Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubetur Joannes metiri templum, deinde atrium, quod audit dandum esse Antichristo per menses 42. Unde vers. 3, audit quod contra eum prophetabunt, et plagas immittent Elias et Henoch, qui ab eo tandem occidentur in Jerusalem, ac post tres dies et dimidium publice resurgent, ac in caelum evocati ascendent, tuncque fiet terrae motus, quo tertia pars Hierosolymae corruet, et septem millia hominum occidentur. Secundo, vers. 15, canit septimus Angelus tuba, et mox fit omnium consummatio, incipitque regnum gloriosum. Quocirca 24 seniores gratias agunt et celebrant Deum, quod jam dies judicii et resurrectio, ac impiorum supplicia et Sanctorum praemia adveniant. Denique, vers. 19, aperitur caelum, et apparet arca testamenti, fiuntque fulgura, tonitrua, terrae motus et grando magna.
Textus Vulgatae: Apocalypsis 11:1-19
1 Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: 2 atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: 3 et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. 4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. 5 Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. 6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. 8 Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. 9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis: 10 et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. 11 Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. 12 Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube: et viderunt illos inimici eorum. 13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli. 14 Vae secundum abiit: et ecce vae tertium veniet cito. 15 Et septimus angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen. 16 Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: 17 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. 18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis, et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram. 19 Et apertum est templum Dei in caelo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.
Introductio: De Riberae Anticipatione et Cadre Antichristi
Censet Ribera hoc caput per anticipationem hic collocari, eo quod nondum finita sint septem sigilla quae praeibunt Antichristum, ac consequenter Eliam quoque et Henoch, de quibus hoc capite agitur. Verum dico nullam esse hic anticipationem. Nam hic reseratis jam septem sigillis aperitur liber, ejusque mysteria hic describere incipit Joannes. Est ergo hic altera posterior pars Apocalypseos: prior enim fuit explicatio septem sigillorum, quae caepit cap. VI, et protenditur hucusque. Posterior incipit hic, et protenditur usque ad finem Apocalypsis, in qua contenta ipsius libri describuntur. Id ita esse patet ex fine capitis praecedentis, ubi Joannes jussus est ab Angelo devorare librum jam apertum, ex eoque iterum prophetare. Est ergo hic altera prophetiae ejus pars, in qua Joannes librum ipsum, quem cap. praecedenti devoraverat, et oculis animoque hauserat, enarrare incipit. Nam licet septem sigilla libri signati, quae plane finiuntur hoc capite in tuba septimi Angeli vers. 15, praecesserint lectionem ipsius libri, quem hic describere incipit: tamen hoc intelligendum est de septimo sigillo non complete, sed inchoative, scilicet quod inchoata et non completa omnino reseratione, aut potius explicatione (nam sigillum jam erat reseratum, sed ex eo successive prodierunt, et suas tubas explicuerunt septem Angeli) mysteriorum septimi sigilli, Joannes legerit librum antea signatum, nunc apertum, et ita apertum, ut omnia quae in eo scripta erant legi possent, uti ea legit, et deinceps enarrat Joannes. Totum ergo septimum sigillum simul et semel initio apertum fuit: aut si malis illud partes habuisse, quae successive reseratae successive ediderint hosce septem Angelos cum tubis, dicendum est, prioribus ejus partibus reseratis, totum librum legi potuisse, ita ut pars ejus ultima producens septimum Angelum, qui inducit finem vel consummationem omnium, eo modo vel forinsecus, vel intrinsecus aptata fuerit, ut ejus clausura non clauderet librum, sed ea manente clausa liber nihilominus aperiri et legi posset, qualia sigilla appendi videmus diplomatibus Pontificiis et Regiis patentibus, ut iis fidem faciant et auctoritatem concilient. Id ita esse patet ex eo quod septimus Angelus septimi sigilli affert secum consummationem omnium, uti dicitur cap. praecedenti, vers. 7, et hoc cap. vers. 15. Quocirca pertinet ipse ejusque tuba ad finem Apocalypsis, ac consequenter ante illum ejusque clangorem fient ea, quae de Elia et Antichristo, ejusque asseclis narrantur hoc cap. et deinceps.
Porro inchoat hanc posteriorem Apocalypseos partem Joannes a conculcatione Ecclesiae et fidelium, quam faciet Antichristus, cui statim se opponent Elias et Henoch, quasi duo fidelium et belli sacri capitanei; quorum proinde gesta et miracula uno eodemque filo pertexit Joannes, ideoque subjungit eorumdem mortem, martyrium, resurrectionem, ascensionem in caelum, portenta mortem eorum consequentia, quae posterius contingent. Eorum enim, adeoque omnium, quae hoc capite dicuntur a vers. 7 usque ad finem capitis, proprius locus est cap. XIX, ante vers. 11; nam ante bellum ultimum Christi cum Antichristo, Gog et Magog, quod illo vers. 11 describere incipit Joannes, continget mors Eliae et Henoch, et cetera quae hoc capite a vers. 7 usque ad finem narrantur; sed Joannes ea hic conjunxit, ut totam historiam Eliae et Henoch simul complecteretur et pertractaret. Vide Chronotaxin in fine Commentarii.
Versus 1: Et Datus Est Mihi Calamus Similis Virgae; et Dictum Est Mihi: Surge, et Metire Templum Dei, et Altare, et Adorantes in Eo
Calamus hic non fuit scriptorius, sed mensorius, puta arundo ad dimetiendum templum, qua rursum metitur Jerusalem caelestem cap. XXI, vers. 16 et 17, de eaque dicit, quod sit «mensura hominis,» quod Alcazar sic exponit: Quia, inquit, mensura hominis est calamus. Nam calamus erat sex cubitorum: tot autem cubitorum suorum est quisque homo recte formatus, quia cubitus non est quarta, ut alii volunt, sed sexta pars staturae hominis: ergo sex cubiti sunt mensura staturae hominis. Hippocrates enim, Aristoteles et Galenus πηχύν, id est cubitum, vocant praecipuum brachii os, quod ab ima manu usque ad brachii curvaturam protenditur. Excludit ergo mensura cubiti ipsam manum, et eadem est mensura quae pes, et quae caput; caput enim rite formatum est sexta pars hominis, ac consequenter est cubitus. Hucusque Alcazar. Verum hoc physice dici potest, non geometrice: S. Hieronymus enim et passim veteres cubitum vocant mensuram, quae a curvatura brachii usque ad extremum manus et digitorum protenditur, quae est quarta pars staturae hominis.
Rursum, Alcazar per «calamum» sive «virgam percussoriam,» quae fuit mensura vetus veteris Adami, ideoque major calamo posterioris aetatis, accipit passionem et crucem secundi Adami, id est Christi, quae omnes posteriorum Martyrum passiones superavit; quocirca Christus hoc calamo, id est cruce, mensus est et erexit fabricam sui templi, id est Ecclesiae. «Existimo ergo,» inquit ipse, «mensuram illam cap. XI esse mensuram afflictionum quas pro Christo servi ipsius perpetiuntur, ac praesertim quas fideles primitivae Ecclesiae perpessi sunt: mensuram vero cap. XXI esse mensuram gloriae qua Beati fruuntur in patria, quo significatur, ad virtutis et gloriae perfectionem non conscendi, nisi per magnas cruces et ingentium laborum tolerantiam.» Est enim haec mensura viri, ut denotet pueros esse ac quasi pygmaeos, qui alia, puta suaviori et molliori ducuntur via. Unde et de persona illa quae mensuratura erat templum Ezechiel, XL, 3, dicitur: «Vir cujus erat species quasi species aeris.» Vir hic erat Christus, in passione et cruce natura carneus, sed robore aeneus. Altare holocausti tam hic, quam apud Ezechielem, significat devotionem et fervorem primorum Christianorum, offerentium se Deo ad martyrium in persecutione Judaeorum. Sensus ergo est, q. d. Metire, o Joannes, magnitudinem altaris holocausti primitivae Ecclesiae, hoc est, collige et comprehende quantum Ecclesiam auxerit, dilatarit et exaltarit persecutionis magnitudo, ut mysticum illud altare (id est ingens ea devotio ad martyrium) esset numeris omnibus absolutum, ac proinde Deo gratissimum, aeque ac Ecclesiae gloriosissimum. Ita ipse subtiliter et pie juxta suum scopum et propositum. Verum minus solide. Nam primo, a genuino Apocalypsis scopo aberrat, ut saepe dixi. Secundo, calamus non est mensura hominis, sed eam duobus cubitis superat, uti paulo ante ex communi Doctorum sententia docui.
Calamus ergo hic mensorius praecise erat sex cubitorum et palmi: palmi, id est, quatuor digitorum transversim positorum, uti diserte asserit Ezech. XL, 3, ad quem locum hic alluditur. Erat hic calamus similis virgae, primo, ut significet divinae mensurae et justitiae aequitatem ac rectitudinem. Secundo, ut metuamus Deum judicem, utpote paratum statim credere eum quem nocentem, vel minus habentem in mensurando reperit, ait Viegas. Tertio, ut Nicolaus Zegerus, calamus hic erat similis virgae, id est sceptro regali, quia ad Deum quasi ad regem orbis pertinet mensurare homines, id est eos dijudicare, et pro meritis vel praemiare vel punire.
Et Dictum Est Mihi. — Graece λέγων, id est «dicens,» quasi calamus loqueretur. Verum per hebraismum, id est, antiptosin Hebraeam, ponitur nominativus pro genitivo, «dicentis» pro «dicens.» Unde Vatablus vertit, «a dicente mihi.» Hinc Complutenses legunt: καὶ ἔστη ὁ ἄγγελος λέγων, id est, «et stetit Angelus dicens.»
Metire Templum Dei, et Altare, et Adorantes in Eo. — Significat templum vetus Judaicum, sed per hoc intelligit Ecclesiam. Porro templum duas habebat partes, unam quae solis patebat sacerdotibus et Levitis: haec incipiebat ab atrio sacerdotum, quod dicebatur atrium interius, ac porrigebatur per Sanctum, per quod tendebatur ad Sanctum sanctorum. Altera erat atrium exterius, quod erat quasi templum laicorum. Prior pars vocabatur templum Dei, quia in eo erat altare holocaustorum in ipso atrio; in Sancto vero erat altare thymiamatis, in quo incensa, sicut in illa victimae offerebantur. Jam adorantes in eo sunt sacerdotes et Levitae. In hac ergo priori templi parte, et in adorantibus, puta sacerdotibus, symbolice significantur fideles, qui tempore Antichristi in Ecclesia erunt optimi, religiosissimi, Deo conjunctissimi et in ejus cultu solidissimi. Hos jubetur metiri, id est numerare, Joannes, quia hi non cedent Antichristo, sed perstabunt in fide usque in finem, ideoque eligentur ad gloriam. Hos enim tantum significat symbolica et imaginaria haec templi dimensio, quae in visione hic Joanni praescribitur. Templum enim hoc significat Ecclesiam sanctam, quae ita constanter militat Deo, ut mox sit futura triumphans. Ecclesiam ergo militantem in fine mundi, et mox triumphaturam metitur et numerat hic Joannes. Ita Aretas, Richardus et Oecumenius. Porro rursum Aretas per «templum» accipit Ecclesiam veteris Testamenti; per «atrium,» Ecclesiam Christi, quae jubetur projici foras, id est eximi observantiis et oneribus legis veteris. Verum hoc non est litterale, nec ad rem praesentem.
Versus 2: Atrium Autem Quod Est Foris Templum, Ejice Foras
Intelligit atrium exterius, sive templum laicorum, quod quia remotius erat ab altari utroque, hinc significabat Christianos infirmiores et laxioris vitae, ideoque a Deo remotiores. Hos (ait) «ejice foras,» id est extra Ecclesiam, q. d. Rejice eos inter infideles et apostatas, quia hi cedent Gentibus, id est, Antichristo ejusque asseclis. Unde indigni sunt qui inter fideles mensurentur aut numerentur. Ita Richardus. Alludit ad extimum templi atrium, quod Gentium dicebatur, quia Gentiles in eo versari poterant, q. d. Gentiles non tantum suum atrium, sed et atrium Israelis, id est fidelium, occupabunt et vastabunt. Nota catachresin, «ejice foras,» id est rejice, repudia, contemne, noli illud numerare et metiri. Nam atrium hoc erat foris; ergo proprie foras ejici non poterat. Quocirca nonnulli Graeci codices, quos citant et sequuntur Erasmus et Vatablus pro «foris» legunt ἔσωθεν, id est «intus.» Alii quos sequitur Noster, passim legunt ἔξωθεν, id est «foris»; utrumque est verum. Erat enim hoc atrium Judaeorum foris, respectu atrii sacerdotum; idem erat intus, respectu atrii Gentium. Erat enim in templo populi fidelis, adeoque ipsum erat templum laicorum fidelium.
Aliter Ambrosius: atrium enim hoc datum esse Gentibus censet, quia Judaei propter incredulitatem Paganis Gentibus erant conjuncti. «Aut ideo,» inquit, «dicuntur Gentibus traditi, quia traditi sunt Romanis, ut ab eis delerentur.» Sic et Primasius, Pannonius et alii per «atrium» accipiunt haereticos, schismaticos et Judaeos, quos ab Ecclesia expelli jubet Deus. Andreas vero per «templum» accipit fideles, per «atrium» infideles.
Tropologice Alcazar (licet ipse putet esse sensum litteralem) atrium exterius, sive quod foris est, significat bona externa fidelium, ut sunt fortunae, honores, magistratus, salus, vita, ac demum quidquid profanae violentiae subjacet. Haec jubentur fideles ejicere foras, id est, abdicare a se, animumque ab eis avellere, eaque in praedam dare infidelibus Ecclesiam et fideles persequentibus. Quo innuitur Gentiles in bona omnia temporalia fidelium invasuros, ipsisque fidelibus eas calamitates inflicturos, ut illis nec reipublicae facies, nec civium commoda, nec domus aut possessiones supersint. Atrium vero interius, id est ipsam Ecclesiam, fidem, religionem et virtutem Christianam in fidelibus mansura illaesa; nec in hostium potestatem ventura; sed potius magis per persecutiones effloritura, ut Ecclesia quasi magnificum Dei templum ad maximam amplitudinem et gloriam assurgat.
Ita S. Gregorius, XXVIII Moral., VI: «Quid,» inquit, «aliud atrium quam latitudinem significat vitae praesentis? Et recte foris templum sunt, qui per atrium designantur. Et ideo metiendi non sunt, quia angusta est porta quae ducit ad vitam; et latitudo vitae pravorum non admittitur ad mensuras et regulas electorum.»
Et Civitatem Sanctam Calcabunt (Ecclesiam, quam prius vocavit templum et atrium, hic vocat civitatem sanctam, q. d. Antichristus et Antichristiani maximam Ecclesiae partem pervertent, vastabunt et possidebunt) Mensibus Quadraginta Duobus, — id est, tribus annis cum dimidio (si enim cuique anno des menses 12, invenies menses 42 facere tres annos cum dimidio), uti praedixit Daniel cap. VII, vers. 25: «Tradentur,» ait, «in manu ejus (Antichristi) usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis,» id est per annum et duos annos, et dimidium anni. Vide ibi dicta. Aliter Alcazar: putat enim per tres annos cum dimidio, symbolice significari totum tempus, quo Judaei persecuti sunt Christum et primitivam Ecclesiam, quod fuit quadraginta annorum, scilicet a Christo praedicante et a Judaeis crucifixo anno aetatis 34, usque ad excisam Jerusalem a Tito, quod contigit anno Christi 72.
Versus 3: Et Dabo Duobus Testibus Meis, et Prophetabunt
Et Dabo (scilicet officium prophetandi, et simul cum eo spiritum, animos, ardorem, os et sapientiam cui nemo resistere possit) Duobus Testibus Meis, et Prophetabunt, — id est, ut prophetent. Sic enim saepe vocula «et» cum futuro ponitur pro «ut,» sicut fit Psalm. L, 20: «Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur (id est, ut aedificentur) muri tui, Jerusalem.» Et Psal. LXXIX, vers. 4: «Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus,» id est ut salvi simus. Psalm. LIV, 7: «Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo,» id est, ut volem. Jam «prophetabunt,» id est docebunt, evangelizabunt, disputabunt contra Antichristum ejusque propugnatores: atque ut fidem dictis suis astruant, etiam vere prophetabunt, id est futura praedicent, aliaque miracula patrabunt; haec enim omnia pertinent ad prophetiam, et in Scriptura significantur per «prophetare,» uti dixi prooemio in Prophetas.
Duobus Testibus. — Primo, aliqui per hos duos testes non duos singulares viros, sed duo genera testium accipiunt. Unde Pannonius asserit hos duos testes esse Ecclesiae doctores et praedicatores, qui duo Testamenta, scilicet novum et vetus, docent et praedicant. Et Arias Montanus censet hos duos testes esse legem et prophetiam, legem in Mose, prophetiam in Elia denotari. Hoc avide arripiunt Calvinistae, praesertim Angli, qui negant Eliam et Henoch venturos in fine mundi, docentque duos hosce testes esse novum et vetus Testamentum, aut sacras Litteras et coetus fidelium. Alcazar vero per duos testes accipit magnam sapientiam et magnam sanctitatem primitivae Ecclesiae, quae ipsi et Christo testimonium contra Judaeos perhibuerunt; hisce enim per prosopopoeiam dari et affingi personas Mosis et Eliae. Moses enim caelestis sapientiae, Elias zeli et sanctitatis fuit paradigma, ideoque pro Henoch substitui hic Mosen. Fatetur enim ipse alludi hic ad adventum Eliae et Henoch tempore Antichristi, eumque hic quasi praesupponi. Porro Alcazar hic, notat. 7, elegantia viginti symbola recenset, partim naturalia, partim artificialia, quibus ostenditur quantum Ecclesiae et cuilibet fideli conferat conjunctio sapientiae cum sanctitate, quae omnia pulchra sunt, sed mystica et moralia, non litteralia.
Secundo, qui haec de temporibus, non futuris, sed jam praeteritis exponunt, uti in sua expositione, ita et hic variant. Nam qui haec de primitiva Ecclesia exponunt, censent duos testes esse Christum Dominum et Joannem Baptistam. Ita Ubertinus et Michael Eitsingerus in Pentaplo, pag. 109. Rursum Lyranus, Aureolus et S. Antoninus duos testes censent esse Sylverium Papam et Mennam Patriarcham Constantinopolitanum, qui contra Eutychetis haeresin decertarunt. Denique sunt qui putent in hisce duobus notari S. Dominicum et S. Franciscum, quod et placuit Ubertino.
Tertio, communis sententia aliorum est, haec ad ultima mundi et Antichristi tempora pertinere, ac duos hic testes singulares denotari, qui pro Christo contra Antichristum sint decertaturi. Unum fore Eliam consentiunt omnes. Unde et de eo cecinit Sibylla, lib. II:
Tunc quoque caelesti curru devectus inibit
Terras de caelo Thesbites.
Idque docet Malach. cap. IV, vers. 5; Eccli. cap. XLVIII, vers. 9 et 10, et Christus, Matth. XVII, 10. De altero nonnulli dubitant. Victorinus, ex Jerem. I, 5, ut ibi dixi, opinatus est eum fore Jeremiam, aut certe Eliseum. Sed hoc ab omnibus exploditur. Alii suspicantur eum fore Mosen, tum quia Moses cum Elia interfuit transfigurationi Christi; tum quia Moses videtur notari vers. 6, cum dicitur: «Hi habent potestatem super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga.» Videtur enim hisce verbis alludere Joannes ad plagas quibus Moses percussit Aegyptum. Ita opinati sunt S. Hilarius, can. 20 in Matth.; S. Ambrosius in cap. IX Lucae, Joachim, Gagneius, Catharinus, et noster Maldonatus in Matth. XVII.
Verum ceteri omnes una voce asserunt socium Eliae fore Henoch. Constat enim Mosen esse mortuum; Henoch vero non esse mortuum, sed raptum a Deo, Gen. V, 24, et ad Hebr. XI, 5, idque «ut det Gentibus paenitentiam,» ut ait Eccli. XLIV, 16. Ita censent Ambrosius, Aretas, Ansbertus, Haymo, Richardus, Hugo, Thomas, Dionysius, Vatablus hic, et alii passim, tam veteres quam recentiores, quos citant et sequuntur Franciscus Suarez, III part., tom. II, disp. LV, sect. 2, et fusius lib. V De Antichristo, cap. XII, Viegas et Ribera hic.
Mystice Primasius haec accipit de duplici genere testium, puta ordinum, qui confirmati ab Elia et Henoch, Christum contra Antichristum tuebuntur; quos Joachim asserit fore sacerdotes et monachos, ac nuper S. Teresia, spiritu prophetico celebris, asseruit duplicem Ordinem, scilicet S. Dominici et Societatis nostrae, maxime Ecclesiam propugnaturum contra haereticos et Antichristianos, ideoque ex utroque fore illustres tum doctores et praedicatores, tum Martyres. Ita referunt tum alii, tum Franciscus Ribera in ejus Vita, lib. V, cap. V.
Porro ubi degant nunc Elias et Henoch, unde vivant, qualem vitam agant, an sint in statu merendi, etc., fuse docui Genes. V, 24.
Denique duo erunt hi testes, tum quia jure gentium et divino, «in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum,» Deut. XIX, 15; tum quia Christus misit Apostolos binos praedicare: hi autem erunt Apostoli Christi; tum denique quia alludit ad duos Cherubinos positos ad arcam testimonii, sustinentes propitiatorium: pari enim modo hi duo suo testimonio sustinebunt tam arcam, id est Ecclesiam, quam propitiatorium, id est fidem de Christo propitiatore et redemptore mundi. Denique quia Henoch repraesentat statum Patriarcharum et legis naturae, Elias statum Prophetarum et legis Mosaicae, ut significetur legem et prophetiam, omnesque Patriarchas et Prophetas priorum saeculorum testimonium perhibere Christo contra Antichristum.
Et Prophetabunt Diebus Mille Ducentis Sexaginta, — hoc est mensibus 42, uti dixi vers. 2. Ita omnes Orthodoxi. Lutherani et Calvinistae in hisce diebus mire variant, seque discruciant. Consentiunt fere in eo, ut dicant designari hic tempus persecutionis Antichristi, id est Pontificis Romani, quo scilicet ipse tyrannice oppressit et occupat Ecclesiam Christi. Verum in diebus hisce laborant et sudant. Aiunt enim Pontificem jam mille et amplius annos tyrannidem suam exercere. Quocirca Henricus Bullingerus Lutheranus hic, serm. 46, putat certum numerum poni pro incerto. Non placet hoc Chytraeo et Illyrico, qui in suis Centuriis censent hos 42 menses et dies 1260 esse angelicos. Oedipo ergo opus est, imo angelo e caelis evocato, qui eos explicet. Rident et merito hoc alii eorum symmystae. Anglo-Calvinista putat diem hic pro anno poni, itaque censet ipse Pontificiam tyrannidem duraturam 1260 annis. Alii alia comminiscuntur. Haeresis enim, utpote falsa et mendax, est hydra, quae nova semper producit errorum et monstrorum capita. Clarum est dies hic veros et proprios intelligi, tum quia dies hi sunt iidem cum 42 mensibus: hi enim praecise continent 1260 dies; tum quia Daniel cap. VII, vers. 25, quo alludit hic Joannes, diserte affirmat Antichristum regnaturum per tempus et tempora et dimidium temporis, id est annum, duos annos et dimidium, hoc est tres annos cum dimidio, uti omnes Orthodoxi exponunt. Idem ergo sunt haec tria, scilicet 1260 dies, 42 menses, et tres anni cum dimidio.
Perperam quoque Michael Eitsingerus loco jam citato, censet Joannem hic definire tempus praedicationis Christi: illud enim fuit trium annorum cum dimidio. Certum enim est hic agi de novissimis mundi temporibus, ac definiri hic tempus quo contra Antichristum prophetabunt Elias et Henoch; quod enim superius nominavit 42 menses, hic vocat 1260 dies, ut indicet Eliam et Henoch in illis mensibus non tantum diebus festis, sed omnibus omnino et singulis diebus praedicaturos. Ad hoc enim urgebit eos tum Ecclesiae necessitas, tum Antichristi impius zelus, tum incensus eorum amor in Christum et Christianos, qui eos faciet instar Pauli infatigabiles et igneos.
Ubi moraliter nota: Sicut ubi sunt venena, ibi reperiuntur eorum antidota, providente ita natura, uti ait Plinius, lib. XXIX, cap. IV: ita ubi est persecutio, ibi providet Deus de remedio: ubi grassatur haeresis, ibi excitat Doctores antagonistas. Ita oriente Ario excitavit, eique opposuit S. Athanasium: ita Nestorio Cyrillum, Origeni Hieronymum, Pelagio Augustinum, Abailardo S. Bernardum, Albigensibus S. Dominicum, Luthero et Calvino modernos Doctores opposuit: ita in fine mundi Antichristo opponet Eliam et Henoch.
Porro censet Ribera hos dies 1260 non plane esse eosdem cum mensibus 42, sive cum annis tribus cum dimidio, sed deficere in 18 diebus, quibus verisimile est Antichristum Eliae et Henoch supervicturum, ut integre regnet tribus annis cum dimidio, uti praedixit Daniel, sive 42 mensibus, uti praedixit Joannes, vers. 3. Nam tres anni cum dimidio praecise continent dies 1278; ergo in 1260 diebus desiderantur dies 18, ut idem tempus expleant. Hic calculus subtilis est et solidus.
Alcazar tamen non improbabiliter censet idem prorsus tempus significari per 1260 dies, quod significatur 42 mensibus, et tribus annis cum dimidio. Nam Graeci, Hebraei et Chaldaei communiter cuilibet mensi dabant 30 dies: jam multiplica 42 (qui est numerus mensium Antichristi) per 30, habebis dies 1260, ac consequenter in anno 12 mensium habebis praecise dies 360. Licet enim annus solaris habeat dies 365 (unde tot dierum annum instituit Julius Caesar in reformatione Calendarii, quam etiamnum sequimur), tamen mensis (quem ex lunae per zodiacum discursu describebant) habet tantum dies 30. Unde ut hos dies et menses anno solari aequarent, certis annis interjiciebant mensem unum, quem embolismalem vel embolismum vocabant. Verum hunc mensem, utpote rarum et quasi extraordinarium, negligit hic Joannes, eumque non numerat, sed tantum dies ordinarios mensium 42, qui praecise faciunt dies 1260; Daniel vero cap. XII, vers. 11, hunc embolismalem, qui tunc forte occurret, non negligit, sed numerat; unde recenset dies 1290. Ita Alcazar hic ad vers. 2, notat. 3.
Verius est et certius praedicaturos Eliam et Henoch praecise per 1260 dies, uti hic ait Joannes; Antichristum vero ut monarcham regnaturum menses 42 scilicet Julianos, qui tunc Romae et in Graecia (ubi vixit Joannes) erant usitati, hoc est tres annos Julianos cum dimidio, uti asseruit Daniel. Jam tres anni Juliani cum dimidio faciunt dies 1278; sed paulo ulterius Antichristi monarchia excurret, scilicet adhuc per 12 dies, ita ut praecise daret dies 1290, uti expresse asserit Daniel, cap. XII, vers. 11. Verum hos dies 12, quasi minutias numeri integri, neglexit hic Joannes, tantumque expressit integros menses 42, uti fecit etiam, dum numerat annos tres cum dimidio.
Verum non varia, ergo est quod dixit Ribera Antichristum Eliae et Henoch supervicturum, non tantum ad octodecim, sed ad ipsos triginta dies. Nam illi pervenient ad dies 1260; Antichristus vero ad dies 1290, ut ait Daniel.
Et hac chronotaxi annorum monarchiae Antichristi et praedicationis Eliae et Henoch, «verisimile est,» inquit Suarez, disp. LV jam citata, sect. 2, «Eliam et Henoch venturos, postquam Antichristus jam monarchiam rerum omnium potitus fuerit, ut significat S. Augustinus, lib. I Quaestionum Evang., Quaest. XXI, dicens venturum Eliam ut restituat eos, quos persecutio Antichristi conturbaverat, clariusque id docet Anselmus in Elucid. Et ratio adhiberi potest, quia hi sanctissimi viri venient, ut Antichristo resistant; ergo tunc venient, quando persecutio Antichristi apertior erit et potentior. Item, quia (ut ex eodem loco Apocal. colligitur) paulo post mortem horum praecursorum peribit Antichristus, et cessabit persecutio ejus: ergo cum haec sit duratura mille ducentis sexaginta diebus, simul fere cum illa, vel paulo post illam incipiet praecursorum praedicatio. Dices: Quomodo poterunt tam brevi tempore per universum mundum praedicare? Respondetur primo, non oportet ut ubique doceant, sed praecipue ea circuibunt loca, in quibus vel Antichristus ipse, vel potentiores ejus ministri versabuntur. Deinde non est credendum Henoch et Eliam semper simul incessuros; sed verisimilius est eos seorsim diversas regiones peragraturos, donec divino nutu in eum locum conveniant, ubi simul trucidandi sunt. Denique credibile est non solum verbo, sed et scriptis consolaturos, et confirmaturos fidelium animos; quos etiam plurimum eriget fama virtutis eorum, et potentia adversus Antichristum. Addunt quoque aliqui habituros discipulos, quos per universum mundum mittant.»
Dices secundo: Quomodo Antichristus, qui capitali eos odio prosequetur, non statim occidet ipsos, sed permittet ut contra se praedicent per 42 menses? Respondeo, id fiet, partim quia Deus eos tutabitur, partim ob admirandam eorum virtutem et potentiam, cui nullus praevalere poterit; nam ignis de ore eorum exibit, et devorabit inimicos eorum, ut dicitur vers. 5. Exacto vero praedicationis tempore sibi a Deo praestituto, cessabunt facere miracula, et tum Antichristus occidet eos. Denique ex verbis S. Joannis colligitur eos subito et inopinato mundo apparituros. Quomodo autem venturi sint, an visibiliter per aera transferendi in curru igneo vel in nube, illove simili modo, an vero imperceptibiliter subito apparituri sint Hierosolymis, aut alio in loco, nec Scriptura, nec Patres dicunt. Porro, ex Paradiso egredientur, vel per aerem dimissi, incipient in regionibus illis vicinis praedicare; itaque pergent regiones peragrando, donec Hierosolymam ad ipsum Antichristum perveniant.
Amicti Saccis — id est, amicti ciliciis: saccus, ut hic Galatinus et alii, et S. Gregorius, hom. 12 in Ezech., Ribera in Zachar. 19, et alii. Hi ergo «assistunt Dominatori universae terrae» quasi legati et Apostoli, ut scilicet ejus fidem et Evangelium toto orbe propagent, ac contra Antichristum tueantur.
Versus 4: Hi Sunt Duae Olivae et Duo Candelabra in Conspectu Domini Terrae Stantes
Alludit ad duos Cherubinos, quos ex ligno olivarum fabricavit Salomon, lib. III Reg. cap. vi, vers. 32. Sicut enim illi propitiatorium et arcam, ita Elias et Henoch Ecclesiam et fidem Christi sustentabunt. Recte vocantur Cherubini, ob Angelicam vitam et sapientiam. Porro, oleum et oliva notat eorum splendorem et misericordiam, qua miserati animarum pereuntium stragem, se suaque omnia cum vita pro Judaeis ac hominum salute, eaque ac pro Dei Christique gloria propugnanda impendent, quibus competit illud Eccli. cap. xLIV, vers. 10: «Illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt.»
Unde moraliter nota: Oliva symbolum est sanctitatis et Sanctorum; idque primo, quia oliva lignum solidum est, non sentit cariem, ventos aut vetustatem: hinc est victoriae, felicitatis et aeternitatis symbolum. Unde Cicero, lib. I De Legibus: «Sempiternam,» inquit, «oleam in arce tenere potuerunt Athenae.» Hinc et in triumphis ministri triumphantium oleagineis coronis coronabantur, ait Festus, quod Minerva oleae inventrix, praeses et dea belli esse putaretur: unde et pugiles et athletae certaturi oleo se perungebant, atque oleum certaminis erat symbolum. Tales autem per assiduam luctam, fortitudinem, constantiam et victoriam evadunt Sancti, praesertim Elias et Henoch, qui per tot annorum millia viventes et vegeti, merito a Tertulliano vocantur aeternitatis candidati.
Secundo, quia oliva est symbolum misericordiae, quae propria est Sanctorum virtus, dicente Salomone: «Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia,» Prov. cap. xII, vers. 10. Quocirca, ut recte advertit Philippus Episcopus Eystettensis in Vita S. Wilibaldi, cap. xxxvi, ex Sanctorum illorum, qui valde misericordes et pii fuerunt (uti S. Catharina, S. Nicolaus, S. Walburga) ossibus scaturit oleum, quia oleum symbolum est misericordiae et pietatis; ut, sicut in vita eam exercuerunt, ita et post mortem eamdem exercere non cessent, oleo hoc sanando miseros et infirmos. Fuerunt enim viri misericordiae, et jam in caelo sunt amplius.
Tertio, quia oliva est symbolum pacis. Unde Genes. viii, 11, columba ad Noe in arcam attulit ramum virentis olivae, in signum cessantis diluvii et siccatae terrae, quasi cum oliva simul securitatem ab aquis, pacemque et reconciliationem Dei orbi afferret. Talis est pax Sanctorum in terra, magisque erit in caelo, quam instare denuntiabunt Elias et Henoch. Vulgo dicitur: «Oleo tranquillior»; quod maxime Sanctis convenit, qui mites sunt et pacifici; oleum enim ita tranquillum est, ut etiam mare rem saevissimam tranquillet, atque ob id urinantes aiunt oleum ore spargere, quod mitiget elementi naturam asperam fluctuantem, deportet, ait Plinius, lib. II, cap. CIII, penes quem sit fides.
Quarto, quia olivae folia nunquam defluunt: sic Sanctorum virtus et species nunquam marcescit. Quocirca de S. Oliva virgine, cujus meminit Romanum Martyrologium die 3 junii, ita apposite canit poeta Christianus: «Posse tuum ne, virgo, time marcescere nomen: Et caelo, et terris semper Oliva viret.»
Rursum: «Oleam si lambendo capra lingua contigerit, depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor est M. Varro,» ait Plinius, lib. XV, cap. LXXXII. Ita gula et libido, quarum symbolum est capra, sanctitatis vigorem et vitam arefaciunt et enecant.
Quinto, quia oliva pinguis significat pinguedinem spiritus et gratiae, qua delibuti sunt Sancti. Denique olea fertilis est et frugifera, praesertim si mas seratur juxta feminam: oleae enim sexu discriminantur. Unde Ovidius lib. IV. Fastor.: «Ure mares oleas, taedamque herbasque Sabinas.» Rursum, olea frondes habet viles et flaccidas, fructum vero praestantem. Sic et Sancti pompam et ostentationem spernunt, sed fructus bonorum operum pretiosos producunt. Quocirca, Jeremiae cap. xI, vers. 16, Ecclesiae suae ait Deus: «Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.» Vide ibi dicta.
Tales olivae fuerunt S. Joannes et Paulus Martyres sub Juliano Apostata, anno Christi 362, die 26 junii; quia sua sanctitate et zelo, Constantiae, Constantini Magni filiae, virginitatem et studium perfectionis persuaserunt; ac Gallicanum exercitus ducem ad Christianismum, ad mundi contemptum, ad martyrium provexerunt; atque tandem contra Julianum fortiter decertantes, gloriosum pro Christo martyrium obierunt. Unde de iis canit Ecclesia: «Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante Dominum; habent potestatem claudere caelum nubibus, et aperire portas ejus (gloriosam enim e caelo victoriam contra Scythas Gallicano impetrarunt), quia linguae eorum claves caeli factae sunt.»
Ita Sixtus V Pontifex in Bulla edita anno Domini 1588, qui S. Bonaventuram canonizavit, retulitque inter sanctos Ecclesiae Doctores, aeque ac S. Thomam Aquinatem retulerat Pius V, de utroque loquens: «Hi,» inquit, «sunt duae olivae et duo candelabra in domo Dei lucentia, qui et charitatis pinguedine, et scientiae luce totam Ecclesiam collustrant. Hi singulari Dei providentia eodem tempore tanquam duae stellae exorientes, ex duabus clarissimis Regularium Ordinum familiis prodierunt. Hi duo Sancti, cum essent coaevi, iisdemque studiis dediti, condiscipuli, simul magistri, pari ratione a Gregorio X Summo Pontifice eum ambo ad concilium evocarentur, honorati, et in hujus vitae peregrinatione fraterna charitate, spirituali familiaritate, sanctorum laborum societate valde conjuncti fuerunt: et denique pari gressu ad caelestem patriam commigrantes, pariter felices et gloriosi illa sempiterna beatitudine perfruuntur; ubi eodem charitatis affectu, ut pie credimus, pro nobis in hac lacrymarum valle laborantibus orant, divinamque opem implorant.»
Et Duo Candelabra in Conspectu Domini Terrae Stantes. — «stantes,» id est, «stantia.» Ita Arabicus. Graecizat Interpres hic, uti et alibi subinde; Graeca enim habent λυχνίαι ἑστῶσαι. Imitatur ergo Interpres genus Graecum: λυχνίαι enim, id est candelabra, est feminini generis. Sensus est, q. d. Hi duo, Elias scilicet et Henoch, quasi candelabra Christum, qui est verum lumen, toti mundo praeferent et ostendent. Aliter Alcazar: nam το «stantes» refert ad «hi,» non ad «candelabra,» sicque sententiam ordinat: «Hi stantes coram Domino sunt veluti duae olivae et duo candelabra.» Unde Syrus vertit, hi qui coram Domino terrae stant.
Nota: Zacharias, cap. IV, tantum unum vidit candelabrum, et ad latus ejus utrimque duas olivas. Joannes vero hic audit: «Hi sunt duae olivae et duo candelabra,» ut sciat Eliam et Henoch non tantum fore olivas, quae oleum copiose suggerant candelabro, id est Ecclesiae, ad ignem et lucem, sed etiam ipsosmet fore candelabra, qui coram Deo et mundo mire ardebunt et fulgebunt. Alludit ad candelabrum quod erat in Sancto septiceps, ideoque totum Sanctum varia et multa luce collustrabat. Hoc enim significabat lucem Evangelii, atque Evangelicos doctores. Sic de Joanne Baptista ait Christus: «Ille erat lucerna ardens et lucens,» Joann. v, 35, ubi vide Pererium, qui multas analogias affert lucernae et Sancti. Et de primitivis fidelibus ait S. Paulus, Philipp. II, vers. 15: «Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.»
Versus 5: Et Si Quis Voluerit Eos Nocere, Ignis Exiet De Ore Eorum
Et Si Quis Voluerit Eos (id est «eis,» est graecismus; sic in Evangelio et alibi legimus: «Non nocuit eum,» id est «ei») Nocere. — Graece ἀδικῆσαι, id est «injuriam inferre,» nocere, laedere, ut paulo post vertit Noster.
Ignis Exiet De Ore Eorum. — Hoc erit primum miraculum, vel potius miraculi genus (illud enim facient crebro), quod patrabunt Elias et Henoch. Alludit ad zelum et ignem Eliae, qui IV Reg. 1, 10, Pentacontarcho ab Achab misso ut Eliam caperet, dixit: «Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te»; mox ignis de caelo descendens devoravit eum cum omnibus suis. Unde Eccli. xLVIII, 3, de eo dicit: «Dejecit de caelo ignem ter,» scilicet bis in quinquagenarios, loco jam dicto, et tertio in suum sacrificium, cum eo certaret contra prophetas Baal, III Regum cap. xviii. Videbatur enim Elias non tam precibus, quam imperio, puta ore suo jubendo, ignem de caelo devocare, et in hostes Dei immittere: ac consequenter ignis hic de ore ipsius exire et prodire videbatur. Idem faciet in fine mundi. Inseret enim se in coetus hominum per pagos et urbes, imo in ipsam Jerusalem et regiam Antichristi, ibique libere et audacter praedicabit Christum crucifixum esse redemptorem orbis; hunc vero fictum esse Christum, imo esse Antichristum. Quocirca magistratus et duces, Antichristo subditi, volent manus injicere in Eliam et Henoch, eosque capere et occidere; sed illi mox imperabunt, edicentque: Veniat ignis de caelo, et perdat hosce Antichristianos; ac dicto ocius ignis descendet et perdet eos.
Sic S. Hilarius et Athanasius et Lucifer Calaritanus Constantio Ariano Imperatore, Antichristi prodromo, in faciem exprobrarunt: Tu es Arianus, tu es Antichristus. Audi eorum verba aeternitate digna, Hilarius lib. Contra Constantium Imperatorem: «Proclamo,» ait, «tibi, Constanti, quod Neroni locuturus fuissem, quod ex me Decius Maximianus audirent: contra Deum pugnas, contra Ecclesiam saevis, Sanctos persequeris, religionem tollis, tyrannus non jam humanorum, sed divinorum. Christianum te mentiris, Christi novus hostis es, Antichristum praevenis.» Et rursum: «Tu, Constanti, omnium crudelitatum crudelissime, et mortalium scelestissime, magis in nos, quam Pagani desaevis.»
S. Athanasius in epist. ad solitariam vitam agentes: «Quis,» ait, «ausit Constantium Christianum appellare, ac non potius Antichristi imaginem? Quid enim ex notis Antichristi huic deest? aut quid est cur non omnibus modis Constantius Antichristus, et vicissim Antichristus Constantius habeatur?» ac mox nuncupat eum apostatam, fidei desertorem, canem, carnificem, filium perditionis, pestem, belluam, malorum omnium voraginem.
Hosce zelo et acrimonia superavit Lucifer Episcopus Calaritanus, quem S. Athanasius sui aevi Eliam vocat, qui in libro De moriendo pro Filio Dei, ita Constantium Imperatorem alloquitur: «Mactasti plurimos, laniasti, dispersisti; sed hi omnes Martyres sunt. Crede mihi quod a te statuerimus interfici: quia et melius esse videmus, in omnia saecula Deum habere amatorem, quam tecum Juda Iscarioth, Judaeorum imitatore, puniri: subire parati sumus omnes exitium.» Et inferius: «Indigne fers, Arii vermis, quod defendamus Filium Dei. Si tandem oculos serpentis morsibus confossos aperias, invenies, stolidissime Imperator, ubique Christianos, sicut nos credere, ac pro Dei Filio, ut nos, mori cupere: at tua novella praedicatio et recens religio blasphemia est.» Titulis vero et nominibus acrioribus quam Athanasius et Hilarius deinceps eumdem compellat.
Versus 6: Habent Potestatem Claudendi Caelum Hi, Ne Pluat Diebus Prophetiae Ipsorum
Hoc erit secundum miraculum quod facient Elias et Henoch tempore Antichristi, nimirum ut prophetia et imperio suo pluviam prohibeant, et caelo, quasi justitium indicant, aut quasi claustrum inducant, itaque sterilitatem, famem et pestem Antichristianis accersant. Idem fecit Elias, III Reg. xvii, 1, ut scilicet per tres annos cum dimidio non plueret.
Mystice, ignis hic significat libertatem, fervorem, audaciam et efficaciam praedicandi Eliae et Henoch, ita ut libere in faciem dicant Antichristo: Tu non es Christus, sed Antichristus; atque assedis ejus: Vos non estis Christiani, sed Antichristiani; atque hac de causa ab eis tandem occidentur et martyrium obibunt. Sic olim Elias dixit Achab: «Non ego turbavi Israel, sed tu,» III Reg. cap. xviii, vers. 18.
Et Potestatem Habent Super Aquas Convertendi Eas in Sanguinem. — Tertium hoc erit Eliae et Henoch miraculum. Idem fecit Moses (unde aliqui putarunt Mosen hic notari, eumque venturum cum Elia), Exodi VII, 20. Dicit ergo eamdem potestatem dandam Eliae et Henoch certantibus contra Antichristum, quae olim data est Mosi certanti contra Pharaonem Antichristi praecursorem. Unde subdit:
Et Percutere Terram Omni Plaga Quotiescumque Voluerint. — Quartum erit hoc Eliae et Henoch miraculum, non simplex, sed multiplex: multa enim, imo omnia in se complectitur. Erunt ergo plane thaumaturgi, ut ad libitum caelo, terrae, aeri, ventis, fulminibus, etc., imperent, indeque plagas quaslibet in impios evocent et emittant. Alludit ad Mosen, qui sua virga minans et feriens Aegyptum, decem plagas partim e terra, partim e caelo, partim ex aquis, partim ex igne in Aegyptios immisit. Unde audivit a Deo, Exodi VII, 1: «Constitui te Deum Pharaonis.» Nam, ut ait Philo, lib. III De Vita Mosis: «Cum amicorum omnia sint communia, idcirco Deus potestatem et opes suas cum Sanctis communicat.»
Nota: Decem plagae Aegypti fuerunt hae: prima, aquae conversio in sanguinem; secunda, ranae; tertia, ciniphes; quarta, muscae caninae, imo omne genus muscarum; quinta, pestis animalium; sexta, ulcera vesicarum; septima, grando; octava, locustae; nona, tenebrae; decima, caedes primogenitorum. Has ergo et plures plagas immittendi potestatem habebunt quoque Elias et Henoch, quasi novi et Christiani Moses. Alcazar haec omnia mystice exponit. Nam per primam plagam sanguinis, accipit Judaeorum infidelium, tempore Titi, discordiam: per secundam ranarum, eorumdem rixas et tumultus: per tertiam ciniphum, curas et sollicitudines quae eos discruciarunt: per quartam muscarum, iras et odia quibus aestuarunt: per quintam pestis, rerum et opum temporalium, quas ambierunt, vanitatem et privationem: per sextam ulcerum, conscientiae stimulos et morsus: per septimam grandinis, obstinationem in Judaismo: per octavam locustarum, concupiscentiarum tyrannidem eis dominantem: per nonam tenebrarum, miserandam caecitatem in qua jacent: per decimam caedis primogenitorum, suarum animarum damnationem. Verum haec mystica esse, non litteralia, nemo non videt.
Versus 7: Et Cum Finierint Testimonium Suum
Fient hoc post dies 1260, uti dixi vers. 3; eousque ergo erunt invincibiles, imo omnes et omnia vincent suo igne et plagis; sed peracto suo officio et temporis spatio a Deo sibi decreto, sinent se vinci et occidi, ut morte et martyrio obsignent suum de veritate et Christo testimonium.
Bestia Quae Ascendit De Abysso. — Bestia haec est Antichristus, quia saevus erit et ferus ut bestia, non terrena, sed infernalis, quasi ascenderet de abysso. Daemones enim eum agent et possidebunt, ac per eum omnem suam truculentiam in Eliam et Henoch, aliosque sanctos eorum asseclas exercebunt. Ita communiter Interpretes. Antichristus ergo per suos ministros occidet Eliam et Henoch, ideoque erit parricida: occidet enim parentem suum, puta Henoch; ab Henoch enim descendit Noe, omnesque homines post diluvium, ac consequenter et Antichristus.
Alcazar per bestiam hanc accipit locustas, quae cap. ix, vers. 1, 2, visae sunt Joanni exire ex abysso; per locustas autem ipse intelligit concupiscentias, quibus in poenam scelerum traditi sunt Judaei, ac propter eas occiderunt Eliam et Henoch, id est sapientiam et sanctitatem, puta sanctos et sapientes Christi Apostolos, Diaconos, aliosque primitivos Christianos; sed hi post tres dies, id est, post breve tempus, Ecclesia inclarescente, quasi resurrexerunt, et ad majorem gloriam tam in terra quam in caelo ascenderunt; tumque septem, id est multa, Judaeorum millia occisa, id est, ad Christum conversa sunt: occisa est enim in eis perfidia, ut quasi novi homines Christiani resurgerent in vitam fidei et gratiae Dei; reliqui perculsi gloriam dederunt Deo, qui excidium Hierosolymae attribuerunt caedi S. Jacobi Minoris a Judaeis occisi, ac consequenter et Christi; hunc enim praedicabat Jacobus: ita narrat ex Josepho Eusebius, lib. II, cap. xxiii. Verum haec mystica sunt. Adde locustas non ad haec tempora, sed ad praecedentia, scilicet ad tubam quinti Angeli pertinere, jamque pertransiisse, uti dictum est cap. ix.
Versus 8: Et Corpora Eorum Jacebunt in Plateis Civitatis Magnae, Quae Vocatur Spiritualiter Sodoma et Aegyptus, Ubi et Dominus Eorum Crucifixus Est
Arabicus, «quae vocatur spiritualiter Sodoma Aegypti, locus in quo crucifixerunt Dominum suum,» hoc est in Jerusalem; ibi enim Dominus Eliae et Henoch, puta Christus, crucifixus est. Videtur id negare S. Hieronymus, epist. 17, quam nomine S. Paulae et Eustochii scribit ad Marcellam, ac per civitatem hanc accipere Romam Ethnicam et impiam. Verum hoc feminis condonandum est, quae suam Jerusalem (commigrarunt enim in Judaeam, ac in Bethlehem vixerunt et mortuae sunt, uti et S. Hieronymus) commendare, et ab omni infamiae nota vindicare volunt. Conantur enim Marcellam pellicere, ut e Roma commigret in Jerusalem, ibique secum vitam monasticam agat.
Porro, Jerusalem spiritualiter, id est mystice et symbolice, vocatur Sodoma, ob sodomiticas libidines et peccata, quae in ea viguerunt, et vigebunt magis tempore Antichristi in ea dominantis. Ita Isaias in Hierosolymitas detonat, dicens cap. I, vers. 10: «Audite verbum Domini, principes Sodomorum.» Vide ibi dicta. Et cap. III, vers. 9: «Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt.» Ezechiel quoque cap. xvi, vers. 49, Sodomam vocat sororem Hierosolymae, quia in sceleribus illi erat similis. «Haec,» inquit, «fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium; et manum egeno et pauperi non porrigebant.»
Rursum, Jerusalem symbolice vocatur Aegyptus, ob idololatriam et superstitiones, quae regnabunt in Jerusalem, quando Antichristus quasi Messias Judaeis promissus, in ea ut regia sua dominabitur. Secundo, sicut Aegyptus et Pharao persecuti sunt Mosen ejusque populum fidelem: ita Antichristus cum suis Hierosolymitis persequetur Eliam, Henoch aliosque Christianos, qui sunt veri Israelitae Dei: qua de re plura cap. xiv. Hinc patet Antichristi sedem et regiam non fore Romam, sed Jerusalem. Volet enim ipse haberi Christus, id est Messias Judaeis promissus, haeres solii Davidis et Salomonis: ita passim interpretes novi et veteres. Vide Cardinalem Bellarminum, lib. III De Romanis Pontif., cap. xiii: Ergo, ut alia omittam, Romanus Pontifex non est Antichristus, uti ex Apocalypsi probare contendunt haeretici; sed quantum Roma distat a Jerusalem, et Christianismus a Judaismo, tantum Romanus Pontifex differt et distat ab Antichristo.
Ubi et Dominus Eorum Crucifixus Est. — q. d. Sicut Hierosolymitae occiderunt Christum, ita et occident ejus Prophetas, Eliam et Henoch; quia non capit Prophetam perire extra Jerusalem, ut ei objicit Christus, Lucae XIII, 33.
Jam corpora Eliae et Henoch jacebunt tres dies cum dimidio in plateis Hierosolymae, dum tribus, populi, linguae et gentes ex toto orbe inspectabunt, neque sinentur poni in monumentis: ita hostes eorum etiam mortuis insultabunt; sed animavit Orthodoxos, dicens: «State, nubecula est quae cito transit.» Quam brevis erit afflictio et opprobrium Eliae et Henoch prae aeternitate praemiorum! quam brevis gloria Antichristi et impiorum prae aeternitate poenarum!
Versus 10: Et Inhabitantes Terram Gaudebunt: Quoniam Hi Duo Prophetae Cruciaverunt Eos
Et Inhabitantes Terram (tunc enim plerique homines erunt impii, utpote subditi Antichristo, eique quasi domino suo se conformantes) Gaudebunt: Quoniam (supple, occisi sunt) Hi Duo Prophetae (qui) Cruciaverunt Eos, — verbis minacibus, igni et plagis, quas audivimus vers. 5.
Versus 11: Et Post Tres Dies et Dimidium Spiritus Vitae a Deo Intravit in Eos
«Spiritus vitae,» id est anima vivificans. Hinc patet quod Elias et Henoch occisi ab Antichristo, post tres dies cum dimidio publice, omnibus Antichristi asseclis ex toto orbe eo confluentibus inspectantibus, resurgent; voxque de caelo delabetur, dicens eis:
Versus 12: Ascendite Huc
Ac mox ipsi coram omnibus publice in caelum ascendent, ut ibidem fecit Christus: tuncque fiet ingens terrae motus, quo decima pars Hierosolymae corruet, et septem hominum millia occidentur: reliqui timore perculsi laudem et gloriam Deo dabunt. Haec enim omnia et singula ita diserte enarrat Joannes, ut qui alio ea torquere velit, vim verbis ejus faciat necesse sit.
Aureolus et Lyranus per hos duos testes accipiunt Sylverium Papam et Mennam Patriarcham Constantinopolit., quos Theodora Augusta, Justiniani Imperatoris uxor, anno Christi 538, relegavit in exilium, quod est quasi mors civilis, itaque quasi occidit eos, eo quod Arthemium Episcopum Eutychianum nollent in gradum pristinum restituere; sed eis Deus mox famam et gloriam in Ecclesia aeternam restituit. Calcationem civitatis referent ad Totilam, regem Gothorum, qui sub idem tempus ob haec scelera Romam cepit, et Romanum Imperium vastavit. Verum haec nec consonant verbis S. Joannis, nec inter se cohaerent. Ait enim S. Joannes Hierosolymae, non Romae, nec Constantinopoli, hos duos testes occisum, non autem in exilium relegatum iri, ac corpora eorum occisa per triduum insepulta in plateis mansura, etc.
Versus 13: Et Reliqui in Timorem Missi Sunt
Id est, reliqui hac strage non occisi, sed superstites, timore perculsi, ad Deum et Christum per poenitentiam, sunt conversi. Tunc enim omnis Israel salvus fiet, uti praedixit Apostolus Rom. xi, 26.
Versus 14: Vae Secundum Abiit
Vae Secundum (ex illis tribus, de quibus dixit cap. viii, vers. ult.) Abiit, — id est, jam inflictum est et pertransiit. Haec enim tria «vae» fuerunt tres plagae trium ultimorum Angelorum tuba canentium, puta Angeli quinti, sexti et septimi. Repetit hoc «vae» Joannes, ut quasi post parenthesin de Elia et Henoch interjectam, redeat ad hasce tres plagas, easque ordine pertexat. Unde sequitur:
Versus 15: Et Septimus Angelus Tuba Cecinit: et Factae Sunt Voces Magnae in Caelo Dicentes: Factum Est Regnum Hujus Mundi, Domini Nostri et Christi Ejus
Haec septima tuba denuntiat et affert beatum et gloriosum Christi regnum, quod cum Christo inibunt Elias et Henoch et paulo post omnes Sancti in die resurrectionis et judicii. Hoc enim clare verba sonant: «Tempus,» ait, «mortuorum judicari, et reddere mercedem servis suis. etc., pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram»; ita Andreas, Aretas, Primasius, Beda, Albertus, Ribera, Viegas et alii.
Hinc sequitur hanc septimam tubam poni hic per anticipationem, ut jungatur sex aliis praecedentibus. Nam ante hanc septimam tubam fient ea, quae de Antichristo, Gog, Magog, etc. (quae sunt materia et scriptura libri septem sigillis signati cap. v) narrantur hoc cap. et seq.
Proprius ergo tubae hujus locus est cap. xix ante vers. 11, quo describere incipit bellum Gog et Magog contra Christum et Christianos. Unde de Gog et Magog hic ait: «Et iratae sunt gentes,» etc. Quocirca Elia et Henoch ascendentibus in caelum, eorumque hostibus confusis et de caelo sideratis, incipiet consummari mysterium Dei, uti dixit cap. praec. vers. 7, puta regnum gloriosum Christi et electorum ejus: quocirca tum Angelus hic septimus tuba canet, tumque 24 seniores omnesque Beati collaudabunt Deum, quod regnum peccati et impiorum jam finire et evertere incipiat. Nam paulo post caedetur Antichristus cum Gog, Magog omnibusque eorum asseclis; deinde sequetur mortuorum resurrectio et universale omnium judicium.
Hinc sequitur quod haec septem sigilla libri signati, licet majori ex parte contineant praeambula quae futura sunt ante Antichristum, tamen quaedam in fine sui continere, quae futura, aut perfectius futura sunt post Antichristum. Tale enim est quod cap. viii, vers. 12, in tuba quarti Angeli dicitur percussa tertia pars solis, lunae et stellarum. Tale est et id quod cap. vi, vers. 12, in sexto sigillo dicitur de sole denigrato, stellis de caelo cadentibus, caelo recedente. Tale est et id quod hac tuba canitur. Erit enim haec tuba quasi inchoatae victoriae et triumphi Christi praeconium et conclamatio. Quocirca ad librum signatum ejusque finem spectat: refertur tamen ad sigilla, tum quia fuit septima et ultima tuba ex septem septimi Angeli et sigilli; tum quia est clausula omnium tam quae in sigillis, quam quae in libro continentur.
Sicut ergo in libris signatis, v. g. in instrumentis testamentorum, praeter sigilla externa, sunt quaedam sigilla interna, quae ipsum eorum finem obsignant et communiunt, ut designent ibi finiri testamentum, ne quid ab aliquo eis addi possit: ita est et de hoc sigillo, hoc est de parte hac ultima ultimi sigilli. Sigilla ergo haec simul juncta amplectuntur non tantum initium, sed et finem libri signati; totum enim eum involutum stringunt et obsignant ante et retro, intus et foris. Licet ergo pleraque contineant ea quae praeibunt regnum Antichristi, quaedam tamen continent ea quae consequentur illud. Hoc enim regnum Antichristi est quasi medium quid, quod anterius regnis impiorum, utpote Antichristi praecursorum: posterius vero regno glorioso Christi et Sanctorum (quod tuba haec septima denuntiat) clauditur et signatur. Tuba ergo haec proclamabit in Eliae et Henoch resurrectione et glorificatione inchoari regnum Christi gloriosum: quod mox post stragem Antichristi et impiorum perficietur in die judicii, quando omnes Sancti hoc regnum cum Christo inibunt.
Ipsa ergo apte hoc loco ponitur, quasi in confinio septem sigillorum et ipsius libri signati. Pertinet enim tam ad sigilla, quam ad librum: ad sigilla, quia est clausula et obsignatio libri; ad librum, quia eveniet eo tempore quo mysteria libri pandentur. Non potuit ergo Joannes eam aptiori loco ponere quam hoc, eaque de causa pauloante pertexuit mortem et resurrectionem Eliae et Henoch, ut pariter hac occasione pertexeret septimam tubam septimi sigilli, quae tunc canere incipiet.
Mystice Alcazar (licet ipse putet esse litterale) exponit, q. d. Christiana Ecclesia, devictis jam et subactis Judaeis, est Catholica et permanens, id est universas cujusvis saeculi nationes complectens, iisque imperans, et in aeternum permansura. In Ecclesia enim militante inchoatur Christi regnum triumphans et gloriosum. Unde 24 seniores vers. seq. gratias agunt Deo, eamque adorant et celebrant, praesertim in sacrificio Missae. Quocirca «gratias agimus» idem est quod Eucharistiae sacrificium offerimus pro vocatione Gentium.
Factum Est Regnum, etc. — q. d. Jam regnare incipit Christus, jam Eliam et Henoch glorificavit, hostesque eorum perdidit, parique modo mox ceteros omnes impios perdet, ac evertet regnum impietatis et peccati, omnesque scelestos in tartara deturbatos pedibus suis premet et calcabit: jamjam regnabit justitia, et justi cum Christo in caelesti et aeterna gloria, ad laudem Dei Domini sui. Hic est quod ait Paulus, I Cor. xv, 24: «Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri.» Vide ibi dicta.
Aureolus cum suis haec refert ad libertatem, felixque et pacificum imperium Justini junioris Imperatoris, qui Justiniano avunculo in imperio succedens, per Narsen Romanum Patricium, Totilam, regem Gothorum, repressit, et regnum Italiae restituit. Sed cum Narses ab aemulis accusatus, a Sophia Augusta revocaretur Constantinopolim ut gynaecei curam haberet (erat enim ipse eunuchus) ac regiis puellis lanam et linum distribueret, indignans respondit, «se talem telam orditurum quam ipsa nunquam detexeret.» Ergo vocavit Longobardos ex Pannonia, eisque tradidit Italiam, qui eam et Ecclesiam vexarunt usque ad Carolum Magnum; hic enim eos exterminavit caeso eorum rege. Et hoc est quod hic dicitur: «Et iratae sunt Gentes,» etc. Verum haec exilis et brevis fuit libertas et gaudium. Adde, licet Paulus Diaconus Narsetem proditionis accuset, asserens quod ipse Longobardos in Italiam vocarit, tamen Graeci historici, quos sequitur Baronius, anno Christi 567, hoc refellunt, ac Narsetem a fide et sanctitate commendant; quin et Constantinopolim ad Imperatricem rediisse, ibique honorifice vixisse ac sepultum esse commemorant. Denique acoluthia Apocalypsis exposcit, ut haec ad ultima mundi tempora, et ad regnum Christi gloriosum referantur.
Versus 16: Et Viginti Quatuor Seniores
Quinam hi sint, dixi cap. iv, vers. 4.
Versus 17: Qui Es, et Qui Eras, et Qui Venturus Es
Vide quae de hoc Dei nomine dixi cap. i, vers. 4.
Quia Accepisti Virtutem Tuam. — Id est, assumpsisti fortitudinem tuam, induisti te armis tuis fortissimis, dum nimirum usus es fortitudine tua, tuasque vires exseruisti in debellandis tuis hostibus, puta Antichristo et impiis, ideoque jam in plena pace et gloria regnas et triumphas. Alludit ad Psalm. xcii, 1: «Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.»
Et Regnasti. — βασιλεύσας, id est, regnum adeptus es, regnare coepisti.
Versus 18: Et Iratae Sunt Gentes
Antichristiani, Gog, Magog aliique impii irascentur et frement, videntes tantas sibi a Deo plagas immitti, ne ad proelium contra Christum et Christianos se parabunt, de quo cap. xix, vers. 11. Sed frustra; nam caedentur, indeque rapientur ad tribunal Christi, ut in gehennam deturbentur: quocirca desperabundi maledicent Deo et Christo.
Et Advenit Ira Tua et Tempus Mortuorum Judicari. — Et (id est quia) Advenit Ira Tua (ut in extremo judicio iram tuam in reprobos exseras, damnando eos ad tartara) et Tempus Mortuorum Judicari, — q. d. Advenit tempus resurrectionis et judicii, in quo scilicet mortui a morte resurgent «judicari,» id est, ut judicentur, et prout in vita gesserunt, bona vel mala aeterna recipiant a judice Christo; ita Andreas, Aretas, Primasius, Beda et alii.
Versus 19: Et Apertum Est Templum Dei in Caelo: et Visa Est Arca Testamenti, etc. et Facta Sunt, etc. Grando Magna
Primo, Alcazar ex suis principiis et praemissis, putat hic significari Judaeorum rejectionem et a Deo derelictionem, ideoque fingi parabolice arcam, quae apud eos erat summae venerationis et sanctitatis, e terra translatam in caelum, sicut Ovidius, I Metamorph., fingit virtutes, terris ob scelera relictis, in caelum ascendisse: «Ultima caelestum terras Astraea reliquit.» Hoc est quod ait S. Leo, serm. 8 De Passione: «Traxisti, Domine, omnia ad te, cum in execrationem Judaici sceleris scisso templi velo, Sancta sanctorum ab indignis pontificibus recesserunt, ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem, et lex in Evangelium verteretur.» Tunc facta est grando, id est obduratio Judaeorum, viderunt voces, id est tonitrua et fulgura, hoc est miracula, sanctitatem et efficaciam Apostolorum in evangelizando. Nam, ut ait Isidorus, lib. de Mundo, cap. xxxv: «Figuraliter grando perfidiae duritia est, torpore malitiae frigida.» Jam in arca (in qua erant tabulae legis) significatur observatio vera legis secundum spiritum, a Judaeis translata ad Christianos; itidem et propitiatorium, id est, remissio peccatorum per fidem Christi; itidem et duo Cherubini, id est, vera sapientia et sanctitas; itidem et virga Aaron cum manna: virga notat potentiae divinae contra hostes populi sui ostentationem; manna, beneficentiam et alimoniae providentiam; utraque enim a Judaeis translata est ad Christianos, praesertim manna per Eucharistiam.
Secundo, Aureolus putat hic praedici institutionem festi Purificationis B. Virginis, quo Christus quasi arca testamenti praesentatus est in templo; quod Constantinopoli institutum est sub Justiniano Imperatore ad sedandam pestilentiam tunc grassantem, uti testatur Sigebertus in Chronico, anno Christi 542, Paulus, vel potius Joannes Diaconus in Hist. Miscell., Nicephorus lib. XVII, cap. xxviii, et ex iis Baronius in Martyr. 2 febr. Unde et in Missa illius festi legitur epist. Malachiae III, 1, in qua Christus vocatur Angelus testamenti: «Statim,» ait, «veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.» Arca enim habebat utrimque Angelum, puta Cherubinum, testamenti.
Tertio, multi divellunt haec a tuba septimi Angeli, putantque hanc novam esse visionem et ad cap. seq. pertinere; unde hic inchoant cap. xii. Ita Andreas, Rupertus, Anselmus, Hugo, Joachim, Albertus et Pannonius.
Verum dico ad septimam tubam septimi Angeli, de qua vers. 15, pertinere. «Apertum est ergo templum in coelo,» puta habitaculum Beatorum, in quo quasi in templo ipsi semper serviunt et laudant Deum. Hoc ergo mihi Joanni apertum est ad hoc, ut viderem eminus per aliquam speciem, vel potius umbram, Beatorum felicitatem et gloriam. Apertum, inquam, non reipsa, sed per imaginariam, aut mentalem visionem symbolicam.
Et Visa Est Arca Testamenti Ejus in Templo Ejus. — Arca haec est corpus sive humanitas Christi. Hanc enim anagogice (quomodo passim hic loquitur S. Joannes) significabat arca veteris Testamenti: idque primo, quia sicut arca facta erat ex lignis setim imputribilibus, ita corpus Christi fuit imputribile, quia nec peccati labe, nec mortis corruptione dissolvi aut putrescere potuit. Secundo, quia arca intrinsecus obducta erat laminis aureis: ita Christus intus est ardentissima et pretiosissima charitate. Tertio, arca habebat supra se propitiatorium quasi operculum; ita Christus secum affert propitiationem et redemptionem mundi. Quarto, supra arcam erant Cherubini duo, se invicem et propitiatorium cum arca obversis vultibus respicientes: sic duo Testamenta, scilicet novum et vetus, unum Christum respiciunt. Quinto, in arca erant tabulae legis: sic Christus legem et voluntatem Patris semper in mente et corde habuit. Sexto, juxta arcam erat virga Aaron, quae fronduerat: sic in Christo est potestas regia, aeque ac pontificia, quam virga haec repraesentabat. Denique juxta arcam erat urna cum manna: sic in Christo est mira dulcedo ac clementia, praesertim quia seipsum quasi manna non tantum in Eucharistia, sed et in coelo Beatis fruendum exhibet, eosque mire pascit, recreat et beat. Per arcam ergo significatur Christi humanitas pulcherrima et gloriosissima, quae in coelo Sanctis se videndam et fruendam exhibet, idque per visionem ostensum est hic S. Joanni, qui sicut in hac vita Christi humanitate mire delectatus est, cum eaque dissuaviatus, ita multo magis in altera illa coelesti mire ea delectatur, cum eaque dissuaviatur: ita Richardus, Victorinus, Beda et Rupertus.
Rursum arca testamenti significat gloriosum Christi corpus, non tantum naturale, puta humanitatem Christi jam dictam, sed et mysticum, puta Ecclesiam sive congregationem Sanctorum, qui in corpore et anima sunt beati, et cum Christo in Sancto sanctorum, id est in coelo, regnant. Sicut enim propitiatorium proprie significabat Christum, ita arca illi subjecta significabat Ecclesiam triumphantem: utrique enim super alas Cherubim, quasi in throno insidet et praesidet Deus gloriosus, Christum hominem, ejusque Sanctos beans et glorificans. Vide dicta Exodi cap. xxv, vers. 10 et 17. Hinc consequenter arca testamenti est B. Virgo, quae inter Beatos eminet, estque potior Ecclesiae triumphantis aeque ac militantis pars.
Haec enim Christum quasi manna, aeque ac legem Dei in se conclusit. Ita S. Bernardus, serm. De B. Maria, et alii, ac nominatim Franciscus Suarez, III part., Quaest. XXXVII, art. 4, disp. xxi, sect. 2, qui per arcam testamenti accipit corpus B. Virginis, quod resurrexit, et gloriose assumptum in coelum hic Joanni apparuit. Vidit ergo Joannes in coelis per umbram gloriam B. Virginis et Sanctorum. Pulchre S. Ambrosius, sermone 81, B. Virginem arcae foederis comparat. Siquidem, ait, arca intrinsecus portabat testamenti tabulas, Maria autem ipsius testamenti gestabat haeredem. Illa intra se legem, haec Evangelium retinebat. Illa Dei vocem habebat, haec Verbum. Arca intus forisque auri nitore radiabat, B. Maria intus forisque virginitatis splendore refulgebat. Illa terreno ornabatur auro, ista coelesti. Merito ergo Ecclesia in Litaniis Lauretanis B. Virginem nuncupat et invocat dicens: «Foederis arca, ora pro nobis.»
Nota: Superius cap. vi, vers. 9, vidit Joannes animas Martyrum sub altari, scilicet ante resurrectionem; hic vero post consummationem et resurrectionem vidit eas translatas ex Sancto (ubi quiescebant sub altari thymiamatis, orantes pro resurrectione sua, et fine ac vindicta peccati et peccatorum) in Sanctum sanctorum, puta in arcam testamenti, id est, in coetum gloriosum plene et perfecte beatorum, ubi jam nil amplius postulant, sed tam in corpore quam in anima beati et divini effecti Dei sunt filii, domestici, haeredes, membra et quasi corpus: vide dicta cap. viii, 3.
Et Facta Sunt Fulgura, et Voces, et Terrae Motus, et Grando Magna. — Haec omnia symbolice per visionem vidit S. Joannes: non ergo reipsa facta sunt. Itaque haec omnia significant iram Dei et vindictam, ac poenas impiorum, tum praesentes Gog et Magog, quos Deus igne coelesti perdet cap. xx, vers. 9; tum futuras in inferno. Haec enim ira Dei in reprobos, aeque ac misericordia Dei in electos eodem tempore, puta in die belli contra Gog et Magog, et perfecte in die judicii fiet, ideoque pertinet ad consummationem quam hic inducit septima et ultima tuba septimi Angeli, in qua omnia sigilla et ipse liber, puta Apocalypsis finiri incipiunt: ita Rupertus, Pannonius, Hugo. Alludit ad Psal. cxlviii, 8: «Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus,» ad terrendum et prosternendum impios. Et ad Isaiae xxviii, 2: «Ecce validus et fortis Dominus, sicut impetus grandinis.» Et cap. xxx, vers. 30: «Allidet Dominus in turbine, et in lapide grandinis»; grando enim procellam grandem affert et indicat. Vidi grandinem quae non tantum segetes, sed et animalia sterneret et occideret. Plura de grandine dixi Exod. IX, 18.
Aureolus, prosequens seriem suam temporum et historiarum, haec refert ad conversionem Anglorum, quae facta est per miracula et praedicationem S. Augustini, quem eo cum aliis monachis misit S. Gregorius Magnus. Verum haec, ut et caetera ejusdem, Apocalypseos sunt non tam explicationes, quam applicationes et accommodationes.