Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput III


Index


Synopsis Capitis

Scribit Episcopo Sardensi quod dicatur vivere, sed mortuus sit: ni paeniteat, minatur quod veniet ei sicut fur in nocte; sin resipiscat, et vincat, promittit ei vestes albas, quodque scribet eum in libro vitae. Secundo, vers. 7, Episcopo Philadelphensi modicae virtutis suadet: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Quod si fecerit, promittit quod faciet eum columnam in templo Dei, et scribet in eo nomen Dei et novae Jerusalem. Tertio, vers. 14, exprobrat Episcopo Laodicensi, quod neque calidus sit, neque frigidus, sed tepidus, quem proinde Deus ore suo sit evomiturus. Suadet ei ergo ut emat aurum ignitum, vestesque albas induat, et collyrio ungat oculos; quod si fecerit, vincenti promittit sessionem in throno suo.


Textus Vulgatae: Apocalypsis 3:1-22

1 Et angelo ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. 2 Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. 3 In mente ergo habe qualiter acceperis: et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te. 4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 7 Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: 8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, 10 quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. 11 Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 14 Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. 15 Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus: 16 sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. 17 Quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. 18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. 19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Aemulare ergo, et poenitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.


Versus 1: Et Angelo Ecclesiae Sardis Scribe

1. ET ANGELO ECCLESIAE SARDIS SCRIBE. — Haec est quinta Christi epistola ad Episcopum Sardensem: in quo corripit fideles omnes in peccatum mortale prolapsos, eosque ut inde per paenitentiam resurgant, tam minis quam promissis excitat et urget. Porro Sardis fuit urbs Lydiae magna, ad latus Tmoli montis, maxime celebris, fuitque regia Croesi, Lydorum regis. Unde Horatius, lib. 1, epist. 11:

Quid concinna Samus, quid Croesi regia Sardis?

Quaeres: Quis fuit hic Angelus, id est Episcopus, Sardensis? Respondet Aureolus, et Antiochus Bronchus Sardus, qui in tria prima capita Apocalypseos commentarium edidit, fuisse S. Melitonem. Hunc enim paulo post haec tempora fuisse Episcopum Sardensem, et anno Christi 172 apologiam scripsisse ad Antoninum Imperatorem pro Christianis, docet ex Eusebio in Chron. Baronius. Eumdem Eusebium, lib. IV, cap. xxvi, laudat a doctrina, castitate et sanctitate, aitque eum Sardis requiescere. Addit Aureolus eum fuisse Martyrem, sed hoc non habet Eusebius. Verum B. Melitoni non convenit, quod ait hic Joannes: «Nomen habes quod vivas, et mortuus es.» Rursum Joannes scribit hic Episcopis praesentibus, non futuris. Melito autem septuaginta annis vixit post S. Joannem, scilicet anno Christi 172. Ita Lyranus, Pererius et Alcazar. Incertum ergo est quis fuerit hic Episcopus.

Nonnulli cum Erasmo haec adaptant Lucifero Sardo, Calaritano Episcopo (Erasmus enim in Notis ad dialogum S. Hieronymi Contra Luciferanos censet Luciferum non Calaris, sed Smyrnae Episcopum, fuisse auctorem Luciferianorum, sed errat), qui cum SS. Athanasio et Hilario generosissime restitit Constantio Imperatori et Arianis; sed tandem schisma fecit ab Ecclesia, eo quod illa Episcopos Arianos paenitentes reciperet, quos ipse nimis rigidus censebat non recipiendos. Quocirca ei convenit, quod hic dicitur: «Nomen habes quod vivas, et mortuus es.» Imo in morte hac et schismate eum obiisse tradit Rufinus, et ex eo Baronius. Verum Luciferum resipuisse, et ad Ecclesiam rediisse, et in sancta ejus pace obiisse multis rationibus satis nervosis probare contendit Antiochus Bronchus, Sardus et ipse ac Calaritanus, scribens in cap. II Apoc., disp. 11, quaest. II, ac praesertim ex eo quod S. Hieronymus, Nazianzenus, Hilarius et alii Patres eum beatum nominent, magnisque laudibus celebrent. Rursum quod Sardi et Vercellenses publice eum ut Sanctum colant et invocent, ac in ejus honorem basilicam juxta Calarim erexerint, quae etiamnum extat. Adaptant dico: nam certum est ad litteram Joannem hic non loqui de Lucifero; fuit enim Lucifer Sardus, id est in Sardinia Calaris urbis Episcopus: Joannes autem loquitur Episcopo urbis Sardis quae erat in Asia. Rursum Lucifer ducentis annis vixit post S. Joannem.

HAEC DICIT QUI HABET SEPTEM SPIRITUS DEI, ET SEPTEM STELLAS. — «Spiritus,» id est angelos Ecclesiae rectores, uti dixi cap. 1, vers. 4; «stellas,» id est Episcopos, q. d. Versaris, o Episcope Sardensis, inter sanctos Angelos et Episcopos, pudeat ergo te unum non sancte vivere, pudeat te officium Episcopale, in quo alii aut fervent, aut seria sunt, negligere; pudeat te degere in morte animae, qui alios vivificare debueras.

Aliter Alcazar: ipse enim per septem spiritus accipit septem virtutes ad regimen necessarias, quas habet Christus, quasque suis Episcopis imitandas proponit, scilicet beneficentiam, aequitatem, sapientiam, patientiam, fortitudinem, comminationem et severitatem. In singulis horum deficiebat Episcopus Sardensis, in regimine suorum fidelium. Ergo monetur hic, ut Christum Christique hosce spiritus intueatur, seque in ipsis consideret, quam longe ab iis absit: ac proinde se corrigat, et spiritus, id est virtutes hasce, resumat. Vide dicta cap. 1, vers. 4.

SCIO OPERA TUA, QUIA NOMEN HABES QUOD VIVAS, ET MORTUUS ES. — Ergo fuit hic Episcopus in statu peccati mortalis, q. d. Scio, et non curo, non aestimo opera tua bona quae facis; quia, esto nomen habeas quod vivas, revera tamen coram Deo mortuus es: ita Alcazar. Secundo et simplicius, q. d. Scio opera tua tam bona, quam mala, scio mores, scio statum tuum, quod scilicet videaris vivere, et multa bona operari, cum revera sis mortuus, et opera tua sint mortua, non viva. Vide hic, quam judicia Dei discrepent a judiciis hominum.

Nota, «mortuus es,» id est vita gratiae excidisti per peccatum. Nam, ut ait S. Augustinus, et ex eo Isidorus, lib. I De Summo bono: «Vita corporis anima, vita animae Deus; et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.»

Quaeres: Quodnam fuit hujus Episcopi peccatum? Primo, Rupertus censet hoc peccatum fuisse carnale, occultae libidinis, ideoque taceri hic a S. Joanne. Haec mera est suspicio non habens sufficiens in textu fundamentum.

Secundo, Lyranus censet fuisse hypocrisim, qua sanctitatis specie, occulta peccata tegebat.

Tertio et optime, Primasius, Beda et Alcazar docent hoc peccatum fuisse negligentiam in pastorali et Episcopali munere, puta eum negligentem fuisse in docendo, monendo et corrigendo populo, in debilibus confirmandis, in scandalis avertendis, in haeresibus reprimendis, etc. Multi enim sunt, qui sibi boni sunt, non aliis; multi boni sunt fideles, sed non boni Episcopi; multi sunt bonae oves, sed non boni Pastores. Multi rursum exterius videntur benigni, gratiosi, insignes, eo quod externum Ecclesiae vultum, altarium ornatum, fabricae splendorem, largas eleemosynas, etc., egregie curent, sed interna, puta suorum vitia, ignorantiam, pericula salutis negligunt, cum hoc sit potissimum Episcopi officium. Et proinde hominibus externa spectantibus videntur esse vivi, laudabiles et sancti, cum coram Deo sint mortui. Talis erat hic Sardensis. Id ita esse patet ex verbis textus: corrigens enim hunc ejus defectum Christus ait: «Esto vigilans:» deficiebat ergo in vigilantia curae pastoralis; «et confirma cetera, quae moritura erant:» deficiebat ergo in suorum cura, quod per ejus negligentiam multi spiritualiter essent mortui. «Si ergo non vigilaveris, veniam ad te.» Ecce haec omnia arguunt Episcopi defectum fuisse desidiam et incuriam in pascendo gregi sibi commisso.

O quanta in Episcopo vigilantia requiritur, qui quasi Argus non unam, sed tot millenas animas custodire, curare, pascere et salvare debet, aeque ac suam! O quam multi Praelati pereunt, non quod scelerate vixerint, sed quod aliorum sibi creditorum scelera non correxerint!

Plinius ad Vespasianum: «Vita,» ait, «mortalium vigilia,» imo «vita Pastorum vigilia, vita Episcoporum vigilia.» Apollonius Tyanaeus, cum Vespasianum nondum Imperatorem diluculo ad tractanda negotia surgere comperisset, dixisse fertur: ἄξιος βασιλεύειν — hic vir imperabit. Ita Philostratus in Apollon. Hinc illud Vespasiani emblema: «Imperatorem decet stantem mori.» Id sensit Annibal, de quo Silius, lib. II:

Primus ut ad somnos vix totam cursibus actae / Indulsit pubi noctem, vigil ille, nec ullam / Ad requiem facilis, credensque abscedere vitae / Quod sopor eripiat tempus.

Hujus vigilantiae symbolum est delphinus, qui teste Aeliano, lib. XI, cap. xxii, perpetuo movetur, etiam cum dormit: tunc enim ex summa aqua in profundum descendit, donec terrae fundum attingat, cujus pulsu ex somno excitatur: ita nunquam a motu quiescit. Ejusdem symbolum est leo, qui apertis oculis dormit: unde ante fores templorum et palatiorum sculpere solent leones, quasi custodes pervigiles. Ejusdem symbolum est sol sculptus in sepulcro Josue; cum enim Josue, dux vigilantissimus et fortissimus, prosecuturus victoriam contra Chananaeos, solem imperio suo stitisset, Hebraei in tanti viri et miraculi memoriam, statuam solis in ejus tumulo collocarunt. Vide P. Serarium in cap. xxiv Josue. Vulgatum est istud:

Vigili stant bella magistro.

Memorabile est dictum Joannis d'Avila, quem a sanctitate et concionandi efficacia celebrat Hispania: Tot, ait, tantaeque sunt Pastorum obligationes, ut qui vel tertiam earum partem reipsa impleret, sanctus ab hominibus aestimaretur, cum tamen eo solo contentus, gehennam non esset evasurus. Quin et S. Chrysostomus scribens in Acta Apostolorum, magno cum animi sensu asserit paucos ex Episcopis salvari, eo quod difficillimum sit tot animarum eis creditarum bonam rationem reddere. Similia dicunt alii Patres, quos citavi 1 Timoth. cap. III, vers. 1.

Quocirca Pius V Pontifex dicere solebat Papatum non esse rem desiderabilem, seque in eo tot molestias et labores experiri, ut cum iis paupertas, disciplina et labores omnes quos in vita Religiosa subierat, nullo modo essent comparandi. Quare quoties Religionis recordabatur, suspirabat asserebatque se nunquam et nusquam nisi in illa invenisse quietem. Imo addebat se aestimare Papatum esse impedimentum salutis aeternae. Unde mox ut creatus fuit Pontifex, expallescens et quasi horrore perfusus: «Ego,» inquit, «quamdiu fui Religiosus, bene speravi de mea salute, factus Cardinalis coepi timere, jam creatus Pontifex pene de ea despero.» Haec vere Pius, qui, si ullus hoc saeculo, eo gradu fuit dignus, eumque prudentia, fortitudine, sanctitate et miraculis illustravit, ut merito fideles preces et vota ad ejus sepulcrum nuncupent, atque de eo canonizando hic Romae tractetur.

Hoc domesticum exemplum secutus Cardinalis Alexandrinus, Pii V nepos, jam moriturus: «Quam,» inquit, «in hac hora optarem totam vitam in Religione mea (fuerat enim Dominicanus, aeque ac Pius V) transegisse! Sane jam mallem me tota vita servisse coco monasterii mei, quam Cardinalem egisse.»

Nicolaus IV, ex Franciscano creatus Pontifex, aiebat se malle esse Fratrum cocum, quam Cardinalem.

Paulus III Pontifex animam agens: «Mallem,» ait, «me subjecisse coco familiae Capucinorum, quam hanc Deo proximam, sex et decem annorum curriculo dignitatem sustinuisse.» Ita refert P. Jovius in ejus Vita.

Similia plures in illo articulo dixerunt. Nimirum ille aperit homini oculos, dum transacta omnia vana aeque ac onerosa fuisse ostendit, ac pandit instans iter ad judicium. Verum, dum vivimus et valemus, honor et voluptas mentem ad se rapiunt, ut futura etiam brevi non cogitemus.

Macrobius in Saturnal., auctor est, quod tempore Trajani Imperatoris fuerit quidam Romae multis debitis obligatus, qui nihilominus in utramque aurem placide dormiebat. Cum igitur mortuus esset, et ejus bona sub hasta venderentur, jussit Imperator ut sibi culcitra in qua ille dormire solebat, emeretur. Rogatus, cur? Respondit, fieri non posse, quin ea culcitra ad somnum capessendum magnam vim haberet. Nimirum hoc dicto sugillavit et irrisit incuriam defuncti. Quam multi hodie Pastores tot tantisque obligationibus Deo et Ecclesiae obstricti, nihilominus adeo secure dormiunt, ac si cum Pastoratu nullam suscepissent curam, nullam obligationem! Ex adverso sancti et sapientes Episcopi hoc onus ita pensarunt et ponderarunt, ut plerique ex iis illud horrescentes Episcopatu se abdicarint.

Ita nimirum fecit S. Gregorius Nazianzenus, qui relicto Constantinopolitano Patriarchatu, rus concessit, ibique monachi vitam egit, ut habet ejus Vita. Idem fecit S. Adelbertus, Pragensis Episcopus, inde monachus et martyr. Idem prorsus praestitere Lucidus Ficoclensis, Bonifus Arvernensis, Gaudentius Apsarensis, Martyrius Antiochenus, Justus Lugdunensis, Petrus Ravennas, Sergius Damascenus, Farnulphus Cisternensis, Hildulphus Trevirensis, Deodatus item Trevirensis, Gondebertus Senonensis, Lambertus Florentinus Episcopi, qui omnes sanctitate, multi etiam miraculis fuerunt illustres, uti fusius enarrat B. Petrus Damianus, epist. 9 ad Nicolaum II Pontificem, ubi ab eodem licentiam petit idem faciendi, ut relicto Cardinalatu et Episcopatu Ostiensi, liceat sibi ad monasterium regredi. Addiditque duorum illustrium Episcoporum exempla, quae, quia rara sunt, hic attexam.

Prior est B. Nonnus, qui S. Pelagiam, antea meretricem, convertit; de eo sic ait: «B. Nonnus, qui et Hippolytus, postquam triginta millia Sarracenorum ad Christi fidem efficacissima praedicatione convertit; postquam S. Pelagiam de lupanaribus ad Ecclesiae pudicitiam provocavit, postquam denique nonnullos sanctarum expositionum libros luculenter explicuit, tandem Episcopatum deseruit, de Antiochenis partibus, unde erat oriundus, Romanos fines appetiit. Cumque B. Aurea apud Ostiam civitatem, saxo cervicibus alligato, in marinis fluctibus martyrium consummasset, B. Nonnus sanctum cadaver pro devotione collegit, et cum omni diligentia tumulavit. Quem mox idem persecutor, qui dicebatur Ulpius, juxta Tiberis alveum in foveam aquis plenam mergi praecepit; cujus postmodum corpus, consummato triumphali martyrio, in civitate quae dicitur Portus, Christiana devotio sepelivit, illico audita est vox velut infantium per unam fere horam clamantium: Deo gratias.»

Censet ergo B. Petrus Damianus, B. Nonnum, qui S. Pelagiam convertit, fuisse S. Hippolytum Portuensem Episcopum et Martyrem, qui ab Ulpiano Jurisconsulto et Praeside martyrio affectus est sub Alexandro Severo, anno Domini 229, cujus memoriam celebrat Ecclesia quotannis 21 augusti, eique statua marmorea erecta est, cui incisi sunt sedecim ejus cycli Paschales, quae exstat in Bibliotheca Vaticana: fuit enim vir admodum eruditus, qui multa scripsit. Verum hoc recte refellit Baronius in Martyrologio, octobris 8, ubi docet Pelagiam et Nonnum vixisse sub Theodosio Juniore, Hippolytum vero longe anterius sub Numeriano et Alexandro, vigente persecutione.

Alter est S. Arnulphus, Pipini pater et Caroli Magni avus. Hic relicto Ducatu Lotharingiae, ex spiritus fervore monasterium juxta Mosellam iniit. Inde abstractus, creatus est Metensis Episcopus; sed suae salutis et perfectionis stimulis agitatus, in Episcopatu successorem sibi deligens, rursus eremum petiit, ibique usque ad felicem obitum vixit.

Horum exempla imitari satagens B. Petrus Damianus, ita epistolam concludit: «Horum igitur aliorumque Patrum auctoritate suffultus, Episcopatui simul et monasteriis in sanctis manibus vestris irretractabiliter abrenuntio; et quia pro innumeris peccatis meis, non sum dignus in Ecclesiastica dignitate persistere, det mihi divina misericordia per orationes vestras, venerabilis Pater, eo ipso vitae quod restat, in luctu et paenitentia permanere. Confiteor enim, quia criminosus simul et vitiosus ad honorem hunc, et non sine reprehensione perveni, et in eo reprehensibiliter vixi: ideoque mihi tutum visum est, ut ipse me potius sponte deponerem, quam ante tribunal tremendi judicis, in conspectu omnium angelorum et hominum, depositionis sententiam sub aeterna damnatione subirem.»

Omitto Caelestinum Summum Pontificem, qui fuit fundator Coelestinorum, ac resignato Papatu, inaudito a saeculis exemplo, ad eos se recepit, atque miraculis clarus Sanctorum catalogo ascribi meruit. Et B. Petrum Damianum qui, abdicato Cardinalatu et Episcopatu Ostiensi, ad suos Camaldulenses se recepit. Nostro saeculo Alfonsus Ramirius Vergara, celebris Hispaniae Doctor, morti proximus duo aiebat sibi a Deo praebita aeternae salutis pignora: unum, quod non sivisset Episcopum fieri; alterum, quod animae suae magistrum P. Villanovam dedisset, quem angelum Custodem suum nuncupabat. Ita P. Sacchinus in Annal. Societatis Jesu, ad annum Domini 1557, num. 135.

NOMEN HABES QUOD VIVAS, — id est viventis. Hinc putant aliqui nomen hujus Episcopi fuisse Zozimus, id est vivus, q. d. Falso vocaris Zozimus, id est vivus; revera enim es mortuus. Sic ait Noemi Ruth. 1, 20: «Ne vocetis me Noemi, id est pulchram; sed vocate me Mara, id est amaram, quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.» Verum haec mea est conjectura, ideoque incerta: illud certum, hunc Episcopum vulgo bene audisse, et habuisse bonum nomen et famam, quasi qui pie et sancte viveret. Ita Lyranus.

Negat tamen hoc Alcazar. Quomodo enim, inquit, sanctitatis famam habere potuit is, qui tam erat socors et in officio Pastorali negligens, ut coram Deo esset mortuus? Respondeo, quia homines externa et splendida considerant; interna et quae Dei sunt, ac proprie obligationis Episcopalis, non penetrant, uti paulo ante dixi.

Rursum Alcazar censet hic alludi ad nomen stellae, q. d. Elegi, et vocavi te stellam, posuique te unam inter septem illustres Asiae, ut esses stella, id est lux viva et semper fulgens. Et tu tua desidia tuam stellam exstinxisti, eamque fecisti quasi mortuam, quae nullam exempli ac doctrinae lucem emittit.

Haec apta satis est allusio, non tamen genuinus sensus. Sic enim potius dixisset: Habes nomen stellae lucentis, sed es stella exstincta. Nomen enim lucis et caliginis potius competit stellae, quam nomen vitae et mortis. Nomen ergo significat famam, uti dixi.


Versus 2: Esto Vigilans

2. ESTO VIGILANS, — ad cognitionem defectuum tuorum et gregis tui. Alludit ad nomen stellae semper lucentis, et noctu quasi semper vigilantis et excubantis, atque ad nomen Episcopi; Episcopus enim graece idem est, quod inspector. Ergo ejus proprium munus est jugiter vigilare, et totam Ecclesiam suam inspicere et circumspicere, ut per omnia ei provideat, lapsa restauret, stantia perficiat et exornet. Unde S. Paulus II ad Timoth. cap. IV, 5: «Tu vero,» ait, «vigila.» Porro vigilare Episcopi idem est, quod sui gregis curam habere, eique de omnibus providere, ait Primasius et Beda. Nam Pastoris dormitantia, aeque ac canis somnus, gregem manifesto luporum et mortis discrimini exponit. Pastorum ergo et principum est excubare et vigilare. Praeclare Parmenio, cum Graeci aegre ferrent Philippum Macedonum regem per diem nonnihil interquiescere, ideoque se ad ejus colloquium non admitti, excusans eum ait: «Ne miremini, si nunc dormit Philippus: nam cum vos dormitis, ipse vigilat.» Ita Plutarchus in Apophthegm.

Tangit hic duo Episcopi officia, quae in hoc Episcopo desiderabantur, scilicet vigilare et confirmare, de quo subdit: «Confirma cetera, quae moritura erant,» hoc est, bona opera quae inchoata erant non omitte, sed prosequere, quoad consummentur. Si enim omissa fuerint, indubie morientur, desinent et evanescent, tam opera, quam operum merita. Ita S. Gregorius, III part. Pastor., admon. 35, et Andreas Caesariensis. His favent Graeca Regia, quae sic habent: ἃ ἤμελλες ἀποκάνειν, id est quae futurum erat ut amitteres; quae, scilicet opera et merita. Verum noster Interpres legit: ἃ μέλλει ἀποθανεῖν, id est quae moritura erant.

Audi S. Gregorium: «Si quod videtur gerendum, sollicita intentione non crescit, etiam quod fuerat bene gestum, decrescit. In hoc quippe mundo humana anima quasi navis est, contra vim fluminis connitens, quae uno in loco nequaquam stare permittitur: quia ad ima relabitur, nisi ad summa conetur. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus in opere suo fuerit, frater est sua opera dissipantis. Quia videlicet qui bona coepta districte non exequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Hinc Sardis Ecclesiae angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant: non invenio opera tua plena coram Deo meo. Quia ergo plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta, praedicebat. Si enim quod mortuum in nobis est, ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur.» Hoc mysticum est, sed verum.

Secundo, Ambrosius: Moritura, inquit, sunt opera etiam optima, nisi per charitatem vivificata et confirmata fuerint. Notat Rupertus per «confirma cetera» innuere non omnia in hoc Episcopo fuisse mortua, sed aliqua viva. Vivebat enim in eo, licet languide, Pastoralis cura, praedicatio verbi Dei, administratio Sacramentorum. Vivebat vicissim plebis erga illum reverentia et obedientia. Verum haec quoque moritura erant, id est illi auferenda, si ipso paenitentiam non agente Deus peccatum ejus publicaret, itaque Episcopatu indignum demonstraret.

Tertio, Haymo explicat dupliciter. Primo, «confirma cetera, quae moritura erant,» q. d. Si vis vivere, cave ne tuorum operum laudem ab hominibus requiras, «ne intentionem operis elatio vitiet favoris.» Secundo, si vis ut opera bona, quae in peccato existens fecisti, vivant, fac paenitentiam: per hanc enim opera bona in peccato facta vivificantur. Sed hic est error. Illa enim opera fuerunt et sunt mortua, ergo per paenitentiam vivificari non possunt.

Melius Pererius ex hoc loco evincit, opera bona per peccatum sequens mortificata, reviviscere per paenitentiam. Nam hic Episcopus erat per peccatum mortuus. Unde opera ejus bona praecedentia per peccatum sequens mortificata erant, planeque moritura, nisi ipse per paenitentiam ea vivificaret et confirmaret.

Quarto, optime et plane genuine Primasius, Beda, Lyranus, Pererius et Alcazar, haec non ad opera Episcopi, sed ad ejus gregem et subditos referunt. «Cetera» ergo, id est ceteros. Dicit tamen cetera in genere neutro, tum quia scribens graece respicit ad πρόβατα, id est oves, quod graece est neutrum; tum quia Scriptura genere neutro solet significare universitatem tam personarum quam rerum, puta omnes. Sensus ergo est, q. d. Multi tui subditi ob tuam dormitationem et incuriam spiritualiter sunt mortui; ceteri pariter morientur, nisi tu illis invigiles, eosque in fide et virtute confirmes.

Hoc est quod Christus jussit Petro, et in eo omnibus Pastoribus: «Confirma fratres tuos,» Lucae xxii, 32. Porro confirmatio sequitur ex vigilia. Vigilante enim Episcopo, confirmantur subditi per Episcopi inspectionem, exhortationem, providentiam, etc. Hinc Deus incurios Pastores increpat per Ezech. dicens cap. xxxiv, vers. 4: «Quod infirmum fuit, non consolidastis.» Unde iis se quasi bonum Pastorem opponens dicit vers. 16: «Quod infirmum fuerat, consolidabo.» Nota: non dicit: «Quae moritura sunt,» sed, «Quae moritura erant,» ut significet se sperare et plane confidere Episcopum hac Christi admonitione ex peccato per paenitentiam resurrecturum, et ipsum victurum, suosque subditos confirmaturum et vivificaturum esse.

Porro hic locus exemplum morale praebet de perfectione operum. Patientia plena et perfecta est, «quae facit ut sit insensibilis ad injuriam sicut lapis,» uti Ammon Abbati per Dei gratiam eventurum praedixit S. Antonius in Vitis Patrum, lib. VII, cap. ix. Perfecte patiens est, qui cum Davide dicit in adversis aeque ac prosperis: «Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.» Et cum S. Job: «Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum.» Et cum S. Servulo pressus paupertate et morbo jugiter psallit Deo nocte aeque ac die, de quo S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. xiv.

Humilitas plena non est, cum quis honorem non ambit, sed se despici non patitur; cum quis cupit audire vilis et abjectus, sed non parvi cerebri, imprudens, indoctus, superbus. Humilitas plena est, ait Abbas Motois in Vitis Patrum, lib. VII, cap. xiii, «quae nec irascitur, nec alios irasci permittit.» Rursus, «quae indulget priusquam rogetur.» Ad haec, «quae imperturbabilis est.» Denique, «quae benedicit eis, qui sibi malefaciunt;» quaeque se subdit non tantum superiori et aequali, sed et inferiori cuilibet, uti Christus Joanni Baptistae, dum ab eo baptizaretur, dicens: «Sic nos decet implere omnem justitiam.»

Obedientia plena non est, cum quis huic Praelato vult obedire, non illi; cum quis jussa sibi grata et placentia laete amplectitur, non ingrata et displicentia; cum quis voluntatem Superiori submittit, non judicium. Obedientia plena est, quae ad omnia imperata, vel permissa a Deo dicit cum Psalmista: «Factus sum tanquam surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum;» quae nihil discernit, nihil dijudicat, ex his quae ei fuerint praecepta, ait Cassianus, lib. IV Instit., xii, quae dicit et sentit: «Ut jumentum factus sum apud te.»

Charitas plena non est, quae hunc amat, non illum; amicum, non inimicum; civem, non exterum. Charitas plena est, quae proximi cujuslibet onera portat ut sua, imo quae proximum quemlibet sibi praefert; quae proximi opus perficit, et suum relinquit imperfectum, ut faciebat Sancius ille in Vitis Patrum, lib. V, cap. xvi. Denique quae omnia dura pro Dei gloria, proque proximorum salute lubens suscipit et amplectitur, quae opere diligit, non ore; quae plus provocat exemplo, quam verbo. Praeclare S. Hieronymus Nepotianum sacerdotem docet: «Non confundant,» ait, «opera tua sermonem tuum, ne, cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi es, mens manusque concordent.»

NON INVENIO OPERA TUA PLENA CORAM DEO MEO. — «Plena,» id est perfecta, idque primo, quia, ut arbor florida, sed infructuosa, pietatis habes speciem, non fructus et opera; secundo, ut Andreas, quia non est constans, nec perseverans in bono agendo; tertio, Ambrosius: Opera, inquit, illius «non erant plena,» sed inania, quia non replebantur charitate; quarto, Haymo: Opera ejus, licet in se bona, «non erant plena,» quia non bona intentione ab eo fiebant, sed ex appetitu inanis laudis et gloriae, inquit Joachim. Rursum, quia mixta et contaminata erant aliis malis operibus; quinto, Dionysius Carthusianus: «Non erant plena,» quia tepida et remissa; sexto, «non plena,» quia Praelato non satis est esse bonum sibi, sed bonus etiam aliis sit oportet, ut eos instruat et perficiat. Ita Beda. Rursum, «non plena,» quia non ad omnes, etiam inimicos, juxta exigentiam charitatis, haec ejus opera se extendunt.

Proprie ergo hujus Episcopi opera non erant plena, sed vacua et inania, primo, quia carebant charitate, in qua consistit operum plenitudo. Erat enim ipse per peccatum mortuus: opera ergo haec illius non plena erant, sed vacua charitate, et consequenter merito; secundo, quia hic Episcopus hypocrita erat: ergo opera illius speciosa exterius, et vento gloriae tumida erant, sed intus vacua pietate, spiritu et merito; tertio et maxime genuine, «non erant plena,» quia dormitans in cura gregis non vigilabat, nec confirmabat moritura, uti paulo ante dixit; itaque non explebat ea, quae erant sui muneris et officii. Hoc est quod Timotheo praecipit Paulus: «Ministerium tuum imple,» II Timoth. IV, 5. Huc spectat dictum d'Avila, quod citavi vers. 1, post medium, et illud S. Hieronymi ad Paulinum: «Nihil in te mediocre esse contentus sum: totum summum, totum perfectum desidero.» Quare perperam nonnulli Scholastici per opera non plena intelligunt opera remissa, et minus intensa ipso habitu; hincque probant ea non mereri augmentum sui habitus. Hoc enim subtilius est, et parergon hoc loco; hic enim Episcopus mortuus erat, ac proinde carens habitu gratiae et charitatis, quae omnis meriti est fundamentum. Erat ergo extra statum merendi. Ita Gabriel Vasquez I-II, tract. De Merito.

Moraliter, opera patientiae plena non sunt, quando quis vult pati hanc contumeliam, non illam; ab hoc, non ab illo; hunc morbum et calamitatem, non illam; hanc crucem, non aliam. Perfecta enim patientia opus perfectum habet, omnesque cruces, morbos et contumelias indifferenter amplectitur, facturumque ut non plectantur, a quocumque inferantur.


Versus 3: Si Non Vigilaveris, Veniam Tanquam Fur

3. IN MENTE ERGO HABE QUALITER ACCEPERIS, ET AUDIERIS. — «Acceperis,» id est institutus et eruditus sis. Hebr. enim לקח lecach, id est acceptio, significat doctrinam a praeceptore acceptam. Pro qualiter graece est πως, id est quomodo; sed πως ponitur pro ποια, id est qualia. Imitatur S. Joannes Septuaginta, qui ita saepe vertunt Hebraeum אשר ascer, quasi esset כאשר caascer. Sic Terentius ait: «Ita est facinus,» pro talis est. Plinius, lib. VIII, cap. XLVIII: «Antiquis,» ait, «torus e stramento erat, qualiter (id est qualis) tunc etiam in castris gausape.»

SI NON VIGILAVERIS, VENIAM AD TE TANQUAM FUR. — Solent desides et dormientes in suis vitiis proponere et polliceri sibi paenitentiam in fine vitae. Hisce minatur Christus, se ex improviso venturum, quasi furem, eosque morte, tum praesenti, tum aeterna obruturum. Haec enim congrua est paena, hoc justum Dei judicium, ut qui, cum paenitere possent, et noluerunt, paenitere non possint dum volunt; ut tempus paenitendi eis negetur, qui tempus a Deo datum neglexerunt; ut somnus peccatorum somno mortis et gehennae puniatur; itaque aeternum dormiant in gehennae ignibus, qui hic dormitarunt in acediae lectulis. Idem minatur Christus, Matth. xxiv, 43; Apocal. xvi, 15; I Thessal. v, 2. Praeclare S. Hilarius, can. 26 in Matth., in fine: «Paratos,» ait, «nos esse convenit, quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitat.» Quocirca Aegyptii, ait Horus Apollo, lib. II, hierogl. 24, volentes significare mortem, pingebant nycticoracem. Sicut enim hic derepente pullos cornicum noctu, sic et mors homines nec opinantes invadit atque obruit.


Versus 4: Habes Pauca Nomina in Sardis

4. SED HABES PAUCA NOMINA, — id est paucos Christianos vere fideles, pauca capita nominatim recensita. Ita ὀνόματα sunt ἄνθρωποι apud Senecam, lib. V De Beneficiis, cap. XXII, et alios. Hinc illud Tibulli in Eleg.: «Nec fidum femina nomen.» Et Horatius: «Pater o relictum filiae nomen.» Sic Dei nomen vocatur ipse Deus nominatus, ut Deuter. xviii, 5: «Ipsum elegit Dominus Deus tuus, ut stet et ministret nomini Domini;» Psalm. v, 12: «Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum;» Jerem. xxv, 26: «Juravi in nomine meo magno, ait Dominus.» Nomina, inquit Ambrosius, dixit pro viris nominatis et famosis ob eximiam virtutem, qualis est inter malos esse bonum, et innocentiam baptismalem conservare, idque suo studio sine pastoris cura, imo in tanta ejus incuria. Sic Exodi xxxiii, dixit Deus Mosi viro perfectissimo: «Novi te ex nomine.» Unde explicans subdit Joannes: «Qui non inquinaverunt vestimenta sua.»

«Pauca ergo nomina» vocat paucos fideles et sanctos, quorum Deo nota sunt nomina, id est quos novit et amat, quorumque nomina scripsit in libro vitae. Ita Beda, Ambrosius, Haymo, Alcazar et alii.

Alludit ad milites, qui nomen dant militiae; horum enim nomina a duce catalogo militum inscribuntur. Rursum ad Pastores et Episcopos, qui nomina fidelium dum baptizantur, catalogo Christianorum inscribunt. Denique alludit ad librum vitae, cui Deus eos inscripsit inchoate per gratiam, et perfecte inscribet per gloriam, si in gratia usque ad finem vitae perseverent. Addit Alcazar, recte Christianos appellari nomina, quia in baptismo dantes nomen Christo, testati et professi sunt se debitores esse imitationis Christi. Nomina enim saepe apud Graecos et Latinos significant debita et debitores. Hoc subtilius est, quam solidius.

QUI NON INQUINAVERUNT VESTIMENTA SUA, — id est, qui luxuriae sordibus non inquinaverunt corpora sua, quae sunt quasi vestimenta animae, ait Aretas.

Secundo, Alcazar per vestimentum accipit conscientiam. Haec enim mundatur et inquinatur. Tertio et aptius, vestem vocat puritatem et innocentiam, quam cum veste candida in baptismo acceperant et conservarunt, vel certe peccato inquinatam per paenitentiam repararunt. Ita Ambrosius, Haymo, Beda et Ribera. Innocentia enim et puritas est quasi vestis et stola animae, ejus nuditatem tegens, eamque mire exornans; unde propter eam promittit ei vestes splendidas gloriae caelestis: «Qui vicerit, inquit, sic vestietur vestimentis albis.» Alludit ad vestem candidam quam accipiebant in baptismo certo ritu et formula, qua monebantur eam conservare, ut illibatam eam proferrent Christo venienti ad judicium, de qua dixi Rom. vi, 3 et 4. Huc facit illud Eccles. ix, 8: «Omni tempore vestimenta tua sint candida.» Hinc in monasteriis multis monacho dum vestitur, datur vestis candida, moneturque ut eam non inquinet, sed candidam conservet. Quocirca apte S. Paulinus De Celso puero, pauperes et abjectos spe futurae gloriae his verbis consolatur:

Jamque expeditis sarcinis egentibus, / Laxate vinculis pedes; / Ut copiosa luce vestiamini, / Estote nudi saeculo.

Verum, cur horum candidatorum Episcopo memoriam refricat? Respondet Alcazar, ut significet se propter paucorum illorum merita et orationes Episcopum non abjicere; sed ejus curam gerere, ideoque eum exhortari ad paenitentiam. Rursum Episcopo proponit illustre subditorum exemplum, ut erubescat se ab illis sanctitate superari, et pravos mores emendare studeat.

ET AMBULABUNT MECUM IN ALBIS, — id est in purissima et splendidissima felicitate, in stola immortalitatis, claritatis et gloriae. Sic enim de Beatis quasi albatis et gloriosis ait, cap. vii, vers. 9: «Amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum.» Aliter Alcazar: Promittit, inquit Christus eis vestes albas, id est, maximam bonae conscientiae jucunditatem, qua fruuntur justi in hac vita.


Versus 5: Qui Vicerit Vestietur Vestimentis Albis

5. QUI VICERIT (peccatum, et statum peccati in quo versatur: in eo enim degebat hic Episcopus Deo mortuus. Hic status ater est, quia tristis, miser et funestus: unde si eum vicerit, et a peccato resurrexerit per paenitentiam, promittit ei quod) VESTIETUR ALBIS, — scilicet stola gloriae jam dicta. «Non est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina,» ait S. Ambrosius in Officiis.

ET NON DELEBO NOMEN EJUS DE LIBRO VITAE, — id est, dabo ei donum perseverantiae, id est: non sinam eum labi in mortale peccatum, quo justitiam amittat. Ita Pererius.

Secundo, Ambrosius et alii: Liber, inquiunt, vitae est immutabilis, et qui semel in eo scriptus est, deleri non potest: delentur tamen aliqui non secundum veritatem, sed secundum existimationem hominum, qui putabant eos esse sanctos et scriptos in libro vitae, cum revera scripti non essent, quasi dicat: «Non delebo eum,» id est, declarabo eum non fuisse deletum de libro vitae. Sic et Augustinus in Psalm. LXVIII, 29: «Deleantur de libro viventium.» Deleantur, inquit, non revera, sed secundum opinionem et spem ipsorum. Cum enim praeter spem videbunt se esse de numero damnatorum, quasi deleti esse videbuntur de libro vitae. Objicit huic expositioni S. Thomas, I part., Quaest. XXIV, art. 3, non deleri de libro vitae promitti hic Sanctis quasi mercedem a Deo; haec autem merces non est sita in opinione hominum. Respondet Pererius esse miosin: per negationem enim significari affirmationem, quasi dicat: Palam faciam eum esse de numero Sanctorum, canonizabo illum. Haec enim ingens est merces, laus et gloria Sanctorum.

Tertio, Ribera: «Non delebo,» id est, ait, non damnabo eum, sed perpetua gloria vivere faciam. Est metonymia; ponitur enim objectum pro potentia vel actu, scilicet liber pro gloria, ad quam quis in libro conscriptus est. Proprie enim de libro vitae nemo deleri potest.

Quarto et optime, S. Thomas, I p., Quaest. XXIV, art. 3: Dupliciter, ait, scribuntur Sancti in libro vitae: Primo, inchoate quoad praesentem justitiam, quomodo omnes Christiani in baptismo scribuntur in libro vitae. Unde iis ait Paulus, Ephes. II, 19: «Estis cives Sanctorum, et domestici Dei.» Secundo, complete quoad perseverantiam et gloriam. Primi deleri possunt; unde Psalm. LXVIII dicitur: «Deleantur de libro viventium.» Vide canon, 43 in S. Paulum. De talibus hic agit Christus, q. d. Qui vicerit et in victoria hac perstiterit et perrexerit, non delebo, sed pergam eum scribere in libro vitae, sicut eum ab initio victoriae in eo conscripsi, ut si vincere pergat ad finem usque, reipsa adipiscatur gloriam, ad quam conscriptus est. Est enim miosis, uti recte notavit Pererius. Vide de libro vitae ea quae dixi Philip. cap. iv, vers. 2.

ET CONFITEBOR NOMEN EJUS CORAM PATRE MEO, ET CORAM ANGELIS EJUS, — agnoscam eum pro servo meo, ideoque faciam, ut non erubescat ob peccata praeterita, quia ea per paenitentiam delevit; sed potius cum paenitentem, moresque corrigentem, et in emendatione ferventem, gloriosum efficiam, ejusque nomen celebrabo coram Deo et angelis.


Versus 7: Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae Scribe

7. ET ANGELO PHILADELPHIAE ECCLESIAE SCRIBE. — Haec est sexta Christi epistola ad Episcopum Philadelphensem, in quo erudiuntur et monentur a Christo fideles, pietatis et Dei cultus studiosi, qui modicae adhuc sunt virtutis, sed a Deo protectae et felicibus eventibus auctae: quales sunt novitii tum in fide, tum in Religione, ait Alcazar. Quocirca haec ad Philadelphensem epistola, uti et illa ad Smyrnensem, nihil reprehensionis continet. Primo ergo, laudatur hic Episcopus. Secundo, praedicationis ei gratia et efficacia, qua etiam adversarios convertat, promittitur. Tertio, pollicetur ei Christus in tribulatione praesidium: unde ad constantiam et perseverantiam eum excitat.

Quaeres: Quisnam fuerit hic Episcopus? Respondent Aureolus et Lyranus (qui ait hanc esse communem Interpretum sententiam) fuisse S. Quadratum, qui fuit doctus et celebris Martyr sub Adriano Imperatore, cui et librum, sive apologiam pro Christianis obtulit, quo et Adriani animum flexit, ut persecutionem in Christianos coeptam sisteret et inhiberet, teste Eusebio, lib. IV Hist., III. Favet ratio temporis. S. Quadratus enim floruit sub annum Christi 125, id est, 28 annis post scriptam Apocalypsin. Verum obstat, quod S. Hieronymus et alii tradunt S. Quadratum fuisse Episcopum Atheniensem, non Philadelphensem. Unde Pererius, Alcazar et alii negant hunc Episcopum fuisse S. Quadratum, asseruntque incertum esse quis fuerit hic Episcopus.

HAEC DICIT SANCTUS (id est auctor et amator sanctitatis) ET VERUS, — id est verax et fidelis (hoc enim est Hebraice נאמן neeman, vel amen) in praestandis promissis, quae pro veritate et sanctitate certantibus et vincentibus promisit. Ita Ribera.

Secundo, Alcazar: «Verus,» ait, id est perfectus: ut Philadelphius videat in Christo se necdum esse verum, id est perfectum, ac in eo consideret quantum a perfectione absit. Hinc graece est ὁ ἅγιος, ὁ ἀληθής, id est ille sanctus, ille verus, scilicet antonomastice per excellentiam et principatum. Addit Alcazar, non duo, sed unum tantum hoc esse epitheton, scilicet, «Sanctus verus,» id est, qui habet veram sanctitatem, veram, id est, perfectam. Sic enim saepe in Scriptura verum non opponitur falso, sed imperfecto, ut cum de Nathanaele ait Christus, Joannis I, 47: «Ecce vere Israelita;» et de se: «Ego sum vitis vera,» Joannis xv, 1. Sic Eucharistiam vocat «panem de caelo verum,» Joannis vi, 32; et cap. iv, vers. 23: «Veri adoratores.» Et I Timoth. vi, 19: «Ut apprehendant veram vitam.» Hic sensus aptior est, quia arctior est, magisque stringit. Proponit enim Christus Philadelphio, qui erat modicae virtutis, suam sanctitatem perfectam quasi speculum et quasi scopum, ut ad eam aspiret et contendat.

QUI HABET CLAVEM DAVID: QUI APERIT, ET NEMO CLAUDIT: CLAUDIT ET NEMO APERIT. — Primo, Rupertus, Ambrosius, Anselmus, Richardus, Lyranus, Joachim, Thomas, Pannonius et Viegas: Clavis David, inquiunt, est reseratio et intelligentia S. Scripturae et omnium Prophetarum, inter quos David genere, gestis, regno, vaticinio emicuit, et ad vivum mysteria Christi expressit; ut, qui Davidem intelligat, ceteros Prophetas facile intelligere possit. Sic enim, Lucae XI, 52, dicit Christus Scribis: «Tulisti clavem scientiae.»

Secundo, Primasius accipit potestatem regiam Christi. Haec enim dicitur clavis David, quia de Davidis stirpe natus est Christus, et quia David rex fuit typus Christi regis. Sicut enim David rex super carnalem Israel regnavit, sic Christus regnat super spiritualem, id est fideles.

Tertio, Ansbertus: Clavis haec est Christus; unde non ait quae, sed qui, scilicet Christus, «aperit.» Christus ergo est ostium, Joannis xx: «Ego sum ostium;» et est clavis, et est claviger ipse qui aperit. Itaque Christus aperit intellectum ad credendum, voluntatem ad diligendum; aperit caelum piis, claudit impiis.

Quarto, clavis quae aperit paradisum est crux, ait Hugo et Albertus. S. Chrysostomus, homil. 4 De Cruce, et Alcazar: Crux, ait, Christi est veluti clavis, qua ipse caelum aperuit, et velut instrumentum omnipotentiae Christi, quod est clavis regia, qua omnes res claudi et aperiri possunt.

Quinto, clavis haec caeli est paenitentia, ait idem Hugo.

Sexto, S. Thomas, III part., Quaest. XVII, art. 1, ad 2, hunc locum intelligit de clave et clausura, qua Christus resurgens limbum patrum clausit, ne quis ultra illuc descendat, quaque caelum Adae peccato clausum, sua morte nobis aperuit. Rursum, in responsione ad 3: Clavis, inquit, inferni, qua ipse aperitur et clauditur, est potestas conferendi gratiam, per quam homini aperitur infernus, ut scilicet exeat a peccato, quod est porta inferni. Clauditur vero infernus praeservando hominem, ne ultra in peccatum relabatur.

Septimo et optime: clavis haec est templi Davidis et Salomonis, id est, est clavis Ecclesiae, cujus typus erat vetus Judaeorum templum. Clavis ergo haec significat Christum habere summam potestatem in Ecclesia, ut illam aperiat iis quos per suam gratiam ad eumdem vocat; claudat vero, id est excludat ab ea quos habere noluerit, puta infideles, qui resistunt fidei et gratiae Christi. Loquitur de Ecclesia quasi de una domo, puta templo, cujus claves habet Christus. Unde sequitur: «Ecce dedi coram te ostium apertum,» ut scilicet te praedicante, multi per gratiam meam ad fidem veniant, et Ecclesiam intrent, quos nec Domitianus, nec minae, nec paenae prohibere potuerunt; ostium enim apertum significat occasionem, opportunitatem, facultatem aeque ac copiam conversionis hominum ad Ecclesiam, Christus enim ut homo (de eo enim hic agitur) est summus Dei in Ecclesia minister, Pontifex et Rex, imo Rex regum, et Dominus dominantium. Quocirca clavis haec Christi ad aperiendum et claudendum regnum caelorum, sine dubio includit potestatem excellentiae ad remittendas non solum paenas, sed etiam culpas; cujus participationem communicavit Apostolis, ait Franciscus Suarez, tract. De Paenitentia, disput. xvi, sect. 2; unde recte ipse infert: Ergo Petrus et Apostoli habent potestatem absolvendi a peccatis, itaque aperiendi; ac ea retinendi, itaque claudendi caelum. Ita in vita S. Joannis Chrysostomi legimus S. Petrum ei apparuisse, ac dedisse duas claves, dicendo: «Ego sum, qui confessus sum Filium Dei; habeto potestatem remittendi peccata: istae claves sunto signum tuae jurisdictionis.» Rursus hac clavi innuitur potestas et imperium Christi in mortem et infernum, de qua dixit, cap. I: «Ego habeo claves mortis et inferni.» Alludit enim ad persecutiones Ecclesiae imminentes, q. d. Instant Ecclesiis graves vexationes; sed ego te, o Philadelphie, qui modicae es virtutis, ab iis servabo immunem et indemnem: habeo enim claves tam Ecclesiae, quam mortis et inferni, omnium supremus sum Dominus. Ita Alcazar. Sic Christus, Matth. xvi, 19, promittit Petro, quasi Principi Ecclesiae, claves regni caelorum; principibus enim dantur claves urbium, ut eas aperiant et claudant quibus voluerint. Sic, cap. IX, vers. 1: «Vidi,» ait, «stellam, et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum.» Et cap. xx, vers. 1, vidit Joannes angelum habentem clavem abyssi. Alludit ad Isaiae XXII, 22, ubi de Eliacim filio Helciae, quem amoto Sobna in pontificatu veteri Deus substituit, dicens: «Dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui claudet; et claudet, et non erit qui aperiat.» Ubi Eliacim promittitur summa potestas in domo et aula regia, ut primus sit a rege; vel potius, ut Hieronymus et Hebraei, summa et pontificia potestas in templo; hoc enim dicitur domus David, quia David Salomoni totam ideam et fabricam templi delineavit et praeparavit. Sensus ergo Isaiae est: q. d. Dabo Eliacim pontificatum, ut sit praeses templi, illudque claudat et aperiat ad libitum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Haymo, D. Thomas, Lyranus, Dionysius ibidem, ac Ticonius, Primasius, Andreas, Arethas, Beda, Anselmus, Ribera, Pererius, Alcazar hic.


Versus 8: Ecce Dedi Coram Te Ostium Apertum

8. ECCE DEDI CORAM TE OSTIUM (praedicationis conversionis Gentium) APERTUM, QUIA MODICAM HABES VIRTUTEM. — Graece δύναμιν, id est potentiam, q. d. Quia ex te infirmus es et debilis, hinc ego dedi ostium tibi apertum, ut scilicet non tuis, sed meis viribus, et me aperiente, non tantum Gentes, sed et Judaeos, adducas et inducas in Ecclesiam. Hoc est enim quod subdit: «Ecce dabo de synagoga Satanae, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt: ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos.»

Joachim Abbas hanc prophetiam Angeli Philadelphiae intelligit de Ordine quodam novo futuro in Ecclesia, quem, ait, designat Jesus, qui prae multis aliis praeclarus erit et amabilis, et tempore novissimo multiplicandus et dilatandus. Multi suspicati sunt eum designasse Societatem nostram, ut refert fuse hic Viegas, sect. 3, quod in ea sit Philadelphia, id est amor fraternus. Secundo, quod ei dicat haec «Sanctus et Verus,» vers. 8, Smyrnensi, qui erat probatae et selectae virtutis. Hic verum est illud Apostoli, II Corinth. XII, 9: «Virtus Dei in infirmitate nostra perficitur.» Vide ibi dicta. Ait ergo: «Modicam habes virtutem,» quia ad Judaeorum conversionem magnae requirebantur vires spiritus, praedicationis et zeli. Licet enim ad hanc conversionem valde juvet scientia, eloquentia, miracula, nihil tamen eam ita promovet et perficit, atque robusta sanctitas, et zelus efficax praedicatoris et Episcopi. Haec enim aerumnas, labores, persecutiones difficultatesque omnes in hac re occurrentes fortiter non tantum tolerat, sed et superat ac perfringit. Atque haec deerat Episcopo Philadelphio. Unde eam supplens Christus ait: «Servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum.» Quocirca monens eum, ut cum Dei gratia fortiter cooperando eam sibi comparet, et imbecillitatem superet, stimulat eum proponens ei appositum praemium solidae columnae: «Qui vicerit,» inquit, «faciam illum columnam in templo Dei mei.» Ita Rupertus, Andreas, Arethas et Alcazar.

QUIA MODICAM HABES VIRTUTEM. — Primo, Joachim, Lyranus et Dionysius exponunt, q. d. Non accepisti donum magnum, id est miracula, patrandi. Unde et Ticonius exponit, q. d. Modica tua est fides. Magna enim fides requiritur ad miracula, juxta illud: «Si habueritis fidem sicut granum sinapis.»

Secundo, Ambrosius et Victorinus, q. d. Non accepisti magnam scientiam et intelligentiam S. Scripturae.

Tertio, Richardus, q. d. Imbecillo es corpore et modicas habes vires. Alii haec tria jungunt, q. d. Modica tibi est sanitas, modica sanctitas, modica sapientia. Vide ergo quam sis modicus, et quam modice de te sentire debeas.

Quarto, Ribera, q. d. Parva polles gratia et potentia saeculari; paucos potentes habes amicos, qui te ab inimicorum injuriis tueantur (unde notat Andreas urbem Philadelphensem exiguam fuisse, et ambitu et civium numero); magnas tamen vires habes patientiae et virtutum, quia, ut sequitur, «servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.»

Quinto, Primasius, Haymo, Beda et Thomas: «Modicam,» id est humilem et modestam, q. d. Agnoscis te parum posse, parvas habere vires; quia non in iis, sed in Deo spem reponis.

Sexto, Albertus: «Modicam habes virtutem,» respective, scilicet respectu ostii clausi Evangelicae praedicationi, quod tibi aperiendum est; aut, ut Thomas, «modicam,» respectu magnarum virium quas habebis in caelo.

Septimo et optime, quasi dicat: Modicas habes vires ad conversionem infidelium, praesertim Judaeorum; unde eas ego ipse supplebo, et augebo, faciamque ut eos superes et convertas. Hoc est enim quod paulo ante dixit: «Ecce dedi coram te ostium apertum.» Unde et addit: «Ecce dabo de synagoga Satanae, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur: Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos.» Deus enim saepe ad res magnas, qualis est conversio animarum, utitur hominibus infirmis, indoctis, infacundis, teste Apostolo, I Corinth. I, ut ostendat non ipsorum, sed suae virtutis esse hoc opus. Unde recte colligit Alcazar, praedicatores minus sanctos saepe plures convertere, quam convertant ii qui sanctiores sunt; uti S. Jacobus vivens et in Hispania praedicans, paucos admodum convertit. Sic Judaeorum conversionem promittit hic Christus Philadelphio, quam negavit, cap. ii.

ET SERVASTI VERBUM MEUM (puta fidem et doctrinam Evangelii. Unde explicans subdit), ET NON NEGASTI NOMEN MEUM, — q. d. Licet sis modicae virtutis, tamen eam rite expendisti, rite ea usus es, me scilicet eam protegente et corroborante: quocirca esto fortem et durum martyrii agonem non obieris, nec adhuc ob virium imbecillitatem obire possis, tamen non negasti, nec erubuisti nomen meum, sed illud confessus et professus es. Quapropter ego te, tuasque vires promovens iis utar ad res magnas, faciamque ut convertas Judaeos. Unde sequitur:


Versus 9: Ecce Dabo de Synagoga Satanae

9. ECCE DABO DE SYNAGOGA SATANAE, QUI SE DICUNT JUDAEOS, etc. — q. d. Ego Judaeos, et Judaizantes, qui suam habent synagogam, non Dei, sed Satanae, qui contra Christum et Christianos conspirat: Judaeos, inquam, convertam, daboque tibi subditos, ut conversi ad Christum, adorent, id est procidant ante pedes tuos, et supplices tibi, quasi Episcopo suo, omnino se subjiciant.

ADORENT ANTE PEDES TUOS. — Significatur summa fidelium devotio, reverentia et submissio erga Ecclesiam ejusque Praelatos. Haec enim adoratio procedit ex apprehensione excellentiae Praelatorum plusquam humanae, et minus quam divinae. Sic Nabuchodonosor, licet gentilis, Danielem adoravit, cum ei spiritu divino somnium suum retulisset et exposuisset, Daniel. II, 46. Sic filii Prophetarum audientes spiritum Eliae requievisse super Eliseum, adoraverunt eum proni in terram, IV Reg. II, 15. Simili modo Abdias, procurator Achab regis, adoravit Eliam prophetam, III Reg. xviii, 7. Sic «beatissimum Petrum piscatorem, modo genibus provolutis adorat Gentilium multitudo,» ait S. Augustinus, serm. 1 De SS. Petro et Paulo. Sic olim sanctos Confessores obtestabantur, dicentes: «Obsecramus vos per vestigia vestra,» instar Magdalenae, quae prostrata ad pedes Christi, veniam peccatorum precabatur, Lucae vii, 38. Audi S. Chrysostomum, homil. 11 in Acta Apostolorum: Primi fideles, inquit, pretia rerum ponebant ad pedes Apostolorum, non ad manus, declarando fidem, pietatem et reverentiam, quam habebant Apostolis; et quod majoris ducebant, quod ab eis reciperentur, quam quod ab eis donarentur dona. Idem, homil. 59 ad Populum Antiochiae, eum monet ut monachos adeat, eorumque pedes osculando deprecetur. «Accede,» inquit, «sanctos tange pedes. Multo namque honestius est illorum pedes tangere, quam aliorum caput. Dic enim mihi, si quidam statuarum pedes apprehendunt, quoniam regiam tantum habent figuram: tu ipsum in se habentem Christum non pedibus tenebis, et salvus eris? Sancti sunt pedes, licet viles sint: inquinatorum vero neque caput venerandum est. Sanctorum namque pedes magna potuerunt; quamobrem et ulciscuntur, cum pedibus pulverem excusserint.» Idipsum praedixit Isaias, cap. xlix, vers. 22: «Erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae. Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.» Vide ibi dicta.


Versus 10: Servabo Te ab Hora Tentationis

10. QUONIAM SERVASTI VERBUM PATIENTIAE MEAE. — «Verbum,» id est exemplum, ait Haymo et Beda. Secundo et genuine, «verbum,» id est praeceptum et promissionem patientiae meae. Sic enim S. Joannes in Evang., saepe utitur hac phrasi, «servare verbum,» pro servare legem. Patientiam intelligit, tum tolerantiam injuriarum et persecutionum, tum potius in ea longanimem sustinentiam et perseverantiam. Hanc enim significat Graecum ὑπομονή. Vox quoniam, ad sequentia referenda est, non ad praecedentia, quasi dicat: Quia tu servasti mandatum meum, quo scilicet ego praecepi, ut patienter, longanimiter et perseveranter ferres omnes persecutiones ob spem auxilii et liberationis meae, atque ob promissionem coronae aeternae, hac de causa dabo tibi praemium quod subdo, scilicet:

EGO SERVABO TE AB HORA TENTATIONIS, QUAE VENTURA EST IN ORBEM UNIVERSUM. — «Ab hora,» id est, a tempore. Tempus enim tentationis vitae hujus, quia breve est, et velut tempestas transiens, hinc vocatur «hora.» Videtur loqui de tempore et persecutione Trajani, quae valida fuit et universalis, atque instar ignis exarsit, sed mox desiit et velut turbo pertransiit. De qua Eusebius, lib. III Hist., cap. xxxii. Ita Ribera et Alcazar.

Addit Alcazar horam Graecis latius patere, et absolute significare tempus. Hinc quatuor anni tempora, vocant horam aestivam, horam autumni, horam hiemis, horam veris. Sic horam juventutis, vocant aetatem juventutis. Alludit et ludit in voce verbum, quasi dicat: Quia tu servasti verbum meum fideli executione, ego vicissim, qui sum Verbum Dei, servabo te fideli protectione, ut, cum pondus persecutionis futurae ob vires modicas, quas habes, sustinere non possis, illud a te amoliar, ne te cum aliis involvat. Ita Alcazar. Minus recte Thomas Anglicus exponit, q. d. Servabo te, non, ut non tenteris, sed ut tentatione non vincaris. Sic enim dicere debuisset: «Servabo te in hora.» Jam autem dicit: «Servabo te ab hora.»


Versus 11: Tene Quod Habes

11. ECCE VENIO CITO, — te adjuturus et coronaturus: unde Rupertus et Richardus putant hic significari hunc Episcopum cito moriturum. Excitat ergo illum ad perseverantiam, proponens ei, primo, brevitatem vitae; secundo, protectionem et opem caelestem; tertio, coronam aeternam.

TENE QUOD HABES, UT NEMO ACCIPIAT CORONAM TUAM. — Arabicus: Tene quod habes, et cave ne quis accipiat coronam tuam. «Tene,» id est, perge tenere, retine constanter. Significat enim tene, actum non inchoatum, sed continuatum. Licet enim hic Episcopus ab ingenti illa et universali tentatione, Dei protectione esset futurus immunis, tamen non erant ei aliae minores defuturae, quales quotidie incurrunt in vitam hominis, et maxime occurrebant Christianis initio Ecclesiae: «tentatio enim (graece πειρατήριον, id est locus tentationis, stadium et agon) est vita hominis super terram,» ait S. Job, cap. vii, vers. 1, juxta Septuaginta. «Tene ergo quod habes,» id est, retine fidem et patientiam quavis occurrente tentatione et afflictione, ne quis coronam tuae fidei et patientiae promissam et praeparatam, non absolute, sed sub conditione (si videlicet perstes et perseveres), te non perstante, sed cadente, accipiat.

Pulchre Rupertus: «Tene quod habes,» q. d. Tu in humilitate firmo pede consiste, ne moto pede corruas, corruendo coronam tibi praeparatam amittas, et alius tibi succedens eam accipiat. Sensus ergo est, q. d. Jam fortiter et feliciter in stadio Evangelicae vitae et doctrinae decurrendo et decertando victor pene coronam tenes, illa jam quasi est tua, quia in tuis manibus, in tua est potestate. Vide ergo ut illam constanter retineas, nec tibi ab alio eripi sinas. Simili modo ait S. Paulus, I Cor. ix, 24: «Sic currite ut comprehendatis.» Alludit enim ad morem Agonistarum, qui ex aliquo eminentiore loco appensam coronam, incitato quam ocissime cursu manibus corripiebant, ut erudite probat Petrus Faber, lib. II, cap. xxvii Agonistici. Quo respexit S. Chrysostomus, homil. 7 in epist. ad Hebr.: «Adhuc pendet bravium.» Et Chrysologus, serm. 153 De infantibus pro Christo necatis: «Confitentur tacentes, nescientes pugnant, vincunt inscii, ignari tollunt palmas, coronas rapiunt ignorantes.» Cassiodorus denique, lib. XI Variar., cap. xxxv: «Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores,»

Hinc patet primo, justos et sanctos viros, etiam a Deo laudatos, posse a gratia et virtute excidere, ac neminem esse certum de sua perseverantia et salute. Secundo, etiam praedestinatos posse absolute excidere a gratia, quia possunt gratiam praedestinationis negligere, ac proinde non eligi ad gloriam, nec coronari; licet in sensu composito excidere non possint, quia completa praedestinatio includit praescientiam perseverantiae, ac consequenter salutis et gloriae. Ita S. Thomas, I part. Quaest. XXIII. Tertio, «tene quod habes» innuit huic Episcopo modicam fuisse virtutem, ut dixit vers. 8, ut illi de lapsu fuerit periculum. Unde de eo illum hic monet, ut contra illud se muniat et corroboret per constantiam. Ita Alcazar. Quarto, significatur hic Deum solere, uno cadente, alium ejus loco et praemio substituere. Sic homines angelis, Christianas gentes Judaeis, Matthiam Judae substituit. Quinimo, Primasius, Beda, Ansbertus et S. Augustinus, lib. De Corrept. et Gratia, cap. xiii, hinc colligunt certum et definitum esse praedestinatorum numerum, qui nec augeri possit, nec minui; idque non solum formaliter, sed materialiter, id est, non solum quod tot salvandi sint, sed etiam quod hi et illi nominatim, non alii, inquit divus Thomas, I part., Quaest. XXIII, art. 7. Quod intellige de praedestinatione completa, quae includit praescientiam futurae perseverantiae sanctorum et electorum. Alioqui si de inchoata loquaris, abstrahasque a praescientia perseverantiae, nec formaliter, nec materialiter certus et definitus est electorum numerus, ut patet ex hoc loco: «Tene quod habes.» Sensus enim est, q. d. Potes electione tua excidere, vide ne excidas. Contrarium tamen videntur velle Primasius, Beda, Ansbertus et S. Augustinus, loco citato, scilicet, saltem formaliter ante praescientiam certum esse numerum electorum, v. g. tot precise coronas esse decretas, ita ut si una ab uno auferatur, illa detur alteri. Hoc enim hic videtur dici. Nam bonum, quo communius, eo divinius est, ait Alcazar. Itaque, inquit ipse, Deus quasi sapientissimus architectus ante omnia definivit et mente designavit Ecclesiae caelestis fabricam, quod scilicet in ea futuri sint praecise sancti et electi, quasi vivi lapides, non plures, neque pauciores; atque in eo cernitur exactissima et sapientissima ejus dispositio, et apta rei destinatae proportio. Sicut ergo in aedificio materiali prior est numerus lapidum in mente architecti, quam hujus vel illius lapidis electio; reprobatio autem hujus aut illius lapidis conjuncta est cum alterius substitutione in locum ejus, qui dum incideretur aut poliretur, inventus est inutilis: ita in spirituali caelestis civitatis aedificio, numerus electorum est prior intentione, quam hujus aut illius hominis salus; et reprobatio ejus qui erat vocatus et justificatus, semper conjuncta est cum alterius substitutione. Ita ipse.

Verum respondeo hoc non semper, sed subinde fieri, videlicet tunc, cum quis alteri in officio succedit: uti hic uno Episcopo decidente, alius ipsi in officio, ac consequenter in corona, si alter ab ea exciderat, succedebat. Alioqui enim Deus, qui omnes ad has coronas vocavit, cuique suam praeparavit. Deus enim non homines coronis, sed coronas hominibus praeparavit et adornavit; corona enim est propter hominem, non homo propter coronam. Secus est in domo: ibi enim lapis est propter domum, non domus propter lapidem. Adde architectum prius quidem designare partes domus in communi, non autem particulari, ut v. g. in ea sint tot praecise lapides, non plures: hoc enim est impossibile. Itidem facit et Deus: nimirum mente destinavit ab aeterno, ut in caelesti Jerusalem essent tot ordines Angelorum et Sanctorum in communi, v. g. ut in ea esset chorus Prophetarum, chorus Apostolorum, chorus Martyrum, Episcoporum, Confessorum, Virginum, etc. Non autem destinavit, ut tot praecise in ea essent Prophetae, non plures; tot Virgines et Martyres, non plures. Hoc enim nimis arctum et minutum est, quam ut deceat summam illam majestatem, ejusque liberalitatem et communem providentiam. Quid enim decoris decrit ordini Prophetarum, si unus in eo sit amplius, vel minus numero, ut ipsi volunt, a Deo praestituto? Quid Virginum, Confessorum, Monachorum, Martyrum choro accedet, si in eo praecise sint centum milliones virginum? Quid decedet, si in hoc numero unus alterve desit? Omnibus hos choros, et eorum bravia proponit Christus, omnes ad illos invitat, omnibus coronas eorum hic ostentat. Vult ergo non tantum omnes salvos fieri, sed et ad nobiles hasce coronas magna virtute, et sui victoria quemlibet, nemine excluso, eniti. Ergo non certantes coronis, sed coronas certantibus et vincentibus adaptavit et praedestinavit. Non ergo tot praecise coronas, v. g. centum milliones, praedestinavit; sed in genere et communi praedestinavit, ut tot essent coronae, quot essent futuri in agone et certamine suo victores.

Simili modo rex et princeps novam urbem conditurus, prius describit ideam generalem urbis, v. g. ut tali loco sit forum, tali templum, tali domus civica; tot sint plateae, tantus moenium ambitus, etc. Non autem describit singulas domus in particulari. Rursum describit singula officia et opificia in urbe necessaria, non autem singulos cives. Denique si quis officialis, vel opifex urbi necessarius deficeret, curaret alium surrogari. Ita fecit et Deus in sua praedestinatione, qua primam ideam descripsit Ecclesiae tam militantis, quam triumphantis. Unde si quis Episcopus (uti erat hic Philadelphensis), Pastor, aliusve Ecclesiae necessarius aut perutilis deficiat, mox curat ei alium surrogari, praesertim si fideles, vel Ecclesia idipsum petit et oret.

Ita cum e quadraginta Martyribus, in stagnum gelidum ob Christi fidem conjectis, unus vim frigoris non ferens deficeret, et ex stagno exiliret, mox in ejus locum custodem Martyrum surrogavit, quia idipsum Martyres obsecraverant. Una enim omnium erat oratio, ait S. Basilius, hom. 20: «Quadraginta in stadium ingressi sumus, quadraginta item, Domine, corona donemur, ne una quidem huic numero desit. Est in honore hic numerus, quem tu quadraginta dierum jejunio decorasti, uti et Moses et Elias.» Quocirca Deus eos exaudiens, suscitavit janitorem, qui et illos orantes, et luce circumfusos, et solutam glaciem, et quosdam e caelo descendentes angelos tanquam a rege missos, qui coronas 39 militibus distribuerent, intuens, ita secum loquebatur: «Quadraginta hi sunt, quadragesima corona ubi est?» Quae dum cogitat, videt unum, cui animus ad frigus ferendum defecerat, exiisse in proximum balneum, quod tyrannus deficientibus praeparari jusserat. Quocirca ipse sibi detractis vestibus, Christianum se professus, in gelidam insiliit, ac Martyr effectus, coronam quam quadragesimus amiserat, accepit.

Ita S. Franciscus initio Ordinis sui, cum pauci essent, et nonnulli deficerent, adeo ut Franciscus timeret, ne Ordo deficeret, aut valde deprimeretur, ac nimis lente succresceret, ideoque se valde affligeret, Dominumque ut hoc averteret, obsecraret, audivit ab eo: «Quid turbaris, Francisce, aut quid angeris, cum tuorum fratrum quispiam vel Ordinem deserit, vel in Ordine scandalum concitat? An forte existimas ita te rectorem hujus gregis constitutum, ut non me intelligas superiorem ejus esse rectorem? Quis eum plantavit, nisi ego? aut quis praeter me homines ad paenitentiam vocat, vel vocatis perseverandi vires suppeditat? Ego eos perduxi, ego eos retinebo et servabo; ego illis cadentibus alios erigam atque substituam, ac, si unus ad vomitum redeat, ego in ejus locum alterum excitabo, qui illius coronam accipiat; isque si nondum natus fuerit, efficiam ut nascatur. Quod si tres tantum in ea permanserint, eos ipse nunquam deseram, sed erit haec semper familia mea.» Ita refert S. Bonaventura, nimirum hoc tribuit Deus tum precibus S. Francisci, tum Ordini ipsi a se instituto, tum Ecclesiae suae, cui hic Ordo, uti et caeteri, perutilis est. Quocirca miram Dei in conservandis per tot saecula Ordinibus religiosis, semperque propagandis, et labente uno alterum surrogando, providentiam cernimus.

Ita labentibus in martyrio nonnullis debilibus, timidis et inconstantibus, Deus, ut fidei, ac gloriae, et Ecclesiae suae decus tueretur, mox alios substituit, qui pro deficientibus martyrio sese offerrent, et eorum coronam acciperent. Illustre est exemplum in Vita S. Nicephori Martyris, 9 februarii. Illa enim pro Sapritio deficiente martyrio se obtulit, ejusque coronam accepit. Cum enim Sapritius, presbyter Antiochiae, post multa tormenta fortiter tolerata, ad mortem fidei causa damnatus esset sub Valeriano imperatore, jamque ictum gladii excepturus esset, occurrit ei Nicephorus, cum quo simultates gerebat; cumque Nicephorus identidem ab eo posceret sibi ignosci, et in gratiam cum eo redire, ille obstinate renuit, eique offensam condonare noluit. Quocirca Deus gratiam ei subtraxit: quo factum est ut fidem Christumque negans, liber dimitteretur. Quod cernens Nicephorus, et ingemiscens, se pro fide Christi tortoribus generose obtulit, ac a Praeside damnatus, martyrii lauream merito humilitatis et charitatis obtinuit, quam Sapritius ob suam superbiam et inclementiam justo Dei judicio amiserat.

Denique ita Deus labenti Saul Davidem, Tertulliano Cyprianum, Origeni Cyrillum, Rufino Hieronymum, Pelagio Augustinum surrogavit. Hoc ergo acri stimulo quisque se excitet ad virtutis agonem, dicatque sibi jugiter: «Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.» Ita S. Alexander se excitabat dicendo: «Vae tibi, Alexander! quanta erit confusio tua, cum caeteri coronabuntur.» Rursum: «Sub patribus vigebat nuditas, et humilitas; in nobis autem avaritia, et superbia. Heu mihi, filii, quia conversationem vere angelicam destruximus.» Item dicenti et excusanti se: «Pater, infirmi sumus;» respondat: «Crede, fili, olympici corpore, et robusta sumus; sed anima nostra imbecilla est.» Ita refert Sophronius, aut potius Moschus in Prato Spirituali, cap. CLXVIII.

Porro haec sententia: «Tene quod habes,» favet illi sententiae Theologorum, quae asserit Deum neminem absolute eligere ad gloriam caelestem, nisi post praevisa merita. Unde et Christus omnibus hisce suis epistolis gloriam hanc nulli nisi vincenti promittit. Quocirca Gabriel Vasquez I part., Quaest. XXIII, disp. 89, cap. x: «Si electio, ait, ad gloriam facta esset ante praevisa merita, frustra electo diceretur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Nam si nullus ita haberet eam in manu sua, ut posset amittere, recte responderet, depositam esse in manu Dei, de qua nec ullus alius rapere, nec ipse electus amittere posset. Si enim Deus habet clavem, et ita claudit, ut nemo aperire possit; et aperit, ut nemo claudere possit: recte ita electis clausa erit janua inferni, et aperta regni caelorum, ut nec in manu eorum sit, apertam sibi claudere, et clausam aperire: quare non erit ipsis liberum, clausis januis in infernum introire; contra vero ostio regni caelorum eis aperto, nemo impediet illos, si velint ingredi, quacumque ratione in hac vita vixerint.» Decretum enim Dei praevium, inviolabile et ineluctabile est, ac necessario impleri debet, quidquid agas. Quare non videtur is, qui electus est ad gloriam absolute ante praevisa merita, manere liber, ut eam perdere et gehennam sibi accersere possit; sed necessario ex efficaci Dei decreto salvabitur, ac impossibile erit eum damnari, quidquid agat. Decretum enim Dei a se excutere nequit, esto illud ipse ignoret. Perinde enim ut aeger impotens ad ambulandum, vere non est potens, nec liber ad ambulandum, etiamsi ipse se impotentem ignoret, et potentem putet. Rursum, sicut is cui Deus concursum suum subtrahit, non est liber, nec potens ad agendum, etiamsi ipse id ignoret, et potentem ac liberum se putet: ita et hic electus, per decretum Dei efficax et absolutum beatificandi ipsum, beatitudini efficaciter destinatus et astrictus, videtur non esse potens, nec liber ad eam excutiendam, et ad praecipitandum se in gehennam, etiam ipse ignorans Dei circa se decretum impotentem se ignoret, et potentem ac liberum putet. Sed haec alibi disputanda sunt.


Versus 12: Qui Vicerit, Faciam Illum Columnam

12. QUI VICERIT, FACIAM HANC COLUMNAM IN TEMPLO DEI MEI, — quasi dicat: Faciam ut is qui firmus in virtute perstiterit, viceritque omnes tentationes, sit magnus et gloriosus tum in Ecclesia, tum in caelo. Alludit ad duas columnas templi, Boos et Jachin, de quibus III Reg. vii, ut fuse ostendit hic Viegas, sect. 8, et Alcazar, notat. 1, ubi contendit has duas columnas Salomonis fuisse quasi trophaea victoriarum Davidis erecta, ad imitationem columnarum duarum, quas Hercules (qui ducentis annis praecessit Salomonem) fixit in Gadibus, hoc titulo: Plus ultra; ac praefigurasse sapientiam sanctitati (hae enim sunt duae columnae Ecclesiae) jungendam fore in Ecclesia Christi. Boos enim hebraice idem est, quod in fortitudine; Jachin idem est quod praeparabit. Boos ergo significat instrumentum, Jachin efficaciam. In praedicatione autem Evangelica, quis non videat sapientiam esse velut instrumentum, sanctitatem vero esse eam, quae verbo tribuit efficaciam?

Sic Machabaeis in sepulcris erectae sunt columnae, quasi trophaea victoriarum, I Machab. cap. xiii, vers. 29. Sic Romae videmus columnas Trajani et Antonini, quasi trophaea, quibus insculpta sunt omnia eorum gesta et victoriae. Et Trajani quidem alta est 120 pedes, crassa adeo, ut sex homines expansis in orbem brachiis eam complecti vix possint; atque interius per cochleam ab imo ad summum ascenditur, ac si esset turris.

Unde Richardus de S. Victore primo, sic exponit, quasi dicat: Efficiam, ut qui vicerit persecutiones et tentationes, «sit columna, hoc est, sit in se firmus per fidem, rectus per aequitatem, erectus per intentionem, sublimis per contemplationem, sustentans alios verbo consolationis, suffragio orationis, exemplo actionis.»

Et Primasius: «Columna, ait, in fabricis et munimini congruit, et decori. Sic et mundi victores in Ecclesia eminent munere dignitatis, et portant alios officio charitatis.» Ita columnam hanc de Ecclesia triumphante explicat Ribera; de militante vero Ticonius, Haymo, Beda, Andreas, Aretas, Anselmus et Alcazar, qui multis id probat.

Secundo, Ambrosius: «Faciam, ait, illum columnam, id est praedicatorem in Ecclesia, quomodo Paulus Galat. ii, 9, Petrum, Jacobum, Joannem vocavit columnas.» Verum quia Origenes, Tertullianus et alii, qui erant quasi columnae, ceciderunt, melius, inquit Ambrosius: «Faciam illum columnam,» id est faciam illum excelsum in caelo, ex quo non egredietur amplius.

Tertio, Abbas Joachim: «Faciam illum columnam,» id est Praelatum: hic enim primo, corpore terram, mente caelum tangit; secundo, per vitam activam inferioribus inhaeret, et tamen per contemplativam sursum aspicit; tertio, multis tribulationibus expolitur; quarto, Praelati inter procellosos tentationum turbines, suppositam ipsorum curae machinam infatigabiliter portant; quinto, sunt tranquilli et immobiles.

Notat Pererius: In columna octo res spectantur et laudari, scilicet rectitudinem, altitudinem, crassitudinem, firmitudinem, rotunditatem, laevorem, colorem et materiam: quae facile est accommodare Praedicatori, Praelato et cuilibet excellenti Sancto in Ecclesia, et maxime in caelo, ubi Sancti hi quasi columnae nulli mutationi obnoxii, in aeternitatem stabunt excelsi et gloriosi.

Denique apposite huic Episcopo, qui erat modicae virtutis, promittitur columnae soliditas, si ad eam proficiendo contendat, aspiret et enitatur, atque pro ea consequenda pro virili laboret, gratiam Dei invocando, eique strenue cooperando. Talis columna a Deo effectus est Jeremias, cap. i, vers. 18, cum ab eo audivit: «Dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream.» Vide ibi dicta.

ET FORAS NON EGREDIETUR AMPLIUS. — «Foras,» scilicet extra Ecclesiam, quia per donum constantiae et perseverantiae, quod ei dabo, firmiter perseverabit, q. d. Ita confirmabo eum in virtute, et solidabo, ut nulla vis eum, quasi columnam, impellere, aut loco suo et gradu deturbare, vel dimovere possit. Secundo et potius, q. d. Firmabo eum in caelesti gloria et beatitudine, ut «foras,» id est extra eam, non egrediatur amplius in omnem aeternitatem. Vox enim amplius non significat quod aliquis Ecclesia vel caelo egressus sit, sed quod deinceps inde nunquam sit egressurus, cum antea inde egredi potuerit, antequam scilicet effectus esset columna. Sic sumitur a Septuaginta in Actor. xiii, 34, cum dicitur quod Christus non sit amplius reversurus in corruptionem, cum tamen Christus nunquam corruptus sit, sed corrumpi potuerit, si corporis fragilitatem et cursum naturalem spectes.

Aliter Alcazar: Per templum, inquit, significatur Dei cultus et obsequium. Plateae et to foras significant exterioris hominis occupationes, q. d. Dabo ei robur et virtutis constantiam, eamque devotionis firmitatem, ut se totum Deo consecret, et omnes actiones suas Dei obsequio mancipet, ut non solum tempus ullum et actionem aliquam in aliqua alia re collocare, sed neque cogitationem a Deo, et rebus divinis, divertere unquam velit. Talis fuit S. Anna, quae, ut ait Lucas, ii, 37, «Non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte.» Multi enim sunt, etiam pii et religiosi, qui vix tertiam diei partem Deo dant, reliquis horis licere sibi putant egredi ex templo, et sine crimine otiari, aut pro libito negotiari. Ille vero quem Christi virtus, et devotionis ardor columnam fecit, non solum deinceps egredi ex templo non vult (id est, pro libito ulli rei vacare, nisi Deo, vel propter Deum), sed neque posse videtur ulli rei intendere, aut de alia cogitare, quam de Dei et proximorum obsequio. Hic sensus pius est, sed moralis potius, quam litteralis.

Talis vincens, talis columna fuit S. Vincentius Martyr, qui a Daciano praeside toto corpore laniatus subridens: «Hoc, inquit, est quod ipse toto animo expetebam; itaque nemo mihi unquam optabilior te ipso fuit, neque anima mea obsequium majus contulit: nam licet hostili animo id facias, tamen summum in me beneficium confers. En ut ad sublimia ascendo: en ut caelestes res attingo: en ut Imperatores tuos contemno. Tu nisi a tua crudelitate desistas, mihi cumulatiorem victoriam afferes, quo majora tormenta perferendo teipsum superabo; debacchare ergo in me, ne meam gloriam imminuas: quibus cruciatibus me vexare putabis, illis ipse acerbius vexaberis.» Dixit, et praestitit, nam increpans tortores: «Cur, ait, tardiores, et in me torquendo facti estis imbecilliores? Agite, crudelitatem vestri principis exaequate, ut in omni re quam primum se ridiculum faciat.» Saevientibus illis, et omnia paenarum genera in eum exercentibus, ille quasi in epulis exultabat, ut percellerentur ipsi tortores. In eo ostendit Christus, quam potens sit gratia sua, quam omnium suppliciorum, terrorum, aeque ac blanditiarum victrix et triumphatrix; quamque homines resolutos, seseque pro Deo ad dura quaeque offerentes faciat invictos et immobiles quasi columnas.

Illustris ergo in victoria fuit nomine et reipsa S. Vincentius, de quo S. Augustinus, serm. 12 De Sanctis: «Quid, ait, miramur, charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis, ut, si premit, non opprimat; si oppugnat, non expugnet. Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. Blanditur ut decipiat, terret ut frangat. Non nos teneat voluntas propria, non nos terreat crudelitas aliena, et victus est mundus. Tanta grassabatur crudelitas in Martyris corpore, et tanta tranquillitas praeferebatur in voce, tantaque paenarum asperitas saeviebat in membris, ut miro modo putaremus Vincentio patiente, alium loquentem torqueri. Caro ergo patiebatur, et spiritus loquebatur. Sed jam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Daciani, et paena Vincentii. Nunc autem paena Daciano, corona vero manet Vincentio.»

Et serm. 43: «Cujus (spiritus et calicis Christi in Eucharistia; erat enim Vincentius ejus Diaconus et dispensator) haustu feliciter mente ebriatus, rabidi hostis atque in Christum saevientis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit. Ideo non hunc laminae ignitae sartaginis, non equulei, non ungulae ferreaeque manus, non vires pavendae caedentium, nec dolor scissorum membrorum, non foci fragor, et strepentis in patientis visceribus salis injectio, Daciani quiverunt aliquatenus subdere jussioni. Sed unde victor visus est apparere, inde victus compulsus est erubescere, quoniam quo Dei Martyr duriori urgebatur paena, eo ampliori confessionis exultabat constantia. Contemni igitur se videns saeviebat, nec in quem jam vindictam inferret inveniebat. Videbat namque desaevientium manus carnificum plus in eo invenire vulneris quam corporis, solumque ingentem spiritum ei stultitiam exprobrare suam, quod provocabat veritatis normam.»

Audi et Prudentium, Peristephanon, hymno 5 De S. Vincentio, ita ejus verba ad Dacianum recensentem:

Tormenta, carcer, ungulae, / Stridensque flammis lamina, / Atque ipsa, paenarum ultima, / Mors Christianis ludus est.

Et cum gravissime torqueretur:

Ridebat haec miles Dei, / Manus cruentas movens, / Quod fixa non profundius / Intraret artus ungula.

Et inferius:

O miles invictissime, / Fortissimisque fortior, / Jam te ipsa saeva et aspera / Tormenta victorem tremunt. / Spectator haec Christus Deus / Compensat aevo intermino, / Propriaque collegam crucis / Larga coronat dextera.

Inter Confessores illustris fuit re et nomine S. Victor, de quo S. Bernardus, sermone 2 de eo: «O Victor inclyte, inquit, qui et de terra, et de caelo gloriosissime triumphasti, illius gloriam nobiliter superbus despiciens, et hujus regna pie violentus diripiens; respice de caelo ad vinctos terrae, ut haec sit tuorum consummatio triumphorum, si et nobis demum vicisse te sentiamus. Nam si ex re nomen tibi, perfecta veritas nominis ex nostra liberatione censebitur; et certe deest interpretationi, quamdiu nos qui tui sumus minime liberamur. Quam pium, quam dulce, quam suave, o Victor, in hoc loco afflictionis, et in hoc corpore mortis te canere, te colere, te precari! Nomen tuum et memoriale tuum sit vas distillans in labiis captivorum, mel et lac sub lingua eorum qui tui memoria delectantur. Eia ergo, fortis athleta, dulcis patrone, advocate fidelis, exurge in adjutorium nobis, ut et nos de nostra ereptione gaudeamus, et tu de plena victoria glorieris. Omnipotens Pater, peccavimus tibi facti filii alieni, sed appropiavimus in Victore, qui dum vicit cupiditatem suam, vincat et iram tuam, nos quoque in gratiam potenter restituat. O victor Jesu, te in nostro Victore laudamus, quia te in illo vicisse cognoscimus. Da ei, piissime Jesu, sic de sua in te victoria gloriari, ut non subeat oblivio nostri. Fili Dei, immitte ei nostri semper in conspectu tuo memorem esse, nostram in tuo tremendo judicio suscipere et agere causam.»

ET SCRIBAM SUPER EUM. — Persistit in metaphora columnae (unde ex Graeco verti potest, super eam): columnis enim inscribi solent tituli et nomina victorum, vel eorum quibus eriguntur et dedicantur, uti videmus hic Romae in columna Trajani, et in arcu Titi, Severi et Constantini.

NOMEN DEI MEI, ET NOMEN CIVITATIS DEI MEI, NOVAE JERUSALEM, etc., ET NOMEN MEUM NOVUM. — Nomen hoc, ait Ambrosius, est esse aeternum, sive esse participem aeternitatis, et aeternae visionis Dei, quam significat Jerusalem.

Secundo, esse in societate Angelorum et Beatorum, qui vocantur Jerusalem caelestis. Sic et Andreas Caesariensis.

Tertio, Rupertus: Nomen Dei est nomen patris; nomen Jerusalem est nomen matris, de qua ait Apostolus, Galat. IV, 26: «Quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra,» q. d. Qui voluntati Dei obsequens victor fuerit mundi, carnis et diaboli, hunc insigniam titulo patris et matris, honorabo eum, quasi esset pater meus, et mater mea, juxta illud Christi: «Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est,» Matth. cap. XII, vers. 50. Huc accedit Joachim: Faciam, inquit, ut a suis vocetur pater, quomodo Religiosi suos rectores vocant Abbates, et laici sacerdotes vocant Papas, id est, patres; ut sint instar Abrahae, cui dictum est: «Patrem multarum gentium constitui te.» Sic S. Antonius, Hilarion, Benedictus nomen habent «Abbas,» id est pater. Pari modo faciam ut vocetur mater, instar Pauli, qui ait Galat. cap. IV: «Filioli mei, quos iterum parturio.»

Quarto et optime, alludit ad columnas, in quibus principes eas erigentes, sua nomina incidi curabant, quo significabant quod columnae hae sibi charae, pretiosae et gloriosae essent, q. d. Adscribam eum meis filiis et electis in caelo, ut sit incola caeli et civis angelorum: ut sit hypallage, qualis est illa: «Invocatum est nomen Domini super nos,» id est, nos vocati sumus servi et filii Domini. Sic hic dicitur: «Scribam super eum nomen Dei, et novae Jerusalem,» pro eo quod diceretur: «Scribam nomen ejus in libro Dei, et novae Jerusalem,» scilicet scribam eum in libro vitae in caelo, ut sit civis Sanctorum, et domesticus Dei. Aut potius plane et simpliciter, q. d. Ego hunc virum tam solidum et illustrem in virtute, columnam efficiam, ut et Deo, et Ecclesiae, et Christo magno sit honori et gloriae, ut ipse sit quasi trophaeum, in Dei victoris et Ecclesiae decus, a Christo erectum. Quotquot enim ipsum, ipsiusque mores tam sanctos intuebuntur, dicent illum esse columnam Dei, Ecclesiae et Christi; ita ut videatur in fronte scriptum gerere: Hic est columna, imo trophaeum, Dei, Christi et Ecclesiae; quia in ipso resplenduit, omnibusque quasi legenda proponitur magnitudo gratiae et virtutis Dei. Est catachresis: scribi enim dicitur, quod tam conspicuum fit et illustre, ac si in fronte scriptum esset. Ita Alcazar, cujus sensa docta et pia, sed fusiora quam ut a multis legi queant, hic et alibi, in gratiam lectorum, paucis complexus sum.

Nota: Christus hic ter repetit to Dei mei, ut significet ingentem reverentiam et delicias amoris sui erga Patrem ob tot beneficia, tum sibi, qua homo est, tum fidelibus suis per se collata. Cor enim Christi plenum erat recordatione, gratiarum actione, et amore Dei Patris sui, ut nihil aliud cogitare posset; utpote qui solus a Patre honoraretur et diligeretur ut naturalis ejus filius, cum caeteri tam homines, quam angeli sint ejus adoptivi; ac vicissim solus Patrem, ut patrem naturalem diligeret, quasi ejus unigenitus. Rursum, per hoc excitat Christus spem Ecclesiae et fidelium, quod per eum a Patre omnia quae petunt, facile obtenturi sint. Summe enim Pater amat Filium, uti et Filius Patrem.

Nota: Ecclesia tam militans in terris, quam triumphans in caelis, vocatur «Jerusalem,» id est civitas Dei (sive visio pacis); «nova,» respectu hominum, quibus fuit incognita prioribus saeculis, puta in lege tam Mosis, quam naturae. Eadem dicitur descendere de caelo, tum quia ad litteram, ipsa origine sua est caelestis. In caelis enim orta est et a Deo producta; unde ipsa e caelis ad homines terrestres descendere videtur, cum eos facit caelestes et beatos, de quo plura cap. XXI, vers. 1. Tum quia mystice, ipsa cum Christo per humilitatem semper descendit, contra superbum Luciferum, qui tumore inflatus dixit: «In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum,» inquit Joachim. Aliter Maldonatus in Notis brevibus manu propria scriptis, quas habemus in collegio Romano: Dicitur, inquit, Jerusalem nova descendere de caelo, id est fundari, tam alta habere fundamenta, ut a caelo usque ad terram descendant, vel quia caelitus apparet quasi descendens, vel quod appropinquet et veniat, cap. XXI, vers. 2.

ET NOMEN MEUM NOVUM. — Nomen novum Christi est Jesus; hoc enim novum illi in circumcisione impositum est, ait S. Thomas, III part., Quaest. XXXVII, art. 2, q. d. In victoribus, quasi in columnis, inscribetur nomen Jesu, ut significetur eas esse erectas per Jesum, gratiam et victoriam omnem adeptos esse per Jesum, ideoque per excellentiam vocabuntur Jesuani, sive Jesuitae, id est filii et clientes Jesu. Ita Pererius, Ribera, Viegas, imo Hugo, qui primus ex Ordine Praedicatorum in collegium Cardinalium est electus, et ex eo Landulphus Carthusianus ante annos 260, parte I De Vita Christi, cap. X: «In gloria, inquit, caelesti ab ipso dicemur Jesuitae,» id est, a Salvatore salvati. Hoc ergo nomen novum, est nomen Jesu Christi, sanctificatoris in terra, beatificatoris in caelo, quod Christus tum ante passionem, tum in ea, tum maxime post eam adeptus est, quando e caelis misit Spiritum Sanctum in Apostolos et fideles, ut eos et per eos totum orbem sanctificaret in hac vita, et glorificaret in futura. Porro hoc nomen novum tum ad fidelium, tum potius ad Christi gloriam spectat; in hisce enim fidelibus, quasi columnis a Christo erectis, relucet Christi gratia, fortitudo et triumphus, quae hasce columnas fundavit et firmavit, ut turbines omnes et tempestates vincerent; ita ut in iis quasi Christi nomen et titulus inscriptus, imo insculptus videatur. Sic de Christo ait Apostolus, Philip. II, 9: «Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen;» nomen, inquam, tum Redemptoris et Salvatoris, tum Domini et Monarchae mundi. Unde sequitur: «Ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum.» Vide ibi dicta.


Versus 14: Et Angelo Laodiciae Ecclesiae Scribe

14. ET ANGELO LAODICIAE SCRIBE. — Haec est septima et ultima Christi epistola ad Episcopum Laodicenum, et sub ejus persona ad quosvis Praelatos et fideles tepidos. «Celeberrima est,» ait Plinius, lib. V, cap. XXIX, «urbs Laodicia: imposita est Lyco flumini, latera alluentibus Asopo et Capro, appellata primum Diospolis, deinde Rhoas.» Condita fuit ab Antiocho, filio Stratonices, et in gratiam uxoris Laodices dicta est Laodica, quasi λαῶν δίκη, hoc est populorum judicium, id est judex, puta princeps populorum, quibus jus diceret, legesque ferret. Hinc, vers. 17, se divitem jactat, et nullius indigentem. Erat ergo urbs maxima Phrygiae, vicina Colossis; unde S. Paulus, Coloss. cap. IV, vers. 16, ait: «Cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur, et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.»

Quaeres: Quis fuit hic Episcopus? Aureolus putat fuisse S. Sagarem Episcopum, qui nobile martyrium Laodiciae obivit sub annum Christi 172, quem laudat Eusebius, lib. V Histor., cap. XXIV: «Quid,» ait, «attinet dicere de Sagare Episcopo et Martyre, qui Laodiciae obdormivit?» Verum obstat quod Eusebius et veteres S. Sagarem a sanctitate et zelo commendent. Hic autem Angelus a Christo multis in rebus reprehenditur, et in nulla laudatur. Audit enim: «Tepidus es: et nescis, quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.» Ita Lyranus, Pererius et Alcazar: nisi dicat quis Sagarem initio talem fuisse, sed monitum a Christo resipuisse, ut resipuit Angelus Ephesi, de quo dixi cap. II, vers. 1.

HAEC DICIT AMEN. — Graece ὁ ἀμήν, id est, Ille qui est Amen, id est stabilis, verus, constans, fidelis, ipsaque stabilitas, veritas et fidelitas. «Amen» ergo hic non est adverbium, ut volunt Primasius et Ambrosius, sed nomen, sive epithetum Christi, uti et Isaiae LXV, 16, ubi vocatur «Deus Amen,» id est Deus verus; et II Corinth. I, 18 et 19. Vide ibi dicta. Porro Christus hic vocatur «Amen,» non tantum qua Deus, q. d. Haec dicit Christus, qui est Deus, cujus epithetum est Amen, id est verus, sive ipsa veritas; sed potius qua homo, quia qua homo, verax fuit et fidelis, tam in sua doctrina et testimonio, quod veritati perhibuit, quam in suis promissis. Vocatur ergo «Amen,» quia est «testis fidelis et verus,» uti explicando subditur.

Sed cur hic tantum Christus se vocat «Amen,» et testem fidelem, non autem in aliis ad alios Episcopos epistolis? Respondent aliqui, quia hic Episcopus dubitabat de Christi promissis, ideoque in teporem inciderat, quem hic redarguit Christus, eumque ad fervorem iteratis promissis revocat, ideoque ei suam fidelitatem ante omnia proponit et inculcat. Verum an hic Episcopus de Christi promissis dubitarit, incertum est; certius est eum haec Christi promissa non aestimasse satis, non considerasse, non ponderasse tantum, quantum par erat; si enim ea prout debuerat ponderasset, non intepuisset. Omnis enim tepor in Dei obsequio oritur ex eo quod homo non satis consideret et aestimet, quis sit Deus, quae et quanta sint ejus promissa aeque ac minae.

Aliam causam probabilem dat Alcazar. Praemittit, inquit, Christus asseverationem suae fidelitatis et veracitatis, quia huic Episcopo dicturus est quaedam, quae minus verisimilia videntur, ut, quod praestet frigidum esse quam tepidum, quod Episcopus hic miser esset et miserabilis, quodque tali tam ingentia promittat, scilicet coenaturum se cum eo, ipsumque collocaturum in throno suo.

QUI EST PRINCIPIUM CREATURAE DEI. — q. d. Qui, scilicet Christus, est causa efficiens et exemplaris rerum creatarum (a qua scilicet principium ducunt omnes res conditae), et maxime reparatarum, puta hominum redemptorum per suam mortem. Unde Isaiae IX, 6, vocatur «Pater futuri saeculi.» Et Apostolus Galat. VI, 15, Ephes. VI, 10, Coloss. III, 10, fideles vocat novam creaturam, Christi scilicet. Sic enim ait ad Ephes.: «Ipsius factura sumus, creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.» Fideles enim in baptismo, vel poenitentia, quasi regenerantur a Christo, fiuntque novi homines, et novum quasi esse divinum accipiunt, ut dicantur et vere sint nova creatura Dei, Deum scilicet colendo et glorificando; in Christo ergo est vera vita nostra, et «sine Christo vanum omne quod vivimus,» ait S. Hieronymus ad Heliodorum. Ita Ribera, Rupertus et Alcazar, qui et addit alludi hic ad illud cap. I, Principium et finis; omitti vero to finis, quod hic Episcopus non finem, id est perfectionem, hujus novae creaturae, uti ipse putabat, sed tantum initium, imo vix initium, ob suum teporem, erat assecutus. Secundo, pro principium graece est ἀρχή, quod tam principatum, quam principium significat; quasi dicat: Qui, scilicet Christus, principatum obtinet in omnes creaturas. Ita ex Andrea Caesariensi Pererius. Perperam ergo Ariani interpretabantur Christum, qua Dei verbum et Filius est, esse principium, id est, esse primam creaturam, et duratione et dignitate. Nam hoc repugnat S. Scripturae, quae docet alibi Filium non esse creaturam, sed Verbum coaeternum et consubstantiale Patri, esseque ipsum Deum Amen, uti asserit Isaias loco jam citato.


Versus 15: Utinam Frigidus Esses, aut Calidus

15. UTINAM FRIGIDUS ESSES, AUT CALIDUS (ζεστός, id est fervens); SED QUIA TEPIDUS ES, ET NEC FRIGIDUS, NEC CALIDUS, INCIPIAM TE EVOMERE EX ORE MEO. — Arabicus vertit: Utinam esses aqua frigida, aut esses calida! quia tu es sic aqua tepida, et non es aqua calida, et non es aqua frigida. Aqua enim tepida evomitur, et ciborum vomitum provocat. Huic ergo comparatur hic Episcopus.

Quaeres: Quinam vocantur hic calidi, frigidi, tepidi, aut potius comparantur aquae calidae, frigidae, tepidae?

Primo, Richardus, Beda, Aretas, Ambrosius, serm. 2 in Psalm. CXVIII: Frigidi, inquit, sunt infideles, qui peccant per ignorantiam; his pejores sunt tepidi, id est fideles peccatores, quia peccatum, v. g. libido gravior est in fideli, quam in infideli.

Secundo, Victorinus censet frigidos esse haereticos; calidos, Catholicos; tepidos, politicos, qui pro suis commodis jam haereticos, jam Catholicos se simulant.

Tertio, Primasius: Frigidi, ait, sunt, qui nullas habent opes, quas erogent in pauperes; calidi, qui habent et erogant; tepidi, qui habent, nec erogant. Sic et Ticonius et Andreas, qui ait hunc Episcopum fuisse divitiarum spinis obsitum.

Quarto, Commentarius inscriptus nomine S. Ambrosii, putat tepidos esse fideles, qui bene operari negligunt, et ex sola fide aut scientia sua sperant salutem. Ita et verus S. Ambrosius in Psalm. CXVIII. Salvianus, lib. IV De Providentia, et S. Bernardus, serm. 3 De Ascensione, qui inscribitur De Intellectu et affectu. Rursum S. Gregorius, part. III Pastor., cap. XXXV, et Thomas Anglicus, tepidum interpretantur eum, qui non consummat ea quae bene inchoavit, et, ut ait Origenes, homil. 1 in Psalm. XXXVIII, qui post bonum initium torpuit.

Quinto, S. Gregorius, XXXIV Moral., II, ait: Calidus est qui charitatem habet; frigidus, qui in peccato mortali existit, sed culpam suam agnoscit; tepidus est, qui est in peccato, sed illud non agnoscit, et per hypocrisin probum se simulat.

Sexto, Haymo et Ansbertus: Frigidi, inquiunt, sunt saeculares; calidi, monachi ferventes; tepidi sunt, qui habent habitum monachi, sed animum et mores saeculares. Vide Haymonem et Cassianum, Collat. IV, cap. XIX. Unde aliqui sic explicant, q. d. Utinam Religiosi aut essent saeculares, aut vitae Religiosae, quam professi sunt, studiosi! In saeculari enim vita minus gravia essent peccata, quae in Religioso graviora sunt.

Septimo, Joachim: Calidus est, qui laetus et alacer gaudet in Domino per misericordiam ejus; frigidus, qui tristatur in se pro peccatis suis; tepidus, qui nec tristis est per poenitentiam, nec laetus ad obsequium Dei. Sic et S. Bernardus, serm. 3 De Assumptione B. M. Virg.: Calidi, inquit, sunt, qui charitate fervent ad bona opera; frigidi sunt, fragiles et peccatores, sed tristes, humiles et poenitentes. Sive calidi sunt, quos amor Dei; frigidi, quos timor poenarum a peccatis coercet; tepidi, qui neutrum horum habent, qui nec amant, nec timent Deum.

Octavo, Rupertus et Pererius: Tepidi hic sunt superbi, qui sibi placent et praefidunt, persuadentque sibi se esse bonos, et secure vivunt, quasi nullius egentes, nihil timentes. Unde sequitur: «Dicis quod dives sum et locuples, et nullius egeo; et nescis quia tu miser es, et miserabilis.» Hi frigidis, id est manifestis peccatoribus sunt pejores. Unde Rupertus haec virgini superbienti accommodans sic explicat, quasi dicat: «Utinam potius esses corrupta et humilis!» Hinc S. Augustinus, serm. 53 De Verbis Domini: «Audeo,» inquit, «dicere, superbis continentibus expedit cadere.» Et lib. XIV De Civit. Dei, cap. XIII: «Audeo,» ait, «dicere, superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam sibi placendo ceciderant.» Subdit exempla: «Salubrius enim Petrus sibi displicuit quando flevit, quam sibi placuit quando praesumpsit. Hoc dicit et sacer Psalmista, Psalm. LXXXII: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum.» Hoc et ait Sapiens, Proverb. XVI, 18: «Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.» Idem Augustinus, lib. I De Civit. Dei, cap. XXVIII, docet Deum a Barbaris Romam aliasque urbes vastantibus, permisisse violari virgines Christianas, vel quia ipsae superbae erant, vel quia periculum erat ne ob castitatem, etc., superbirent. «Illarum,» inquit, «tumori occursum est immanenti, istarum occursum est imminenti.»

Nono, tepidus est, qui inter virtutes et vitia fluctuat, quique ex virtute quidem vivere, et peccata vitare vellet, sed certamen cum vitiis et virtutis laborem refugit. Ita Haymo, Anselmus, Lyranus et Cassianus, Collat. IV, cap. XII et XIX. Hos secutus Alcazar: Tepidus, inquit, est, qui Deum quidem non audet mortaliter sciens et volens offendere, ideoque se putat justum, sed purioris et perfectioris vitae studium negligit; unde se facile propriis concupiscentiis permittit, et quaevis peccata devorat, quae sibi tantum venialia videntur. Hic licet possit esse in statu gratiae, si videlicet ei gravis tentatio concupiscentiae non occurrat, facile tamen, ea occurrente, in peccatum mortale cadit; unde in magno versatur peccati et salutis periculo, saepeque inter tot occasiones, quibus plena est haec vita, in peccatum mortale reipsa prolabitur, uti hic Episcopus prolapsus erat. Differt ergo hic Laodicenus a Sardensi, puta tepidus a frigido, quod Sardensis per improbitatem, puta per spontaneam in officio et cura sua pastorali negligentiam, sciens et volens lethaliter peccaverat; hic vero Laodicenus a propria concupiscentia illectus, per teporem non adverterit se Deum offendere, et tamen ab ipsius gratia exciderit: unde vocatur caecus. Licet enim sciret se tepidum, tamen non videbat magnitudinem sui periculi, ob hunc teporem; suumque ex eo lapsum et conditionis suae miseriam non agnoscat. Haec explicatio genuina videtur, eique facile expositio quarta, quinta, sexta, septima, octava, nona adaptari, cum eaque conciliari possunt. Nam primae tres expositiones parum aptae et impertinentes videntur.

Unde nota: Licet in se pejus sit esse frigidum et in frigore degere, quam tepidum ad frigus tendere; sicut pejus est scienter peccare ex libertate, quam ignoranter ex tepore et concupiscentia (hoc enim est esse tepidum, illud esse frigidum); tamen tepor hic damnatur prae frigore, diciturque optabilius esse, ut Episcopus Laodicenus sit frigidus, quam tepidus, quia tepor primo, periculosior est frigore, tum ob majorem oblivionem et socordiam, ex qua non advertit suum periculum, sed securus in eo quiescit et obdormit; tum ob periculum derelictionis a Deo. Deus enim, qui est ignis consumens, sibique vult a Seraphinis ministrari, hunc teporem odit, et tepido gratiam suam subtrahit, sinitque eum altum dormire, itaque labi et ruere in barathrum. Peccatum ergo tepidi in se levius quidem est, sed periculosius; ideoque ei dicit hic Christus: «Utinam frigidus, aut calidus esses!» quod explicans Thomas Anglicus ait: «Sermo est de frigido, non quantum ad frigiditatem et culpam, sed quantum ad dispositionis majorem facilitatem,» quia frigidus magis aptus et dispositus est ad emendationem, quam tepidus, qui suo tepore facile est ruiturus in profundum peccati et gehennae. Et Glossa: «Non optat,» ait, «eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.» Nam, uti praeclare ait Cassianus, Collat. IV, cap. XIX: «Frequenter vidimus de frigidis atque carnalibus, id est de saecularibus ac Paganis, ad spiritualem pervenire fervorem; de tepidis atque animalibus omnino non vidimus.» Christus ergo hic Episcopo Laodiceno, omnibusque Praelatis, et fidelibus, praesertim Religiosis, ostendit, quantum sit in tepore periculum, et in quam periculoso, ac ad lapsum et ruinam proclivi et prono statu versentur tepidi, qui disciplinae et vitae perfectioris studium refugiunt, in eoque languent et quasi nauseant. Tepor ergo hic damnatur, non tantum quia contrarius est stomacho, ac instar aquae tepidae quasi vomitum provocat Deo, ut vult Pererius; sed etiam quia diminutum quiddam est, imperfectum, torpidum et languidum: nec enim calor est, nec frigus, sed participium ab utroque, imo utriusque quasi refractio, imminutio et hebetatio. Itaque tepidi sunt animalia quasi amphibia, quae nec terrestria sunt, nec aquatica, et, ut vulgo dicitur, nec piscis, nec caro. Quid agas cum talibus? ubi eos colloces? irresoluti sunt, haerent, fluctuant, nunc huc, nunc illuc inclinant. Nonne satius est esse frigidum, sed resolutum? Secundo, hic tepor per accidens pejor est frigore, quia conjunctus est et oriri solet ex magna praefidentia, superbia, praesumptione et contemptu Dei rerumque divinarum, uti superius dixi ex Ruperto. Hoc est enim quod subdit: «Quia dicis, quod dives sum.»

Unde nota secundo, hunc Episcopum Laodicenum per hunc teporem a charitate excidisse, et reipsa incidisse in peccatum mortale, ac tetendisse ad plenum frigus, id est, ad spontaneam peccandi licentiam et malitiam, ac consequenter ad amissionem fidei. Hoc ita esse liquet, tum quia vocatur pauper, nudus, caecus, miser et miserabilis; tum quia suadetur ei, ut emat aurum ignitum, id est charitatem. Ita docent Richardus, Beda, Aretas, Alcazar, Ribera, S. Gregorius, Ambrosius, locis jam citatis, aliique plures. Nota tertio, non male tamen hunc locum accommodari tepido in charitate existenti; imo de eo intelligere videtur Lyranus. Nam, ut docet S. Gregorius, III part. Pastor., admon. 33, majus periculum est in tepido, quam in frigido: «Quoniam,» inquit, «frigus ante teporem sub spe est, tepor autem post frigus, in desperatione, id est, qui adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit: qui vero post conversionem tepuit, simul spem quae erat de peccatore, subtraxit.» Dices: Quomodo de eo dici potest: «Utinam calidus esses, aut frigidus?» Respondeo: Bonum videtur esse hoc desiderium, uti et permissio, quo scilicet optat quis aut permittit, ut aliquis socors, obfirmatus in socordia, et proximus ruinae, labatur in peccata aliqua graviora et manifesta, ut ex iis lapsus suos agnoscat, serioque et plane corrigatur et salvetur, uti docet S. Augustinus, lib. XIV De Civit., XIII, verbis paulo ante citatis, de superbo, sibique praefidente ideoque torpente. Nam nisi hoc fiat, manebit socors, et labetur in peccata mortalia occulta, eaque negliget, itaque incurret periculum damnationis. Talis ergo in majori periculo versatur, quam qui est in mortali peccato manifesto. Quod ipse agnoscit. Unde satius et optabilius est talem labi in peccatum mortale manifestum, ex quo mox resiliat ferventior, quam haerere in sua socordia tam periculosa et damnosa, utpote ex qua in longe graviora labetur, et insensibili ac irrevocabili casu profundius in gehennam ruet, uti superius in tepido, qui in peccatum mortale lapsus est, ostendi.

Moraliter, disce quantum malum sit tepor et acedia. «Acedia (ait Climachus) est remissio animae, et resolutio mentis, pusillanimitas exercitationis, odium professionis, mundanorum beatificatrix, detractrix Dei quasi inviscerosi et existentis sine benignitate, attonita in psalmodia, infirmans in oratione, in ministerio ferrea, in opere manuum pigra, in obedientia improba.» Ita ipse cap. de acedia. «Radix desperationis est ignavia, et non solum radix, sed est nutrix ejus et mater. Nam sicut vestimentum tineam generat, et nutrit: ita ignavia non solum gignit ex se desperationem, sed alit et fovet,» ait S. Chrysostomus, lib. De Lapsu. «Per teporem vires et ingenium defluent,» ait Isidorus, lib. II Soliloq. «Fugienda est otiositas, mater nugarum, noverca virtutum,» ait S. Bernardus, lib. II De Consideratione. «Sicut in unoquoque opere mater invenitur constantia, ita universae doctrinae et disciplinae noverca est negligentia,» ait Boetius, lib. De Scholastica disciplina.

Vis Gentilium gnomas et sensa? Plato, libro De Republica: «Pestis,» ait, «mortalibus est ignavia.» Seneca in Proverb.: «Diu,» ait, «deliberato, cito facito. Nil curare, hoc est insanum esse; nil posse, hoc mortuum vivere.» Idem, lib. De Beneficiis: «Nullum beneficium dandum est negligenti.» Et epist. 30: «Generosos animos labor nutrit.» Eusebius Philosophus: «Ignavia tabefacit corpus, animam socordia; exercitatio vero ad speciem Deo simillimam, eam evehit.» Seneca in Medea: Fortuna fortes metuit, ignavos premit. Valerius Maximus, lib. II, cap. vii: «Enerves animos odisse virtus solet.» Aristoteles, libro III Ethicor., cap. vii: «Desperat ac diffidit omnis ignavus, quoniam omnia pertimescit: at fortis contra. Est enim fidentis animi audere.» Idem, lib. X De Animal.: «Nullum,» ait, «ens naturale natum est otiosum.» Vide quam caeli sunt veloces, elementa activa, animalia operosa. Sallustius in Catilina: «Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; sed vigilando, agendo, bene consulendo, omnia prospere cedunt: ubi socordiae atque ignaviae te tradideris, nequidquam deos implorabis.» Catonis fuit sententia: «Nihil agendo hominem male agere perdiscere.» Terentianus Mitio quaerit de adolescente, an crediderit speratas nuptias dormienti sibi confecturos deos? Democritus rogatus qua re industrii ab inertibus differrent, respondit: «Qua impii a piis, spe nimirum bona.» Laborans enim suae industriae sperat praemium, ignavus desperat.

Vis exempla? Cyrus ignavos milites exauctorandos censuit, uti refert Xenophon, lib. II Cyripaediae. Lycurgus plectendum censuit civem, qui manifesto neglexisset rationem qua praestantissimus evaderet: ab ignavis enim Respublicas prodi, testis est Xenophon, De Republ. Lacedaemon. Themistocles «pigritiam» vocavit «vivi hominis sepulturam;» qui cum expletis centum et septem annis se mori videret, dixisse fertur se plurimum dolere, quod de vita decederet, quando sapere coepisset. Ita Plutarchus in ejus Vita. Est in Mythis Aesopi, bubulcum agentem currum lignis onustum, cum is in luto haereret, otiose stantem implorasse opem Herculis, cui apparens Hercules: «Rotis, ait, o bubulce, manus applica, et stimulum bobus admove, ac deorum deinde opem poscito; ne, si tu cesses, frustra dii invocentur.» Unde Proverbium: «Manum admoventes invocate numina.» Seneca, epist. 33: «Male,» ait, «mihi malo esse, quam molliter; si mollis es, paulatim effeminatur animus, atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua jacet, solvitur: dormio minimum, et brevissimo somno utor: satis est mihi vigilare desiisse: aliquando dormisse scio, aliquando suspicor.» Idem, epist. 8: «Nullus mihi per otium dies exit: partem noctium studiis vindico. Non vaco somno, sed accumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.» Et epist. 67: «Demetrius vitam securam, et sine ullis fortunae incursionibus, mare mortuum vocat; in otio inconcusso jacere, non est tranquillitas, sed malacia. Attalus Stoicus dicere solebat: Malo ut me fortuna in castris, quam in deliciis habeat.» Lysander, Lacedaemoniis segniter Corinthiorum muros oppugnantibus, cum leporem fossa vidisset exilientem: «Eos, ait, timetis hostes, quorum ignavia lepores in muris dormiunt.» Testis est Plutarchus in Apophtheg. Archilochum poetam Spartani, licet Spartanus esset, urbe expulerunt, quod carmen scripserat, satius esse in proelio arma quam vitam amittere. Hoc enim cives ad ignaviam et ad timiditatem excitare videbatur. Nabathaeis servatum legimus, ut negligens, remissus et otiosus, qui opes paternas ignavia minuisset, poena mulctaretur. Ita Alexander ab Alexandro, lib. III, cap. xiii. Sardoa lex in otiosos constituta est, quae poenas socordiae infligebat, et unumquemque laborum et victus, totiusque vitae rationem reddere cogebat, teste Aeliano, lib. IV. Similis fuit apud Argos, teste Alexandro ab Alexandro, lib. III, cap. III. Sic etiamnum Belgae non ferunt ignavos aut validos mendicantes. Porro signa fervidi et tepidi, ex S. Bernardo recensui Rom. XII, 11.


Versus 16: Incipiam Te Evomere ex Ore Meo

16. SED QUIA TEPIDUS ES, INCIPIAM TE EVOMERE EX ORE MEO.

Est metaphora a cibis, qui, si frigidi sunt aut calidi, in stomacho retinentur; sin tepidi, vomitum provocant. Nam, ut recte deducit Ribera, stomachus, ut bene retineat et coquat cibos, claudi debet et constringi. Frigida ventriculum mordent et contrahendo exasperant, calida exsiccant et pungunt: atque idcirco ad utrorumque tactum partes ventriculi contrahuntur, ut utraque stringant, complectantur et percoquant. Hac de causa veteres in conviviis non solum frigidam apponebant, sed etiam calidam, uti notat Lipsius, lib. I Elector., cap. IV. Japones vero jugiter calidam bibunt, eaque ratione evadunt et ignorant colicam, cruditatem, pituitam, podagram aliosque Europaeorum morbos, qui ex frigido potu oriuntur, uti refert oculatus testis noster Trigautius, lib. I Hist. Sinarum. Ad tactum vero tepidorum blandum et suavem stomachus laxatur, solvitur, flaccescit et extenditur; laxatus dimittit cibum, atque is dimissus gravat eum ut pondus, et molestia afficit: ac proinde natura in id quod molestum est insurgente, atque expellere laborante, evomitur. Unde Medici ad vomitum solent dare aquam tepidam. Explicat id Franciscus Valesius, Sacrae Philosoph. cap. XX, duplici exemplo: Primo, animalium habentium crustam; haec enim mox ut punguntur vel dolent, sese contrahunt; si vero tepida perfundantur, vel a sole modice calescant, distenduntur. Secundo, manus laxatae, quae evertitur ab eodem pondere, quod firmiter constricta retineret et sustentaret.

Significat ergo Deus tepidos suo tepore sibi quasi aquam tepidam propinare, qua cogatur eos evomere, id est, a se suaque familiaritate repellere. Secundo, consequenter significat tepidos esse quasi cibum crudum defectu caloris, id est charitatis, indigestum; sicut e contrario ferventes, per charitatis calorem quasi concocti, Christi membra efficiuntur. Tertio, vomitus hic significat Deum execrari tepidos, sicut execramur id quod os evomit. Quarto, id fieri violentia magna, sicuti fit vomitus: nam quasi contra voluntatem Dei est, ut eos evomat. Quinto, non ait: Ex stomacho, sed, Ex ore, quia tepidi ita displicent Deo, ut in stomachum eos non admittat, sed statim ut eos in ore senserit, evomat et expuat, ac tandem deturbet in aeternum supplicium, ait Andreas Caesariensis.

Audi et Alcazarium: «Assero,» inquit, «primo, vomitus metaphoram non esse referendam (proprie et maxime) ad aeternam damnationem. Haec enim non solis tepidis, sed omnibus peccatoribus, a Deo intentatur; verum ad id quod eam praecedit, scilicet ad derelictionem Dei. Secundo, assero vomitus metaphora repraesentari irreconciliabilem detestationem. Tertio, assero tepidum tunc aptissime dici a Christo evomi, cum induratur in peccato, et quodammodo projicitur extra curam divinae providentiae. Hujus autem comminationis particula (quae propter venialem etiam teporem merito timeri debet) est, privari iis auxiliis, quae non conceduntur omnibus justis, sed iis solum, quos Deus majori favore prosequitur. Quantum vero periculum inde immineat labendi in peccata lethalia, et tandem in veram obdurationem, id spiritualium virorum considerationi relinquo. Quarto, assero comminationem hanc sic explicatam esse respectu teporis, et per ipsam doceri fideles, teporem esse ipsissimam viam ad obdurationem in peccato. Qua sententia nihil aptius potuit proponi tepidis, utpote qui putant se valde alienos esse ab hac obduratione, et valde eam detestari.» Simile proverbium est: «Betizare,» et «beta semicocta;» haec enim nauseam movet, diciturque de hominibus languidis, torpidis et effeminatis: quo utuntur Septuaginta, Isaiae LI, 20. Vide ibi dicta. Ita Diogenes dicebat se non carpere mores juvenum, quia «canis,» inquit, «betis non vescitur,» significans juvenes insulsos, ita et morsu suo indignos, nec se dignari eis allatrare.

INCIPIAM TE EVOMERE. — Pro incipiam graece est μέλλω, quod proprie significat futurus vel facturus sum; Syrus vertit, paratus sum. In Scriptura tamen non raro significat inchoo, incipio, ut Joann. cap. IV, 47: «Incipiebat,» graece ἔμελλε, «enim mori;» Actor. III, 3: «Cum vidisset Petrum et Joannem incipientes,» graece μέλλοντας, «introire in templum.» Plura affert Ribera. Estque haec significatio hic aptior et efficacior, q. d. Non in futurum differam, sed statim incipiam evomere te; vide ergo ut in tepore tuo non haereas, sed illico eum excutias ac fervorem induas. Ut ergo verbo rem totam complectar, licet frigidus sit pejor tepido, tamen pejor est status sive conditio tepidi, quam frigidi, quia tepidus est in majori periculo ruendi sine spe resurgendi, quam frigidus. Arabicus vertit: Nisi illud (nisi esses sicut aqua tepida), discrevissem te visu meo, vel oculo meo, q. d. Placuisses mihi, invenisses gratiam in oculis meis, fuisses mihi dilectus et electus.


Versus 17: Quia Dicis: Dives Sum

17. QUIA DICIS: QUOD DIVES SUM, — auro scilicet et opibus temporalibus: inde enim factus est pauper et tepidus in rebus spiritualibus. Ita Andreas, Aretas et Baronius, uti mox plenius dicam. Opes enim apud omnes in pretio sunt, et saepe magis quam virtus, juxta illud Ovidii:

In pretio pretium nunc est; dat census honores, / Census amicitias: pauper ubique jacet.

Et illud Horatii, lib. I, ode 28:

O cives, cives, quaerenda pecunia primum, / Virtus post nummos.

Secundo et melius, «dives sum,» scilicet virtutibus. Ita Ambrosius et Gregorius, XXX Moral., II, ubi pulchre docet electos quaerere caelestes, reprobos vero terrenas divitias.

Nota: To quia, idem est quod quamvis, q. d. Quamvis putes dicasque te esse divitem, revera tamen pauper es. Ita Alcazar. Secundo et proprie, to quia dat causam teporis, q. d. Quia tibi tuisque viribus et virtutibus praefidis, hinc in earum exercitio intepuisti. Solent enim tepidi, videntes se peccata graviora vitare, in quae homines mundani et scelerati ruunt, gloriari de sua innocentia et sanctitate, ideoque intepescere.

ET NESCIS QUIA TU ES MISER ET MISERABILIS. — Cur sit miser et miserabilis causas tres subdit, quia scilicet erat primo, «pauper,» id est carens charitate; secundo, «caecus,» quia imprudens in rebus agendis; tertio, «nudus,» quia carens bonis operibus, quia sua faciebat per praefidentiam et hypocrisin. Haec enim tria, scilicet paupertas, caecitas et nuditas, si in eodem concurrant, faciunt eum miserum et miserabilem; sicut e contrario beatum apud homines faciunt opes, sanitas et vestitus honestas. Quocirca tribus hisce aerumnis trinam hanc felicitatem opponit, ad eamque eum adhortatur, nimirum paupertati opponit aurum, dicens: «Suadeo tibi emere a me aurum probatum, ut locuples fias.» Nuditati opponit vestes, dicens: «Vestimentis albis,» id est puris et sanctis operibus, «induaris.» Caecitati dat visus remedium, dicens: «Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas.» Ita Beda, Ansbertus, Rupertus et Hugo.

Pulchre S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., cap. XI, haec Apocalypsis verba sic explicat: «Quasi divitem se asserit, qui per arrogantiam sanctitatis extollitur, sed pauper, caecusque et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet; caecus, quia nec paupertatem quam patitur, videt; nudus, quia primam stolam perdidit; sed pejus, quia nec perdidisse se cognoscit. Quia ergo egestas reproborum est defraudatio meritorum, recte de Leviathan dicitur: Faciem ejus praecedit egestas.» Aurea est sententia S. Augustini, num. 27: «Nemo,» ait, «tam eruditus, nemo tam doctus est, qui superna illustratione non egeat. Non enim ulli ita divinorum bonorum augmenta sufficient, ut non semper supersit quod mens rationalis et intelligendum desideret et gerendum.»


Versus 18: Suadeo Tibi Emere a Me Aurum Ignitum

18. SUADEO TIBI EMERE A ME AURUM IGNITUM PROBATUM, — id est, igne probatum et purgatum; nam pro ignitum probatum, graece est πεπυρωμένον ἐκ πυρός, id est ignitum ex igne, hoc est, extractum ex igne tanquam ignitum, ac consequenter plane purgatum et probatum; πεπυρωμένον enim respondet Hebraeo צרוף tsaruph, id est igne exploratum et probatum. Forte etiam pro πεπυρωμένον, aliqui legerunt πεπειραμένον, id est probatum, et Interpres noster utrumque conjungit.

Aliter Alcazar: nam to ex igne refert non ad ignitum, sed ad emere, q. d. Accede ad fornacem, in qua ardet aurum, et ex ea ipsa fornace eme aurum purum, hoc est, accede ad inflammatam Dei et Christi charitatem per devotam meditationem, eaque quasi pretio oblato postula, ut illius auri igniti particulam aliquam tibi elargiatur.

Adverte: Christus ait suadeo, non jubeo. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 56 in Matth.: «Sicut qui vim affert, plerumque avertit; sic qui liberos audientes constituit, multo magis attrahit. Potentior est enim oratio mitis quam violenta.» Unde Seneca, lib. I De Clementia, ait humanos animos esse quasi generosos equos, qui facile freno se flecti sinunt: «Remissius,» inquit, «imperanti melius paretur.» Hinc de Deo ait Sapiens, cap. XII, vers. 18: «Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos.»

Nota primo: Per aurum multi intelligunt sapientiam, non Philosophorum, sed Sanctorum: tum quia ipsa quasi thesaurus desiderabilis requiescat in ore sapientis, ut dicitur Proverb. XXI; tum quia, uti auro emimus temporalia, ita per sapientiam comparamus et meremur aeterna, ait S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. XXXV.

Dicitur ignitum, quia sapientia eorum mente in quibus habitat, in Dei et proximi amorem accendit, inquit Ambrosius; ita et Andreas Caesariensis, et Primasius, et Rupertus: «Eme,» inquit, «a me aurum sapientiae ignitum ex charitate, probatum ex fide per charitatem operante;» unde Psal. CXVIII dicitur: «Ignitum eloquium tuum vehementer,» et Deuter. XXXIII: «In dextera ejus lex ignea.»

Secundo, Haymo per «aurum ignitum» intelligit Christum passionis igne inflammatum, q. d. si vis ditescere virtutibus, imitare in tribulatione Christi patientiam, mansuetudinem, patientiam et charitatem, ut possis dicere cum Psalmista Psal. LXV: «Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum;» et: «Transivimus per ignem et aquam.»

Tertio et optime, Richardus, Beda, Ansbertus, Hugo et alii per aurum hoc intelligunt charitatem, quae ignita et probata est, id est pura et defaecata ab hypocrisi, et a scoriis cupiditatis, ardens et fervens.

Porro charitas dicitur ignis, primo, ob puritatem; secundo, ob subtilitatem, qua omnia pervadit; tertio, quia tendit in altum; quarto, ob efficaciam, quia omnia in se convertit; quinto, quia sicut ignis sine materia deficit, sic et charitas sine operibus moritur; sexto, quia ignis omnia reddit ignea, et quo magis se communicat, eo nihil perdens magis crescit: ita et charitas; septimo, quia lucidissima est: ita S. Dionysius, cap. XV Caelest. Hierarch. Denique charitas vocatur aurum, quia praestantissima est et pretiosissima; et quia, sicut lapis lydius ac ignis probant et perficiunt aurum, ita patientia et passio probant et perficiunt charitatem. Plures auri et charitatis analogias vide apud Alcazar, cap. I, pag. 223.

Nota secundo, hoc aurum emendum, id est comparandum (hoc enim significat Hebraeum קנה kana, ad quod alludit hic Joannes; sic Isaiae LV, 1, dicitur: «Venite, emite absque argento vinum et lac») esse oratione, lacrymis, paenitentia, bonis operibus. Hoc aurum, inquit Rupertus, «eme pretio piae confessionis, et jugi memoria fragilitatis, semper considerando quid ex te sis, et quid a Deo acceperis: sic enim locuples fies gratia et coelestibus bonis.»

Addit S. Ambrosius, lib. De Josepho Patriarcha, cap. VII, hoc aurum emi argento, non nostro (peccator enim nullo opere aut merito mereri potest primam gratiam), sed Christi, scilicet pretioso ejus sanguine: «Emite,» inquit, «sine argento; neque enim pretium quaesivit a nobis, qui pro nobis pretium sanguinis sui solvit.»

Tertio, Nazianzenus, orat. in S. Baptisma, respondet Deum ob ingentem suam bonitatem, qua nostram salutem optat, nostrum desiderium gratiae et salutis, aestimare pro pretio. «O miram,» inquit Nazianzenus, «beneficentiae celeritatem! O facilem contrahendi rationem! Hoc bonum solo voluntatis pretio emendum tibi proponitur; appetitionem ipsam Deus ingentis pretii loco aestimat: sitit sitiri, libere cupientibus potum praebet; cum a Deo beneficium petitur, beneficio se affici putat: prompta, munifica ac prolixa natura est: jucundius dat, quam alii accipiunt.» Et Clemens Alexandrinus in Exhortat. ad Gentes: «Omnes sitientes, venite ad aquas: Adhortatur,» inquit, «ad lavacrum, ad salutem, ad illuminationem, prope clamans et dicens: Do tibi, o fili, terram, mare, coelum; solummodo, o fili, patrem sitias, Deus tibi gratis ostendetur.»

Quarto, Abbas Joachim: Dat Deus, ait, gratiam pro gratia, Joan. I; negotiemur ergo cum minore Dei gratia, ut majorem emamus et comparemus. Et Thomas Anglicus: Emptio, ait, est dispositio liberi arbitrii. Verbum ergo emendi significat, quod multa debet homo facere et multa conferre, ut idoneus sit a Deo accipere ista dona. Sic ergo emptio haec acuit industriam arbitrii nostri. Sic Proverb. XXIII, dicitur: «Veritatem eme,» id est, magno labore et studio, et cum jactura rerum temporalium compara sapientiam; quidvis age, quidvis patere, ut eam assequaris.

Ita Pererius; et Dionysius Carthusianus: Eme, inquit, pretio non condigno, sed congruo: actus enim fidei, spei, paenitentiae, aliique sunt pretia, id est dispositiones, quibus magno labore emitur, id est comparatur, haec gratia.

ET VESTIMENTIS ALBIS INDUARIS, — scilicet innocentia, vitae puritate, sanctis et puris virtutum operibus, de quibus ait Apostolus Coloss. III, 12: «Induite vos sicut electi Dei, et sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam,» etc. Graeca habent: Ἱμάτια λευκά, ἵνα περιβάλῃ, id est, vestimenta alba, supple, suadeo tibi emere, ut induaris.

Notat ex Tacito, Strabone et aliis Baronius, anno Christi 62, in fine, Laodiciam fuisse urbem opulentissimam, adeo ut cives urbem terrae motu collapsam, brevi iterum in integrum restituerint: ideoque ejus Episcopum non tam suo, quam civium nomine dicere: «Dives sum,» atque hanc fuisse teporis tam ejus, quam civium causam, scilicet opes, indeque luxum. Opes vero has, tum in aliis mercibus, tum in lana sitas fuisse, de qua scribit Strabo, lib. XII: «Loca,» inquit, «quae circa Laodiciam sunt, oves alunt excellentes, non mollitie modo lanarum, qua etiam Milesiis praestant, sed etiam ad corvorum nigredinis aemulum colorem; unde amplos quoque habent redditus.»

Huc alludens Christus hic, docet eis alias quaerendas esse divitias, diversasque ab illis quas Laodicenses in pretiosis velleribus possidebant, nimirum aurum ignitum charitatis, et vestes albas castitatis et puritatis vitae: ita ex Strabone Baronius.

ET COLLYRIO INUNGE OCULOS TUOS, UT VIDEAS. — «Collyrium» est pharmacum oculorum, praesertim lippitudinis: reprimit enim pituitam et noxium humorem, qui ad oculos fluens visum impediebat. Porro collyrium fit ex saccharo et aqua rosacea, ac tutia, quae est spuma subnigra argenti, inveniturque in fodinis argenti. Inde habet venulas argenti, estque friabilis, ut fiat instar arenae subnigrae. Ab ea collyrium est subnigrum, ac mordicans et pungens instar argenti arenae. Unde Horatius, lib. I Serm., satyra 5:

Hic oculis ego nigra meis collyria lippus / Illinere.

Jam per collyrium hoc, primo, Victorinus, Primasius, Beda et S. Gregorius, I part. Pastor., cap. XI, accipiunt considerationem et observationem mandatorum Dei. «Collyrio,» inquit Gregorius, «oculos inungimus, ut videamus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem, intellectus nostri acumen medicamine bonae operationis purgamus.»

Secundo, collyrium est memoria passionis Christi, per quam sapientiam et gratiam consequimur. Ita Viegas.

Tertio, alii: Collyrium est quaelibet tribulatio, quae per amaritudinem sensus spirituales purgat, ad cernenda spiritualia.

Quarto, collyrium (inquit Haymo et Alcazar) est mortificatio passionum, vel munditia cordis, vel imitatio Christi, vel assidua et pia divinae legis meditatio, vel denique captivitas intellectus in obsequium fidei.

Quinto, Andreas Caesariensis et Aretas: Collyrium est contemptus munerum et bonorum terrenorum. Sicut enim haec excaecant oculos prudentium, ita horum contemptus eosdem aperit et illuminat.

Sexto et optime, collyrium hoc est tum humilitas, q. d. ait Rupertus: Cor tuum vera humilitate purifica, ut paupertatem tuam videas, et divitias bonitatis Dei agnoscas. Nam Episcopus hic Laodicenus valde perniciosa sui ipsius ignoratione et praefidentia laborabat. Tum collyrium hoc est consideratio novissimorum, q. d. Consideratione futurorum bonorum et malorum purga mentis oculum terrae infixum, et per eam excaecatum et obtenebratum. Ita Primasius, Anselmus, Richardus, Hugo et Ribera. Rerum enim divinarum, ac praesertim novissimorum, attenta meditatio oculos animae aperit, ut cernant veram vitam virtutis et salutis, reprimitque inordinatas affectiones et passiones, quae visum animae offuscant et obscurant. Tum denique collyrium hoc est paenitentia et compunctio cordis, quae instar collyrii initio oculum pungit et turbat, deinde noxios humores ex eo per lacrymas educit, itaque oculum mentis potius quam corporis purificat et clarificat. Ita Ambrosius et Thomas Anglicus.

Hinc patet efficax tepiditatis remedium esse, primo, ferventem Dei amorem; secundo, studium bonarum operationum. Nam, ut ait Cassianus, lib. X Instit. Monach., cap. XXV: «Experimento probatum est acediae impugnationem non declinando (uti luxuriae) fugiendam, sed resistendo superandam esse.» Tertio, meditationem, praesertim mortis, gehennae, judicii et caelestis gloriae, quae initio mentem pungunt, ut purgent; sed purgatam serenant et laetificant. Verum enim gaudium est, quod pura et sancta conscientia parit.

Porro, quem ad fervorem non excitet immensum et aeternum gloriae pondus fervidis a Deo promissum? Quem, licet tepidissimum, non percellant, et ab ignaviae et concupiscentiarum somno excutiant, flammantia gehennae incendia et ardores sempiterni, si seria meditatione inspiciantur, penetrentur et pene sentiantur? «Torpor enim ex imperfecta voluntate oritur: mox ut bonum velle coeperis, ardor erit atque impetus, qui uti ad vitia pessimus, ita ad virtutem est optimus,» inquit Petrarcha; et Sapiens, Proverb. XIII, 4: «Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.» Et cap. XXI, 25: «Desideria occidunt pigrum: noluit enim quidquam operari.» Sicut ergo stimuli bobus torporem in incessu excutiunt, ita stimuli hi gehennae et gloriae caelestis acerrimi sunt, ut voluntatem flaccidam et torpidam excutiant, eamque faciant resolutam et efficacem ad omne bonum.

Praeclare Sapiens, Proverb. VI, 6: «Vade,» ait, «ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam; quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat:» ita et tu para tibi cibum bonorum operum, ex quo vivas in omnem aeternitatem.

Pulchro apologo idipsum declarat Barlaam Josaphat regi, apud Damascenum in eorum Historia, cap. XIV: Urbs, ait, quaedam magna fuit, in qua cives solebant exterum et ignotum virum quotannis creare regem. Hic toto anno plenam habebat potestatem faciendi quidquid vellet. At exacto anno cives inopinato in eum irruebant, et regno urbeque expellebant, quin et relegabant in insulam rerum omnium inopem, ac mox alium peregrinum regem creabant, eique exacto anno similiter faciebant. Contigit quemdam sapientem ab eis creari regem, qui de hac civium consuetudine a consiliario quodam praemonitus, opes regias praemisit in insulam, in quam sciebat se post annum relegandum: quocirca relegatus invenit ibi suas opes quibus laute vixit, cum ceteri fame morerentur. Urbs haec mundus est: cives sunt tum mundani, tum daemones: Rex est quisque nostrum, qui post annum, id est post breve vitae spatium, relegatur in terram umbrae mortis. Itaque qui sapit, eo bona opera praemittat (haec enim sunt futurae regionis opes), ut inde vivat in aeternum; quod si non fecerit, cum plurimis aliis improvidis et insipientibus, aeterna fame, tabe et morte conficietur. Utinam haec Sapientis sapientissima admonitio jugiter auribus nostris insonet: «Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas,» Eccles. IX, 10.

Nimirum apud Deum in numerato sunt omnes anni, omnes dies, omnes horae, imo omnia momenta vitae nostrae. Definivit Deus cuilibet terminos vitae et mortis; ac proinde praescit qua die quisque sit nasciturus, quot annos victurus, quo die, quo momento moriturus. Hinc praescientiae et decreto Dei, nec diem, nec horam, nec momentum addere possumus. O si sciremus quam pauci dies et horae nobis supersunt! O si sciremus quanta gloriae et bonorum lucra in coelis, singulis horis per actus humilitatis, patientiae, charitatis et orationis comparare possimus! O si cogitaremus, post hoc tempus, nullum nos habituros instans bene operandi, quomodo viveremus? quomodo opera operibus, merita meritis, lucra lucris instar mercatorum opibus inhiantium, accumularemus? Legimus in vita S. Mechtildis, eam quodam die per revelationem audiisse: Si scirent mortales quantum quolibet die mereri, suamque coronam augere possint; si scirent quam pretiosum sit, aeque ac breve tempus hujus vitae, exultarent et jubilarent in spiritu mane cum expergiscantur, ac immensas agerent gratias Deo, quod ejus gratia dies ille eis illuxisset, quo tantos sibi thesauros, in omnem aeternitatem mansuros, comparare possunt.

Audiant tepidi et torpidi classicum Boetii, lib. IV Consolat. Philosoph., metro 7:

Ite nunc fortes, ubi celsa magni / Ducit exempli via; cur inertes / Terga nudatis? Superata tellus / Sidera donat.

Audiant et classicum Apostoli: «Momentaneum et leve tribulationis nostrae aeternum gloriae pondus operatur in nobis.» Hic lituus perpetim ejus aures feriebat, hic mentem acuebat ad omnes labores et agones. Hoc aeternum gloriae pondus jugiter oculis ejus obversans, ad omnia dura et ardua eum extimulabat, ut sentiret et diceret illud S. Francisci: «Tanta est gloria quam exspecto, ut omnis me poena delectet.» Immitte, o Domine Jesu, in viscera nostra ignem, quem e coelo in terras detulisti, ut omnis noster tepor fiat calor, omnis timor fiat amor, omnis maeror fiat splendor, omnis torpor fiat fervor. Amen.


Versus 19: Ego Quos Amo, Arguo et Castigo

19. EGO QUOS AMO, ARGUO ET CASTIGO. — Pro arguo graece est ἐλέγχω, id est arguo, convinco; pro castigo est παιδεύω, id est erudio, formo, castigo, corrigo mores pueriles. Sensus est, q. d., inquit Rupertus: «O Episcope Laodicene, ea quae tibi loquor arguens et castigans te, tanquam amantis gratiam et benevolentiam suscipe.» Sic pater, inquit Haymo, Filium, quem haeredem destinat, erudit et castigat; alios negligit et sibi permittit. Porro, sicut hic Christo opus fuit acri objurgatione, ut Episcopus hic suum teporem excuteret, ut miseriam agnosceret: sic pariter par fuit ut eidem viscera amoris sui ostenderet, tum ad leniendam objurgationem, tum ut eam ad redamandum perduceret: nonnulli enim tepidi magis amore, quam terrore excitantur.

Nota: Christus suos castigat, primo, ut augeat eorum merita. Ita S. Job innocens et sine merito, aut potius demerito, tot tantaque sustinuit, ut in gratia et gloria perficeretur, ac futuris saeculis omnibus in tribulatione positis statueretur vivum patientiae exemplar, uti dicitur Tobiae II, 12. Secundo, ut conservet eos in humilitate, uti Paulum, II Cor. XII, 9. Tertio, ut peccata eorum expiet, uti paralyticum, Joan. V. Quarto, ad majorem gloriae Dei manifestationem, ut Lazarum, Joan. XI, et caecum, Joan. IX. Ita Hugo. «Dum in occulto (inquit S. Bernardus, serm. in illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur) sponsus veritatis suggerit quid desit nobis, superbiam, negligentiam, ingratitudinem repellit: quo triplici vitio fere omnes Religiosi laborant, eo quod minus attenta aure percipiant quid intus loquatur is, qui neminem palpat, spiritus veritatis.»

Praeclare Tertullianus, lib. De Patientia, cap. XI: «Si a Domino,» inquit, «nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam Domino praebeamus? quin insuper gratulari et gaudere nos docet dignatione divinae castigationis: Ego, inquit, quos diligo, castigo, Apocal. III, 19. O servum illum beatum, cujus emendationi Dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decepit!» In hujus rei typum Jacobus moriturus «adoravit Dominum, conversus ad lectuli caput,» Gen. XLVII, 31; seu, ut D. Paulus transcripsit: «Adoravit fastigium virgae ejus,» Hebr. cap. XI, vers. 21. Nam cum in illa Josephi virga divinam ad flagellandum potestatem mystice recognosceret, ei se posterorum nomine percutiendum submittebat, ut ostenderet quaecumque a Deo supplicia infligantur, libenti animo amplectenda. Nec sine mysterio quod in Genesi dicitur lectulus, a D. Paulo virga nominatur: quia probi et justi homines non minus inter divinas virgas, quam inter molles lectulos conquiescunt. Quod mihi videtur exprimi in Esther, quae tunc felicissime regnavit, et regis gratiam promeruit, cum Assuerus «extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu, ipsaque accedens osculata est summitatem virgae ejus,» Esther V, 2. Nam illi e suppliciis divinis facilius et felicius evadunt, qui supplicia divina humilius et libentius amplectuntur. Ita noster Mendoza in I Reg. III, 48.

AEMULARE, — ζήλωσον, zelare, zelum salutis tuae et aliorum assume. Rursum, ut Rupertus, q. d. «Ego te amo, aemulare tu meum amorem.» Atque, ut Alcazar: «Aemulare, id est, agnosce tuam miseriam aeque ac meum in te amorem, et concepta amoris mei flamma induere zelo vindictae contra teporem tuum, et age paenitentiam.» Hunc enim zelum opponit ei, quod dixit: «Nec calidus es, nec frigidus.»


Versus 20: Ecce Sto ad Ostium et Pulso

20. ECCE STO AD OSTIUM ET PULSO; SI QUIS APERUERIT MIHI, etc. — Significatur hic primo, Deum sua immensa clementia et gratia nos praevenire, et pulsare ad ostium cordis et mentis nostrae, ut nos a somno desidiae aut peccati excitet. Secundo, cor nostrum per desidiam et peccatum Deo esse clausum. Tertio, in hominis esse arbitrio Deo aperire, id est ejus inspirationem et gratiam, qua mentem pulsat, admittere, vel respuere; gratiae consentire et cooperari, vel dissentire et nolle cooperari. Ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. v et vi. Quarto, merces aperientis est, «intrabo ad illum,» quasi ad hospitem meum (sicut Christus intravit in domum Zachaei), scilicet per gratiam justificantem et sanctificantem. Hinc Theologi dividunt gratiam in excitantem et adjuvantem, sive in operantem et cooperantem, aut in praevenientem et subsequentem (haec enim omnia idem sunt); docentque gratiam excitantem requiri quasi pulsum, qui torpentem et quasi dormientem voluntatem excitet, ut velit bonum: cooperantem vero requiri, ut eam fulciat, eique cooperetur dum vult bonum. Ita S. Augustinus, lib. De Gratia et Liber. Arbitr., cap. XVII: «Ipse (Deus), ait, ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.» Et lib. De Natura et Gratia, cap. XXXI: «Praevenit, ait, ut sanemur, et subsequitur ut sanati vegetemur: praevenit ut vocemur, et subsequitur ut glorificemur: praevenit ut pie vivamus, et subsequitur ut cum illo semper vivamus.» Ubi tamen S. Augustinus per gratiam subsequentem, non tam cooperantem, quam eam, quae post justificationem datur ad perseverantiam, intelligit. Et S. Bernardus, lib. De Gratia et Lib. Arbitr.: «Conatus, ait, nostri et cassi sunt, si non adjuventur; et nulli, si non excitentur.» Hoc est quod orat Ecclesia: «Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere.»

Alludit hic Christus ad Cant. v, 2: «Vox dilecti mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, amica mea; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.» His enim verbis stimulat Christi sponsam, ut teporem abjiciat, et Christo tota nocte pulsanti tandem cor ad amoris et fervoris amplexus aperiat. Ita Joachim.

Nota: Pulsat Deus primo, per illuminationem intellectus et impulsum voluntatis, immittendo ei terrores gehennae, spem et desiderium coelestium gaudiorum; secundo, per sacram Scripturam aliosque pios libros; tertio, per praedicatores aliosque monitores; quarto, per exempla. Nihil magis excitat, nihil utilius, quam legere vitas et exempla Sanctorum. Ita S. Augustinus audiens vitam S. Antonii conversus est, uti et Aulici Imperatoris de quibus ipse scribit lib. VIII Confess., cap. VI. Ita S. Thomas Aquinas lectitabat quotidie Collationes Cassiani et Patrum. Ita S. P. N. Ignatius lectitans heroica facta Sanctorum, ad eorum imitationem incitatus, mutavit vitam et statum. Quinto, proponens sua judicia circa hos, vel illos exercita; sexto, per sua beneficia in nos collata; septimo, per res adversas et tribulationes; octavo, per miracula. Ita Pererius.

ET COENABO CUM ILLO, ET IPSE MECUM. — q. d. Familiaris illi ero, hospes et amicus; familiariter cum illo agam, amice et jucunde, uti hospes cum conviva et conviva cum hospite. Nota quanti faciat Deus nostram cooperationem cum sua gratia, puta nostram compunctionem, pia desideria, orationes, lacrymas; nimirum quasi delicias et epulas suavissimas, quibus ipse quasi in coena opipara pascatur et generetur. «Coenabo tecum,» inquit Rupertus, «hoc est delectabor bonis conscientiae tuae; postea vero et tu coenabis mecum, id est, post mortem in coelo aeternis bonis et deliciis meis perfrueris.» Proprie tamen per intrabo significatur justificatio, per coenabo specialis jucunditas et suavitas, tum Dei, tum conscientiae jam justificatae, quae initium est coelestis coenae et deliciarum aeternarum. Alludit ad Cant. V, 1, ubi sponsa sponsum invitans, ait: «Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum;» et Cant. VIII, 2: «Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.»

Porro Alcazar «et coenabo cum illo» exponit de Eucharistia, q. d. Si teporem excutias et fervorem spiritus amplectare, promitto tibi gratiam ex S. Synaxi ad solidarum virtutum fructum, quibus eumdem Christum pascas et recrees; tu vero «et ipse mecum» accipit de repotiis, id est, de altera coena in domo Christi sponsi (sic enim sponsus celebrans nuptias in domo sponsae, ei, ejusque amicis repotia exhibet invitans eos ad coenam in domo sua), in qua Christus convivio excipiet eum a quo fuerat invitatus, juxta illud Sponsae Cant. cap. II, vers. 4: «Introduxit me Rex in cellam vinariam.» Porro haec repotia Christi sunt, inquit, delectatio magna ex rerum coelestium cognitione, non arida, sed sapida, quae mire animam reficit et inebriat, praesertim in S. Communione: animam, inquam, non cujusvis, sed ferventis, et totum se Dei obsequio devoventis. Hunc enim solum introducit in cellam suam vinariam. Haec expositio acuta est et apposita.


Versus 21: Qui Vicerit, Dabo Ei Sedere Mecum

21. QUI VICERIT, DABO EI SEDERE MECUM IN THRONO MEO. — q. d. Faciam illum participem regni mei caelestis, in quo Beatis est aeterna lux, requies perfecta, gaudium inenarrabile et gloria sempiterna. Ita Andreas Caesariensis; sic Isaiae cap. ult. dicitur: «Coelum sedes mea est.» In hoc tamen universali throno et regno variae pro meritis sunt sedes et altitudines.

Secundo, S. Gregorius, XXVI Moral., XXVI: «Quia, inquit, judicii principatum ex Christi virtute percipimus, hinc veluti in ejus throno residemus.» Sic et Haymo: «Sedere in throno, inquit, est esse participem judiciariae potestatis.» Tertio, Alcazar: Ad thronum, ait, Christi viri perfecti exaltantur, non in futura, sed in hac vita, dum in altissimae pacis sede collocantur, ac ipsis sedentibus, et ea pace fruentibus, Deus illis tentationum motus subjicit, sicut Christo sedenti atque regnanti Deus subjicit inimicos. Nihil enim aptius promitti potuit teporem excutienti, quam illa spiritualis, quam a Christo participant qui ei perfecte servire decernunt, ac thronus ille quo fruuntur, et affectuum propriorum dominatio. Hic sensus pius est, sed tropologicus et mysticus, non litteralis. Primus ergo sensus litteralis est et genuinus. Huic enim Episcopo, uti et caeteris, promittitur merces et bravium regni coelestis: hanc enim coronam, licet alio et alio nomine et titulo, singulis ostentat Christus, ut eos ad studium virtutis et pietatis acuat. Huic ergo tepido eam promittit nomine sessionis, quia tepidus fugit laborem et cursum; hinc si eum amplectatur, promittit ei requiem aeternam, et sessionem regalem in coelis. Alludit ad Psalm. CIX, 1: «Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.»

Nota: In septem hisce Epistolis Christi, passim ipse «vincenti,» et non alteri, promittit bravium: «vincenti» inquam se, suasque cupiditates, metus, torporem aliasque passiones; quia haec sui victoria, uti difficilis aeque ac necessaria, ita nobilis est et gloriosa. Viderunt hoc eminus, et per umbram Gentiles. «Quoniam libera est anima et domina passionum, vincere seipsum omnium victoriarum prima est et optima: vinci autem a seipso, et turpissimum, et pessimum,» ait Plato De Legibus. Alexander seipsum vincere, quam hostes, magis regium esse existimabat, ait Plutarchus in Alexandro. Seipsum, quam hostem superare multo operosius est, «nec adversa propera festinatione fugere, nec secunda effuso gaudio apprehendere,» ait Valerius Maximus, lib. IV, cap. 1; et Poeta:

Latius regnes avidum domando / Spiritum, quam si Libyam remotis / Gadibus jungas, et uterque Poenus / Serviat uni.

Et alius:

Ardua res vicisse alios, victoria major / Est animi fluctus composuisse sui; / Subjecisse metus, et debellasse tumores; / Gaudia, spemque gravi supposuisse jugo.

Et alius:

Rex est, qui sese rectae rationis habenis / Compescens animi noxia vota, regit: / Cujus ad imperium fugit illecebrosa voluptas, / Et dolor, impigra spesque metusque fuga.

Et alius:

Gestiens quisquis pepulit quieto / Gaudium, et duros animo dolores; / Spes anhelantes, pavidumque vicit / Corde timorem: / Solus hic lauri meruit coronam, / Purpuram solus placide triumphans: / Proximam sedem cui dat beato / Vera voluptas.


Versus 22: Qui Habet Aurem, Audiat

QUI HABET AUREM, AUDIAT QUID SPIRITUS DICAT ECCLESIIS. — Verba sunt excitantis attentionem, q. d. Arrige aures, Pamphile, agitur hic res tua et salus tua: excipe arrectis auribus, oculis et corde monita Spiritus Sancti. Ita hic Romae in templo S. Pancratii, suggestui excelso, ex quo more prisco in sacrificio Missae legitur Evangelium, priscis litteris aureis inscriptum legimus: «Qui legit, attendat ad quid sacra lectio tendat.»

Pro coronide horum trium capitum nota, in singulis ad septem Asiae Episcopos Epistolis Christum alludere ad agones, victorias et coronas athletarum, praesertim Olympionicarum, quae celebres erant in Asia et Graecia, iisque Episcopos et quoslibet fideles acuere et excitare ad similes luctas heroicas, coronas et triumphos, uti paulo post plenius ostendam.

In Olympicis enim certaminibus olim tanti erat victoria, tanti vincere, ut ὀλυμπιονίκης, id est, in Olympicis victor evehi videretur ad deos, atque Olympicae coronae eo in pretio fuerunt, ut non pauci hoc decus ipsi vitae praetulerint, sicut terminum omnis humanae felicitatis: quocirca ad eas obtinendas summa erat certantium lucta et contentio. Nero, inquit Suetonius in ejus Vita, cap. XXV: «Cum Romam eo curru, quo olim Augustus triumphaverat, et in veste purpurea, et chlamyde distincta stellis aureis inveheretur, coronam capite gestavit Olympicam, dextera manu Pythiam;» etsi neutram meruerat. Certe cum Olympiae curru certaret, eo excussus, nihilominus coronam adeptus est, ait Xiphilinus in Nerone; propter quem favorem judicibus distribuit viginti quinque myriadas, quas ab ipsis postea Galba repetiit. Porro praeconium quo Nero renuntiatus est victor, tale fuit: «Nero Caesar certamen vincit, et populum Romanum coronat, et proprium imperium.» Diagoras, inquit Gellius, lib. III, cap. XV, «cum tres filios vidisset vincere et coronari eodem Olympiae die, eumque tres adolescentes amplexi, coronis suis in caput patris positis, suaviarentur; cumque populus gratulabundus flores undique in eum jaceret, ibi in stadio in oculis atque manibus filiorum animam efflavit.» Idem de Chilone memorat Plinius, lib. VII, cap. XXXII: «Cujus funus, cum victore filio Olympiae expirasset, gaudio tota Graecia prosecuta est.» Hoc animo erat Acetes, de quo Statius, lib. V Sylvar.:

Spectator Acetes: / Ille magis crebro dum lumina pulveris haustu / Obruit, et prensa vovet expirare corona.

Pindarus in Pythiis, ode 10, coronam hanc vocat maximam praemiorum, quae nemini contingit nisi audendo et fortiter faciendo. Idem, ode 1: «Qui autem vincit,» inquit, «reliquam vitae habet mellitam tranquillitatem, propter praemia victoriae.» Hinc athletae futuri, prius erant ascetae, id est exercitatores. Assidue enim se exercebant cursu, lucta, saltu, aut eo luctae genere quo erant certaturi. Neque solum ipsi athletae, sed et patriae ejus hic decus parabatur, quae tota cum suo victore exultabat et celebrabatur.

Mirum vero est quod scribit Plinius, lib. VII, cap. XLVII: «Enthymius,» inquit, «pycta (id est pugil) semper Olympiae victor, et semel victus, sicuti mortale fastigium egressus, consecratus est vivus, sentiensque;» scilicet huic pugili multo plus tributum, quam unquam a quaesita adulatione Imperatoribus Romanis, quibus «honor Deum non ante habebatur, quam agere inter homines desiissent,» ait Tacitus in fine lib. XV Annal. Quid? quod Polydamantis athletae statua dicebatur in Olympia iis opem ferre, qui febre vexarentur, uti refert Lucianus in Deor. conv. Quocirca Plato, lib. V De Repub., felicitatem suae divinae reipublicae comparat cum Olympionicis: «Omnibus,» inquit, «his difficultatibus liberati, vitam agent felici illa Olympionicorum vita plane beatiorem.» Denique Gentiles Olympionicam pene θεόν, diis aequalem censebant. Causam dat Solon apud Lucianum De Gymn.: «Ibi enim,» inquit, «spectare licet vim virorum, et corporum pulchritudines, et vigorem membrorum, multaque praeclara experimenta, et vim inexpugnabilem et audacem, ambitiosamque contentionem. Haec si videres, nullum tu quidem laudandi faceres finem, nullum plaudendi.» Hinc Cicero pro Flacco: «Acinas,» inquit, «pugil Olympionices, hoc est apud Graecos prope majus et gloriosius, quam Romae triumphasse.» Quocirca Clemens Alexandrinus asserit eos qui cupiditates vincere volunt, debere esse Olympicos, ipsis vespis acriores ac vehementiores, q. d. Nullam neque vim, neque virtutem cum Olympionica posse conferri, eamque requiri in voluptatis victore. Haec et plura Carolus Paschalius, lib. VI De Coronis, cap. vi, et vii.

Si tanti vitrum, quanti margaritum? si tanti erat victoria Olympica et Olympionices, quanti esse debet victoria Christiana, quanta ad eam lucta et contentio? utpote in qua victor, qui terrena omnia ut pusilla et puerilia despicit, et cupiditatibus suis aeque ac passionibus fortiter imperat, ac adversa duraque quaelibet generose amore Dei sustinet et superat, non tantum διαπαθείᾳ, sed διαμενίως, id est Olympi caelique victor, sui mundique dominus, imo verus Israel, id est Deo dominans, efficitur. Praeclare Apostolus I Cor. cap. IX, vers. 25: «Omnis,» ait, «qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.» Quocirca Christus hic singulis Episcopis hanc coronam refricat et objicit, eaque illum, ejusque fideles ad arduos fidei agones et certamina excitat et accendit: nimirum Ephesino, cap. II, vers. 7: «Vincenti,» inquit, «dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei.» Smyrnensi, vers. 11: «Qui vicerit,» ait, «non laedetur a morte secunda.» Pergamensi, vers. 17: «Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit.» Thyatirensi, vers. 26: «Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super Gentes, etc., et dabo illi stellam matutinam.» Sardensi, cap. III, vers. 5: «Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus;» ubi alludit ad praeconium Olympionicae, quod publica praeconis voce coram toto populo in Olympicis victor declarabatur, nominabatur et laudabatur, quale fuit Neronis, quod paulo ante recensui. Sic Virgilius, V Aeneid.:

Tum satus Anchisa (Aeneas) cunctis de more vocatis, / Victorem magna praeconis voce Cloanthum / Declarat, viridique obvelat tempora lauro.

Pluribus idipsum ex Philostrato, Maximo, Demosthene, Plutarcho et Cicerone ostendit Carolus Paschalius, lib. VI De Coronis, cap. xi, et Petrus Faber, Agonist. lib. II, cap. xi.

Philadelphensi, vers. 12: «Qui vicerit,» inquit, «faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, etc., et nomen meum novum.»

Laodicensi, vers. 21: «Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.» Christus ergo primus Ὀλυμπονίκης, asseclis suis Ὀλυμπονίκαις, et quidem singulis, coronam caelestis gloriae ob oculos spectandam proponit, eaque ad certamen invitat, ideoque varios dat titulos et nomina: nunc enim eam vocat lignum vitae, nunc manna absconditum, nunc calculum candidum, nunc nomen novum, nunc vestes candidas, nunc stellam matutinam, nunc columnam, nunc thronum Dei, etc. Age ergo, o athleta Christi; viriliter certa bonum certamen, apprehende vitam aeternam; nullus tibi labor longus, nullus dolor durus videatur, cui caelum, cui aeternitas, cui corona divina promittitur. Hanc ibi plecte, et pertexe continuis heroicarum virtutum facinoribus. «Haec enim virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam vincentibus, et mercedem expetendae nobis immortalitatis impendit,» ait Lactantius, lib. IV De Vera Sap., XVI. «Veniet, veniet postea dies ille,» ait Hieronymus, tom. II, epist. 6, «quo victor revertaris in patriam, quo per Hierosolymam caelestem vir fortis coronatus incedas.» Imitare Martyres, quibus scribens S. Cyprianus, lib. II, epist. 6: «Tolerastis,» inquit, «usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt. Finem doloribus, quem tormenta non dabant, coronae dederunt;» et mox: «Steterunt torti torquentibus fortiores; et pulsantes ac laniantes ungulas, pulsata ac laniata membra vicerunt. Inexpugnabilem fidem superare non potuit saeviens diu plaga repetita, quamvis rupta compage viscerum, torquerentur in servis Dei non jam membra, sed vulnera. Pretiosa mors haec, quae emit immortalitatem pretio sanguinis sui, quae accepit coronam de consummatione virtutis.» Denique audi S. Gregorium, hom. 37 in Evang.: «Delectet,» inquit, «mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum. Nam non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.» Jerusalem enim caelestis est domus fortium, ut ait S. Vigilantius in Vita S. Asionis; unde ejus typus fuit domus fortium Davidis, puta 37 militum ejus fortissimorum, qui recensentur II Reg. cap. XXIII, vers. 8, fueruntque heroes.