Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Videt Joannes angelum amictum nube, dextro pede mari, sinistro terræ insistentem, ac jurantem quod amplius non erit tempus: mox reboant et consonant septem tonitrua. Secundo, vers. 8, jubetur ab angelo accipere librum apertum, acceptumque devorat, quem in ore dulcem et melleum, in ventre vero amarum experitur.
Quatuor ergo sunt puncta hoc capite notanda: primum est, idea angeli fortis, qui unum pedem figit in terra, alterum in mari; secundum, septem tonitrua; tertium, juramentum angeli quod amplius non erit tempus; quartum, liber datus Joanni dulcescens in ejus ore, sed in ventre amarescens.
Textus Vulgatae: Apocalypsis 10:1-11
1. Et vidi alium Angelum fortem descendentem de cœlo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tanquam columnæ ignis. 2. Et habebat in manu sua libellum apertum; et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. 3. Et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4. Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram, et audivi vocem de cœlo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. 5. Et Angelus, quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad cœlum; 6. et juravit per Viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cœlum, et ea quæ in eo sunt; et terram, et ea quæ in ea sunt; et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius. 7. Sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas. 8. Et audivi vocem de cœlo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu Angeli stantis super mare, et super terram. 9. Et abii ad Angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum; et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tanquam mel. 10. Et accepi librum de manu Angeli, et devoravi illum; et erat in ore meo tanquam mel dulce: et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus; 11. et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Introductio: Alcazar de Capite X et Sexta Tuba
Notat Alcazar hæc omnia a capite X usque ad vers. 15 cap. XI, pertinere quodammodo ad sextam tubam et plagam septimi sigilli. Nam sicuti post quintam plagam dixit Joannes cap. IX, vers. 12: « Væ unum abiit; » ita cap. XI, vers. 14, ait: « Væ secundum abiit, » id est, sexta plaga sexti sigilli jam peracta est; « et ecce væ tertium veniet cito, » puta septima et ultima plaga, quæ explicatur ibidem vers. 15. Hoc ex parte verum est, sed non universim, ut patebit initio capitis sequentis.
Rursum Alcazar ex suæ explicationis acoluthia censet, sicut plaga sexta Judæorum iras et furores complexa est, ita hoc capite significari, horribilem illam persecutionis procellam, et quasi furorem, quam Judæi contra Ecclesiam concitarunt, initium fuisse veræ ac solidæ Gentilium felicitatis: eo enim Deum hæc direxisse, ut persecutiones Ecclesiæ verteret in ejus felicitatem et gloriam, nimirum ut derelictis Judæis transferret fidem, Ecclesiam et salutem ad Gentes; atque hoc intelligi cum dicitur: « Consummabitur mysterium Dei. » Verum hæc spectant novissima tempora. Inseruntur ergo hic, ut homines qui tunc tot plagis sex tubarum a Deo per Angelos moniti nolent pœnitere, vehementius redarguantur, arctentur et urgeantur: unde jurat Angelus: « Quia amplius non erit tempus. »
Versus 1: Et Vidi Alium Angelum Fortem Descendentem de Cœlo Amictum Nube, et Iris in Capite Ejus, et Facies Ejus Erat ut Sol, et Pedes Ejus Tanquam Columnæ Ignis.
Primo, Primasius, Beda, Richardus, et alii multi per Angelum hunc accipiunt Christum, qui de cœlo descendit in incarnatione. Iridem gestat, quia legatus est pacis. Hic terræ et mari imperat: unde pedem unum terræ, alterum mari, quasi possessor et dominus imponit. Pes ejus dexter est misericordia, sinister est justitia. « Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas. » Librum habet apertum, quia mysterium gratiæ et salutis revelavit. Rugit instar leonis, quia pœnas gehennæ impiis denuntiat, juratque quod post diem judicii non erit amplius tempus. Post ejus vocem locuta sunt septem tonitrua, id est, omnes Apostoli prædicarunt toto orbe, qui æque, ut Jacobus et Joannes, fuerunt Boanerges, id est filii tonitrui.
Huc accedit Alcazar: Angelus fortis, inquit, est Christus, qui quasi magni consilii Angelus, per Apostolos mundo annuntiat altissimum Dei consilium, quod scilicet Judaici populi diminutio, egestas atque infelicitas fuerit Gentium felicitas, divitiæ et incrementum: Gentibus enim annuntiat affertque pacem et salutem. Quocirca amictus est nube Evangelicæ prædicationis, utpote qui per suos ministros loquitur, et imbrem cœlestis doctrinæ in homines infundit; hinc et iridem habet in capite, iris enim pacis et reconciliationis est symbolum. Facies ejus, radians ut sol, significat desiderium quo flagrabat Evangelii lucem toto orbe diffundendi, et hac ratione promittendi Ecclesiæ maximam gloriam. Habet pedes quasi columnas ignis, tum quia quasi gigas ingentes et quasi columnares habet pedes. « Exultavit enim ut gigas ad currendam viam, » Psal. XVIII, 8; tum quia venit ut ignem charitatis in terram deferret, ibique accenderet. Alludit ad Cant. cap. V, vers. 15: « Crura illius columnæ marmoreæ; » et ad vers. 13, cap. I Apocal., ubi dicitur: « Pedes ejus similes aurichalco sicut in camino ardenti. »
Secundo, Aureolus per Angelum hunc fortem accipit Justinum Imperatorem, qui Anastasio successit, et jussit exterminari Arianismum. Unde amictus est nube gratiæ, et iride pacis Ecclesiæ. Facies ejus ut sol, ob splendorem fidei; pedes ejus ut columnæ ignis, propter æquitatem justitiæ. Habet librum apertum, id est, Epistolas quas de fide Catholica destinavit omnibus tam in terra, quam in mari et insulis habitantibus. Tum septem tonitrua, id est, omnes Ecclesiæ Doctores, vocem laudis Deo dederunt. Prohibetur tamen Joannes voces has scribere, quia rege Theodorico adhuc vivente, non ausi sunt Orthodoxi publice Deum laudare, Filiumque Patri ὁμοούσιον celebrare.
Rursum, idem Aureolus per Angelum hunc accipit Justinianum Imperatorem, qui nepos fuit Justini, ac imperare cœpit anno Domini 527. Hic habet librum, id est Codicem Juris, quem per suos Juris-consultos (fuit enim ipse analphabetus, ut ait Suidas, et plane illitteratus, adeo ut legere nesciret) conscribi et digeri jussit. Hic in ore ejus fuit dulcis, sed in ventrem descendens amarus, quia Justinianus in fine vitæ per Arthemium, Patriarcham Constantinopolitanum, factus est Eutychianus; quocirca amaricavit et afflixit Sylverium et Agapetum Papas, ac Mennam Patriarcham, hæresi ejus resistentes. Unde in faciem ei exprobravit Agapetus, dixitque: « Ego ad Justinianum Christianissimum Imperatorem desideravi venire: nunc autem Diocletianum inveni. »
Verum hæc omnia, uti sæpius dixi, spectant tempus, non incarnationis Christi, nec Justini aut Justiniani, sed consummationis mundi.
Ad litteram ergo genuine Andreas Cæsariensis, Ribera et Viegas per Angelum, non Christum, sed Angelum proprie dictum, eumque bonum, puta beatum et gloriosum (qui tamen sit typus et legatus Christi), accipiunt. Hic amictus est nube, quia nubes gloriæ rerumque cœlestium est tegumentum, æque ac symbolum, et, ut ait Aretas in cap. XI, in nube est quædam obscuritas cum aliquo splendore, qui a refractione radii solaris perficitur. Sic et divina, neque omnino nobis incerta sunt, neque omnino « manifeste præbentur, sed veluti puræ lucis illustratio per obscuritatem manifestantur. » Eadem de causa facies ejus splendet ut sol, tum quia gloriosus est Beatorum vultus, tum quia læta nuntiat impiis, si a peccatis resipiscere velint. Rursum, nubes significat ignorantiam, caliginem et perplexitatem, qua involventur homines in fine mundi. Gestat iridem, quia invitat homines ad pacem et reconciliationem cum Deo, si mores corrigere et vitam emendare velint: sin autem, rugit ut leo, ostenditque pedes columnares et igneos, id est iram et furorem, quæ instar columnæ fortis est et potens ad plagas impiis irrogandas. Hisce ergo pedibus significatur potestas Christi ad conculcandum suos hostes, puta impios, eosque igne cremandum. Ponit unum pedem super terram, et alterum super mare, ut ostendat nihil in terra, nihil in mari posse evadere hanc vindicem Dei manum, Christique sententiam et justam ultionem.
Fortem, quia fortia nuntiat et efficit: unde habet pedes quasi columnas ignis, rugitque ut leo, ac ciet tonitrua. Jurat enim « quia tempus non erit amplius; sed in diebus vocis septimi Angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei. » Opinatur Ribera hunc Angelum fore eumdem cum illo, qui cap. V nuntiavit Joanni Agnum reseraturum esse librum: uterque enim vocatur fortis.
Amictum nube, quia divina et arcana Dei consilia de fine temporis et mundi annuntiat. Porro amictus erat nube non in facie: hæc enim splendebat ut sol; sed inferne in cæteris membris. Sic Horatius, lib. I, ode 2: « Nube candentes humeros amictus / Augur Apollo. » Et Virgilius, I Æneidos, Æneam a matre dea Venere nube septum fingit: « At Venus obscuro gradientes aere sepsit, / Et multo nebulæ circum dea fudit amictu, / Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset. » At inferius Æneæ ad Didonem accessum describens: « Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum; / Restitit Æneas, claraque in luce refulsit, / Os humerosque Deo similis. »
Versus 2: Et Habebat in Manu Sua Libellum Apertum.
Pro libellum est græce βιβλαρίδιον, aut, ut alii legunt, βιβλαρίδιον; a βίβλος enim deducitur diminutivum primum βιβλίον, secundum βιβλάριον, tertium βιβλαρίδιον, quartum βιβλαρίδιον: perinde ac a Latino liber diminuitur libellus, indeque libellulus, et libelluculus: hoc ergo tertio, vel quarto diminutivo significatur hunc librum satis minutum fuisse et exiguum. Porro hic libellus est ille de quo cap. V, vers. 1, qui scilicet signatus erat septem sigillis, quæ omnia jam pene reserata sunt ab Agno; unde nunc aperitur liber et apertus offertur vers. 9 S. Joanni legendus et describendus. Deinceps ergo, puta post septimam tubam, de qua cap. sequenti, vers. 18, describet S. Joannes ea quæ scripta erant in hoc libro, nimirum tempora Antichristi, ejusque et asseclarum supplicia.
Et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram, quia pes dexter fortior est, inquit Ribera; tali autem indiget mare præ terra: mare enim natura sua est mobile, instabile, fluidum, inquietum et procellosum, ut significatur, quod in iis qui magis latent et remotiores sunt, ac ambitu maris quasi vallo cincti, ut inaccessi videantur, puta in iis qui in insulis habitant, Christus magis ostendet suum imperium, fortitudinem et vindictam per plagas et supplicia eis irroganda.
Aliam causam, sed mysticam, dant Ambrosius, Rupertus, Richardus, Viegas et Alcazar, quod scilicet Angelus hic, id est Christus, relicta terra, pergebat ad mare. Accessus autem, sive ingressus in mare fit dextro pede. Censent enim ipsi ad litteram per terram significari Judæos, per mare Gentes, q. d. Christus, relictis Judæis, perrexit ad Gentes, ait Alcazar; aut, ut Ambrosius et alii, q. d. Christus tam Judæis, quam Gentibus misit concionatores; horum enim symbolum sunt Christi pedes.
Porro Judæi vocantur terra, quia terreni, terræ bonis toti inhiabant: Gentiles vero mare, propter eorum, primo, multitudinem et varietatem; secundo, levitatem, inconstantiam, profunditatem errorum et vitiorum; tertio, perturbationem, confusionem, tumultus, bella et rixas; quarto, quia in mari vivitur ex rapto, et magni pisces parvos devorant, æque ac piratæ omnia diripiunt; ita vivebant et Gentes; quinto, mare notat sævam tempestatem, qua Ecclesiæ navis erat jactanda in Gentilium persecutionibus: hæ enim aptime per maris furorem repræsentantur. Porro Christi pedes aquis maris non mersi, sed solide in iis perstantes, significant Evangelii prædicationem in æstuantis maris procellis ac persecutionibus non esse obruendam, sed in iis potius solidam firmamque futuram. Hujus rei symbolo Christus ambulavit firmo gressu super mare æstuans, Marci VI, 48. Denique pedes Christi igniti significant miram Christi efficaciam, nimirum quod, sicut naphtha aquas ipsas ardentes et ignitas reddit, ita Christus Spiritus Sancti igne aquas gentilitatis sit accensurus, uti prædixit Isaias cap. LXIV, vers. 2: « Aquæ ardebunt igni. »
Versus 3: Et Clamavit Voce Magna Quemadmodum Cum Leo Rugit,
cum in prædam vel hostem furibundus fertur et irruit. Pro rugit græce est μυκᾶται, id est mugit; sed Græci non videntur distinguere inter ὠρύομαι et μυκάομαι, sicut Latini inter mugit et rugit. Unde patet clamasse eum, horrida et ultima impiis imminere supplicia; quocirca idem jurat vers. 6: « Quia tempus non erit amplius; » eique clamanti et rugienti pari fragore assonant et responsant tonitrua. Nota hæc omnia non esse realia, nec realiter eventura: non cum realiter Angelus amictus nube descendet, nec ponet unum pedem in terra, alterum in mari, nec clamabit aut jurabit, Quia amplius non erit tempus; sed symbolice per visionem hæc omnia objecta fuisse phantasiæ et menti S. Joannis: videbatur enim ipse sibi videre Angelum ita ponentem pedes, eumque clamare ac rugire, ut per hæc omnia intelligeret, ac scriberet plagas orbi in ejus fine obventuras: has enim ipse hic describit et proclamat. Rursum, ut significet quod easdem in fine mundi proclamabit Angelus per suos prædicatores et Prophetas: non enim est necesse dicere quod Angelus hæc ipsa per se proclamabit.
Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Hæ voces quasi echo respondent clamori Angeli. Est ergo hæc echo heptaphona, sive septem vocum, qualem refert Plinius, lib. XXXVI, cap. XV, ubi vox eadem repercussa septies reddebatur. Forte alludit ad Psal. XXIX, qui celebrat Dei magnificentiam ex eo quod sit Altitonans, cieatque horrida et valida tonitrua, unde in eo vox Domini (quæ non est alia quam tonitru) septies repetitur. Ita Alcazar. Porro hæ voces tonantes, et hæc tonitrua vocalia significant magnitudinem calamitatum futurarum in fine mundi; quocirca articulatæ erant hæ voces: nam eas intelligebat, et intellectas conscribere volebat S. Joannes. Sicut ergo in Sina, Exodi XIX, Angelus voce tonante, sed articulata, proclamavit et promulgavit Hebræis legem Decalogi: ita tonitrua hæc articulate et vocaliter edicebant plagas orbi imminentes. Quapropter tonitrua hæc articulata non sunt realia, nec realiter existent in fine mundi; sed per visionem tantum ostensa sunt Joanni, æque ac Angelus clamans et jurans, ut per ea repræsentaret horrida fulmina et tonitrua, quæ revera plurima erunt in fine mundi, esto non erunt articulata, ut portendant et quasi inchoent extremas et gravissimas orbis plagas. In S. Brigittæ Revelationibus lib. VI, cap. X, refertur illam, dum rogaretur quid significarent septem tonitrua, quæ Joannes asserit se audisse cap. X Apoc., respondisse, divina revelatione se didicisse septem illa tonitrua esse comminationes persecutoribus Ecclesiæ e cœlo intentatas.
Versus 4: Signa Quæ Locuta Sunt Septem Tonitrua, et Noli Ea Scribere.
« Signa, » græce σφράγισον, id est obsigna, velut occultanda, scilicet in mente tua, ibique recondita serva: noli vero ea scribere et patefacere, ne homines qui ea lecturi essent, ea non credant, vel plane animo percellantur et desperent; aut quia, ut ait Aretas, ob eamdem aut similem causam, horum cognitio utilius ultimis temporibus reservatur. Ex hoc loco colligit et conjicit Ribera n. 15, V, S. Joannem multo plura accepisse quam quæ scripsit. Nam quæ ab hoc loco usque ad finem libri scribuntur, pauca sunt; ipse autem vidit librum copiosum scriptum intus et foris cap. V, 1. Fortasse etiam in eo cognovit quinam essent in Ecclesiis Antichristo cessuri ex Episcopis, et viris sanctis, et quibus illi essent pœnis plectendi: ut merito dixerit vers. 10: « Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. »
Versus 5: Et Angelus, etc., Levavit Manum Suam ad Cœlum.
Primo, quasi jurans levata manu. Ideo enim in juramento levamus manum, ut Deum quasi dictorum nostrorum veritatisque testem, et perjurii vindicem, indice in cœlum intento designemus et invocemus. Secundo, quasi comminans iras Dei acres, nisi homines pœniteant. Tertio, hoc signo quasi excitans audientes ad attentionem rei maximæ et maxime notandæ, quam dicturus est de temporis pretiosissimi brevitate, et jactura vel lucro.
Versus 6: Et Juravit per Viventem,
dicendo אל חי el chai, id est, vivit Dominus, id est, juro per viventem Dominum, vel per vitam Domini Dei. Nota hic gravitatem et pondus juramenti, ob pondus rei, quam juramento hoc confirmat Angelus, scilicet temporis jam finiendi pretium. Subdit enim: « Qui creavit cœlum, et ea quæ in eo sunt; et terram, et ea quæ in ea sunt; et mare, et ea quæ in eo sunt. » Hæc enim pariter cum tempore finienda jurat. Solent enim Sancti, dum jurant, Deo tribuere illa epitheta, quæ rei quam juramento confirmant, congruunt. Mystice Alcazar: Angelus, inquit, obtestatur Deum, qui novum Ecclesiæ Christianæ cœlum, qui Synagogæ terram, qui Gentilitatis mare condidit. Porro alluditur hic ad Daniel. XII, 7, ubi pariter Daniel vidit Angelum huic persimilem: « Et audivi, » inquit, « virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dextram et sinistram suam in cœlum et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis, » id est, tres annos cum dimidio durabit monarchia et persecutio Antichristi. Ubi nota congrue Angelum tam hic, quam Daniel. XII, jurare per æternitatem Dei: hæc enim temporibus omnibus dominatur, iisque legem modumque figit, ac principium terminumque constituit et definit. Deus enim æternus est, qui, ut ait Boetius, « tempus ab ævo / Ire jubet, stabilisque manens dat cuncta moveri. » Hac de causa Deus vocatur hic « Vivens in sæcula sæculorum, » et a Daniele (ad quem hic alludit Joannes) cap. IV, vers. 31, « Vivens in sempiternum; » ubi Syrus vertit, vivens sæculorum; et alibi, gigas sæculorum: de qua phrasi plura dixi Isaiæ LVII, 15.
Quia (quod) tempus non erit amplius. Syrus, juravit, etc., quia sic non erit amplius; Arabicus, juravit, etc., quia non erit tempus in diebus vocis Angeli septimi, cum cœperit tuba canere. Alludit ad Daniel. VIII, 19: « Quoniam habet tempus finem suum, » saltem verbotenus. Nam verba illa apud Danielem alium habent sensum, uti ibi dixi. Jam Alcazar exponit, q. d. Finietur nunc tempus Judæorum et Synagogæ, atque incipiet tempus Gentilium et Ecclesiæ. Putat enim ipse hic agi de reprobatione Judæorum et vocatione Gentium, hocque esse magnum illud mysterium quod mox consummandum dicitur.
Verum dico agi hic de fine mundi et temporis, q. d. Imminet finis mundi; brevi tempus, id est, motus cœlorum solis et lunæ, ac consequenter tempus proprie dictum, quod, ut ait Aristoteles, est numerus id est mensura, motus primi mobilis, quodque discriminant et interstinguunt motus solis et lunæ, non erit amplius; sed pro tempore succedet quasi ævum quoddam æternum, sed corporeum (erit enim mensura cœli, terræ aliorumque corporum), simile ævo Angelorum. Hinc consequenter in terra non erit ullus motus aut tempus, nec vita sublunaris: ac tertio non erit tempus, id est spatium, pœnitendi, merendi et salutem suam procurandi. Nota: Hæc dixit Angelus antequam Joanni daret librum devorandum, id est antequam panderet ei futura sub Antichristo; hæc enim in libro continebantur, q. d. Jamjam imminet tempus Antichristi, ac consequenter imminet tempus finis mundi et temporis, qui mox sequetur. Nam Antichristi regnum et tempus erit breve, scilicet trium annorum cum medio.
Moraliter, nota hic tempus præsentis vitæ esse pretiosissimum, ac propterea ejus maximam habendam esse rationem, singulaque ejus momenta utilissime collocanda esse et expendenda. Nam primo, tempus hoc est breve, et instar umbræ, avis, navis et sagittæ prætervolat, ut dicitur Sapient. V, vers. 9. Et Psal. CI: « Defecerunt sicut fumus dies mei; » quid brevius, quid magis evanidum quam fumus? Et Psal. LXXXIX, 9: « Anni nostri sicut aranea meditabuntur. » Hebræa ad verbum habent: « Anni nostri consumuntur sicut cogitatio, » quæ, ut aiebat Thales, citissime transcurrit. Præclare S. Hieronymus Eustochium instruit, dicens: « Amemus Christum, ejusque semper quæramus amplexus, et facile videbitur omne difficile, brevia putabimus universa quæ longa sunt; et jaculo illius vulnerati per singula momenta dicemus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est. » Scribit S. Hieronymus de S. Marcella ad Principiam ejus filiam: « Sic, » inquit, « ætatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulcri, memor Satyrici: Vive memor lethi, fugit hora; hoc quod loquor, inde est. Et, memento semper diem mortis; et nunquam peccabis; laudabatque illud Platonis, qui Philosophiam meditationem mortis esse dixit. » Moriendum ergo quotidie, ut in somnum ituri læti hilaresque dicamus: « Vixi, et quem dederas cursum, Deus alme, peregi. » « Itaque sic ordinandus dies est omnis, tanquam cogat agmen, et consumat atque expleat vitam, » ait Seneca, epist. 12. Quocirca Simonides rogatus quantum temporis vixisset? respondit: « Tempus exiguum, annos vero multos. » Ita Stobæus, serm. 98.
Secundo, quia tempus, cum præteriit, est irrevocabile. Nam, ut ait Catullus, epigram. 3: « Nobis cum semel occidit brevis lux, / Nox est perpetuo una dormienda. » Et Heraclitus: « In idem flumen bis non descendimus. » Et Lamachus: « In prælio (in vita quæ est militia) non licet bis peccare. » Primus enim error est lethifer et inemendabilis. Quocirca prudenter S. Ambrosius in Psal. I: « Sicut, » inquit, « dormiens in navi vehitur ad portum: ita tu dormis, at tempus tuum » non dormit, sed « ambulat, » dormiensque pergis ad mortem. Surge ergo qui dormis, ambula, ascende et vola ad cœlum. Et Sapiens Eccles. cap. IX, 10: « Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. » Veteres, ut temporis celeritatem et fugacitatem irrevocabilem repræsentarent, pinxerunt tempus quasi juvenem expeditum, alatum, habentem falcem in manu, qua omnia demetit; insistentem currui, qui a duobus equis pernicissimis instar aquilarum trahebatur, ita ut non tam currere, quam volare videretur.
Tertio, quia ab hoc brevi tempore, et quasi momento pendet tota æternitas nostra, quæ sine fine est et intermina. Rursum, quia quolibet temporis instanti infinita æternitatis gloria comparari, et in immensum augeri potest. Hac cogitatione excitatus Psaltes canebat Psal. CXVIII, vers. 148: « Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. » Et Sapiens, Proverb. cap. VI, vers. 6, serio monet jubetque: « Vade, » inquit, « ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam: quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. » Quapropter S. Gregorius Nazianzenus præsentem vitam dixit esse mercatum, in quo cuilibet quidvis emendi et comparandi sit opportunitas; eo vero transacto nihil amplius a quoquam emi aut comparari possit. In Italia vidi viri sapientis epitaphium, qui illud suo sepulcro incidi jussit, estque tale: « Inveni portum; spes et fortuna, valete. / Nil mihi vobiscum: ludite nunc alios. » At alterius: « Cogitat sapiens, qualis, non quanta sit vita. / Id ago, ut mihi instar totius vitæ sit dies, / Ut moriens vivam, vivo ut moriturus. » Vere Seneca epist. 118: « Non, » inquit, « tam benignum et liberale tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere; et vide quam multa etiam diligentissimis pereant. Aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum, aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt. Vitam nobiscum dividit somnus. Ex hoc tempore tam angusto, tam rapido, et nos auferente, quid juvat majorem partem mittere in vanum? »
Quarto, quia tempus hoc est in nostra potestate et arbitrio; datum enim est nobis a Deo ad bene operandum, ad salutem, gloriam coronasque æternas procurandum et augendum. Quocirca ejus exactissimam rationem a quolibet exiget. Hinc Apostolus monet Ephes. V, 16: « Redimentes, inquit, tempus, quoniam dies mali sunt. » Et ad Galat. VI, 9: « Bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus. » Vide quæ hisce locis annotavi, uti et 1 Cor. VII, 29 et seqq. Refert Sophronius in Prato Spirit., cap. LIX, de B. Thalilæo, quod semper flebat; causam rogatus dixit: « Tempus hoc nobis ad pœnitentiam indultum est, et valde requiretur a nobis, si illud neglexerimus. »
Versus 9: Accipe Librum, et Devora Illum.
Pro librum graece est βιβλαρίδιον, id est libellum, quem Alcazar accipit catalogum paucorum Judaeorum qui Christo crediderunt, et salvati sunt. Unde eumdem Isaias vocat consummationem, sive verbum breviatum. Ait enim cap. X, vers. 22: « Consummatio abbreviata inundabit justitiam: consummationem enim et abbreviationem faciet Dominus in medio terrae, » id est, ut Apostolus explicat Rom. XI: « Diminutio eorum divitiae Gentium. » Hic liber apertus traditus Joanni, id est, hujus mysterii intelligentia reserata est Joanni. Verum superius ostendi librum vel libellum hunc esse Apocalypsin. Sensus ergo est, q. d. Accipe, o Joannes, hanc revelationem Apocalypsis de futuris in fine mundi sub Antichristo, eamque « devora, » id est, avide totam hauri et perspice, totamque in mente et ventre memoriae reconde, ut eam ruminare et per partes expendere possis. Intellectus enim est quasi os animae, dentes sunt indagines et scrutinia veritatis, per quae veritas patefit et cognoscitur, ac deinde in ventrem, id est in cellam memoriae, trajicitur et reconditur. Porro librum quem cap. V, vers. 1, vocavit βιβλίον, hic diminutive vocat βιβλαρίδιον, quia cap. V, liber hic septem ingentibus sigillis signatus, ingens videbatur; at hic iis apertis et reseratis, dimidia quasi parte minor apparebat.
Versus 10: Et Erat in Ore Meo Tanquam Mel Dulce: et Cum Devorassem Eum, Amaricatus Est Venter Meus
(Arabicus, amarus factus est). Alludit ad naturam mellis, quod comestum in bilem flavam convertitur, stomachumque lancinat et amaricat. Nam, ut ait Poeta: « Dulcia se in bilem vertunt. » Jam « dulce, » id est dulcis, scilicet liber: respicit enim late τὸ γλυκὺ καὶ λαδύκη, quod est neutrum. Sensus est, q. d. Apocalypsis haec, hoc est revelatio et praemotio futurorum sub Antichristo, quam accepi a Christo per Angelum in ore, id est prima facie, et primo gustu erat mihi dulcis, mentemque pascebat et oblectabat, quia erat mira, nova, arcana et divina cognitio et prophetia; sed ubi caepi ruminare calamitates ac multitudinem reproborum, forte etiam lapsus et casus multorum Sanctorum persecutione Antichristi, quae hoc libro et hac revelatione continebantur, amaricatus est venter meus, id est, intime in animo et mente mea indolui et ingemui. Ita Arctas. Alludit ad Ezech. III, 1, ubi Ezechieli a Deo similis datur liber, qui hujus fuit typus; erat enim initio melleus, postea felleus.
Nota hic: Verbum Dei simile est pilulis, quae foris auratae vel saccharatae, deglutiuntur cum suavitate; sed cum in ventre dissolvuntur ob aloen, myrrham, aliaque amara quae continent, amaricant ventrem, et torminibus eum quasi dilacerant: pari modo tropologice verbum Dei, ait D. Thomas, dulce est rationi, sed amarum sensualitati. Mystice S. Augustinus in Quaest. novi et veteris Testamenti, Quaest. LXXII, tom. IV: Liber hic, ait, est S. Scriptura, quae dulcis est in ore, id est orthodoxis et sanctis, qui quod integrae sint professionis, ore significantur. « Illis autem qui haeretica pravitate carnaliter vivunt vel sentiunt, propter quod in ventre significati sunt, amarus: accusabit enim eos in die judicii Dei. »
Versus 11: Et Dixit Mihi: Oportet Te Iterum Prophetare Gentibus, et Populis, et Linguis, et Regibus Multis.
Graece ἐπὶ καὶ, id est, super gentibus, de gentibus, populis, etc. Jam primo, nonnulli ex hoc loco inducti sunt in opinionem, ut putarent S. Joannem necdum esse mortuum, sed in vita servari, ac venturum cum Elia et Henoch, ut certet cum Antichristo. Ita Hippolytus Martyr, lib. De Consummat. saeculi; Dorotheus, in Synopsi; Simeon Metaphrastes, in Vita S. Joannis; Catharinus, opuscul. de hac re, et fuse Salmeron, tom. XI, tract. 32. Favent Andreas et Aretas hic, et S. Ambrosius, lib. VII in Lucam; Damascenus, orat. De Transfiguratione, Theophylactus et Euthymius in Matth. XX, 23. Verum certum est S. Joannem esse mortuum, uti docent S. Hieronymus, Augustinus, Eusebius ex Polycrate, et passim veteres, imo Concilium Ephesinum et tota Ecclesia, quae S. Joannis, quasi mortui, et in coelo cum Christo regnantis, diem festum colit 27 decembris. Vide dicta in proemio.
Secundo, Primasius, Beda, Anshertus et Viegas exponunt: « Oportet te iterum praedicare, » q. d. Oportet te scribere Evangelium post Apocalypsim: post hanc enim illud scripsit.
Tertio, alii, q. d. Jam in Patmo exul et silens agis, sed mox liberaberis, redibisque in Asiam, ut iterum Asianis praedices Christi Evangelium.
Quarto, Alcazar, q. d. Hactenus prophetasti et praedicasti reprobationem Judaeorum, oportet te iterum prophetare, ut scilicet pronunties vocationem et electionem Gentium. Id enim Joannem facere a capite XII usque ad finem, censet Alcazar.
Quinto, quia post hoc tempus non habebimus aliud tempus, in quo errorem et negligentiam in priore admissam corrigere et compensare possimus. Cogita quot milliones hominum sint in inferno, qui tempus hoc neglexerunt, jamque « sero sapiunt Phryges, » cuperentque pati omnia tormenta mundi et gehennae per mille annos, imo per mille milliones annorum, si per haec omnia vel unicum instans temporis consequi possent ad poenitendum. Quin et Seneca, lib. De Brev. vitae, ex hoc capite docet omnium maximam hominum insaniam esse, quod cum in caeteris sint avari, in tempore profundendo sint liberales, subditque: « Quid ergo est in causa? tanquam semper victuri vivitis, nunquam vobis fragilitas vestra succurrit; omnia tanquam mortales timetis, omnia tanquam immortales concupiscitis. Audias plerosque dicentes: Anno quinquagesimo in otium secedam. Et quem longioris vitae praedem accipis? non pudet te ad reliquias vitae te tibi servare? Quam serum est vivere incipere, cum desinendum est! vivere tota vita discendum. Tempus quasi nihil petitur, quasi nihil datur. Res omnium pretiosissima luditur. Ibit qua coepit aetas, nec cursum suum aut revocabit, aut supprimet; nihil admonebit velocitatis suae, tacita labetur. Tu occupatus es, vita festinat. Mors interim aderit, cui velis nolis vacandum est. Itaque cum celeritate temporis, utendi velocitate certandum est: velut ex torrente rapido, nec semper cursuro cito hauriendum est. »
Sexto, quia Deus brevi hoc tempus nobis auferet, ac in aeternitatem transferet. Prudenter Climacus, gradu 6, hoc cuique dat monitum: « Non est, ait, praesentem diem pie transire, nisi hanc esse ultimam totius vitae nostrae existimemus. Probatus ille est, qui mortem singulis horis exspectat; sed ille sane sanctus, qui eam singulis horis desiderat. » S. Hilarion, ait S. Hieronymus in ejus Vita, « singulos hortabatur praeterire figuram hujus mundi, et eam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo. » Hoc assidue per annos 98 meditabatur S. Paulus primus Eremita, qui proinde veniente ad eum S. Antonio: « En, inquit, quem tanto labore quaesisti, putridis senectute membris, operit inculta canities: en vides hominem pulverem mox futurum. Sed quia dormitionis meae instat tempus, et quod semper cupiebam, dissolvi et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona justitiae; tu missus es a Domino qui humo corpusculum meum tegas, imo terram terrae reddas. » Quocirca rediens ad suos Antonius, merito de Paulo dixit: « Vae mihi peccatori! quia falso monachi nomen gero; vidi Eliam, vidi Joannem in deserto, et vere vidi Paulum in paradiso. »
Verum dico: Sensus est, q. d. Oportet te, o Joannes, rursum prophetare, ut nimirum praenunties alia graviora mala et supplicia orbi inferenda, quam sunt illa quae septem sigillis libri signati continentur, quaeque hucusque per prophetiam cognovisti, et prophetando descripsisti. Illa autem graviora mala sunt, quae, apertis jam septem sigillis, in ipso eorum libro prius signato, nunc aperto legisti, suntque illa quae de Elia, Henoch, Antichristo, Gog et Magog, etc., a cap. undecimo usque ad finem Apocalypseos recensentur. Cum enim Joannes tam operose hucusque explicarit et descripserit mysteria septem sigillis libri signati contenta, sine quibus liber aperiri et legi non poterat, uti dixit cap. V, plane credibile est eum quoque descripsisse mysteria in libro ipso contenta, ut ipse hic satis significat. Ad hoc enim reserabantur sigilla, ut liber ipse legeretur. Deinceps autem Joannes non facit mentionem descriptionis libri, sed visionum; ergo visiones quae recensentur capite undecimo et sequentibus, sunt illa quae descripta fuerunt in libro, quem ipse vidit et legit, quaeque ibi visa et lecta ipse in hoc suae Apocalypseos libro describit et enarrat. Unde Arabicus vertit: Necesse est tibi etiam ut prophetes super gentes, vel contra gentes. Sic et Syrus.
Dices: S. Joannes capite XI et sequentibus non meminit ullius libri, nec descriptionis ac lectionis, sed tantum dicit se vidisse illa symbola quae enarrat. Respondeo: Joannes primo legit illa descripta in libro, deinde eadem jam lecta vidit ac symbola oculis suae mentis et phantasiae objici. Post lectionem enim accessit eorumdem visio, ut sciret quae, et quomodo, ac quam recte vel aperte ea scribere deberet, quae clarissime in libro descripta legerat. Similiter enim mysteria contenta in septem sigillis vocavit visiones, eaque se vidisse asseveravit hactenus; praesertim cum apud Prophetas visio, lectio et auditio idem sint, tantumque significent revelationem et cognitionem spiritalem mentis, uti ostendi Canon. I in Prophetas. Haec omnia confirmantur ex eo quod de tuba et clangore septimi Angeli dicitur hoc cap., vers. 7: « Sed in diebus vocis septimi Angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei. » Ergo ea quae fuse narrantur cap. XI et sequentibus undecim, non pertinent ad septimam septimi Angeli tubam; sed illa tuba hisce capitibus postponi debet, quia in illa consummabuntur omnia. Unde sequitur ea quae cap. XI et sequentibus ad finem usque libri scribuntur, fuisse contenta et descripta in ipso libro signato: non enim continentur in sigillis, ergo in ipso libro. Ita Ribera, qui id fuse hic demonstrat. Plane ergo aberrat Anglo-Calvinista hic, dum asserit in Apocalypsi solum sigilla libri, non autem ipsum librum explicari; quasi Joannes cooperculum libri, non autem ipsum librum inspexerit et legerit, cum ex cap. V constet eum petiisse et impetrasse ut, solutis sigillis quasi operculis, liber ipse legeretur.
Gentibus, et Populis, et Linguis. Puta prophetabis gentibus totius orbis; hisce enim scribitur Apocalypsis. Rursum gentibus quae Antichristum sequentur, et persequentur Christianos toto orbe dispersos, qui proinde pariter variarum erunt gentium et linguarum. « Regibus » quoque « multis » prophetabis, quia praedices omnes reges terrae regna sua amissuros, et sub jugum Antichristi venturos, qui proinde omnes cum eo uno die a Christo occidentur. Sic Jeremiae ait Deus cap. I, vers. 5: « Prophetam in Gentibus dedi te, » quo hic alluditur: fuit enim Jeremias typus S. Joannis.
Versus 7: Sed in Diebus Vocis Septimi Angeli, Cum Cœperit Tuba Canere (Cap. Seq., Vers. 15), Consummabitur Mysterium Dei,
mysterium scilicet glorificationis Eliae et Henoch, ac paulo post aliorum Sanctorum, atque ex adverso punitionis hostium et Eliae et Henoch, et paulo post omnium impiorum. Elia enim et Henoch in coelum ascendentibus, consummabitur, id est consummari incipiet, et paulo post perfecte consummabitur mysterium consummationis saeculi, extremi judicii, glorificationis Sanctorum, damnationis reproborum, et beatae miseraeque aeternitatis. Hanc enim evangelizarunt Christus, Apostoli et Prophetae; haecque probis et sanctis est Evangelium, id est, faustus laetusque nuntius: licet improbis et reprobis sit tristis et infelix.