Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Canit tuba quintus Angelus, et stella cadens e coelo aperit puteum abyssi: unde prodeunt locustae monstrosae similes equis, coronatae, habentes capillos mulierum, et dentes leonum, et caudas scorpionum, quae cum rege suo Abaddon cruciant homines per quinque menses. Secundo, vers. 13, canit sextus Angelus, et solvuntur quatuor angeli ligati in Euphrate, qui colligunt maximum et terribilem exercitum, a quo caesa est tertia pars hominum; et tamen hisce plagis caeteri impii a suis sceleribus non sunt avulsi et aversi, ut dicitur vers. 20.
Textus Vulgatae: Apocalypsis 9:1-21
1 Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. 2 Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aer de fumo putei: 3 et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ: 4 et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: 5 et datum est illis ne occiderent eos: sed ut cruciarent mensibus quinque: et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. 6 Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. 7 Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. 8 Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant: 9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: 10 et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque: 11 et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. 12 Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. 13 Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, 14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. 15 Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. 16 Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. 17 Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. 18 Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. 19 Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent. 20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, 21 et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.
Versus 1: Vidi Stellam de Coelo Cecidisse
Quaeres, quaenam haec stella, quis fumus, quae et quales locustae? Primo, Alcazar censet hoc cap. IX, enarrari quintam et sextam plagam Judaeis incredulis immissam. Hae duae plagae, inquit, sunt «locustae horribiles et equi furiosi», sive Sirenes et Furiae. Traditi enim sunt Judaei Sirenibus, id est, suis effrenatis concupiscentiis, juxta illud quod eis minatus est David Psal. LXXX, 13: «Dimisi eos secundum desideria cordis eorum.» Hinc consequenter traditi sunt furiis conscientiae, ut illae ex scelerum memoria, et poenae ac plagarum atrocitate, eis cor arroderent, eosque quasi in amentiam adigerent, de quibus ait Cicero Pro Roscio Amerino: «Hae sunt impiis assiduae domesticaeque furiae, quae dies noctesque parentum poenas a sceleratissimis filiis repetant.» Secundo, per stellae lapsum significatur, non id quod Astrologi aliqui volunt, scilicet Deum subinde permittere, ut astrorum impressio et depravatae indolis vis, stultis et improbis dominentur, eosque sui cordis cupiditatibus subjiciant, quomodo ait Horatius, lib. I, ode 19:
In me tota ruens Venus deseruit Cyprum;
et in Anacreontem (ut ipse fingit) sese immittit Cupido. Sed potius stella haec significat legem Mosis, quae quasi desuper ruens Judaeos oppressit, et per occasionem concupiscentiam in eis accendit, Rom. cap. VII, vers. 7; locustae enim sunt cordis desideria et concupiscentiae effrenatae, quae stella hac aperiente abyssum inde prodierunt. Tertio, puteus abyssi non est infernus, sed puteus profundissimus, ut sine fundo esse videatur. Hic puteus symbolum est justi judicii Dei (juxta illud Psalm. XXXV, 7: «Judicia tua abyssus multa»), quo Deus tradidit Judaeos suis concupiscentiis, juxta illud Proverb. XXII, 14: «Fovea profunda est meretrix: cui iratus est Dominus, incidet in eam.» Sicut enim hic judicium Dei, ita ibi meretrix fingitur esse puteus altus, in quem justo Dei judicio praeceps ruit peccator. Porro concupiscentiam hic accipe, non tantum libidinis, sed etiam opum, bonorum, gulae omniumque vitiorum; ἄβυσσος enim est vorago, sive aquarum copia carens fundo: hanc enim significat Hebr. tehom. Unde Genes. I, 2, dicitur: «Tenebrae erant super faciem abyssi.» Et S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum: «Abyssus,» inquit, «est inaestimabilis aquarum profunditas.» Scapula quoque in Lexico: «Abyssus,» inquit, «est aquarum vorago»; idem de Hebr. tehom dicit Pagninus. Allegorice tamen abyssus significat infernum, tum quia infernus est quasi mare, cui damnati immerguntur, estque profundissimus instar putei, sive carceris profundissimi et tenebricosissimi; tum quia ipse est profundum Dei judicium, id est supplicium, quod Deus juste de damnatis sumit. Quarto, fumus putei significat concupiscentias esse tenebras obscurissimas, nec animo licere per eas sole, id est caelesti luce, imo nec rationis lumine frui. Ex hoc inferni fumo, id est errore jam dicto, atque ex inordinatae affectionis ac deceptionis tenebris prodeunt locustae, id est inconstantes et carnales cupidines: locusta enim est animal ventosum et vorax; unde apte significat appetentiarum esuriem, et cupiditatum ac sollicitudinum varietatem et infinitatem, aeque ac gulosorum ventrem insaturabilem. Rursum, locusta est animal inquietum, vagum, sordidum, noxium, impudens, mordax: talis est et concupiscentia. «Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones»: sunt enim quaedam locustae quae habent caudam instar scorpionis. Apte significat locustas, id est cupiditates abeuntes, infigere aculeum menti aeque ac corpori, sicut scorpius in cauda habet dentes, teste Plinio, lib. XI, cap. XXXVII, juxta illud Prov. XXIII, 31: «Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.» Quocirca dixit Seneca: «Qui desiderium claudit, mehercule cum Jove de felicitate contendit.» Sexto, praecipitur locustis hisce ne noceant herbis, sed hominibus: quo significatur spirituales has esse locustas, et mysticas, non physicas et naturales, scilicet concupiscentias jam dictas. Septimo, cum dicitur: «Ut cruciarent mensibus quinque», alluditur ad Genes. VII, 24, et cap. VIII, 1, ubi dicitur diluvium occupasse et tenuisse terram centum quinquaginta diebus (tot enim dies continent menses quinque). Sicut ergo tunc aquarum in orbe, et postea sub Mose locustarum fuit diluvium operiens totam Aegyptum, Exodi X, 15: ita significatur hic concupiscentiarum diluvium immissum in Judaeos duraturum per 150 dies, id est diutissime, donec Deus misertus eorum, Noe mystici, id est Christi salvatoris nostri, meminerit, et suum spiritum zephyrumque terrae immittat, qui locustas has auferat, et Judaeos ad Christum convertat, quod erit in fine mundi. Octavo, quaerent homines mortem, et non invenient; quia inordinata desideria tot metus, angores et cruciatus menti afferunt, ut homines iis obnoxii saepe optent mortem. Unde Plinius lib. VII, cap. L: «Tot, ait, metus, tot curae, toties invocata mors, ut nullum frequentius sit votum.» Haec ergo clarum est a concupiscentiae fomite exoriri, sine quo nullus est metus, nulla cura, nulla sollicitudo. Unde sapienter S. Bernardus: «Tolle propriam voluntatem, et infernus non erit.» Nono, sunt «similes equis paratis in praelium», quia maxima est vis, ardor et impetus concupiscentiae ad proterendum omnia quae sibi obsistunt: ita videmus libidinosos et iracundos in ignes et enses ruere, dum aestro libidinis vel irae aguntur. Decimo, habent in capite coronas ex auro, quia homines, suis concupiscentiis dediti, falso putant eas quasi reginas esse, quibus subjici et per omnia obsequi debeant: illis enim cordis sui regnum et imperium deferunt. Unde ait Paulus Rom. V, 21, et VI, 12: «Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.» Undecimo, habent facies hominum et capillos mulierum, quia blandas et molles prima facie se exhibent, et ita incautos homines pelliciunt. Hoc est quod ait S. Jacobus, I, 14: «Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus.» Duodecimo, habent dentes leonum, quia animam mordent, lancinant, et funestum habent exitum. Unde de iis Eccli. XXI, 3, dicitur: «Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas.» Decimo tertio, stridorem edunt alis suis instar curruum, quia suis clamoribus dicentes; «Affer, affer», Prov. XXX, 15, ita aures mentis obtundunt et opplent, ut ejus attentionem absorbeant, nihilque loci supersit ad aures consiliis salutaribus accommodandas. Decimo quarto, habent super se regem Abaddon, puta diabolum, qui per concupiscentias quasi milites suos, bellum hominibus infert. Unde de eo ait Paulus II Timoth. II, 26: «A quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.» Hic vocatur Exterminator, quia ipse concupiscentias acuit et inflammat, ut per eas exterminet omne semen virtutis. Nam, ut ait Apostolus: «Desideria mergunt homines in interitum et perditionem», I Timoth. VI, 9. Ubi pro perditionem graece est ἀπώλειαν; unde vocabatur hic ἀπολλύων, id est perdens, vel exterminans, nimirum haec sunt «sepulcra concupiscentiae», de quibus Num. XI, 34. Notum est illud: «Plures occidit crapula quam gladius.» Aut per Angelum abyssi accipe amorem proprium; hic enim rex est concupiscentiarum, easque dirigit, immittit et inflammat, cui recte accommodes illud Habacuc III, 5: «Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.» Vere enim amor proprius ipsi animae est quasi daemon nocentissimus. Hucusque Alcazar apposite ad tropologiam, sed non ad litteram, ut ipse contendit.
Secunda expositio est Aureoli, Lyrani et S. Antonini, I parte Chronic., titul. VI, cap. 1, qui censent hic praedici persecutionem Wandalicam, quae gravissima fuit quinque mensibus, id est sub quinque Wandalorum regibus, scilicet Gunderico, Genserico, Hunerico, Thrasamundo et Gilimer. Nam Stilico Wandalus, militiae dux strenuus sub Theodosio seniore, ab eo moriente relictus est tutor filiorum ejus, et totius Imperii: quocirca ipse duas filias suas Honorio successive in uxores dedit. Tandem volens imperium ab Honorio ad se suumque filium Eucherium transferre, occulte contra Honorium concitavit Wandalos: sed proditione ejus detecta, perduellis ipse cum filio ab Honorio capite mulctatus est. Post Stiliconis mortem Wandali sibi regem crearunt Corsiconem, qui omnia quae inter Alpes et Pyrenaeos sunt vastavit. Wandali a Gothis facti sunt Ariani. Corsico obsidens Arelatum a Praefecto urbis capitur et occiditur. Huic succedit Fredebaldus II, Wandalorum rex, quo mortuo succedit tertius rex Gundericus, primus in Hispania Wandalorum rex: huic pariter succedit frater Gensericus, quartus eorum rex, qui Africam vastavit, et Hipponem, in eaque S. Augustinum, urbis Episcopum, obsedit; deinde trajiciens in Italiam, Romam cepit et diripuit, mox et Capuam et Nolam, in qua Episcopus erat S. Paulinus, qui se pro filio viduae captivum Wandalis dedit. Praedicatus fuit Gensericus omnium regum felicissimus et gloriosissimus, quod duarum totius orbis potentissimarum et principum urbium, Romae et Carthaginis, fuerit expugnator. Genserico succedit alius Hunericus, quintus Wandalorum rex, qui trecentos Episcopos, Diaconos, Presbyteros, laicos vero 4940 in exilium misit, multosque martyrio affecit; Trachenses cives, quod Arianum Episcopum pati nollent, male mulctavit, eisque linguas et dexteras manus amputavit; qui tamen per miraculum, Deo dante, ita locuti sunt ac si linguas habuissent: quorum unus dum peccat et prolabitur in libidinem, donum hoc perdidit, teste S. Gregorio, lib. III Dialog., cap. XXXII. Hunericus, postquam octo annis regnasset, vermibus consumptus interiit. Hunerico succedit Guntabundus; huic deinde Thrasamundus frater, qui regnavit annis 26. Thrasamundo successit filius Hilpericus, quem genuit ex filia Valentiniani Imperatoris, qui proinde a matre orthodoxam fidem cum lacte suxit. Quocirca Gilimer, Hilperici frater consobrinus, regni avidus, Hilpericum proditionis accusavit, quod cum Justiniano occulte colluderet. Hilpericus ergo a Wandalis regno privatus custodiae traditus est, eique suffectus Gilimer, qui quinque annos regnavit. Justinianus Imperator volens restituere Hilperico regnum, bellum movit Gilimero, mittens contra eum Belisarium, a quo Gilimer superatus et captus, argentea catena vinctus, Constantinopolim in triumphum ductus est ad Justinianum Imperatorem anno Domini 536. Ubi visa Justiniani magnificentia, merito Gilimer exclamavit: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Ego heri fui rex, nunc captivus et catenatus quasi mancipium.» Tunc ergo desiit regnum Wandalorum, anno scilicet 95 ab invasa et occupata ab iis Africa, uti futurum praedixerat S. Cyprianus, teste Evagrio, lib. IV, cap. XVI.
Censent ergo Lyranus, Aureolus et S. Antoninus stellam cadentem esse Valentem Imperatorem arianum, vel Gensericum, qui primus ex regibus Wandalorum fuit Arianus, primusque a Bonifacio Comite vocatus in Africam, eam invasit, tenuitque ipse et posteri ejus per 95 annos usque ad Gilimerum, ut dixi. Locustae ergo sunt Wandali; quinque menses censent esse quinque reges Arianos jam dictos, vel regum tempora: hi enim, utpote Ariani, graviter Ecclesiam afflixerunt, uti inter alios enarrat oculatus testis, et cum aliis orthodoxis ab iis gravia passus, Victor Uticensis libris tribus, quos De Persecut. Wandal., dignos sane lectu conscripsit. Verum, uti jam saepius ostendi, haec omnia a sigillo sexto et deinceps usque ad finem Apocal. spectant ultima mundi tempora.
Tertia ergo expositio est nostri Blasii Viegas, qui secutus S. Augustinum, Bedam, Primasium, Gagneium et alios plurimos, per quintum hunc angelum accipit quintum concionatorum ordinem. Stella cadens, inquit, est Lucifer (Alcazar, Judam proditorem; Cardinalis Bellarminus, Lutherum; alii, Calvinum et similes haereticos ex clericis laicos, ex monachis maritos, ex castis incestos, ideoque ex summo in imum abyssi, id est haeresis, indeque gehennae prolapsos accipiunt. Unde nonnulli conjectarunt Lutheri haeresin duraturam quinque mensibus, sive 150 diebus, id est, 150 annis: dicunt enim diem pro anno accipi). Lucifer ergo olim instar stellae cadentis lapsus est de coelo, et nunc rursus ejus lapsus per visionem imaginariam repraesentatus fuit Joanni. Unde de eo ait Christus: «Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem», Lucae X, 18. Locustae sunt haeresiarchae et haeretici, qui in fine mundi plurimi erunt quasi locustae, uti praemonuit Christus, Matth. XXIV, 24. Hos ex inferno educet Lucifer cum fumo, id est, densis errorum et haeresum nebulis, qui solem, id est, Christi divinitatem et dignitatem; ac lunam, id est, Ecclesiam; et stellas, id est, fideles, obscurabunt. Horum potestas erit ut scorpionum, id est, maxime dolosa et perniciosa. Eis praeceptum est ne laedant foenum, id est, fideles qui habent fidem et charitatem, sed teneram et delicatam; nec viride, id est, fideles in fide et charitate virentes et fortes; nec arbores, id est, sanctos excelsos et Praelatos; sed tantum eos qui non habent signum Dei, id est, qui non habent fidem et charitatem: hi enim facile in haeresin labuntur. Hi ergo persequentur Ecclesiam usque ad mortem et martyria: unde habent arma, equos, loricas, etc.
Quaeres, cur haeretici vocentur locustae? Respondent auctores citati, et pulchre ac fuse Cardinalis Bellarminus in oratione quam ultimo tomo praeposuit, atque Viegas hic: Primo, quia, sicut locustae maxime nocent virentibus, sic haeretici fidei et virtutibus. Secundo, quia contra Ecclesiam conspirant, sicut locusta egreditur universa per turmas suas, lib. Proverb. cap. XXX, vers. 27. Tertio, ob locustarum saltus, quos imitantur haeretici sua inconstantia, qua ab uno errore et haeresi saliunt in alium. Quarto, quia haeretici sanioso ore cuncta polluunt, suntque ut locustae in ventrem, id est gulam et libidinem, propensi. Quocirca sicut ambitio et libido sunt gradus ad haeresin, ita humilitas, castitas vitaeque innocentia efficacissimum esse medium, ut quis fidem sanam conservet, nec labatur in haeresin.
Nota primo: Hae locustae habent coronas in capite, quia haeretici reges et principes seducunt (uti Arius Constantinum et Constantium, Eutychiani Justinianum, Monothelitae Heraclium, Lutherus Ducem Saxoniae), qui eos eorumque haereses armis tuentur et propagant. Coronae hae similes sunt auro, primo, quia haeretici, et principes eorum asseclae prae se ferunt fidei zelum et charitatis ardorem; secundo, quia eorum victoria contra Ecclesiam futilis est, umbratica et evanida; hinc videtur aurum, sed non est; quia sua persecutione non vincunt, sed vincuntur tam haeretici, quam tyranni per patientiam et constantiam Orthodoxorum, uti pulchre ostendit Viegas, sect. 7, num. 3. Insuper Cardinalis Bellarminus per coronas quasi ex auro, accipit haereticorum fastum, ut Lutheri, qui in epist. ad Georgium, ducem Saxoniae, dicit se superare S. Augustinum et Ambrosium. Item in libro Contra Bullam Leonis X, ausus est Pontificem Maximum, cum universa quae illi adhaeret Ecclesia, excommunicare. Hinc vocant se Prophetas, Evangelistas, Elias tertios, reformatores Ecclesiae, instauratores fidei et religionis.
Secundo, habent faciem humanam, id est simulant humanitatem et benevolentiam, sed mordent, quia habent dentes leoninos. Tropologice talis est detractor, de quo Psalm. CXXXIX: «Acuerunt linguas suas sicut serpentis.» Serpentis enim lingua, ut ait Plinius, lib. V, cap. XXXVII, tenuissima est, trisulca, vibrans, atri coloris, et si eam extrahas, perlonga. Similis est lingua detractoris, ac imprimis trisulca, quia nocet sibi, audientibus et iis quibus detrahit; itaque unico ictu tres ferit et laedit. Ita ministri haereticorum jugiter detrahunt monachis, Clericis, Pontifici; quin et Sanctis ac B. Virgini.
Tertio, habent capillos sicut mulierum. Primo, quia effeminati sunt et libidinosi. Secundo, quia infirmi sunt et debiles instar mulieris, ut Ecclesiam quae virago est, vincere non possint. Tertio, quia haeresis nisi comam et fucum sibi inducat, displicet omnibus. Quarto, quia omnes pene haeretici, teste S. Hieronymo ad Ctesiphontem, auxilio feminarum suas haereses propagarunt.
Quarto, pectus lorica ferrea armatum significat eorum obstinationem, quae tanta est, ut licet clare convincantur, malint tamen mori quam ab errore recedere. Similitudo equorum signum est audaciae et temeritatis. Quinto, habent caudas aculeatas instar scorpionum, quia licet os blandum habeant offerantque carnis illecebras, tamen in fine animam et corpus multis implicant difficultatibus in hac vita, et aeternis ignibus in futura. Sexto, volantes currus significant miram celeritatem, qua haeresis instar pestis et flammae grassando, varias provincias corripit et devastat. Septimo, praesidet eis rex abyssi Abaddon, id est, exterminator; quia, ut recte ait Bellarminus, haeretici, v. g. Lutherus, ejusque prosapia et propago, grassatur in coelum, terras, Purgatorium, infernum. In coelo Deum spoliarunt trinitate, Christum deitate et humanitate, Sanctos homines beatitudine, eosdem cum angelis omni cultu et veneratione. In terra et Ecclesia magnam S. Scripturae partem, omnia pene Sacramenta, omnes traditiones, sacerdotium, sacrificium, vota, jejunia, festa, templa, altaria, reliquias, cruces, imagines, monumenta omnia pietatis, leges Ecclesiasticas, disciplinam atque ordinem universum, populorum erga principes obedientiam, principum erga subditos potestatem, denique omnem modestiam, pudorem, reverentiam, omnem virtutem et spiritum, omnem domus Dei decorem et pulchritudinem exterminarunt. Purgatorium funditus evertere conantur. Quin et inferos veros et locales multi Lutheranorum negant, et imaginarios nescio quos inferos ex capite suo fingunt. Itaque nec a suo abyssi rege linguam virulentam abstinent, quin ei injurientur, eique jurisdictionem cum subditis adimant. Certe Calvinus docet infernum ejusque cruciatus non esse aliud, quam apprehensionem qua reprobi apprehendunt Deum sibi iratum. Scilicet hoc valde cruciat impios, qui, si non sentirent verbera et ignes Dei irati, ad Deum iras suas ablegarent, nec hilum iris aut minis ejus moverentur, multo minus cruciarentur.
Verum haec licet apposite dicantur, mystica tamen potius videntur, quam litteralia. Adde: huic expositioni repugnat, quod hae locustae crucient homines, ita ut optent mori, quod haereticis non competit; horum enim est homines pervertere in fide et moribus, non cruciare vel occidere; imo ab eis perversi et seducti, cum non nisi voluptates et commoda hujus vitae spectent, summe amant vitam et horrent mortem. Tertio, hae locustae cruciabunt eos qui non habent signum Dei; haeretici vero cruciant eos qui habent hoc signum, puta fideles et Orthodoxos.
Porro insulsi et impudentes hic sunt nostri haeretici, praesertim Calvinistae Angli, qui, ut se vindicent, talionem hic reddunt Catholicis. E quibus unus (ab uno disce omnes) recentior commentans in hunc Apocalypseos locum, per hanc stellam e coelo lapsam et reserantem puteum abyssi, intelligit Mahometem et Antichristum, id est Pontificem Romanum; uterque enim, inquit, coepit sub idem tempus, scilicet sub annum Domini DC. Tunc enim Romani Pontifices a puritate fidei et religionis suorum Patrum desciscentes, superstitiones induxerunt, puta Missas, invocationes Sanctorum, orationes pro defunctis, cultum reliquiarum, imaginum, caeremoniarum. Tunc Bonifacius III a Phoca Imperatore impetravit ut Universalis Episcopus vocaretur. Mox Bonifacius IV Pantheon, templum Gentilis idololatriae, omnibus Sanctis consecravit, eamdem exercens impietatem, scilicet colendi novum deorum exercitum, dum festum eorum sanxit per totum orbem, ne scelus foret unius urbis Romae. Plura alia affert de Bonifacio V, Theodato et aliis, sed plane falsa, quae per calumniam ipsis impingit; quin nec a S. Gregorio lacerando maledicam linguam et calamum abstinet. Fumus ergo, inquit, est haeresis in doctrina, et in cultu superstitio, quibus sol et aer, id est lux veritatis, in Ecclesia obscurata est. Ex hoc fumo prodierunt locustae: Orientales locustae sunt Mahometani; Occidentales sunt monachi, moniales, numerosa cohors Religiosorum, Cardinales cum tota hierarchia Pontificia. Hi omnes scarabaei scaturiverunt ex eodem fumo, vel fimo ignorantiae et erroris. Hi, utpote Mendicantes fratres, non occidunt, sed cruciant homines; quia spoliant haeredes patrimoniis, assidendo moribundis parentibus, eisque extorquendo partim minis Purgatorii, partim inde liberandi per suas preces et Missas spe, opima praedia, fundos, agros, magnam pecuniam, quin et filios et filias: docent enim licere filiis Religionem ingredi invitis parentibus. Major cruciatus et carnificina fuit, conscientiis injiciendo laqueum, eisque imponendo necessitatem quotannis confitendi omnia peccata cum singulis circumstantiis. Habent coronas in capite, quia sunt attonsi in modum coronae. Habent capillos mulierum, quia sunt cultores B. Virginis, ejusque nomine se tegunt et velant, uti Carmelitae ab Honorio III vocantur familia Virginis, ideoque pallio albo utuntur. Ita haereticus nugatur et blasphemat, vomitque calumnias, quae singulae jam millies a Cardinali Bellarmino, Gretsero, Sandero, Stapletono aliisque plurimis confutatae sunt.
Verum, quid haec ad septimum et ultimum Apocal. sigillum, quod ultimas orbi plagas, cum iisque finem et exitum adducet? Jam enim mille anni et amplius elapsi sunt ab ortu Mahometis, et a S. Gregorio et Bonifacio III. Rursum, quae conventio Mahometis cum Pontifice, ut una eademque sint stella? quae consensio Saracenorum cum monachis, ut utrique eaedem sint locustae? cum constet hos ab illis in fide, gente, loco, vita et moribus toto caelo distare, ita ut Saraceni monachorum sint hostes infensissimi. Tertio, ante Mahometem et S. Gregorium, fuit Pontifex Romanus caput totius Ecclesiae, fuit sacrificium Missae, fuerunt monachi et anachoretae, fuit invocatio Sanctorum, cultus reliquiarum, imaginum, etc., ut patet ex S. Hieronymo Contra Vigilantium, ex S. Augustino, lib. XXII De Civitate, cap. VIII, ex S. Basilio, hom. De XL Martyribus, et De Constitut. Monast. Ipse enim Basilius fuit monachus, ac monachis regulas et constitutiones praescripsit; imo e quatuor Ecclesiae Doctoribus, tam Graecis, quam Latinis, tres fuere monachi, scilicet e Graecis S. Basilius, S. Nazianzenus, S. Chrysostomus; e Latinis S. Augustinus, S. Hieronymus et S. Gregorius. Ergo falso horum inventio tribuitur Bonifacio III ejusque successoribus. Mirum vero Anglos ita obstrepere S. Gregorio et monachis, cum ab ipso ejusque monachis, S. Augustino et sociis, ab eo in Angliam missis, ab ethnicismo ad Christi fidem sint conversi, uti Venerabilis Beda aliique omnes testantur. Nimirum effrons est haeresis, estque instar meretricis, quae in adulterio deprehensa, quoslibet testes, etiam oculatos, lenones et meretrices esse clamitat; ita enim Lutherus, Calvinus, aliique haeretici haeresis crimen Orthodoxis impingunt, eosque vocant haereticos et idololatras, quia ab iis se damnari vident. Quarto, Mahometani non cruciarunt mensibus quinque, sed occiderunt et occidunt Christianos; gladio enim propagant suam sectam ex praecepto Mahometis. Quinto, Saraceni non a mensibus quinque, sed jam a mille annis vexant Ecclesiam; monachi vero pene cum Christo nati sunt, uti patet ex S. Dionysio, lib. De Eccles. Hierarchia. Sexto, monachi habent coronas in capite, sed non ex auro, uti habent hae locustae: esto habeant capillos B. Virginis, non tamen habent capillos mulierum, uti habuit apostata Lutherus moniali suae astrictus, ejusque mollis et effeminata Ministrorum progenies. Denique monachi non habent caudas scorpionum, nec dentes leonum, nec loricas ferreas, etc.
Quarta ergo explicatio magis congrua, est Riberae, cui favet Primasius et ejus sequaces, dicens: «Equi homines sunt, sessores sunt spiritus nequam.» Ait itaque Ribera: Angelus quintus tuba canit, et mox stella, id est angelus unus e bonis, qui praesidet inferno, e coelo descendit habens clavem abyssi, id est, habens potestatem aperiendi et laxandi infernum. Claves enim infernalis carceris non committuntur Lucifero aut daemonibus, utpote damnatis et incarceratis, sed angelis bonis, utpote Dei ejusque justitiae ministris. Ex inferno prodit fumus, id est, furibundae et dirissimae machinationes daemonum in homines. Hinc obscuratus est sol et aer, id est excaecatae sunt hominum mentes, ut caelum non suspicerent, sed proni terram spectarent et ambirent, ait Richardus. Haec enim symbolice et figurate accipere cogimur, quia nulla datur proprie clavis inferni; nullum etiam ejus ostium, vel hiatus, qui fumum exhalet super terram, ut solem obscurare possit; et liquet ex sequentibus locustas, utpote tot bestiis similes, figurate accipi debere.
Locustae ergo erunt exercitus quidam barbarorum, a daemone in impios immissus, ut eos per quinque menses vastet et cruciet, ut olim fecerunt Gothi, Alani, Wandali et Longobardi. His primo latum, id est permissum est, ut non occidant, sed morte gravius diutissime excrucient quasi cruciatu scorpii, qui est furtivus et crudelis. Secundo, sunt similes equis paratis in praelium, quia erunt equites bellicosissimi. Tertio, coronas habent similes auro, id est, galeas micantes ut aurum. Sic enim corona pro galea accipitur a Virgilio, Aeneid. V:
Omnibus in morem tonsa coma, pressa corona.
Ubi Servius: «Corona, ait, id est galea; et sermone Homeri usus est, qui galeam στέφανον, id est coronam, dixit. Unde explicans subdit: Galeam ante pedes projecit inanem.» Quarto, facies tantum est hominum, quia cor et animus erit quasi leonum. Quinto, habent capillos sicut mulierum; quia molles et effeminati erunt, idque prae se ferent cultu corporis, maxime cincinnis et tortis crinibus. Sexto, dentes habent quasi leonum, ut validissime mordeant et laedant. Septimo, loricas habent sicut ferreas, id est ferreas; sed dicit sicut, quia haec erat visio; et quia hos milites vocavit locustas, quibus proprie non competit lorica. Octavo, vox alarum est celer eorum impetus et strepitus, qui erit ex multitudine curruum expeditorum procurrentium ad praelium. Nono, habent caudas quasi scorpii, ut, sicut scorpii per caudam occulte nocent, ita et hi occulte noceant, idque in fine et abitu suo. Decimo, regem habent angelum abyssi, id est, diabolum eos excitantem.
Verum, non recte armati milites comparantur imbellibus locustis. Secundo, cum equi hic nominantur, nulli nominantur sessores vel equites; ergo nulli fuerunt. Tertio, locustae hae varias et monstrosas habent formas, plane diversas a forma et habitu militum. Quarto, milites gladiis et lanceis pugnant: hae autem locustae caudae aculeo, quasi scorpiones pungunt et laedunt. Quinto, haec plaga quinti angeli distinguitur a plaga sequenti sexti angeli, in qua ducenti milliones militum per quatuor angelos in impios immittuntur: ergo haec non fuit militum.
Dico ergo: Planissimus et aptissimus sensus est (quod etiam probabile esse censet Ribera), ut haec proprie, sicut sonant, accipias. Locustae ergo hae erunt daemones, qui speciem et formam locustarum induent, sed novam et monstrosam, utpote ex variis animalibus, puta leone, scorpione, equo et homine commixtam et consarcinatam. Haec sententia probatur primo, ex refutatione aliarum; non enim apparet quid planius et congruentius per locustas has ita monstrosas, quam monstrosi daemones, et monstrosa eorum corpora, in quibus ipsi apparere solent, accipi possint, praesertim quia caeterae omnes plagae ad litteram, uti sonant, accipiendae sunt: ergo et haec. Secundo, quia prodeunt ex puteo abyssi, id est inferni: ergo sunt infernales; ergo daemones. Tertio, quia in fine mundi plagae erunt novae, insolitae et inauditae; tuncque Satanas, ejusque daemones, solvetur, ut dicitur cap. xx, vers. 3, qui soluti omnem suam vim et furias exerent in homines. Sicut ergo nunc invisibiliter tentant vexantque homines, ita tunc visibiliter vexabunt et cruciabunt. Quarto, etiam nunc in morte hominum solet daemon morienti visibiliter apparere, ut extremam luctam et agonem cum eo obeat, animamque ejus sibi vindicet si possit, uti apparuit S. Martino morienti, et in dies moribundis apparere, ab iis ipsis audimus et cernimus; quod pluribus confirmat Bartholius Sibylla, lib. Peregrin. quaest., Quaest. ultima: ergo idem faciet in fine et quasi agone mundi, post quem amplius homines tentandi et cruciandi non habebit potestatem. Quinto, rex harum locustarum est daemon dictus Abaddon, vers. 11: hunc enim daemonem esse omnes consentiunt; ergo et subditi ejus, puta locustae hae, erunt pariter daemones. Sexto, S. Antonio, Hilarioni et aliis Sanctis apparuerunt daemones simili terrifica et monstrosa forma ursorum, leonum, luporum, imo mixta variorum animalium forma et specie. Ergo multo magis ita apparebunt in fine mundi, utpote amplius se non ostensuri, nec apparituri mundo. Septimo, hominum conceptus est daemones monstrosas esse creaturas ex variis horrificis animalibus conflatas; itaque in imaginibus, puta in typo inferni et similibus, eos depingunt pictores, scilicet capite horrifico et varie cornuto, cauda hispida et aculeata, alis horrificis, ore et dentibus leoninis, etc. Idque apposite, quia daemones talia corpora monstrosa assumere solent ex Dei nutu et jussu, ut per ea monstrosa animae ipsorum (singularumque ejus potentiarum) tot vitiis deturpatae deformitas demonstretur. Denique hac monstrosa specie apparituros daemones in excidio Babylonis, aliarumque infidelium et impiarum urbium, ac multo magis in excidio orbis, cujus illa fuere typus et praeludium, docet Isaias, cap. xxxiv, vers. 14: «Occurrent, inquit, daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.» Et cap. xiii, vers. 21: «Requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus; et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi: respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.» Qui enim vastitatis et excidii fuere auctores, par est ut quasi urbis et orbis victores, in eo jam vastato et pene exciso habitent et dominentur. Itaque cum canente quinto angelo stella, id est angelus, coelo se librans deorsum, aperiet et laxabit infernum, fiet hiatus, et quasi caminus, ex quo exhalabit ingens caligo infernalis, qualis solet exhalare ex Aetna et Vesuvio (quae proinde a multis putantur et vocantur fornax et os inferni), eaque tanta, ut aerem et solem obscuret, de quali canit Virgilius, Aeneid. 1:
Eripiunt subito nubes solemque diemque
Teucrorum ex oculis, ponto nox incubat atra.
Ex hac fornace, ejusque tetro fumo et caligine prodibunt agmina, hoc est innumeri daemones, copia et forma similes locustis ingentibus. Est enim locusta animal foedum, noxium, superbum, alatum et volitans, mordax, pungens, inquietum, inconstans et putridum (unde una e plagis maximis Aegypti fuerunt locustae, Exodi vii, 17). Tales autem per omnia sunt daemones. Rursum, locusta symbolum est conviciatoris et invidi (quales sunt daemones), eo quod in cordis gremio, tanquam in stomacho, dentes habeant, quia habent os et dentes declives, ideoque pectori et cordi vicinos; imo alios habent insuper dentes in occipitio, quibus stridorem edunt, si credimus Plinio et aliis, quos citat Aldrovandus, tract. De Insectis, pag. 420. Rursum, Aegyptii volentes significare tyrannice in suos dominantem, pingebant polypum et locustam. Nam locustae, ut ait Horus, et ex eo Aldrovandus in Locusta, in polypos exercent vires, eosque vincunt. Tyranni autem omnium sunt daemones. Ad haec Pierius, Hierog. 18, docet popularis seditionis symbolum esse, si quis pingat locustas duas sese invicem incursantes; locustae enim cornibus inter se dimicant et arietant instar arietum. Dimicant autem pro pascuis, vel foetu, vel feminis, uti ex Alberto docet Aldrovandus. Tales sunt daemones inter se tumultuantes, rixantes et dimicantes.
Ad hanc expositionem accedit sententia nostri P. Lessii, lib. XIII De Perfectionibus divinis, cap. xviii, ubi censet hasce locustas non tantum speciem et apparentiam locustarum habituras, sed veras et animatas fore locustas, licet peregrinas et monstrosas. Virtute enim divina profundissimus hiatus (forte usque ad inferos: nam paulo post ingens hiatus, quo omnes impii absorbebuntur in tartara, eousque aperietur) alicubi in terra, vel in montibus pandetur; unde quasi ex puteo abyssi, id est abyssali et profundissimo, immensa vis fumi exibit, sicut ex Aetna et Vesuvio crebro exisse legimus. Ex quo liquet in terrae visceribus multa et immania latere incendia, quae jam compressa tenentur, ut sub finem mundi erumpant, et primo omnia fumo et cinere infestent, deinde simul cum igne conflagrationis terram exurant. Jam durante isto fumo, facile erit divina virtute procreari peregrinum genus locustarum pungentium et virulentarum, quod e fumo exeat, et omnia longe lateque occupet; sicut olim immensa agmina, primo ranarum, deinde locustarum, postea cyniphum, postremo muscarum, totam Aegyptum occuparunt, idque repente, divina virtute ea animalia formante, ut patet Exodi cap. vii et seq. Simili modo agri Philistinorum subito effuderunt infinitam vim murium, I Reg. v. Quod ad formam earum attinet, non opus est ut facies earum plane sint similes faciei humanae, aut ejusdem magnitudinis, sufficit esse rudem similitudinem, qualis reperitur in similis. Idem censendum de capillis seu cirris earum, et dentibus. Probatur haec sententia, primo, quia locustae a Mose immissae in Aegyptum fuerunt verae locustae; ergo verae erunt et hae: nam illae harum fuerunt praeambulae et praenuntiae. Secundo, quia S. Joannes diserte eas vocat locustas, eisque dat aculeum, ac comparat eas scorpiis. Cum ergo verum accipiamus hic aculeum, quem vere habiturae sunt, verum scorpium, cur non et veras locustas? cur mystice vel symbolice eas interpretabimur? Tertio, quia nullum est genus animalium, in quo tanta sit formarum peregrinarum varietas, quanta est in locusta, ut patet ex variis et monstrosis earum speciebus, quas recenset et depingit Aldrovandus in Locusta. Quarto, quia caeterae plagae hic, puta ignis, grandinis, stellae cadentis, montis ardentis, aestus, fluminum versorum in sanguinem, terrae motus, vulneris, daemonum solutorum, etc. ad litteram, ut sonant, accipiendae sunt: cur non et hae locustarum? Quare haec sententia uti valde litteralis, ita valde probabilis est: cui tamen adde locustas hasce dirigendas et impellendas fore ab Abaddon daemone, ejusque sociis. Nam hae non invadent herbas et germina, ut solent locustae, sed homines, eosque duntaxat, qui non habent signum Dei in frontibus suis, ut ait S. Joannes, vers. 4. Hoc autem signum, et homines eo signatos, uti discernere nequeunt, ita naturaliter pungere vel cruciare non appetunt locustae: utrumque ergo hoc daemonum locustas impellentium erit opus, qui Dei jussu per locustas hanc ejus vindictam in homines impios exercebunt. Quocirca quae de locustis hic dicuntur, daemonibus quoque earum motoribus competunt, quaedam magis, quaedam minus: sicut quae Genes. iii dicuntur de serpente tentante Evam, partim serpenti, partim et potius daemoni serpentem possidenti, per eumque loquenti conveniunt. Singulas ergo locustarum proprietates, quas S. Joannes hic eis tribuit, daemonibus accommodemus. Ait itaque:
Ita R. David, et ex eo Pagninus in Lexico, in voce arbe, et Arias Montanus et Christophorus a Castro in Joelis cap. i, vers. 4. Porro daemones, quos significant locustae, recte comparantur scorpiis. Est enim scorpius (quales multos hic Romae videmus) animalculum ex genere insectorum, habens cornua anterius instar cancri, quibus praedam amplectens et stringens, mox spiculum quod in cauda gerit, reflectit, eoque hostem et praedam pungens, venenum instillat, quo illum conficit et enecat. Unde Ovidius lib. IV Fastor.:
..... Metuendus acumine caudae
Scorpius.
De eo haec tradit Plinius, lib. XI, cap. xxv. Primo, scorpius est «pestis importuna veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio lenta per triduum morte conficiunt»; ejus ergo virus est lentum, sed grave et internecinum supplicium. Secundo, «virginibus lethali semper ictu, et feminis fere in totum; viris autem matutino, exeuntes cavernis, priusquam aliquo fortuito ictu jejunum egerunt venenum.» Tertio, est naturae admodum iracundae. Unde adagium σκόρπιον ὀκτάπουν ἐγείρεις, scorpium octipedem excitas; et σκορπιόω, idem est quod irrito, provoco ad iram, ut irascatur instar scorpii. Hinc quarto, quasi furibundus strictum telum, puta caudae spiculum, semper exertum gerit ad lancinandum et mortiferam plagam infligendam. Reliqua insecta aculeos intus recondunt: unus scorpius aculeum quasi lanceam exerit, qui non est otiosus, sed «semper cauda in ictu est, nulloque momento meditari cessat, ne quando desit occasioni.» Insuper «ferit obliquo ictu et inflexo»; incedit quoque obliquo gressu, ut feriat ex improviso. Quinto, «venenum omnibus est medio die, cum incanduere solis ardoribus; itemque dum sitiunt, inexplebiles potu. Sexto, constat et septena caudae internodia saeviora esse: pluribus enim sena sunt. Septimo, hoc malum Africae, volucre etiam Austri faciunt: vivere intra Siculi coeli regionem non potuere; visuntur tamen aliquando in Italia, sed innocui. Octavo, in Scythia interimunt etiam sues, alioquin vivaciores contra venena talia. Nono, homini icto putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. Decimo, putant scorpiones in totum nullis nocere, quibus non sit sanguis. Undecimo, quidam et ab ipsis foetum devorari arbitrantur; unum modo relinqui solertissimum, et qui se ipsius matris clunibus imponendo, tutus et a cauda et a morsu, loco fiat. Hunc esse reliquorum ultorem, qui postremo superne genitores conficiat. Pariuntur autem undeni.»
Hucusque Plinius, quae singula plane significant animal hoc esse insignis malitiae, feritatis, vindictae et noxae: qualis per omnia est daemon. Primo ergo, in fine mundi hi daemones specie locustarum, et instar scorpionum caudati erunt, caudaeque suae spiculo pungent homines, ita ut non statim enecent homines, sed lento supplicio per quinque menses, ut dicitur vers. 10, discrucient. Secundo, magis saevient in eos qui ardent concupiscentiis mulierum. Tertio, erunt pleni irarum, saevitiae et furoris, ideoque spiculum caudae semper exertum gerent ad feriendum. Quarto, ex obliquo incautos percutient. Quinto, candentes igne inferni, et sitientes hominum stragem extremam, in eos exacuent omne suum virus. Sexto, septenis caudae internodiis spiculum suum virulentum munient et roborabunt: quae apte symbolice significant daemonum dolos, fraudes, machinationes, quas quasi internodia sibi invicem implectunt, ut, si homo ex una se explicet, mox in aliam implicatur. Septimo, erunt volucres: habebunt enim alas. Octavo, magis nocebunt iis, qui instar suum abdomini et ventri servierunt. Nono, remedio erit ipsorum cinis, si nimirum peccatores memores cineris et mortis tam suae, quam diaboli (qui ob superbiam ex angelo quasi factus est cinis, ac in morte secunda, puta in gehenna, jugiter crematur, et tantum non redigitur in cinerem), humilient se, compungantur, poenitentiam agant Deoque reconcilientur. Decimo, nulli nocebunt, pio et spirituali, sed tantum impiis, qui volutantur in carne et sanguine, quique sanguinem Sanctorum effuderunt. Undecimo, proles suas, puta sceleratos, cruciabunt, et quasi enecabunt, et ab ipsis vicissim cruciabuntur, dum reprobi iis quasi auctoribus suae damnationis, aeque ac tortoribus maledicent, omnesque diras imprecabuntur. Pariter in gehenna daemones et damnati mutuo se lancinabunt, ac quasi canes ringent, invicemque mordebunt.
Versus 4: Praeceptum Est Illis Ne Laederent Foenum
Hinc patet locustas has non fore proprie dictas: harum enim cibus aeque ac noxa, est in herbis; sed fore daemones, qui instar scorpionum, nulli nisi habenti sanguinem, id est homini impio, nocebunt, q. d. Hae locustae non erunt similes aliis herbivorae, sed carnivorae. Porro non permittet Deus ut omnem suam vim virusque exerant: sic enim enecarent omnes mortales; sed tantum ut eos qui non habent signum Dei, de quo cap. vii, vers. 5, crucient per quinque menses. Si enim plaga haec diutius duraret, desperarent homines, ac se ipsos interimerent. Unde ait vers. 6: «Quaerent homines mortem, et non invenient eam.» Tantus enim erit eorum cruciatus, ut mortem optent, et tamen mori non possint, uti fit cum quis hausit lentum et non satis efficax venenum, quod non statim interimit, sed ita cruciat, ut homo nec vivere, nec mori possit.
Versus 7: Similitudines Locustarum Similes Equis Paratis in Praelium
Nota: Daemones hi similes erunt, primo, magnis locustis quoad alas et pedes; secundo, equis quoad formam, magnitudinem, audaciam et usum bellicum; quin et locusta pedibus suis insistens quasi parata ad volandum et involandum, speciem habet equi armati et cataphracti (unde ab Italis locustae vocantur cavallette, id est equi parvi, equuli): est enim loricata, et habet pinnas pro aculeis; atque volat saltando, et saltat volando. Ita Pineda in illud Jobi cap. xxxix, 20: «Numquid suscitabis eum quasi locustas?» Tertio, hominibus quoad loricas; quarto, mulieribus quoad faciem, capillos et coronas aureas; quinto, leonibus quoad dentes; sexto, scorpiis quoad caudam et aculeum. Quid haec symbolice significent, superius dixi ex Viega et Ribera; quae enim illi haereticis et militibus attribuunt, pari modo et potiori ratione daemonibus accommodari possunt et debent.
Versus 8: Dentes Eorum Sicut Dentes Leonum Erant
Tripliciter hi daemones cruciabunt homines: primo, pungendo aculeo caudae instar scorpii; secundo, mordendo dentibus, ut leones: leonini enim dentis morsus venenatus est. Unde, ut ait Plinius, lib. VIII, cap. xvi, agens de leone: «Ex omni vulnere, sive dente, sive ungue impresso, ater profluit sanguis.» Tertio, terrendo homines et percellendo tum visu tam horribilium monstrorum, tum auditu, dum audient eorum sonitum, quasi curruum equestrium. Porro quam dentes locustarum sint voraces et noxii, videmus in Apulia nobis vicina, quae tota subinde a locustis devoratur, cum alias sit fertilissima.
Versus 9: Habebant Loricas Sicut Loricas Ferreas
Est in India animal quod corium habet instar loricae compactum; quocirca ab Hispanis armadillus vocatur; atque rhinoceros suam habet loricam, eamque durissimam: sic et locustae suam videntur habere loricam, sed hae diabolicae longe majorem et duriorem habebunt.
Versus 9 (continuatio): Vox Alarum Earum Sicut Vox Curruum Currentium in Bellum
«Vocem» vocat stridorem quem alarum concussione edunt locustae, de quo Plinius, lib. XI, cap. xxix: «Vox, ait, earum proficisci ab occipitio videtur: eo loco in commissura scapularum habere quasi dentes existimantur, eosque inter se terendo stridorem edere.» Dentes vocat non proprie dictos in ore, uti explicat Alcazar, quasi ore, aeque ac alis, stridant locustae. Plinius enim hos dentes non in ore locustarum, sed in scapulis ponit; dentes ergo vocat pinnas acuminatas et exstantes instar dentium; unde et Joannes hic ait vocem hanc esse alarum, non oris. Ita symbolice mendacium daemonibus et haereticis familiare, semper a tergo latet, nunquam prominet in aperto; aliud enim dicunt, aliud cogitant: unde Deo hominibusque mendaces sunt odiosi, ait Nicolaus Causinus, Parab. hist. lib. IX, cap. xlix. Haereticorum ergo vox non ex corde et ore, sed quasi ex occipitio prodit, aeque ac daemonum.
Versus 11: Habebant Super Se Regem Angelum Abyssi
«Locusta, ait Salomon, Proverb. xxx, 27, regem non habet, et egreditur universa per turmas suas»; sed hae infernales habent, et habebunt quoad durabit hic mundus, et hominum vita in terra, cum quibus pugnant. Sciunt enim omnem exercitum sine duce et capite esse invalidum, atque a capite ejus vim et robur pendere; unde aiebat ille belli dux: «Fortior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo.» Quocirca et milites, dum non persoluto stipendio contra principem et rempublicam rebellant, statim caput et ducem eligunt ex suo grege maxime strenuum, quem Electum vocant; alioquin essent instar hominis acephali, sine capite, sine duce et directore, ac instar reipublicae carentis magistratu, in qua unus alium conficit; itaque cives ipsi suam rempublicam perdunt et interimunt. Vide hic quantum quamque necessarium sit ordinis et obedientiae bonum; ac ex diverso quantum ataxiae et acephaliae sit malum, utpote quod et ipsi daemones, licet pessimi et superbissimi, fugiant et detestentur.
Rursum, vide quanta sit vis turbae, quid faciat multitudo, etiam rerum minimarum et imbellium. Locustae enim viles et exiguae, sua copia integras provincias stirpitus depascuntur et devastant. Ita Turcae omnia superant et subigunt exercitus sui multitudine. Ita daemones, licet invalidi, numero suo totum orbem affligunt et cruciant. Exstat hac de re symbolum apud Nicolaum Causinum, lib. IX Parab. hist., cap. xxxi: «Draco a formicis consumptus», hoc est, princeps a populo oppressus. Ita Suetonius in Tiberio: Erat, inquit, Tiberio in oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus, cum consumptum a formicis invenisset, monitus est, ut vim multitudinis caveret; draco enim regum symbolum est, formicae populi. Sapienter proinde Ptolemaeus in proœmio Almagesti: «Melius, inquit, est vulgi habenas regere, quam multos habere milites.» Tutior enim et fortior est princeps vallatus subditorum amore, quam militum armis. Ex adverso: «Terribilis multis, timeto multos.»
Versus 11 (continuatio): Cui Nomen Hebraice Abaddon
Hebraeum אבד abad in cal significat perire: inde אבד ibbed in piel, active significat perdere, disperdere: inde Abaddon idem est quod perditio, id est perdens vel perditor (Hebraei enim saepe abstracta ponunt pro concretis), graece ἀπολλύων, latine exterminans. To exterminans non est in Graeco, ut patet; scripsit enim Joannes graece, non latine. Stomachatur Valla Interpretem hoc de suo addidisse textui. Verum temere; nihil enim de suo addidit, sed tantum Graecam vocem in Latinam transtulit (quod est Interpretis munus), ut Latini aeque ac Graeci intelligerent, quid sit ἀπολλύων. Perperam ergo vertit Arabicus: Et regnavit super eos angelus abyssi, cujus nomen Hebraice Machdom, et ejus interpretatio Ionice est Laudans.
Notat S. Gregorius, homil. 34 in Evangel., angelos ex se non habere nomina (angeli enim non ex nomine, sed ex specie et visione invicem se internoscunt et compellant), sed ea sortiri ex ministerio quod apud homines obeunt. Idem est de malis angelis.
Versus 12: Vae Unum Abiit, Duo Adhuc Veniunt
Vae unum (plaga una, puta quinta quinti angeli, nimirum locustarum, de quibus jam dixi) abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae, — puta duae plagae sexti et septimi angeli; unde subdit plagam sexti angeli, dicens:
Versus 13 et 14: Sextus Angelus; Vox ex Quatuor Cornibus Altaris Aurei
Altare hoc aureum est altare thymiamatis, quod S. Joannes vidit in coelo (de quo dixi cap. viii, vers. 3), repraesentans Christum. Inde ergo visa est Joanni prodire haec vox, q. d. Ex Christo et Christi meritis, atque ex orationibus Sanctorum, qui requiescunt sub hoc altari, ut dixi cap. vi, vers. 9, manavit haec vox, mandans puniri impios per sextam plagam ingentis exercitus hostilis. Tanta enim fuerunt impiorum scelera, ut ipsum altare contra impios expostulare, clamare et vindictam deposcere videatur.
Quaeres, quae, qualis et per quos fiet haec plaga? Primo, Alcazar censet hanc plagam esse iras, odia et furores, quibus Deus punivit Judaeos Christum respuentes. Cum enim locustae symbolice significarint concupiscentiam eorum, ordo ipse postulat ut furiosi equi qui sequantur, irarum furias significent; hae enim ex concupiscentiis per alios impeditis consequi solent, et a malis angelis suscitantur et inflammantur. Secundo, clamor ex quatuor angulis altaris significat totam religionem (hujus enim symbolum est altare cum igne in priscis numismatis) Christianam de Judaeis conqueri, et vindictam de tota eorum gente exposcere. Clamat ergo altare ad angelum, q. d. Ea est audacia et malitia Judaeorum, ut amplius ferri non possit: tu ergo plagam tuam in eos exere. Tertio, quatuor angeli qui has iras suscitant, sunt «proprius amor, divitiarum cupiditas, inanis hominum existimatio et proprium judicium», qui ligati fuerant in Euphrate, id est in felici eorum successu, cum voluptates, honores et opes ad votum succederent. Euphrates enim pleno alveo fluens, Babylonem laetificans, ac fertilem lautamque reddens, apte repraesentat voluptates et delicias civitatis Deo inimicae, et ad voluntatem prosperos successus. Sed cum Judaeis per Titum hae suae cupediae ereptae sunt, quatuor hi angeli, id est perversi amores jam dicti, eousque sopiti et quasi ligati, soluti sunt ac Judaeos ad iras et furores concitarunt. Quarto, cum subdit: «Ut occiderent tertiam partem hominum», significat iras Judaeorum non tam hostes Judaeorum Romanos, quam ipsosmet Judaeos invasisse et enecasse. Ira enim in iratum irruit quasi hostis, eum lancinans et crucians. Rursum, intelligit iras quas Judaei in Christianos evomuerunt, dum eos persecuti sunt. Jam multos suis iris et furiis occidi et interire constat. Unde ait Eccli. cap. xxx, vers. 26: «Zelus et iracundia minuunt dies.» Et Proverb. cap. xiv, vers. 30: «Putredo ossium invidia.» Quinto, dicuntur esse vicies millies dena millia, quia irarum, tumultuum et furiarum exercitus, cum ex inordinatis animi affectionibus oriatur, innumerabilis est. Unde ex iis innumerae lites, rixae et discordiae exoriuntur. Notent haec homines iracundi; dum enim irae non resistunt, sed indulgent, quid faciunt nisi ut infinitas tumultuum internorum et furentium inimicorum cohortes contra seipsos, suamque pacem et conscientiam concitent et immittant? Sexto, capita equorum leonina irae superbiam et crudelitatem repraesentant. Septimo, ignis significat irae et irati excandescentiam, fumus rationis perturbatae caliginem, sulphur furorem. Nam «ira furor brevis est.» Octavo, caudae pro setis habent serpentes, quia setae in aquam injectae, ibique asservatae facile convertuntur in colubros. Id significat, iram, etsi initio dum vindictam concupitam exercet, grata et blanda videatur, tamen in fine relinquere aculeum conscientiae, eamque mordere et lancinare instar colubri. Sic Poetae Furias (quas ipsi tres numerant, Acherontis et Noctis filias, quae, ut inquit Servius, Diræ in coelo, Furiae in terris, Eumenides apud Inferos appellantur, suntque scelestae mentis vindices et tormenta, ut ait Cicero, orat. pro Roscio Amerino) ita pingunt, ut in capite pro capillis dent eis colubros, in manibus tædas ardentes, quibus inest ignis, fumus, sulphur. Nono, habent loricas hyacinthinas, id est ex panno hyacinthini et violacei coloris, quae est armatura ridicula; quia irati suae irae obtendunt hasce loricas, id est excusationes calvas et ridiculas, scilicet se jure irasci, se zelo justitiae agi, indignum esse talia pati, nobili viro ex honore non licere haec inulta relinquere, etc.: quae omnes nihil aliud sunt, quam ira, et irae nutrimentum, hoc est, ignis et sulphur. Decimo, caeteri, videntes licet hasce plagas, non poenituerunt, sed perrexerunt adorare sua idola, id est studere auro et argento congerendo. Avaritia enim est idolorum servitus, ut ait Apostolus. Verum haec mystica et tropologica sunt. Qui ergo cupit ingeniosum irae symbolum morale, hoc utatur.
Secundo, Aureolus, Lyranus et Antoninus, I parte Chron., tit. VI, cap. 1, § 7, putant hic significari quartum schisma generale, Ecclesiae valde noxium, quod fuit inter Symmachum Papam et Laurentium Antipapam, eorumque asseclas anno Christi 498, de quo Nicephorus, lib. XVI, cap. xxxv. Vox de altari fuit vox S. Paschasii Cardinalis, qui cum aliis causa fuit schismatis eligendo Laurentium, ideoque post mortem punitus est in Purgatorio, cum apparuit S. Germano Capuano Episcopo in Thermis Puteolanis, uti narrat S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. xl. Eodem tempore Constantinopoli imperabat Anastasius Imperator Eutychianus, et in Italia Theodoricus rex Arianus. Cum ergo Paschasius tuba cecinit, id est, Laurentio ut Papa fieret vocem dedit, soluti sunt quatuor angeli, scilicet Symmachus, Laurentius, Anastasius Imperator et Theodoricus rex, qui prius alligati erant in Euphrate, id est, Romano Imperio, quod quartum est inter regna, sicut Euphrates quartus est fluvius paradisi, Genes. cap. ii. Tunc ergo ob schisma hoc multi occisi sunt utrimque. «Seditio ea, ait Nicephorus, duravit ad triennium non sine caedibus, rapinis, aliisque calamitatibus. Sed Theodoricus rex, qui tum Romam obtinebat, etsi Arianus esset, Synodum tamen Episcoporum coegit, et Symmacho Episcopatum confirmavit; Laurentio autem pulso, thronum Nuceriae attribuit.» Anastasius vero et Theodoricus Christianos persecuti sunt. Unde Theodoricus Joannem Papam carcere macerando, et Symmachum (uti et Boetium) gladio occidit. Hinc viro cuidam sancto visus est Theodoricus ea hora qua mortuus est, inter Joannem et Symmachum discinctus, discalceatus et vinctis manibus duci projicique in ollam Vulcaniam, uti refert S. Gregorius, IV Dialog., xl. Quia ergo Ecclesia tunc in quatuor hos principes divisa, pars quaeque pro suo principe certabat, hinc dicitur exercitus eorum fuisse vicies millies dena millia, id est, infinita multitudo. De ore Laurentii et Symmachi procedit fumus ambitionis et vanitatis; ideoque rursum habent loricas hyacinthinas, quae designant hypocrisin et vanam apparentiam; de ore Theodorici procedit ignis Arianae perfidiae; de ore Anastasii procedit sulphur haeresis Eutychianae. Habebant potestatem non tantum in ore, sed et in caudis, quia inter Symmachum et Laurentium, atque inter Theodoricum et Anastasium res non solum ore, id est, discrepationibus et minis, sed etiam caudis, id est, occultis fraudibus et simulationibus, agebatur. Denique cum additur: «Caeteri homines qui non sunt occisi», etc., opinantur Lyranus et Antoninus significari quamdam Paganorum caedem, quae tempore Theodorici facta sit, Saxonibus contra Thuringos dimicantibus, ubi utrimque multi caesi sint.
Verum Viegae et aliis displicet haec explicatio, idque merito. Nam primo, Symmachus non fuit ambitiosus, sed mitis, et suavibus admodum moribus; quin imo Sanctorum catalogo est adscriptus. Insuper falsum est quod Paschasius fuerit schismatis auctor, ad illudque classicum cecinerit. Nam ejus auctor fuit Festus, Patricius Romanus, qui ut gratiam iniret Anastasii Imperatoris, post creationem Symmachi, eodem die in basilica S. Mariae, pecuniis aliquos corrumpens, intrusit Laurentium. Paschasius ergo purgatorium subiit, non quia Laurentium creavit Papam, sed quia ei usque ad mortem adhaesit, ejusque partes fovit, uti narrat S. Gregorius. Ubi quod dicitur, usque ad mortem, exclusive intellige: poenituit enim moriens. Nam constat apud orthodoxos neminem in schismate manentem in eoque morientem salvari. Non enim in Ecclesiam coelestem admittitur, qui a terrestri se separavit. Quocirca schisma est peccatum mortale, et schismatici non tantum a Dei gratia, sed et ab Ecclesia abscissi et praecisi sunt, nisi per ignorantiam culpa eorum vel in totum, vel in parte, ut non sit mortalis, excusetur.
Secundo, quia Euphrates longe abest a Roma; nec Roma dici potest Euphrates, sed potius Babylon: haec enim Euphrati adjacet. Tertio, schisma Laurentii et Symmachi non fuit in tota Italia, sed tantum Romae. Rursum, inter Anastasium et Theodoricum nullum fuit bellum, sed solis minis Theodoricus coegit Anastasium pacis amantem, ad Ecclesias Arianis concedendum. Quarto, Thuringi et Saxones nullam cum Anastasio et Theodorico habent connexionem, ut habent inter se omnia quae hoc capite recensentur.
Tertio, Beda, Richardus, Andreas, Rupertus, Aretas et Viegas referunt haec ad ultima mundi tempora. Angelus ergo hic sextus, erit praecipuus aliquis daemon. Hic solvet quatuor angelos, id est, omnes daemones ligatos in Euphrate Babylonis, id est, in congregatione et confusione impiorum, qui Ecclesiam totam in fine mundi omnibus modis divexabunt. Unde dicuntur esse vicies millies dena millia.
Quarto et optime, Ribera plagam hanc proprie, ut verba sonant, accipit, putatque fore innumerum exercitum ferorum hominum et militum, qui in fine mundi puniet et occidet homines impios, scilicet tertiam eorum partem. Angelus ergo bonus tuba canens solvet quatuor angelos. Quos et quales? Nonnulli apud Andream et Aretam, putant hosce quatuor esse angelos bonos, esseque Michaelem, Gabrielem, Raphaelem et Urielem, cujus fit mentio lib. IV Esdrae IV, 1, et cap. v, vers. 20. Verum patet, hos quatuor angelos esse malos, esseque daemones; nam hi soli ligantur, non boni. Hi ergo sunt quatuor praecipue daemones, qui quasi praesunt quatuor orbis partibus; ligati autem sunt in passione Christi, ne tantum noceant hominibus quantum ante. Hi in fine mundi rursus solventur, ut grassentur puniantque impios. Porro hi daemones ligati sunt in Euphrate. Hic enim locus ad hoc est congruus. Primo, quia Euphrates alluit Babylonem; Babylon autem typus est regni diaboli et impiorum. Secundo, quia Euphrates alio respectu typus est Baptismi: per Euphratem enim transivit Abraham in terram promissam, indeque Hebraeus, id est transiens, vel transamnanus, est dictus. Forte etiam tertio, ait Andreas, quia inde nasciturus vel exiturus est Antichristus. Porro licet hi archidaemones ligati sint, habent tamen suos velut emissarios canes ubique, qui homines tentent et divexent, uti experientia constat. Pari modo Asmodaeus, libidinum rex, ligatus a Raphaele in deserto Aegypti, Tobiae cap. viii, 3, suos tamen per orbem daemones quasi ganeones, jyngas et cupidines emittit: sicut et de ebriis lascivisque daemonibus Andron proficiscentibus, narrat in Icon. Philostratus, uti recte advertit noster Serarius, scribens in Tobiae cap. viii: sic Lucifer religatus in inferno suos ubique habet emissarios; quin et ipse solvetur tempore Antichristi, ut patebit cap. xx, vers. 2 et 3.
Quaeres, quomodo et quibus funibus ligentur daemones? Respondeo eos certo loco ligari, cum in illo per decretum et potestatem divinam, vel angelicam detinentur, ut se loco movere, eoque egredi nequeant. Hoc autem fieri potest tribus modis: Primo, si Deus eis subtrahat concursum divinum, qui necessarius est ad motum et egressum, simulque conservet semper illos in suo ubi, seu situ et modo existendi in illo loco, cui vult eos affigere. Secundo, moraliter, si impediat ne egrediantur, v. g. minando eis acriores poenas si egrediantur, atque puniendo illos si egrediantur, et compellendo eos regredi: sic Asmodaeo certa eremi Aegypti portio, extra quam ne ad passum pedis egredi ei liceat, a Raphaele est designata et praescripta. Tertio, physice, omnino et naturaliter, si imprimat eis modum, aut qualitatem aliquam detentivam, vel unitivam loco, v. g. impetum et vim permanentem. Similem enim vim, sed transeuntem, videmus corporibus, uti lapidibus, imprimi, qua in altum levantur, dum eo jaciuntur. Sicut ergo homo robustus alium minus fortem certo loco violente detinere potest per vim ei impressam, ita et angelus daemonem. Similem enim vim, licet non corporalem, sed spiritualem, potest spiritus superior et potentior spiritui inferiori et minus potenti imprimere; atque de facto vim hanc imprimunt daemonibus angeli, cum eos ex certo loco, v. g. ex corporibus obsessis energumenorum violente expellunt et extrudunt. Cur enim Deus non possit similem vim, non transeuntem, uti illa est, sed diutius permanentem producere? magis enim mirabilem vim igni inferni indidit, qua non tantum detinet, sed et agit in animas damnatorum, ipsosque daemones, eosque urit et cruciat. Hoc est quod ait S. Petrus, II epist. ii, 4: «Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos.» Ubi nota ex Graeco, vocem rudentibus non referri ad detractos cem mille: duae ergo myriades myriadum sunt vicies millies decem millia, id est ducenties milliena millia, sive ducenti milliones. Ingens et immanis erit hic exercitus equitum, qualis nunquam visus est in orbe. Ex quo nonnulli conjiciunt pedestrem exercitum, qui equestri jungi, eumque numero longe superare solet, fore longe majorem et quasi innumerum. Verum sic exercitus hic nimius foret et pene immensus, quem nulla provincia alere aut sustinere posset; utpote qui majorem partem hominum qui in orbe sunt, ac consequenter plurimos impios, quos Deus hoc exercitu punire volet, in se complecteretur. Cum ergo peditatus hic non meminerit, videtur is nullus vel exiguus fore; sed totus, vel pene totus exercitus fore equestris, qualis est Tartarorum, Persarum, Polonorum, etc. Celebratur omnium ore multitudo exercitus Xerxis, qui quinque annorum apparatu decies centena millia, id est millionem hominum in aciem contra Graecos eduxit.
Quem numerum, ut Valerius, et ex eo S. Hieronymus testantur, de alta prospectans specula, flevisse fertur, quod ex tanta multitudine nemo post centum annos superfuturus esset. Igitur ipse maria pontibus conjunxit. Athon montem continenti abscidit, teste Plinio, lib. IV, cap. x. Verum quid haec ad has Apocalypseos copias? Xerxes unum eduxit millionem: hic ducenti milliones hominum educendi dicuntur. Ergo ducentesimam tantum hujus exercitus partem habuit Xerxes, et tamen de Xerxe canit Lucanus, lib. II:
Multum cum pontibus ausus,
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti.
Quocirca nonnullis incredibilis videtur hic numerus, cum in toto orbe vix eis videantur esse ducenti milliones hominum. Sed errant: nam in solo regno Sinensi numerantur 250 milliones hominum, uti docet noster P. Nicolaus Trigantius, lib. De Expedit. Sinensi: ex quibus quinta pars, puta quinquaginta milliones, potest esse militum. Adde totidem ex Aethiopia: Aethiopum enim mira est soboles et copia. Adde totidem ex Tartaria, et totidem ex India, habebis ducentos milliones. Junge tunc plurimos fore homines: plerique enim erunt carnales, et vacabunt generationi.
Posset etiam quis suspicari bonam exercitus hujus partem fore daemonum, qui induti specie et forma non locustarum, ut illi praecedentis tubae vers. 3, sed hominum et equitum, impios affligent et castigabunt. Nam duces eorum erunt quatuor Archidaemones, ut patet vers. 14, qui vers. 15 dicuntur occisuri, scilicet tam per se, quam per suos socios, puta daemones, tertiam partem hominum. Et de his ad litteram verificari poterit quod dicitur vers. 17: «Capita equorum erant tanquam capita leonum; et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur»; et illud vers. 19: «Caudae eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent.» Daemones enim formam serpentum, leonum et quorumlibet animalium facile assumere vel equis suis assuere, et per apparentiam adjungere possunt.
Quaeres ratione ligantur daemones a Deo immissi, quos enim rudentes Angelos detraherent coelo? Sed ad vocem tradidit, q. d. Tradidit eos Deus et mancipavit carceri et igni infernali, illique eos in perpetuum devinxit, et quasi quibusdam rudentibus, vel, ut Graeca habent, σειραῖς ζόφου, id est catenis caliginis, alligavit. Sic enim explicat S. Judas in sua epistola, vers. 6, dicens: «Angelos qui non servaverunt suum principatum, vinculis aeternis sub caligine reservavit.» Alia ratione ligantur, id est, ligari se sinunt daemones a magis, cum ipsi ex conventione et pacto eos, vel volentes, vel a superiore daemone coactos, in annulis includent, ut qui annulos gestant, daemones sibi familiares et obsequentes habeant. Ita S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis, narrat daemonem ab amasio in puellam quam deperibat immissum, cum S. Hilarion eum expelleret, exclamasse: «O cruces, o tormenta quae patior! Exire me cogis, et ligatus subter limen teneor. Non exeo, nisi adolescens qui tenet dimiserit.» Tunc senex: «Grandis, ait, fortitudo tua, qui licio et lamina strictus teneris»: Et sane ex hac alligatione patet daemonum tum infirmitas, tum vilitas. Unde
Moraliter, S. Antonius apud Athanasium: «Minas, ait, daemonis formidare non debemus: nam hamo crucis ut draco aduncatus a Domino est, capistro ligatus ut jumentum, et quasi mancipium fugitivum vinctus circulo, et armilla labra perforatus, nullum fidelium devorare permittitur.» Et S. Augustinus, serm. 197 De Tempore: «Si alligatus, ait, diabolus est, quare tantum adhuc praevalet? sed tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est tanquam innexus catenis canis; et neminem potest mordere nisi eum qui se mortifera securitate illi conjunxerit. Jam videtur, fratres, quin stultus est homo ille, quem canis in catena positus mordet. Tu te illi per voluptates et cupiditates saeculi noli conjungere, et ille ad te non praesumet accedere: latrare potest, sollicitare potest, mordere omnino non potest, nisi volentem. Non enim cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit.»
Versus 15: Ut Occiderent Tertiam Partem Hominum
Non signatorum, ut patet ex dictis cap. VII, vers. 3, et cap. IX, vers. 4, puta impiorum et reproborum. Idem patet ex eo quod, si hi occisi essent pii et justi, nulli tunc justi amplius superessent in mundo. Caeteri enim qui non sunt occisi, erunt idololatrae, ut dicitur. Ergo tantum loquitur hic de non signatis et impiis (quorum sunt hae vindictae et paenae), ex quibus ait tertiam partem occidendam; caeteros vero permansuros in sua idololatria et sceleribus.
Versus 16: Numerus Equestris Exercitus
Graece δύο μυριάδες μυριάδων: ita legit noster Aretas et alii (licet Complutenses non habeant τὸ δύο), id est duae myriades myriadum, id est bis millies centena millia. Myrias enim est decem millia in gehenna paratum est et imminet. Sic Virgilius, Aeneid. XII, canit de Turno:
Ipse dehinc auro squallentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris.
Et Livius, lib. V Belli Maced., agens de equitibus: «Partim, inquit, loricatos, quos cataphractos vocant; partim sagittis ex equo utentes.»
Alludit S. Joannes ad Jerem. LI, 27, ubi feroces equos et equites Persarum incitans ad excidium Babylonis, ait: «Adducite equum quasi bruchum aculeatum»; bruchus enim genus est locustae. Porro praeferoces esse Persarum equos, ut videantur ex se habere aculeos, nec egere calcaribus, docet Oppianus, dum ait:
Qui cives habitant virides Euphratis ad undas,
Magnanimis utuntur equis in bella leonum.
Lumina glauca vibrant, et magnum in pectore robur
Efferat audaces animos ad fervida bella.
Accedit levitas cursus, quodque ora leonis
Intrepide perferre valent.
Tales erunt et hi S. Joannis equi in fine mundi.
Versus 17: Vidi Equos in Visione
Et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. — Per equos quoque equites ipsos metonymice intellige. Significat per hyperbolen, formidabiles fore equos et equites instar leonum, ut fumos naribus efflent, videanturque ignes, sulphur et flammas spirare. Rursum equites spirabunt ignem, fumum et sulphur, id est incendia, et omnimodam vastitatem orbi afferent suis minacibus verbis et imperiis, cohortando se invicem, et inclamando fuego, fuego, uti in expilatione et excidio Antverpiensi (quam ipsi furiam vocant) nostro aevo factum meminimus, quando major et nobilior urbis et emporii illius quondam celeberrimi pars Hispanico igne horribiliter conflagravit. Tertio, proprie significantur hic bombardae militum, et ignis pulveris sulphurei. Dum enim milites jaculantur, ita admovent ori instrumentum, ut ore ignem et fumum sulphureum emittere videantur. Et hoc modo objecta sunt animo S. Joannis in visione. Ita P. Lessius, lib. XIII De Perfect. divinis, cap. XVIII. Adde, si bona hujus exercitus pars sit daemonum, de iis haec ad litteram, ut sonant, accipi posse, ut dixi paulo ante. Idem dico de caudis serpentum, de quibus subdit dicens:
Opinatur Ribera hunc exercitum fore decem illorum regum, qui ante Antichristum Babylonem evertent, uti describit Joannes, cap. XVIII; hoc ergo caput XVIII per hysterologiam eo loco ponit, cum recto ordine hic ponendum esset. Unde inferunt aliqui hunc numerum militum fore, non simul, sed successive; per multos enim annos horum regum praelia duratura. Verum hoc minus esse probabile ostendam cap. XVII, vers. 16. Verisimilius dici posset hunc exercitum praeparaturum viam Antichristo, ac fore ipsius Antichristi jam inchoantis et invalescentis, ut eo sibi gentes subigat, ac tandem fiat rex et monarcha orbis. Nam mox de ejus regno, monarchia et bello, quod tunc ipse geret contra Christianos, audiemus cap. XI, in ipso libro signato, cujus sigillum ultimum hic reseratur, ita ut post haec proxime sequi videatur lectio libri signati, qui tractat de monarchia Antichristi.
Et ita (ut jam dicam) vidi equos in visione, — scilicet habentes capita quasi leonum, loricas hyacinthinas, etc., ut sequitur.
Versus 17 (continuatio): Loricae Igneae, Hyacinthinae et Sulphureae; Capita Leonum Spirantia Ignem
Et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, — Scilicet aliqui equites habebant loricas igneas, id est lucentes et radiantes, ac flammantes, ideoque terribiles instar ignis; alii habebant loricas hyacinthinas, id est violacei, sive coelestis coloris, ut e coelo a Deo missi viderentur; alii sulphureas, id est, rubeas et croceas instar sulphuris. Hosce enim colores, aut certe tunicas talium colorum, loricis suis hi equites inducent, tum ornatus, tum terroris causa, ut percellant hostes, uti faciunt nostri equites, quos proinde Belgae vocant rote rocken, blauwe rocken, geele rocken; et Galli, aeque ac Itali et Hispani, casaque rouge, casaque bleue, casaque jaune. Hi ergo ultimi habebunt loricas, vel tunicas loricarum croceas, sive sulphureas, ut per eas Deus significet vindictam, quam per hosce equites exercere decrevit in libidines, et foetida peccata ac peccatores, utque per eas prognostice indicet sulphur infernale, quod impiis
Versus 19: Potestas Equorum in Ore et in Caudis Eorum
Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent. — Patet haec non ad litteram, sed symbolice accipi debere, aeque ac capita leonum, et ignem sulphurque de ore egrediens. Nulli enim equi habent caudas serpentum, aut capita in caudis. Caudae ergo hae capitatae significant gladios militares, qui instar caudarum retro exstant, et capulos instar capitis habent: describit enim arma eorum, bombardas scilicet, per ignem, fumum et sulphur, et gladios per caudas capitatas. Aut certe per caudas intellige pedissequos et ministros militum, qui plerumque sunt pessimi, et instar serpentum occulte nocent incendiis, furtis, venenis aliisque modis. Ita P. Lessius loco jam citato. Insuper caudae hae significant novissimum eorum imperium, quod pacificum et quietum jam videbatur, eo quod per tyrannidem suam omnes hostes suppressissent, aut subegissent; aeque tamen dirum fore ac eorum principium, nimirum quod in fine redibunt ad sua capita, id est ad primam crudelitatem, et ad dira duraque sua imperia, ut rursum videantur ore spirare et efflare ignem, fumum et sulphur. Rursum, quod virulenti et dolosi erunt instar serpentum. Unde Richardus Victorinus quaerens cur horum caudae desinant in capita serpentum, respondet: Quoniam impii, dum nequeunt aperta persecutione nocere, per occultam et fraudulentam simulationem nocendi sumunt initia. Et Joachim: «Quia, inquit, cum putantur ab inferendis malis quiescere, tunc ex insperato deteriora mala committunt; et ita caudae eorum, id est, finis praecedentium malorum, in capita desinunt, id est, in initia futurorum.»
Symbolice S. Gregorius, lib. XXXIII Moral., cap. XXVIII, vel juxta aliam editionem XXIII, haereticis haec attribuit: «Quia, inquit, quod ab eis verbis blandientibus dicitur, hoc a principibus eorum fautoribus gladiis ferientibus imperatur. Unde potestas eorum est in ore et in caudis. In ore namque doctorum scientia, in cauda vero saecularium potentia figuratur. Nam per caudam quae retro est, hujus saeculi postponenda temporalitas designatur. Retro est enim omne quod transit, ante vero est omne quod veniens permanet. Istis ergo equis, id est, nequissimis praedicatoribus ubique carnalium impulsu currentibus, in ore et in cauda potestas est; quia ipsi quidem perversa suadendo praedicant, sed temporalibus potestatibus fulti, per ea quae retro sunt se exaltant.»
Nota hic obiter quo loco, juxta S. Gregorium, habenda sint omnia temporalia, ipsaque orbis imperia; nam per caudam hic designantur, ut justitiae et virtuti, aeque ac Ecclesiae postponenda intelligantur.
Versus 20: Ceteri Homines Non Egerunt Poenitentiam
«Neque», id est non, vel ne quidem tunc, q. d. Ceteri homines, cum tot strages et funera viderent, ne quidem tunc compuncti ad mentem redierunt, nec ad tantas sociorum plagas resipuerunt. Patet ex Graeco. Mira ergo erit tunc hominum obduratio, qui, visis tot signis et plagis, persistent nihilominus in suis sceleribus et idololatria. Similis fuit obduratio Pharaonis, Exodi VII et sequent., qui, visis tot portentis et flagellis Mosis, iis magis obduruit, fortiusque Deo et Mosi restitit. Causae ejus erunt variae. Prima, assuetudo peccandi, indeque ingens concupiscentiae vis: ob quam videmus ebriosos a vino, luxuriosos a venere non abstinere, etiamsi praesentem et certam exinde pestem, imo mortem sibi imminere videant. Secunda, infidelitas, quia non credent has plagas a Deo infligi; sed fato, vel mundi quodam morbo, et senectutis quasi vitio evenire, uti senserunt Stoici, et nunc Politici. Tertia, quod tunc solutus erit diabolus, qui omnes ultimasque suas vires exeret: unde impiorum tunc quasi animas et corpora possidebit. Quarta, quia plagae hae concitabunt in eis, utpote impiis, bilem et impatientiam unde blasphemabunt Deum, vel auctorem plagarum, quod tot tantasque eis infligat, uti ait S. Joannes cap. XVI, vers. 9.
Versus 20 (continuatio): Ut Non Adorarent Daemonia
Hinc patet in fine mundi renascituram idololatriam, sed eam evertet postea veniens Antichristus: volet enim ipse solus coli sicut Deus, sicut praedixit Daniel, cap. XI, vers. 36 et sequent.