Pergami, cujus item erat jurisdictionis. Olim dicta fuit Thyatira, eo quod Mysis urbem condituris respondit Deus «ibi condendam, ubi cervus ictus et currens appareret,» διὰ τὸ θύειν καὶ τροχάζειν τὸν ἔλαφον. Ita aliqui. Verum Strabo, lib. XIII, Plinius, lib. V, cap. ix, et alii passim, tradunt eam primitus nuncupatam a Seleuco filio Nicatoris θυγάτηρ («filiam»), ob laetum nuntium natae sibi filiae, inde nomen Thyatirae. Hujus civis fuit Lydia purpuraria, quam S. Paulus ad Christum convertit, Actor. cap. xvi, vers. 14. Thyatira ergo graece significat «filiam,» quod apte competit Jezabeli illici, quae hic arguitur. Alii Thyatiram exponunt, quasi significet odorem vel sacrificium laboris vel contritionis. Sed ex dictis patet hoc non esse ejus originale etymon.

Est haec quarta Christi epistola ad Angelum, id est Episcopum, Thyatirae, et sub ejus nomine ad fideles in Dei obsequio fervidos, sed per imprudentiam deceptos, ait Alcazar. Episcopus enim hic zelosus erat et diligens, sed per imprudentiam decipiebatur, putans se, si cum Jezabele conniveret, hac via eam ad frugem traducturum, non advertens cum quanto fidelium periculo id fieret, et quam exigua, vel nulla ejus convertendae esset spes.

Quaeres: Quis fuit hic Episcopus? Aureolus putat fuisse S. Irenaeum, qui Polycarpi discipulus, et egregius doctor et martyr, primo fuit Episcopus Thyatirensis, postea Lugdunensis. Dices: Irenaeus fuit posterior S. Joanne. Respondet Aureolus Joannem scribere ad Episcopum non praesentem, sed futurum. Unde et Epiphanius, haeres. 51, putat, cum haec scriberet Joannes, nullam fuisse Ecclesiam Thyatirae, sed Joannem praevidisse eam multis post annis futuram. Verum Joannes, ut patet ex ejus verbis, praesentem Episcopum Thyatirae, uti et caeteros Episcopos aliarum Ecclesiarum alloquitur. Adde: nullus veterum tradidit B. Irenaeum fuisse Thyatirae Episcopum, sed tantum Lugduni. Denique Irenaeus post centum annos vixit; Joannes enim scribit haec anno Christi 97. Irenaeus autem martyr obiit anno Christi 204. Verisimilius quis asserat hunc angelum fuisse B. Carpum; hunc enim praedicasse Thyatirae, ibique sub haec tempora fuisse Episcopum, patet ex dictis vers. 12. Idemque asserit Martyrol. Rom. 13 aprilis, qua die illustre S. Carpi martyrium videre est apud Lipomanum et Surium. Unde etiam patet tunc fuisse Ecclesiam Thyatirae.

HAEC DICIT FILIUS DEI, QUI HABET OCULOS TANQUAM FLAMMAM IGNIS ET PEDES EJUS SIMILES AURICHALCO. — Primo, Christus habet oculos igneos, quia acutissime, inquit Richardus Victorinus, videt scelera et libidines Jezabelis: sciant fornicantes cum ea, se in occulto a Christo videri, et in camino gehennae quasi aurichalcum excoquendos. Secundo, ut Episcopus imitetur Christum, ac praevideat haec scelera, in eisque corrigendis habeat fortitudinem et zelum, instar aurichalci. Tertio, Rupertus: Christus, ait, in coelum ascendit, et inde quasi flammeis oculis in terram aspexit, misitque Spiritum Sanctum, qui Apostolos flammeos et fortes quasi aurichalcum effecit. Quarto, Joachim: Episcopus, inquit, debet habere vitam contemplativam in oculis, activam in pedibus. Rursum, Episcopus debet habere oculos, ut videat quae geruntur; et pedes, id est sollicitam et seriam executionem eorum, quae corrigenda vel agenda praeviderit.

Per oculos arguitur tacite imprudentia Episcopi Thyatireni, quod Jezabelis hypocrisim et scelera, in quae multos illiciebat, non praevideret, nec redargueret. Addit Alcazar Jezabelem esse Judaeos, et Judaizantes. Ergo, inquit, monetur hic Episcopus, ut relictis Judaeis obstinatis, in quibus perdit operam, ad Gentium conversionem se transferat; utque ob eminens sibi et fidelibus a Judaeis discrimen, Thyatira discedant, et per vicina oppida dispersi, Christi fidem Gentibus praedicent. Verum quae fuerit haec Jezabel, jam discutiam.


Versus 20: Permittis mulierem Jezabel

Permittis mulierem Jezabel. — Jezabel fuit filia regis Tyri, uxor Achab, quae ex Tyro Baal et Baalitas induxit in Judaeam, et persecuta est Eliam aliosque Dei cultores.

Quaeres: Quaenam fuit haec Jezabel? Aliqui putant fuisse uxorem Episcopi Thyatirensis. Unde Graeca Regia et Aretas legunt, «permittis mulierem, vel uxorem tuam;» sed τὸ «tuam» alii passim non legunt, estque haec sententia nova et improbabilis.

Secundo, Epiphanius, haeres. 51, hoc refert ad mulieres Montani, scilicet Priscillam, Maximillam et Quintillam, quae docebant Montanum esse Paracletum. Sed hae castitatem simulabant, ideoque damnabant secundas nuptias. Haec autem Jezabel docebat fornicari.

Tertio, Aretas: Jezabel, inquit, dicuntur Nicolaitae, propter suas libidines et impietates. Unde Ticonius, Primasius et Rupertus: Jezabel, inquiunt, sunt haeretici effeminati, et libidini servientes.

Quarto, Alcazar per Jezabel accipit Synagogam, id est, Judaeos qui inexpiabili odio prosequebantur Apostolos et Christianos (sicut Jezabel prosequebatur Eliam et Dei cultores), eosque vel in mortem, vel in suam haeresim adigebant, contendentes, ut saltem Christiani legem Mosis observarent, itaque judaismum cum Christianismo miscerent, unde multos seducebant. Ideoque arguitur hic Episcopus, quod cum iis conniveret, falso et frustra sperans eorum conversionem. Huic enim expositioni apte convenit illud vers. 24: «Non mittam super vos aliud pondus.» Iisdem enim verbis utuntur Apostoli abrogantes usum legalium, dicentes, Actor. xv, 28: «Visum est Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris.» Itaque censet ipse per Jezabelem significari hic Synagogam, sicut per Babylonem, cap. xvii, significatur Roma gentilis. Utraque, ait, oppugnavit Christi Ecclesiam, sed utraque ab ea victa colla ei subdidit. Ita ipse omnia ad suum scopum quem praeconcepit, rapit. Jezabel ergo juxta eum erant Judaizantes, quos Paulus saepe insectatur, vocatque pseudoapostolos. Verum juxta hanc expositionem, et Jezabelem, et ejus fornicationem, et ejus idolothyta, etc., oportet mystice explicare: unde ipse per idolothytorum esum, accipit familiaritatem nimiam Christianorum cum Judaeis; per fornicationem, illicitam legalium observationem. Haec enim erat spiritualis quaedam fornicatio; nam erat illicita consociatio cum meretrice, puta cum Synagoga judaizante: quae omnia mystica sunt.

Quinto et optime, ad litteram haec Jezabel fuit nobilis et potens aliqua mulier haeretica, quae prophetissam se mentiendo propagavit sectam Nicolaitarum, docens licere fornicari et edere idolothyta (haec enim fuit haeresis Nicolaitarum, uti audivimus vers. 15), sicut Jezabel propagavit cultum Baal. Ita Beda, Rupertus, Primasius, Pererius. Sic S. Hieronymus, epist. ad Ctesiphontem, notat omnes haereses propagatas esse per mulieres. Citavi ejus verba II ad Timoth., III, 6.

Jam Ambrosius, Pererius et Viegas, fornicationem hic non corporalem, sed spiritualem, puta haeresim vel idololatriam, intelligunt. Verum simplicius Ribera et alii proprie fornicationem accipiunt. Nota: To «fornicari et manducare de idolothytis,» referendum est ad to «docere.»

Merito monet hunc Episcopum de imprudentia, quod tolerarit Jezabelem: quid enim potentius ad propagandam haeresim carnalem, quam mulier, eaque nobilis et potens? Serpens per Evam perdidit Adamum, omnesque posteros. Est ergo mulier organum diaboli, fax litium, incentivum libidinis. Haec vero iynx, quia illex, quia nobilis, quia prophetis, triplex erat Veneris aeque ac haeresis incentivum. Aristippus mulierem parvam, sed pulchram conspicatus: «Parvum quidem pulchrum, inquit, sed magnum malum.» Democritus rogatus cur, cum magnus esset, parvam duxisset uxorem: «Ego, inquit, in malo eligendo, quod minimum erat, elegi.» Idem dixit B. Thomas Morus.

Socrates tribus suis malis recensitis, scilicet grammatica, paupertate et uxore, aiebat «Se duo prima effugisse, perniciosam vero uxorem minime. Ut nemo sentit qua parte stringat calceus, nisi qui eo indutus est: ita nemo novit ingenium mulieris, nisi qui duxit uxorem,» ait Plutarchus in Moral.

«Femina nil pestilentius,» ait Homerus. «Mulieri ne credas, ne mortuae quidem,» ait Menander. «Qui non litigat, coelebs est,» ait S. Hieronymus, q. d. Rixosa est mulier, ideoque rixosum est conjugium. Vulgo dicitur: Ignis, mare, mulier, tria mala. Disputarunt tres Hebraei juvenes in aula regis Persarum, quidnam esset fortissimum: primus dixit esse «vinum;» secundus, esse «regem;» tertius, scilicet Zorobabel, dixit «fortiores esse mulieres, sed fortissimam omnium esse veritatem,» hicque bravium et praemium a Dario rege tulit, lib. III Esdrae, cap. iv.

Hugo Victorinus, lib. De Vitiis cavendis vitandis: «In favo mellis, ait, duo sunt, mel et cera: in facie meretricis sunt similiter duo, scilicet decor et gratia,» id est, «pulchritudo oris et sermonis. Cera succendit ignem, mel praebet dulcedinem: sic pulchritudo meretricis igne libidinis inflammat carnem, blandimento lenocinantis sermonis subvertit mentem. Stillat mel ex cera, dum meretrix verba sua mollit, et facit dulcia.»

MANDUCARE DE IDOLOTHYTIS. — Nota: Idolothytis per se vesci licet; sed non licebat, primo, ob scandalum; secundo, ob praeceptum Apostolorum, Actor. xv; tertio, ob quod maxime hic in illa invehitur Joannes, erat periculum idololatriae; facile enim Gentes per ea ad sua idola relapsi fuissent. Vide dicta I Corinth. viii, initio.


Versus 22: Ecce mittam eam in lectum

22. «Ecce mittam eam in lectum,» — id est in infernum, ait Rupertus, Beda, Richardus Victorinus; ibi enim Jezabel, id est haeretici, non quiescent, sed cruciabuntur. De quo Isaias, cap. xiv, ait: «Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.»

Secundo, Ansbertus et Primasius: Lectus, inquiunt, est securitas et impunitas peccandi, in qua peccator quasi in mollissimo lecto quiescens, ex uno scelere in aliud, et tandem in damnationem, ruit. Haec ergo impunitas signum est reprobationis: sicut e contrario signum est electionis, si cujus peccata hic a Deo castigentur, uti docet S. Gregorius, lib. VII Moral., cap. vii. Nam ut dicitur Apoc. cap. iii: «Ego quos amo, arguo et castigo.»

Tertio, Alcazar: Haec, ait, lecti comminatio denotat gravissimas aegritudines, id est bellorum tempestates et excidii procellas, contra Judaeos a Romanis excitandas, eo quod Christum ejusque Evangelium repulerint.

Quarto et optime, Aretas et Pannonius: «Mittam eam in lectum,» id est, inquiunt, percutiam eam morbo et aegritudine, ut quae modo in voluptatum et peccatorum suorum lecto quiescit, decumbat in lecto aegritudinis, indeque transeat ad lectum gehennae, in quo cubant damnati.


Versus 23: Et filios ejus interficiam in morte

23. INTERFICIAM IN MORTE, — id est morte. Est hebraismus: Hebraei enim bet, id est «in,» utuntur, cum instrumentum, modum et rationem significant; sic aiunt: «Percussit eos in ore gladii,» hoc est ore, puta acie, gladii.

ET SCIENT OMNES ECCLESIAE, QUIA EGO SUM SCRUTANS RENES ET CORDA, — id est abditissima cordis Jezabelis arcana, ejusque cogitationes secretissimas; horum enim symbolum sunt renes. Meretrices enim et hypocritae simulantes se prophetissas, ac haereticae, qualis erat haec Jezabel, mira arte et vafritie tegunt sua consilia, ut specie pietatis et honesti incautos fidelium animos illiciant et decipiant. Hinc patet Christi divinitas; solus enim Deus est cardiognostes, id est scrutans renes et corda.


Versus 24: Non mittam super vos aliud pondus

VOBIS AUTEM DICO, ET CAETERIS. — «Et» significat, «id est.» Unde Graeca non habent to «et»; convertit enim Joannes hic sermonem a Jezabele cum suis ad alios veri Dei cultores, qui erant Thyatirae.

Aliter Alcazar: Christus, ait, hic admonitionem suam ad caeteros omnes Christianos extendit. Thyatira enim idem est quod «illuminata,» teste S. Hieronymo; omnes autem qui in Ecclesia Christi sunt, sunt in mystica Thyatira, id est in civitate a Deo illuminata. Verum haec expositio mystica est, non litteralis.

24. QUICUMQUE NON HABENT (non accipiunt, non tenent) DOCTRINAM HANC — Jezabelis et Nicolaitarum, quod licitum sit fornicari et idolothytis vesci.

QUI NON COGNOVERUNT (id est, non approbarunt, inquit Beda, Rupertus, Primasius, Richardus) ALTITUDINES SATANAE. — Haec altitudo est superbia, ait Rupertus, qua Satan dixit olim, Isaiae xiv: «Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo,» et etiam nunc dicit, quando videlicet sibi in idolis vult sacrificia offerri a Thyatirensibus, qui in honorem idolorum idolothyta manducant. Ita Rupertus, Haymo, Beda, Primasius. Verum, pro «altitudines» graece est βάθος, id est profunditatem. Sic saepe «altum» vocamus profundum, ut cum dicimus: Puteus altus est, id est profundus.

Unde secundo, alii sic exponunt: «Qui non cognoverunt profunditates Satanae,» id est, qui non pepigerunt foedus cum inferno, puta cum Satana non sunt confoederati.

Tertio, Gagneius: Altitudo Satanae, ait, est immensum pelagus scelerum; quia impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit, et semper profundius ruit.

Quarto, profunditates Satanae sunt profundae fraudes, inquit Andreas Caesariensis, doli et astutiae Satanae, quos justi non cognoscunt, id est non approbant, de quibus S. Gregorius, hom. 12 in Ezech.

Quinto, Ambrosius: Altitudo Satanae est lex Moysi carnaliter accepta, et observata simul cum Evangelio; haec enim profunde demergit et involvit observantes sui in judaismum. Unde sequitur: «Non mittam super vos aliud pondus,» q. d. Non onerabo vos observantia legis Mosaicae, praeter pauca quae vobis praeceperunt Apostoli, ut abstineatis a fornicatione, et a suffocato, et a sanguine, et ab idolothytis. Huc accedit Alcazar inquiens:

Cum dicit: «Qui non habet doctrinam hanc Jezabelis,» notat cautos et prudentes; cum autem dicit: «Qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt,» notat imprudentes a Jezabele, id est a Judaizantibus, deceptos; hi enim cum erroris arguerentur, excusabant se dicentes se non cognovisse altitudines, id est altas fraudes et calliditates Satanae, quibus se transfigurans in angelum lucis, per Jezabelem, id est Judaeos, eos deceperat, ut legalia miscerent cum Evangelio.

Sexto et melius, Lyranus: Non cognoverunt altitudinem Satanae, id est, non approbarunt haeresim Ebionis et Cerinthi, qui superbe restiterunt Christo, negantes ejus divinitatem et aeternitatem.

Septimo et optime, haec verba: «Altitudines Satanae quemadmodum dicunt,» referenda sunt ad haereticos Thyatirenses, Nicolaitarum et Jezabelis sectatores; haeretici enim suam doctrinam vocare solent altissimam, profundissimam, et nulli alii, quam sibi suisque discipulis comprehensibilem, uti docent Vincentius Lirinensis in aureo suo contra haereses libello, S. Gregorius, lib. V Moral., cap. xviii. Unde subdit: «Quemadmodum dicunt,» id est, sicuti loqui et jactare solent haeretici, scilicet sua dogmata esse altitudinem Dei, quae revera est Satanae, uti interpretatur hic Joannes. Ita Ribera. Adde tamen cum Lyrano, hic perstringi haeresin Ebionis et Cerinthi, qui circumcisionem et legalia volebant miscere cum Evangelio. Hanc ergo haeresim inter alias plures docuisse videtur Jezabel, et Nicolaitae. Hoc enim insinuant sequentia; subdit enim: «Non mittam super vos aliud pondus.» Ita Valentinus (quem forte in spiritu mox haeresiarcham futurum praevidens S. Joannes hic perstringit) triginta aeones et deos confinxit, quae revera nominum et criminum erant portenta potius, quam numinum: inter quos primum statuit βῦθος (quod idem est cum eo, quod S. Joannes hic ait βάθος, id est profunditates), id est profundum. Ex Bytho enim et Sige (id est silentio) ortos esse νοῦς (id est mentem) et veritatem, qui sermonem et vitam procrearint: ex his deinde prognatum esse hominem, et Ecclesiam. Ita refert Tertullianus, lib. Contra Valentinum, cap. vii.

NON MITTAM SUPER VOS ALIUD PONDUS. — «Pondus,» id est onus grave Gentibus fornicationi et libertati carnis assuetis in gentilismo, erat post conversionem ad Christum abstinere ab ea, suamque concupiscentiam refrenare. Rursum, pondus grave iis erat abstinere ab idolothytis, cum inter idololatras assidue versarentur, quorum cibi saepe non erant alii, quam idolothyta. Hoc sciens Jezabel, urgebat Thyatirenses, ut pondus hoc tam durum, unaque jugum et legem Christi excuterent. Hinc occurrit Joannes hisce verbis, q. d. Fateor quidem vobis hoc esse pondus aliquod, sed plura vobis olim imposuerunt idola, sive dii vestri, eorumque sacerdotes: plures etiam suis imponunt Judaei, et Judaizantes. Ergo Apostoli, Actor. xv, vetantes fornicationem et idolothyta, pondus quidem aliquod, sed longe minus quam sit Gentilium et Judaeorum, vobis imposuerunt. Quocirca hoc minus servate, ne majore graveniini. Ego enim vobis promitto et edico: «Non mittam super vos aliud pondus; tamen (tantum) id quod habetis (puta decretum hoc Apostolorum), tenete donec veniam,» ad judicium, quando vos pro patientia et obedientia remunerans, omni prorsus pondere liberabo et exonerabo.

Alludit enim plane S. Joannes ad Actor. xv, 28, ubi Apostoli contra Cerinthum definiunt, dicentes: «Visum est Spiritui Sancto, et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.» Ubi pro «oneris,» graece est idem nomen βάρος, quod Noster hic «pondus» vertit. Tacite ergo perstringit hic haeresin Cerinthi tunc grassantem, q. d. Nolo vobis imponere pondus importabile legis veteris, uti vult Cerinthus; sed tantum tria praecepta vobis impono, quae sanxerunt Apostoli, Actor. xv. Ita Victorinus, Ambrosius, Primasius, Rupertus, Beda, Haymo, Joachim, Lyranus, Ansbertus, Hugo et Pannonius.

Aliter exponit Ticonius, q. d. «Non mittam super vos aliud pondus,» id est alias tribulationes, eo quod Jezabelis errores et sordes spreveritis.

Sic enim Isaias, Nahum aliique Prophetae vocant «onus» Babylonis, Edom, Ninive, etc., pondus poenarum et afflictionum ex Dei decreto imminens et quasi incumbens Babyloniis, Idumaeis, Ninivitis aliisque gentibus.


Versus 26: Qui vicerit, reget Gentes in virga ferrea

26. QUI VICERIT, ET CUSTODIERIT USQUE IN FINEM OPERA MEA, DABO ILLI POTESTATEM SUPER GENTES, ET REGET EAS IN VIRGA FERREA. — Primo, Beda, Primasius et Ansbertus censent hic promitti Ecclesiae ejusque Praelatis conversionem et subjectionem Gentium, quae a Deo Patre promissa est Christo, Psalm. II: «Dabo,» inquit, «tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Unde Alcazar sic exponit, q. d. «Qui vicerit, et custodierit,» graece ὁ τηρῶν, id est, qui observaverit opera mea (scilicet Christi) «in finem,» ut scilicet oculos ac mentem jugiter intendat in opera a Christo patrata, et in ipsius perseverantiam, ut eum utraque in re imitetur: «dabo illi potestatem super Gentes,» id est magnam vim et efficaciam in Gentium conversione et sanctificatione. Unde eamdem mox vocat virgam ferream dicens: «Et reget eas in virga ferrea.» Illud enim: «Usque in finem,» potest accipi non solum de fine vitae, sed etiam de fine et perfectione singulorum operum, uti est difficilem quamque rem semel susceptam ad finem urgere et perducere.

Pergit Alcazar, aitque Evangelicam perfectionem sub durissimi imperii et virgae ferreae specie adumbrari; quia jubet frenare cupiditates, mortificare carnem jejuniis et ciliciis, pro Christo mori, etc.: itaque hanc virgam ferream potissimum cerni in vita Religiosa. Denique virgam ferream symbolum esse optimi regiminis, quo utitur Dei providentia, ac notare septem ejus attributa, scilicet fortitudinem, beneficentiam, aequitatem, sapientiam, patientiam, comminationem et punitionem, quae fuse prosequitur Alcazar, notat. 7 et 8. Ubi ostendit virgam ferream si magneti applicetur, ab eo accipere duplicem vim, scilicet primo, judicandi populum mundi, omnesque orbis plagas; secundo, attrahendi aliud ferrum. Itaque virgam hanc ferream, sive acum nauticam esse sapientiae et gubernationis symbolum, praesertim quia magnes undique ferro rite munitus, centuplo majus pondus attrahit, v. g., si magnes nudus, et sine ferro attrahat unciam ferri, ferro munitus et quasi armatus attrahet centum uncias, uti ipse se expertum profitetur: sic enim Rector debet habere vim attrahendi ad se omnes subditos, ut recte eos gubernet.

Tria enim Rectoris et Episcopi munia sunt: primum, infideles et infirmos ad Christum allicere; secundum, probos dirigere; tertium, improbos castigare. Hoc repraesentat pedum Episcopale, sive virga eorum Pastoralis, quae sursum curva est, quasi uncus attrahens in medio recta, in imo instar cuspidis geminata, quae tria carmine expressit Poeta:

Curva trahit, quos recta regit, pars infima pungit.

Rector ergo duros et difficiles pungat, sed et ungat.

Secundo, Richardus, Anselmus et S. Thomas per virgam ferream accipiunt severitatem legum et disciplinae in legum observatione ab omnibus exigendam, ac puniendis iis qui contra eas delinquunt. Ex quo fit, ut alii castigati coerceantur et convertantur, alii recalcitrantes, ultimo supplicio damnentur. Hinc noster Viegas censet hic promitti iis qui vicerint, id est, qui strenue Jezabeli, aliisque haereticis et impiis restiterint, altiorem dignitatis gradum, ut in eo constituti regant alios in virga ferrea, id est inflexibili et aequissima, rebelles vero confringant. Unde colligunt hi Doctores, gubernandi curam non nisi ei qui vicerit, id est viro probo, aequo, forti, magnanimo, invicto, qui nullis cedat molestiis, murmurationibus, minis, periculis, committendam esse.

Rursum hinc colligunt, quod qui vincit in seipso vitia, hic facile eadem vincet et extirpabit in alio; ut, si vincas in te superbiam facile eamdem vinces in alio: quo fit, ut reipsa tales vincentes saepe Gentes sua mortificatione et sanctitate convertant ad Christum et sui imitationem. Unde S. Hilarius, S. Augustinus, Theodoretus, Beda et Euthymius in Psalm. II, illud Psalm. II: «Tanquam vas figuli confringes eos;» sic exponunt, q. d. Conteres idololatriam, libidinem aliaque vitia ex animis Gentium, et reformabis eos, ut fiant alii novique homines, sancti, casti verique Christiani. Sicuti Jeremias, cap. xviii, ex molli luto factum fictumque vas confregit, aliudque inde reformavit. Verum haec mystica sunt.


Versus 27: Et reget eas in virga ferrea

Tertio ergo et genuine loquitur hic S. Joannes de die judicii, in quo sancti victores, et Dei mandata custodientes usque in finem vitae, creabuntur a Deo judices orbis, et cum Christo Gentes impias condemnabunt, ut confringantur, id est irreparabiliter in aeternam mortem et gehennam praecipitentur. Hoc enim significat to «custodierit usque in finem opera mea (a me praecepta, meoque exemplo firmata).» Et: «Reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur.» Alludit enim ad Psalm. II, 9, ut patet utrinque verba conferenti, ubi pro «reges eos,» hebr. non est תרעם tirem, id est «pasces eos;» sed תרועם teroem, id est «conteres,» et, ut S. Hieronymus vertit, «franges eos,» scilicet incredulos et rebelles tibi. Franges, inquam, eos, tum in hac vita, ut fregisti Diocletianum, Maximianum, Maxentium, Licinium et alios, per Constantinum, Theodosium et alios, tum omnes franges in die judicii, cum eos tua sententia, quasi fulmine adiges in tartara. Ita Victorinus, Andreas, Aretas, Lyranus, Ribera et alii.

Hoc est quod suis promisit Christus, Matth. xix, 28, et Lucae xxii, 30: «In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel;» et Sapient. III, 8: «Judicabunt Sancti nationes, et dominabuntur populis;» et Malach. iv, 3: «Calcabitis impios;» et Psalm. cxlix, 6: «Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus.»

Nota, regna et potentiam mundi similem esse vasis figulinis, quia terrea est, et cito rei durioris objectu dissilit et diffringitur, juxta illud: «Fortuna vitrea est; cum splendet, frangitur.» Regnum vero Christi et Dei aeternum est, omniaque hostilia confringit et subigit. Unde notat S. Athanasius quod virga ferrea sit potestas Christi, aut crucis Christi, cujus materia lignea est, sed vis et virtus ferrea.


Versus 28: Dabo illi stellam matutinam

28. DABO ILLI STELLAM MATUTINAM. — Haec stella matutina est Venus, sive Lucifer. Jam Lucifer hic est diabolus, inquit Andreas Caesariensis, de quo dictum Isaiae xiv: «Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris?» hunc enim Deus Sanctis dat calcandum, uti dicitur Rom. cap. ult.: «Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris.»

Secundo, stella haec, sive Lucifer, est ille, qui, ut ait S. Petrus, cap. i, epist. II, oritur in cordibus nostris, puta est lux coelestis a Deo immissa animae. Ita idem Andreas Caesariensis.

Tertio, Lucifer hic est Joannes Baptista et Elias, quorum ille primum, hic secundum Christi adventum quasi Lucifer antecedet, q. d. Faciam eum socium et consortem gloriae Eliae et Joannis Baptistae; faciam eum quasi alterum Joannem, alterum Eliam. Ita idem Andreas Caesariensis.

Quarto, Joachim: Stella matutina, ait, est fides et scientiae donum, qua praecognoscimus ea quae in coelo visuri sumus; et, ut Gagneius, est clara rerum divinarum intelligentia, praesertim S. Scripturae: hinc stella duxit Magos ad Christum.

Quinto, stella haec est gratia justificans, ait Richardus Victorinus, et Maldonatus in Notis Manuscriptis: ἀστέρα, ait, πρωϊνόν, id est stellam matutinam, vocat praecipuum quemdam angelum, qualis est Lucifer inter reliquas stellas, qui eum custodiat; aut, q. d. Dabo ei in coelo illustrissimum locum. Sic legimus in Vitis Sanctorum, illustribus Sanctis, qualis fuit S. Francisca Romana, in virtutibus heroicis strenue progredientibus, illustriores pro custodia datos fuisse angelos. Hoc verius est in Praelatis et principibus, qui saepe pro custodia tum sui, tum suae Ecclesiae aut reipublicae habent non angelum, sed archangelum, aut alium e superiori ordine. Unde ille dicebat se habere angelum non Doctoralem, sed Episcopalem.

Sexto, stella haec est angelus custos, ait Dionysius Carthusianus.

Septimo, Ribera per stellam accipit invisibilem, et aliquando visibilem Christi apparitionem, qua Sanctos suos animam agentes consolatur.

Octavo, Alcazar: Christus, ait, dicitur stella matutina, id est Lucifer, quia in ipsis ardentissimis persecutionibus suos consolatur certissima spe solis orituri, id est prosperitatis brevi subsecuturae. Alludit enim ad Ecclesiastici cap. l, vers. 6, ubi de Simone justo et illustri pontifice (qui fuit typus Christi) dicitur: «Quasi stella matutina in medio nebulae,» quasi dicat: Sicut Simon populum nube calamitatis obductum et afflictum, quasi stella recreavit, et quasi Lucifer certam eis dedit spem solis, id est prosperitatis, mox oriturae: ita faciet et suis in afflictione et persecutione constitutis Christus, eritque eis quasi Lucifer, instantis felicitatis praenuntius.

Nono, Lyranus: Stella haec, ait, est corpus gloriosum, claritatis dote quasi stella refulgens.

Decimo et optime: Stella matutina est Christus, qui ait cap. xxii, vers. 16: «Ego sum stella splendida et matutina;» de quo dicitur Numerorum cap. xxiv: «Orietur stella ex Jacob.» Christus enim vincentibus promittit seipsum, suaeque claritatis visionem. Dicitur Christus stella matutina, hoc est Lucifer: primo, quia in hac vita dispulit tenebras infidelitatis, et in futura dispellet tenebras mortalitatis; secundo, quia uti Lucifer noctis finem, diei initium praebet: ita Christus peccato et ignorantiae finem, fidei et salutis initium attulit; tertio, est matutina, «quia dum in seipso resurrectionis exemplum nobis praebuit, quae lux sequatur indicavit,» ait S. Gregorius, XXIX Moral., cap. xxx, in illa verba Job xxxviii: «Numquid produces Luciferum in tempore suo?» Et Beda: «Christus,» inquit, «est stella matutina, quia transacta nocte saeculi, lumen vitae Sanctis promittit et pandit aeternae.» Et Rupertus: «Pro labore quo Episcopus in hac vita quasi nocte laborat, pervigil in animarum sibi commissarum custodia, manifestabo ei meipsum, qui sum stella splendida et matutina.» Et Haymo: «Christus,» inquit, «est stella matutina, id est Lucifer, qui in resurrectione pulsis mortalitatis tenebris quasi Lucifer apparebit, et perfectum aeternitatis diem demonstrabit.» Ita quoque Pererius, Viegas et Ribera.

Rursum, plenius ac clarius: Stella matutina est lumen gloriae et clara visio Dei, quam anima victrix per Christi gratiam adipiscitur post mortem; haec dicitur stella, propter claritatem contemplationis. «Domine,» inquit Psaltes, «in lumine tuo videbimus lumen.» Dicitur matutina, primo, quia post noctem hujus vitae et saeculi illucescet; secundo, propter inchoationem beatitudinis, quae complebitur in resurrectione corporum, quando stella haec matutina mutabitur quasi in solem meridianum, cum scilicet anima gloriam suam diffundet in corpus. Utrumque hunc sensum, scilicet de Christo, et de gloria animae beatae, habet Richardus Victorinus, Primasius et Aretas.

Alludit ad illud Daniel. xii, 3: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates:» vide ibi dicta. Vult enim Christus hunc Episcopum docere veram fidem, et expugnare Jezabelem et haereticos, eique ut doctori promittit hanc stellam. Philippus, rex Macedonum, cum puer esset, solebat de nocte desilientes stellas sagittis impetere, ex quo Diognetus vates conjecit eum dominaturum multis, uti refert Ptolemaeus Hephaest., et ex eo Nicolaus Caussin., lib. IV Parab. histor., cap. lvi. Ita venantur stellas magnanimi, qui supra terram et terrena mentem attollentes, ad beatarum mentium domicilium aspirant, ideoque coelestem et heroicam ineunt vitam:

Pauci quos aequus amavit
Juppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus.

Ptolemaeus, auctor Almagesti, tempore Antonini Imperatoris nobilis Astrologus, hoc sepulcri elogium ipse sibi posuit:

Mortalem quamvis norim me sorte creatum,
Deae tamen astrorum scrutor in orbe vias,
Sum pedibus tellure procul, juxtaque Tonantem
Assideo divus, pascor et ambrosia.

Quid jam dicant S. Episcopi et Doctores, quorum dum viverent, conversatio fuit in coelis, qui jam in coelum translati, domestici Dei, cives Sanctorum, stellas non eminus, ut Ptolemaeus, sed cominus intuentur, pedibus premunt et possident?

Denique decem analogias stellae et viri sancti recensui Genes. i, in fine operis quartae diei, in tertia editione.

Nota: «Coronam vitae,» quam Christus promittit angelo Smyrnae vers. 10; eamdem, vers. 7, promittit angelo Ephesi, et vocat «lignum vitae;» eamdem promittit angelo Pergami, et vocat «calculum candidum,» vers. 17; eamdem rursum promittit hic angelo Thyatirae, et vocat «stellam matutinam;» eamdem, cap. III, promittit angelo Sardensi, et vocat «librum vitae,» vers. 5; et angelo Philadelphiae, vers. 12, vocans eam «columnam in templo Dei;» et angelo Laodiciae, vers. 21, vocans eam «sessionem in throno Christi.» Ubi adverte: Haec gloria mutat sua nomina, ut insinuet dotes et excellentias varias quas includit, quasque ipsa nomina significant: has enim dabit cuique apposite et proportionate ad suam luctam et victoriam. Ephesio enim, quia senio fractus a primo fervore discesserat, si eum resumat, promittitur haec gloria sub nomine ligni vitae, quod vires senio fatiscentes reparabat, et pristino vigori restituebat. Smyrnensi vero, quia probatae et perfectae erat virtutis, haec gloria datur et vocatur corona, quae est circulus plenus, ac gemmis, rosis, liliis, etc., undique circumseptus et clausus. Pergameno luctandum erat contra timiditatem: hinc, si vincat, promittitur illi eadem gloria sub nomine calculi candidi. Calculus enim, quia solidus, et candor, quia tenebras dissipat, recte opponuntur timiditati, quae vacillat, et tenebras animo offundit. Thyatirensi luctandum erat contra imprudentiam: hinc, si eam vincat, promittitur eadem gloria sub nomine stellae clarae et omnia collustrantis. Sardensis mortuus erat spiritualiter: unde, si ad vitam gratiae resurgat, promittitur ei liber vitae. Philadelphensis imbecillis erat, et modicae virtutis: hinc, si haec eviincat, promittitur ei columna in coelo. Laodicenus segnis erat et deses: hinc, si exurgat et strenue laboret, promittitur ei sessio in throno Christi. Ita Alcazar more suo fuse, quae ego presse sive breviter.