Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput XIII


Index


Synopsis Capitis

Vidit Joannes bestiam habentem cornua decem et capita septem, similem pardo, habentem pedes ursi et os leonis, loquentem blasphemias contra Deum et Sanctos, eosque persequentem, ac dominantem omnibus gentibus, quae ab omnibus adorabatur, quia visa erat a mortuis resurrexisse. Haec bestia erit Antichristus. Secundo, vers. 11, videt aliam bestiam facientem ignem de coelo descendere, utque imago prioris bestiae loquatur, aliaque prodigia: quae docet et jubet adorari priorem bestiam, ejusque charactere omnes consignat, vetans ne cui sine eo quippiam emere aut vendere liceat. Haec bestia erit pseudo-propheta aliquis, et praecursor Antichristi. Tertio, vers. 18, numerus nominis prioris bestiae, id est Antichristi, dicitur fore 666.


Textus Vulgatae: Apocalypsis 13:1-18

1. Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae. 2. Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. 3. Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. 4. Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae? et quis poterit pugnare cum ea? 5. Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos. 6. Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant. 7. Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem, 8. et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi. 9. Si quis habet aurem, audiat. 10. Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. 11. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. 12. Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. 13. Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum. 14. Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit. 15. Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. 16. Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere characterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: 17. et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. 18. Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.


Versus 1: Et Vidi de Mari Bestiam Ascendentem, Habentem Capita Septem et Cornua Decem

«Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem, et cornua decem.» — Quaeres, quaenam haec bestia? Primo, aliqui censent esse daemonum principem, puta Luciferum: ita Haymo, Albertus, et noster Pineda in Job cap. XL, vers. 10, § 1. Sed obstat quod draco, id est Lucifer, dicatur dedisse potestatem suam huic bestiae: ergo bestia haec non est Lucifer, sed quis alius ei subditus, ejusque quasi vassallus.

Secundo, alii apud Aretam censent bestiam hanc esse daemonem primarium, secundum a Lucifero, et caeteris superiorem.

Tertio, Primasius, Beda et Richardus per bestiam hanc accipiunt corpus diaboli, sive totum coetum et multitudinem impiorum.

Quarto, S. Antonius, Euthymius, Cedrenus et Zonaras, quos sequitur Genebrardus, lib. III Chronolog., et noster Salmeron putant esse Mahometem. Huc accedunt Caponsachius hic, et Luisius Legionensis, lib. De Nominibus Christi, qui asserunt bestiam hanc significare imperium Turcicum, de quo rursum vers. 11.

Quinto, Lindanus, lib. III Dubitantii, opinatur esse Lutherum.

Sexto, Alcazar per bestiam hanc accipit Romanum Imperium Ethnicum, ac idololatriae deditum, quod Ecclesiam Christianam acriter vexavit, ut primum illa Judaeis derelictis ad Gentes transiit. Probat id primo, quia haec bestia eadem est cum bestia supra quam sedet meretrix Babylon, cap. XVII, vers. 3. Babylon autem ibi significat Romam Ethnicam: ergo et bestia haec. Verum et major propositio est falsa, ut patebit cap. XVII, et consequentia claudicat, imo seipsam elidit. Si enim Babylon est Roma Ethnica; ergo bestia non est Roma Ethnica. Babylon enim alia est a bestia; insidet enim bestiae: ergo bestia est instar equi; Babylon vero instar equitis. Probat secundo, quia haec bestia eadem est cum bestia quarta Danielis cap. VII, 7; utraque enim habet cornua decem: illa autem Danielis significat quartam monarchiam Romanorum: ergo eamdem significat haec bestia Joannis. Verum major propositio est falsa, uti mox patebit: licet enim in cornibus sit similitudo, tamen in aliis est dissimilitudo; nam bestia haec Joannis dicitur similis fuisse leoni, urso et pardo; quae apud Danielem sunt prima, secunda et tertia bestiae. Sensus ergo juxta Alcazarem est hic, q. d. Draco excitavit Romanos principes Ethnicos, ut persequerentur Ecclesiam, cum illa coepit se per Gentes spargere. Septem capita sunt septem praecipuae persecutiones, quae inter Neronem et Julianum Apostatam intercesserunt. Neronis enim persecutionem omittit, quia de illa egit cap. XII. Prima ergo fuit, Domitiani; secunda, Trajani; tertia, Antonini; quarta, Severi; quinta, Decii; sexta, Valeriani; septima, Diocletiani. Duae enim aliae quas alii numerant, scilicet Maximini et Aureliani, hic non numerantur, eo quod Aureliani non fuerit executioni mandata, Maximini vero non fuerit universalis in omnes fideles, sed tantum in praedicatores Evangelii. Addit Alcazar septenario hic significari multitudinem et complexionem omnium persecutionum: poni enim numerum definitum pro indefinito. Decem cornua, inquit, significant polyarchiam, puta multitudinem Senatorum Romae; hi enim potentes erant instar regum. Unde Cyneas Senatum Romae ingressus, et regressus ad Pyrrhum regem, dixit se vidisse civitatem regum, in qua tot erant reges quot Senatores, uti refert Plutarchus in Pyrrho, et Livius, lib. XI. Porro multos fuisse Senatores liquet, cum fuerint trecenti et amplius; imo Julius Caesar voluit augere numerum ad nongentos, licet id reipsa non praestiterit.

Verum dico bestiam hanc esse Antichristum. Est communis sententia Irenaei, lib. V, cap. XXVIII, Tertulliani; Victorini hic (licet enim hi tres fuerint Millenarii, tamen in aliis fuerunt catholici et orthodoxi); Hippolyti, De Consummat. saec.; Ephrem, tract. De Antichristo; Prudentii, Gregorii, Prosperi, locis mox citandis. Sic et Interpretes fere omnes hic, puta Ambrosius, Andreas, Methodius, Aretas, Haymo, Rupertus, Albertus, Thomas, Pannonius, Gagneius, Seraphinus, Ribera, quin et haeretici passim.

Antichristus vocatur θηριον, id est bestia, vel fera, ob bestialem feritatem et mores. Audi S. Gregorium Nazianzenum, Iambico 5: «Antichristus... ille pessimus, ... salua venenum vomens.»

Et S. Irenaeum, lib. V, cap. XXIX: «In bestia (Antichristo) veniente recapitulatio fit universae iniquitatis et omnis doli, ut in ea confluens et conclusa omnis virtus apostatica in caminum mittatur ignis.»

Hic ascendit, id est oritur, enascitur, succrescit, et sensim accrescit et grandescit, ac in altum regni culmen attollitur, «de mari,» id est de mundo hoc et saeculo nequam. Mare enim quia tot ventis, fluctibus, procellis agitatur, et per aestus continuos nunc accrescit, nunc decrescit, symbolum est mundi, in quo omnia amaritudine, inconstantia et periculis sunt plena; in eo enim magni pisces parvos devorant. Ita Clemens Alexandrinus, Origenes, S. Augustinus, Hieronymus, Cyrillus, Gregorius, quos citat et sequitur Alcazar.

Hinc et Daniel, cap. VII, vers. 3, vidit quatuor bestias quatuor monarchiarum indices, e mari prodire. Ascendere ergo e mari hic idem est in re et sensu, quod ascendere de terra, uti dicitur de alia simili bestia vers. 11. Certum est enim Antichristum non e mari, sed e terra nasciturum. Unde Daniel cap. VII, vers. 17, quod dixerat quatuor bestias de mari ascendisse, mox explicat de quatuor regnis quae de terra exurgent. Addunt aliqui, et noster Acosta lib. II De Tempor. noviss., Antichristum per mare cum ingenti classe venturum, ut tam mari et insulis, quam terrae dominetur.

Porro Lutherani et Calvinistae per bestiam hanc accipiunt Antichristum, sed eum putant esse Romanum Pontificem. Verum hoc e Scriptura ita clare refutatur, uti demonstravi II Thessalon. II, 9 et sequent., ut qui iis non convincatur et cedat, vel pervicacis, vel minus sani sit cerebri: atque ut alia, quae ibi produxi, taceam, quaenam hoc loco sunt Pontificis cornua decem et diademata decem? quaenam capita septem, quorum unum occisum resurgit et reviviscit? Antichristus enim a morte quasi resurget: quis unquam Pontifex a morte resurrectionem prae se tulit aut simulavit? quis Pontifex blasphemavit Deum, ejusque Ecclesiam et Sanctos, quos ipsa colit et invocat, docetque et jubet ab omnibus coli et invocari? quaenam ejus statua cui ipse dat vim et facultatem loquendi? quis unquam Pontifex adoravit, jussitque adorari draconem, id est diabolum?

Habentem Capita Septem

Septem capita significant septem reges qui praecedent Antichristum, quorum regna ipse unus occupabit, de quo cap. XVII.

Symbolice, septem capita significant regum discordiam et dissidia, quae regnum perdiderunt. Hinc nuper Solymanus, Turcarum Imperator, ut suum imperium potentius esse imperio Caesaris ostenderet, ejus legatis dixit, «se esse draconem unius capitis, sed multarum caudarum; Caesarem vero et Christianos esse draconem multorum capitum, sed unius caudae,» q. d. Meum imperium est monarchicum, ideoque concors et validum; Christianorum vero imperium est polyarchicum, ideoque discors et imbecillum.

Et Cornua Decem

Vulgo pictores haec cornua ita distribuunt, ut singulis septenis capitibus dent cornua singula, et tria reliqua ad libitum distribuant, nimirum tribus capitibus, quibus libuerit, bina cornua affigendo. Melius Alcazar haec omnia decem cornua depingit in uno eodemque capite, scilicet primario bestiae: cum enim esset una bestia, unicum habebat caput primarium, ut patebit cap. XVI, vers. 13. Porro haec cornua decem sunt decem reges; unde habent diademata: qui veniente Antichristo erunt in orbe, e quibus ipse tres praelio profligabit et occidet; mox caeteri septem territi ei sponte se subdent, uti docet Daniel cap. VII, vers. 21, 23, 24, 25. Vide ibi dicta.

Quare insulse, aeque ac petulanter Anglo-calvinista haec decem cornua ait esse decem primos Imperatores Christianos, qui bestiae, id est Antichristi, hoc est Romani Pontificis, opes et dignitatem auxerunt et propugnarunt, scilicet Constantinum Magnum; Constantinum, Constantium et Constantem, ejus filios; Julianum, Jovianum, Valentinianum, Gratianum, Valentinianum secundum, et Theodosium. Haec enim ingens piorum istorum principum est calumnia, ingensque et inexpiabile convicium, nimirum vocare eos Antichristi adjutores et promotores. Adde Constantium, utpote Arianum, et Julianum, utpote Paganum, fuisse hostes Ecclesiae et Pontificis. Rursum, si tunc coepit Papa esse Antichristus: ergo Athanasius, Chrysostomus, Basilius, Nazianzenus, Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, omnesque sancti Patres qui illo aevo vixerunt, et Pontificem Romanum uti caput Ecclesiae coluerunt, fuerunt Antichristi servi et milites, quae est blasphemia saeculis omnibus inaudita.

Et Super Capita Ejus Nomina Blasphemiae

Quia septem capita, id est septem reges sunt praecursores Antichristi, Ecclesiam oppugnantes, et Christum blasphemantes, uti patebit cap. XVII.


Versus 2: Bestia Similis Erat Pardo, Pedes Ejus Ursi et Os Ejus Leonis

«Et bestia, quam vidi, similis erat pardo.» — Pardus primo, maculosus est; secundo, crudelis et sanguinarius; tertio, velocissimus, uti ostendit Daniel. VII, 6. Talis erit et Antichristus, scilicet maculatus omnibus sceleribus, et versatilis in omnes fraudes et dolos; secundo, plurimorum homicida et parricida: occidet enim Henoch atavum suum, a quo ipse prognatus est; tertio, instar fulminis pervadet orbem, eumque sibi subiget, indeque sibi ingentem triumphum, plausum et gloriam conciliabit, cujus symbolum est ocellata et speciosa pellis pardi.

Pedes Ejus Sicut Pedes Ursi

Scilicet fortissimi et aptissimi ad conciliandum fideles et sanctos. Addit Alcazar pedes hic extendi ad crura et femora, ac notare luxuriam ursi (de qua Plinius, lib. VIII, cap. 36), id est Antichristi. Dissonat hic a Graeco et Latino Arabicus; vertit enim: «Et animal quod vidi simile est urso, et pedes ejus pedes leonis, et os ejus simile est ori leonis.»

Et Os Ejus Sicut Os Leonis

«Os,» puta oris forma, rictus et rugitus erat leoninus, id est superbus, immanis, terrorem et horrorem incutiens fidelibus, eosque discerpens et dilanians. Nota: Haec bestia similis est visioni Danielis, capite VII, ubi vidit Daniel quatuor bestias, primam similem leaenae, secundam urso, tertiam pardo, quartam fortiorem caeteris, et decem cornua habentem, quae significabant quatuor Gentilium monarchias, scilicet Chaldaeorum, Persarum, Graecorum et Romanorum; quae praeibunt et desinent in monarchiam Antichristi, eruntque ejus quasi praecursores; cui proinde ut capiti suo, attribuuntur omnia quae aliorum erant, ut scilicet ipse unus sit leo, pardus, ursus, et quarta bestia innominata decem cornuum, atque ex omnibus conflatus et coagmentatus videatur; quia in eo erit leonis superbia, ursi saevitia et luxuria, pardi maculosa figura, etc. Porro uti haec bestia, ita et illae quatuor Danielis habuerunt capita septem; nam tertia bestia, scilicet pardus, quatuor habebat capita, quae juncta tribus reliquis (singulae enim tres singula habebant capita) universim faciebant septem capita.

Mystice Hugo et Alcazar (quod tamen ipse putat esse litterale): bestia haec est mundus, in quo, ut ait S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 16, non est aliud quam «concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae,» id est luxuria, avaritia, ambitio; ursus enim symbolum est luxuriae; pardus toto corpore ocellatus, avaritiae; (avarus enim oculos et cor habet in pecuniis reposita: ubi enim est cor, ibi sunt et oculi; unde vulgo dicitur: «Ubi oculi, ibi amor; ubi manus, ibi dolor»); leo, superbiae et ferocitatis.

Ad haec, quod luxuria in pedibus, avaritia in corpore, superbia in ore, id est in capite bestiae collocetur, significat, in infimis hominibus, qui quasi mundi pedes sunt, luxuriam fere potissimum dominari; in mediis, avaritiam; in capitibus et primoribus, superbiam. Et corpus quidem pantherae, ursini pedes, atque os leoninum adumbrant, mundi corpus divitiis congerendis inhiare, ut exstare sic et eminere possit, atque se in turpem et libidinosam vivendi consuetudinem effundere. Rursum in medio avaritia constituitur, quia superbiae et libidini opus est pecuniae ope, et avaritiae adminiculo; et inter illas duas, nempe avaritiam et libidinem, caput exerit superbia, utpote erecta atque arrogans in ipso ore et capite, juxta illud Proverb. XIV, 3: «In ore stulti virga superbiae.» At luxuria, ut foeda ac turpis, ad pedes ipsos abjicitur. Hucusque Alcazar.

Et Dedit Illi Draco Potestatem Magnam

Graece εξουσιαν, id est primo, auctoritatem et majestatem suam; secundo, licentiam et facultatem omnimode persequendi fideles; tertio, decipiendi artes, vires et efficacitatem; quarto, potestatem faciendi ficta miracula, per praestigias, per arcanorum revelationem, per adumbratam mortui suscitationem, etc.

Graece additur, «et thronum suum,» ut scilicet Antichristum colant omnes filii daemonis, id est omnes impii, sitque ipse quasi diaboli vicarius, rex super omnes filios superbiae.


Versus 3: Unum de Capitibus Suis Quasi Occisum in Mortem

«Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem.» — Syrus, «quasi mactatum in mortem;» Arabicus, «quasi plaga mortis.» Dicit «quasi,» vel quod vere occisum non esset, sed tantum lethaliter vulneratum, ut aliqui exponunt; vel potius, quia haec non revera fiebant, sed per symbolicam visionem et similitudinem duntaxat repraesentabantur Joanni. Nam alioqui vere hoc caput occisum, id est occidendum erat, saltem secundum apparentiam externam et opinionem hominum; sequitur enim: «Et plaga mortis ejus curata est.» Sic cap. V, vers. 6, ait: «Vidi agnum tanquam occisum;» Christus enim vere fuit occisus, sed visus est Joanni «tanquam,» id est similis agno occiso. Simulabit enim Antichristus instar Christi veram a morte resurrectionem.

Jam quoad sensum, Alcazar qui per bestiam accipit Romanum Imperium, et Imperatores Ecclesiam persequentes, sic exponit: «Vidi unum,» id est primum caput, puta primum Imperatorem persecutorem Ecclesiae, nimirum Neronem, occisum, et mox in Domitiano ejus successore quasi suscitatum et reviviscentem; Domitianus enim persecutionem a Nerone inchoatam, et sub Tito et Vespasiano sopitam, suscitavit et instauravit. Hinc veteres nonnulli simplicitate decepti, dum allegoriam non ut allegoriam, sed ut sonat, intelligunt, putarunt Neronem fore Antichristum, et rursum in fine mundi suscitandum et appariturum, uti refert S. Hieronymus in Daniel. XI, inter quos fuit Victorinus scribens in illud Apocal. XVII: «Et ipsa octava est.» Sic et Prosper in Dimidio temporis cap. VIII. Verum haec persecutionis instauratio non fuit miraculum, nec mirabile quid, aut novum et inauditum: quod tamen hic fuisse liquet, tum ex aliis, tum ex eo quod subditur: «Et admirata est universa terra post bestiam,» ita scilicet ut bestiam sequeretur, coleret et adoraret, ut sequitur. Graece est, και εθαυμασθη εν ολη τη γη οπισω του θηριου, id est, et admiratio fuit in tota terra post bestiam. Quocirca impertinens et praepostera plane est expositio Lutheri, Illyrici et Davidis Chytraei, qui pariter censent bestiam esse Romanum Imperium, quod vulneratum erat ad mortem, id est plane declinabat et deficiebat; sed Antichristus, inquiunt, id est Papa, aliud resuscitavit, cum ipsum in Carolum Magnum transtulit. Ut enim alia taceam, contigit hoc sub annum Domini 800, cum ipsi contendant Antichristum coepisse regnare Romae anno 600. Rursum, hinc sequitur Carolum Magnum, omnesque ejus posteros Imperatores, esse creaturas et proles Antichristi: quae contumelia est atrocissima in Majestatem Imperialem totumque Imperium. Longius abeunt alii, qui per «caput unum,» id est primum, accipiunt Julium Caesarem, quo occiso videbatur Imperium Romanum periisse, sed mox Augustus illud suscitavit.

Dico ergo, sensus est primo, q. d. «Vidi unum de capitibus,» id est, primum de regibus Antichristo subjectis, percussum plaga mortifera, v. g. in bello quod pro Antichristo geret, sauciari usque ad mortem, cumque sanari, vitaeque restitui ab Antichristo ope et virtute diabolica; unde omnes ejus vires admirati ei se subdiderunt: ita Aretas, Suarez, tract. De Antichristo, et alii.

Secundo et potius, «unum de capitibus» intellige ipsum Antichristum, qui bestia septiceps est, simulque ejusdem caput primum et praecipuum; nam vers. 12, dicuntur homines adorasse bestiam cujus curata est plaga: adorabunt autem Antichristum, non autem aliquem alium e regibus. Finget ergo Antichristus plagam lethalem et incurabilem, ex eaque se mortuum simulabit, ac triduo transacto inopinato omnibus se redivivum sistet et ostendet, ut scilicet hac ratione imitetur Christum tertio die a morte resurgentem. Ita Beda, Primasius, Richardus, Ansbertus. Dicit autem «unum,» quia, ut videbimus cap. XVII, proprie unum tantum erit caput Antichristi; reliqua enim sex aliorum regum sunt: dicuntur tamen et illa Antichristi, quia illorum regna sibi vindicabit, eaque sibi subjiciet et quasi incorporabit Antichristus, ut in ipso quasi capite sit totum regnum impiorum, totumque corpus diaboli; omnium enim regum qui se praecesserunt impietatem et tyrannidem, atque ac potentiam et dominationem, ipse unus continebit et superabit.

Nota, plagam hanc Antichristi revera non fore mortiferam; sed talis videbitur hominibus tantum, non autem talis reipsa erit: vel, si revera erit incurabilis, id tantum erit respectu artis et opis humanae. Daemoni enim totum nostrum corpus pervadenti, viresque herbarum et pharmacorum penetranti, naturaliter curabilis erit, ac proinde ejus curatio nec vim creati agentis (qualis est angelus et daemon) transcendet, nec miraculum erit. Deus enim clavem et potentiam miraculorum sibi reservavit.


Versus 4: Et Adoraverunt Draconem Qui Dedit Potestatem Bestiae

«Et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae,» — suscitandi se a morte: vere ergo tunc adorabunt diabolum, quasi numen Antichristi.

Et Adoraverunt Bestiam

Alcazar draconis adorationem proprie, bestiae vero, id est Romae et Romani Imperii, improprie accipit, ut significet stultam reverentiam et caecam subjectionem, quae est quasi quaedam adoratio. Ita enim Roma a Gentilibus scriptoribus, vel potius adulatoribus, vocata est «terrarum Dea, gentiumque.» Et Goltzius numismata plura exhibet cum hac inscriptione: Ρωμη θεα, Roma et Augusti templum, Romae Deae, etc.

Verum proprie, ut draconis, ita et bestiae, id est Antichristi, adoratio accipienda est: volet enim ipse adorari ut Deus, ideoque quasi numen sedebit in templo Dei, ut ait Apostolus, II Thess. II, 4.

Dicentes: Quis Similis Bestiae?

Ita Antichristum vocat Joannes, scilicet bestiam; sed ipsi ejus assectae et Antichristiani dicent: «Quis similis Christo nostro?» pro Messia enim et Christo eum recipient et colent: ita Beda.


Versus 5: Os Loquens Magna et Blasphemias

«Et datum est ei os loquens magna et blasphemias.»«Magna,» id est superba, arrogantia. Sic Psalm. XI, 4 et 5, dicitur: «Disperdat Dominus linguam magniloquam,» id est tumidam et arrogantem. Et Psalm. XXXVII, vers. 17: «Super me magna (id est praesumptuosa) locuti sunt.» Jactabit enim Antichristus se esse Christum Dei Filium, ac proinde Deum. Hinc secundo Alcazar, «magna,» id est blasphemias, ut vox et capiatur pro «id est.» Sic enim ait Poeta: «Nil magnum dixeris,» id est, ne jactes blasphemias. Et Horatius, lib. IV Carm., ode 6:

«Dive, quem proles Niobea magnae Vindicem linguae, Tityosque raptor. Sensit, et Trojae prope victor altae Phthius Achilles.»

Et Data Est Ei Potestas Facere

Aliqui Graeci codices addunt πολεμον, id est «bellum;» sed melius alii tollunt et legunt generatim «facere,» id est agere quidquid libuerit.

Menses Quadraginta Duos

Id est, tres annos cum dimidio: vide dicta cap. XI, vers. 2 et 3.


Versus 6: Aperuit Os Suum in Blasphemias ad Deum

«Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant.» — Antichristus ergo primo blasphemabit Deum: erit enim atheus, tolletque omnem Deum et numen, ut ipse solus pro Deo colatur, ut dixi II Thess. II, 4; secundo, ejus tabernaculum, id est Ecclesiam et templa; tertio, sanctos omnes, coelites et Beatos.

Hinc patet Antichristi praecursores esse, ejusque spiritu agi nostros Novatores, qui templorum cultum et Sanctorum venerationem oppugnant et abolere conantur. Hoc enim quod ipsi inchoant, perficiet Antichristus.

Antichristus ergo rex orbis haberi volet, ac praedicabit se verum Christum esse mundi servatorem, Christum vero nostrum impostorem fuisse: quae de Christi miraculis, regno, morte, resurrectione et ascensione in coelos a Prophetis praedicta sunt, in sese uno omnia certissime implenda. Quare et mortuum se, et a mortuis resurgentem simulabit, ac post tres annos cum dimidio ex monte Oliveti, in quo Christus in coelum ascendit, pariter et ipse in coelum conscendere tentabit; sed ibi a Christo conficietur et dejicietur in tartara. Ita ex Daniele et Apocalypsi docent S. Hieronymus, Richardus, Anselmus, S. Thomas et S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. III.


Versus 7: Datum Est Illi Bellum Facere cum Sanctis

«Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere» — bello subjugare, capere et occidere eos.

Et Data Est Illi Potestas in Omnem Tribum et Populum, et Linguam, et Gentem

Hinc patet Antichristum sensim ita suum dilataturum imperium, ut tandem fiat orbis monarcha, illudque non aliis quam terrae finibus terminetur. Ita Joseph Acosta, lib. II De Temp. novissimis, cap. IX.


Versus 8: Adoraverunt Eam Omnes Qui Inhabitant Terram

«Et adoraverunt eam (bestiam, id est Antichristum) omnes qui inhabitant terram» — qui bestia sapiunt, homines terreni et impii, unde limitans subdit, «quorum non sunt scripta nomina in libro vitae.» Hinc mystice Alcazar: «Adorare bestiam est mundum diligere et colere.»

Quorum Non Sunt Scripta Nomina in Libro Vitae Agni, Qui Occisus Est ab Origine Mundi

Aliqui post «occisus est» ponunt comma, et to «ab origine mundi» referunt ad «non sunt scripta nomina.» Ita Andreas, Aretas, Ticonius, Ambrosius, Beda, Ribera et Alcazar, tumque sensus est facilis, scilicet adorasse bestiam illos, qui ab origine mundi non sunt scripti in libro vitae, id est, qui non sunt praedestinati, sed reprobi. Verum alii, uti vicinius, ita planius to «ab origine mundi» referent ad «occisus est,» tolluntque comma quod alii medium ponunt, uti idipsum tollunt Biblia Romana et alia passim. Tuncque sensus est duplex, primus, q. d. «Ab origine mundi,» id est jam olim, ab initio, et ante omnia; ab omni aevo, puta ab aeterno, Agnus «occisus est,» id est, occidi decretus, praescitus et praedestinatus a Deo, quia ejus merito omnes electi praedestinati et scripti sunt in libro vitae. Quocirca est hic elegans antithesis inter librum vitae et Agnum occisum: illa enim vita ad quam destinantur electi, effectus et fructus est passionis et mortis Christi. Hinc et Ticonius pro εσφαγισμενου, id est occisus est, legit εσφραγισμενου, id est «signatus est.» Sic Paulus ait Deum dedisse (id est dare decrevisse et praedestinasse) nobis sua dona ante tempora secularia, II Timoth. cap. I, 9. Saepe enim per hebraismum verba realia pro mentalibus ponuntur, ut alibi ostendi. Ita Hugo, Gagneius, et alii hic, ac Gregorius de Valentia, III part., Quaest. XIX, disp. 1, puncto 3, et Gabriel Vasquez, III part., disp. 77, num. 66.

Secundo, Agnus occisus est ab origine mundi, non in se, sed in suis typis et figuris, puta sanctis Patriarchis et Prophetis, qui fidei et pietatis causa occisi sunt. Ita Ambrosius, Anselmus, Ansbertus, Thomas, Hugo, Viegas et alii. Christus ergo fuit Agnus occisus ab origine mundi, quia praesignatus fuit primo, in sacrificio Abelis, qui obtulit primogenita ovium, id est agnos, Domino; ac proinde Deo placens, ipsemet quasi agnus innocens factus est victima Deo, cum a parricida Cain occisus primus extitit orbis virgo et martyr. Secundo, in ariete sive agno masculo, quem pro Isaac substituit et immolavit Abraham, Genes. XXII, 13. Sic enim in Christi passione Judaeis et tortoribus pro deitate surrogata, passa et immolata est humanitas. Tertio, in agno paschali, de quo fuse dixi Exodi XII. Etenim «pascha nostrum immolatus est Christus. Agnus redemit oves, Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.» Quarto, in jugi sacrificio; quotidie enim Hebraei lege Exodi XXIX, 38, immolabant Deo tam mane quam vespere agnum: et hoc est sacrificium matutinum et vespertinum, quod saepe offert et refricat David in Psalmis, et Prophetae. Ita Origenes. Cyrillus et Euthymius in Joannis cap. I, vers. 24. Quinto, in aliis ovibus et agnis, qui ex lege Dei omni festo offerendi erant. Sexto, quia ab Isaia, cap. LIII, vers. 7, et Jeremia, cap. XI, vers. 19, Christus comparatur agno. Hinc et Joannes Baptista demonstravit Judaeis Christum sive Messiam eis promissum: «Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.»

Eleganter aeque ac vere S. Paulinus, epist. 27 ad Aprum: «Ab initio saeculorum Christus in suis patitur et triumphat; in Abel, occisus est a fratre; in Noe, irrisus a filio; in Abraham, peregrinatus; in Isaac, oblatus; in Jacob, famulatus; in Joseph, venditus; in Mose, expositus et fugatus; in Prophetis, lapidatus et sectus; in Apostolis, terra marique jactatus; in Martyribus, toties et tam varie occisus. Ipse et in te patitur opprobria, et ipsum in te odit hic mundus; sed gratias ipsi, quod vincit cum judicatur, et triumphat in nobis.»


Versus 9: Si Quis Habet Aurem, Audiat

«Si quis habet aurem, audiat,» — tum ea quae jam dixi de bestia, ejusque adoratione, tum potius ea quae sequuntur de sortium commutatione. Nec enim res magni est momenti, magnamque poscit attentionem.


Versus 10: Qui in Captivitatem Duxerit, in Captivitatem Vadet

«Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet.» — In graeco pro «duxerit» et «vadet,» est elegans paronomasia in verbis συναγει, υπαγει. Sensus est, q. d. «Nolite turbari, o fideles, cum videbitis Antichristum ita saevire ad libitum, ac prosperari, quia tandem et ipse qui alios capit, capietur a Christo, imo a diabolo captivus et vinctus rapietur ad tartara, aeternumque gehennae carcerem.»

Qui in Gladio Occiderit, Oportet Eum Gladio Occidi

«In gladio,» id est gladio, est hebraismus; Hebraei enim instrumentis adjungunt ב, id est «in.» Jam «gladio,» id est violenta caede, morte et ultione. Sic Matth. XXVI, 52, ait Christus: «Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt; gladio,» id est, violenta morte, Deo ulciscente; non autem quod tales homicidae omnes praecise gladio interficiantur. Significat ergo Antichristum homicidam, imo parricidam, pariter violenta morte a Deo occidendum et trucidandum.

Hic Est Patientia et Fides Sanctorum

In his rebus adversis et persecutionibus, earumque longanimi tolerantia, et spe liberationis patebit et splendebit, q. d. In tanta Antichristi persecutione et prosperitate probabitur et declarabitur illustris virtus, constantia et fides Sanctorum; quia ipsi cum fide patientiam retinebunt, sperantes brevi sortium commutationem, scilicet Antichristi depressionem et vindictam, suam vero exaltationem et gloriam.

Nota: Tribulationes sunt quasi lydius lapis, quo probatur fidelitas et constantia Sanctorum. Hoc est quod ait Eccli. cap. XXVII, vers. 6: «Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.» Hinc Tobiae XII, 13, dicitur: «Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.» Unde Arabicus hic vertit: «Et qui habet patientiam et fidem Sanctorum, beatus est.» Est ergo patientia quasi thorax impenetrabilis, omnes hostium ictus excipiens et elidens. Quocirca fideles hortatur Apostolus Hebr. XII, 1, dicens: «Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.» Et S. Jacobus cap. I, vers. 2: «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur: patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.» Rursum Apostolus ad Roman. V, 3: «Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.» In fine ergo mundi erunt viri patientissimi et fortissimi, ideoque Martyres illustrissimi.

Moraliter, vide hic ut virtus per adversa splendescat et ad gloriam evadat. Gagates accenditur aqua, oleo restinguitur, ait Plinius, lib. XXXVI, cap. XIX. Ita in adversis vera virtus ardet, tepet in prosperis, et affuso voluptatis oleo languescit et obruitur.

«Nam virtus futile nomen, Ni decus adfuerit patiendo, ubi tempora lethi Proxima sint, pulchramque petat per vulnera laudem,»

ait Silius, lib. IX. Dionysias lapis fuscus est, rubeas habens notas; qui si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat, ait Solinus: ita virtus, adversis excitata et quasi contrita, fragrat acrius. Quocirca recte Ovidius, lib. IV Trist., eleg. 3:

«Macramque tuis tristem virtutibus imple Ardua per praeceps gloria vadit iter. Hectora quis nosset, felix si Troja fuisset? Publica virtutis per mala facta via est.»

Et Aratus, lib. I in Acta Apostol.: «Nec cedite curis. Virtuti damnosa quies, nullumque coronat In stadio securus honor: sua gloria forti. Causa laboris erit, rarusque ad gaudia miles Cui pax sola fuit; victoria semen ab hoste Accipit.»

Pulegium hieme floret, rigente ubique frigore. Unde Cicero, lib. I De Divinat.: «Masculorum jecuscula bruta dicuntur augeri, et pulegium aridum florescere ipso brumali die: ita floret adversis agitata virtus.» Hinc S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. XXXIX: «Fortitudo imminentibus periculis ornamenta defendit virtutum omnium, et inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernit: invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras.»

In numismate Trajani visebatur clava leonino insidens capiti, nimirum vir fortis et sapiens est πανδαματωρ, omnium domitor, instar Dei cujusdam terrestris. «Sapiens autem vicinus proximusque diis consistit, excepta mortalitate similis Deo,» ait Seneca, cap. VIII, lib. De Constantia sapientis. Idem epist. 66, hunc dat verae virtutis typum: «Quemadmodum minora lumina claritas solis obscurat: sic dolores, molestias, injurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit; et quocumque affulsit, ibi quidquid sine illa apparet, extinguitur, nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderint, quam in mari nimbus.» Quocirca Carolus, rex Neapolis, in insignibus habuit rupem terra scissam, in cujus cacumine erat crux, in summa cruce rosa cum hoc lemmate: «In patientia suavitas.»


Versus 11: Alia Bestia Ascendens de Terra, Habens Cornua Duo Similia Agni

«Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.» — Primo, Lyranus, Aureolus et Dominicus Soto in IV Sentent., dist. 49, quaest. I, art. 2, per priorem bestiam, de qua vers. 1, accipiunt Sinochium, vel, ut alii vocant, Siroem, aut Sirum, Cosroae regis Persarum filium, qui multos, uti Anastasium aliosque septuaginta monachos martyrio affecit: per hanc vero bestiam accipiunt Mahomet, auctorem Mahometismi, cujus miracula narrant Saraceni: Primum, quod sine dolore prodierit ex utero matris, circumcisus et hilaris. Secundum, quod in ejus natali omnia idola per totum orbem corruerint. Tertium, quod Lucifer arreptus ab Angelis, tunc immersus sit in profundum mare. Quartum, quod venti, aves et nubes de ejus educatione decertarint. Quintum, quod asina voce humana eum vocarit sigillum Prophetarum. Sextum, quod nubes atra semper etiam coelo sereno, ejus capiti incubuerit. Septimum, quod lunam bipartito divisam conjunxerit et compegerit; hinc Turcae venerantur lunam, eamque in vexillis castris praeferunt. Octavum, quod Angelus sit ei locutus. Nonum, quod arbor fici ab eo evocata, ei humiliter se inclinarit. Decimum, quod bos et agnus ei, quasi maximo internuntio Dei, locuti sint. Quocirca asserunt Mahometis nomen fuisse ante mundi creationem in conspectu Dei; et quod, nisi fuisset, nequaquam mundum condidisset. Mahomet instituit imaginem bestiae, id est, summum suae sectae Pontificem, quem Turcae Calipham vocant, quem summe reverentur, cuique obediunt uti nos Romano Pontifici. Character ejus est circumcisio aliaeque caeremoniae ab eo inductae. Injunxit suae sectae asseclis, ut cum nullo de religione et lege sua disputent, sed quemlibet eam blasphemantem interficiant. Numerus nominis ejus 666 significat, ait Innocentius III, quod secta haec durabit 666 annis. Verum jam mille annis duravit; coepit enim sub annum Christi sexcentesimum.

Ad hanc sententiam accedunt Joannes Annius, et ex eo Hentenius in judicio de Apocalypsi, quod velut prologus praefigitur Commentariis Aretae in Apocalypsin. Hi enim per bestiam hanc intelligunt Mahometem, quem asserunt fuisse Antichristum. Verum Mahometem non fuisse Antichristum, multis certisque rationibus demonstrat noster Suarez tract. De Antichristo, et Pererius tractat. de hac re, scilicet, quod Mahomet non sit Antichristus.

Secundo, Alcazar sicut per bestiam maris, vers. 1, ita et per hanc bestiam terrae accipit Romanum Imperium Ecclesiam Christi impugnans; per bestiam enim maris significatur Romani Imperii amplitudo et majestas, quae Evangelii humilitati ex diametro erat adversa; per bestiam terrae vero significatur terrenus effrenatarum cupiditatum affectus, qui in Romanis aliisque gentibus eis subditis, integer ac vivus exstabat. Atque, ut verbo dicam, significantur hic tres fidelium et Ecclesiae hostes, scilicet draco, id est diabolus; bestia maris, id est mundus, et bestia terrae, id est caro: qui tres pariter significantur et alludunt ad Satanam, Leviathan et Behemoth, de quibus in lib. Job fit mentio. Duo cornua bestiae sunt comminatio ac severitas, quibus sapientia carnis Evangelium exterminare conabatur. Secundario duo haec cornua fuerunt duo insignes Magi caeteris nobiliores, nimirum Simon Magus et Apollonius Tyanaeus, qui Christo et Apostolis per falsa miracula et inanem sapientiae ostentationem pertinacissime repugnarunt. «Loquebatur sicut draco,» id est loquela ejus dulcis erat, seseque facile insinuans, ita ut illam audire perinde esset, ac serpentis vel diaboli sibilos exaudire. Viri enim spirituales dicunt et docent carnis loquelam et instinctum esse loquelam et instinctum daemonis. Alludit ad loquelam serpentis, qui Evam per gulam decepit, persuadendo ei pomi vetiti esum, Genes. III. Hinc Jacob, cap. III, vers. 15, de hac carnis sapientia ait, quod sit «terrena, animalis, diabolica,» quia scilicet loquitur ut draco. Fecit «ignem de coelo descendere,» id est, prae se tulit zelum divinum et velut coelo delapsum, quasi eum ad persequendam Ecclesiam nihil aliud simularet, quam zelus honoris et cultus diis impendendi. Fecit et imaginem bestiae loqui, quia per idola daemon loquebatur et dabat responsa. Ita ipse ex suo fine et scopo.

Tertio, melius S. Gregorius, XXXIII Moral., XX, Aretas, Rupertus, Haymo et Pannonius hic per hanc bestiam accipiunt universos Antichristi ministros, maxime praecones et praedicatores. «De terra quippe ascendere,» inquit S. Gregorius, «est de terrena gloria superbire. Quae habet duo cornua Agni similia, quia per hypocrisin sanctitatis, quam in se veraciter Dominus habuit, singularem sibi inesse sapientiam mentitur et vitam. Sed quia sub Agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infundit, recte subditur: Et loquebatur ut draco.»

Quarto et optime, Ambrosius, Andreas, Irenaeus, lib. V, cap. XXVIII; Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, cap. XXV; Ribera, Viegas et alii per hanc bestiam accipiunt insignem aliquem impostorem, qui erit quasi praecursor et praecedet Antichristum: hunc enim ille habebit instar Christi, qui praecursorem habuit S. Joannem Baptistam. Quocirca Irenaeus, lib. V, sub finem, eum vocat hyperaspistem et armigerum Antichristi. Atque hac ratione Antichristus, qui volet coli ut Deus, imitabitur mysterium SS. Trinitatis, quae est in Deo, scilicet ut draco sit Pater, ipse sit Filius, hic vero impostor ejusque praeco sit instar Spiritus Sancti; sicut enim Patri Christus defert, et Christum Spiritus Sanctus clarificat: ita diabolum ut patrem suum colet Antichristus, Antichristum pseudopropheta hic signis magnis praedicabit et nobilitabit. Ita Josephus Acosta, lib. II De Tempor. noviss., cap. XVII, qui et cap. XI, mirum cujusdam praecursoris Antichristi in Peru a se visi refert exemplum: qui cum esset Doctor Theologus, et quasi oraculum illius loci haberetur, a muliercula deceptus, se dicebat esse redemptorem mundi per efficaciam, Christum vero fuisse tantum per sufficientiam; ideoque flammis traditus, pertinax in sua superbia et haeresi, bis miser a morte praesenti in aeternam transiit.

Et Habebat Cornua Duo Similia Agni

Haec duo cornua erunt species et simulatio mansuetae sanctimoniae, ut videatur esse Agnus; et potestas faciendi miracula, ut videatur esse thaumaturgus instar Christi: quibus quasi cornibus potentissime sibi homines conciliabit, plurimosque ad Antichristi sectam et jugum trahet. Possent secundo, duo cornua significare duos ejus administros et cooperatores insignes, dotibus jam dictis ad decipiendum instructos. Sic enim bestiae, id est Antichristi, cornua decem erunt decem reges, ejus administri et adjutores. Tertio, Josephus Acosta, lib. II De Tempor. noviss., cap. XVII: «Duo cornua Episcopalis dignitatis, puta mitrae sive infulae (haec enim est bicornis) insigne sunt.» Videtur ergo quod hic pseudopropheta erit Episcopus quispiam apostata et simulator religionis, Ecclesiastici honoris proditor, qui draconis venenum suis sermonibus populo propinabit. Porro insulse haeretici putant hic taxari gradum et mitram Episcopalem, quasi biformem, cum potius laudetur; vocatur enim «duo cornua Agni,» id est, duo robora aeque ac ornamenta Christi. Non ergo infula, sed infulatus apostata taxatur, qui perfide hisce cornibus Christi abutetur ad sectam Antichristi propagandam. Sic olim Ursacius, Valens, Eusebius aliique Episcopi Arii haeresim propagarunt.

Nota: Cornu apud priscos signum et symbolum erat regni, imo divinitatis. Alexander Magnus, ut vulgo persuaderet se filium Jovis Hammonii, ejus cornua assumpsit, ait Athenagoras, lib. XII, et Clemens Alexandrinus, Exhortat. ad Gentes. Nam, ut canit Silius Italicus, lib. XIV: «Hammon numen erat Libycae gentile carinae, Cornigeraque sedens spectabat caerula fronte.»

Bacchus, priusquam nasceretur, habuit cornua quibus perforavit Jovem. Unde Euripides in Baccho, actu I, eum vocat tauricornem. Statius, lib. II Thebaid., Inachum cornutum facit: «Pater ipse bicornis In laevum prona nixus sedet Inachus urna.»

Celebre est cornu Amaltheae. A diis cornua translata sunt ad reges illos priscos, innocentia et virtute diis proximos. Hinc aruspex, visis in capite Cippi cornibus, dixit haec ei regnum Latii portendere, teste Ovidio, lib. XV Metamorph.: «Rex, o salve. Tibi enim, tibi, Cippe, tuisque Hic locus, et Latiae parebunt cornibus arces.»

Io cornuta dicitur peperisse reges Thebanos, teste Euripide in Phoeniss., actu 3.

Acutum fuit Demetrii responsum Philippo regi datum: «Si rex esse vis, utroque cornu bovem retine,» id est Peloponnesum: testis est Plutarchus in Arato.

Nec id solum apud profanos, verum et apud fideles et sacros. Mosi Deus Exodi XXXIV, cornua, id est radios lucis instar cornuum, affixit, ut eum ducem et legislatorem auctoraret, «Flammea cornuto librantem lumina vultu, Gestantemque sacris jura superna libris.» Cornu ergo symbolum est roboris et potestatis.

Josepho, id est, posteris ejus, puta regibus Israel ex filio ejus Ephraim nascituris, benedicens Moses, Deuteron. XXXIII, 17: «Cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae.» Et Deus Davidi, Psalm. CXXXI, vers. 17: «Illuc producam cornu (imperium) David;» qui vicissim grato animo illud in bona auctorem resignans, lib. II Regum cap. XXII, vers. 3: «Deus, etc., cornu salutis meae.» Et vers. 48: «Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.» Impostor ergo hic bicornis, Antichristi domini sui imperium aeque ac divinitatem, duobus hisce cornibus repraesentare et persuadere sataget.

Symbolice, duo cornua sunt fraus et vis, quibus Antichristus, ejusque hic praecursor, gentes sibi subiget, juxta illud vulgatum: «Arte et marte.»

Et Loquebatur Sicut Draco

Quia doctrina ejus erit serpentina, id est callida, fraudulenta, venenata et diabolica, ideoque aptissima ad decipiendum homines. Sicut enim draco, id est diabolus, decipiens Evam, locutus est per os serpentis, ita et loquentur per os hujus pseudoprophetae.


Versus 12: Fecit Terram Adorare Bestiam Primam

«Et potestatem prioris bestiae (Antichristi) omnem faciebat in conspectu ejus,» — q. d. Hic pseudopropheta et praecursor Antichristi, pro Antichristo, et coram Antichristo faciet miracula, omniaque illa in speciem illustria, quae faciet ipse Antichristus, idque Antichristo ipso mandante et adjuvante, ut per haec facta et signa persuadeat hominibus Antichristum esse Messiam Dei Filium, ideoque adorandum. Unde sequitur:

Et Fecit Terram, et Habitantes in Ea, Adorare Bestiam Primam, Cujus Curata Est Plaga Mortis

«Et» significat «id est,» q. d. «Terra,» id est, habitantes in terra, homines terreni terraeque bonis affixi sinent se seduci ab hoc pseudopropheta, et adorabunt Antichristum ob ejus miracula, praesertim quod seipsum a morte visus sit suscitare.


Versus 13: Fecit Ignem de Coelo Descendere

«Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de coelo descendere.» — S. Joannes praedicit hic tria miracula quae Antichristus, vel per se, vel per suum praecursorem faciet. Primum est, quod simulabit se a plaga lethali resurgere, ut dixit vers. 3. Secundum est hoc, quod ignem e coelo evocabit quasi ejus dominus, id est Antichristus, sit filius et haeres Salomonis, imo alter Salomon rex, de quo ait Scriptura, lib. II Paral. cap. VII, vers. 1: «Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de coelo et devoravit holocausta et victimas;» ac alter Elias, de quo ignem e coelo contra hostem suum evocante dicitur, lib. IV Regum cap. I, vers. 10: «Descendit itaque ignis de coelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.» Sic enim hic impostor ignem e coelo minabitur iis qui nolent cedere et credere Antichristo. Tertium est vers. 13, quod faciet imaginem statuae suae loqui. Quae omnia vel ficta, vel falsa erunt miracula: vel enim vitium erit in materia, ut revera non fiant, sed per diaboli oculos intuentium perstringentis praestigias, hominibus videantur fieri; vel vitium erit in forma: omnia enim fient vi non divina et supernaturali, sed physica et naturali.

Hoc est quod praedixit Christus, Matth. XXIV, 24: «Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.» Et Marc. XIII, 22: «Et dabunt signa et portenta ad seducendos (si fieri potest) etiam electos.» Et Paulus, II Thessal. II, 9: «Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione.» Vide ibi dicta. Ex eo enim loco liquet multa alia miracula, aut potius mira, facturum Antichristum; unde Sibylla, lib. III Oracul., quatuor alia addit, scilicet quod Antichristus sistet mare, quod sistet solem et lunam, quod montes transferet, quod plures mortuos suscitabit. Verum, inquit, haec non erunt vera signa, sed fallacia. Plura recensent S. Methodius, Hippolytus et Ephrem, quorum verba citavi II Thessal. II, 9.


Versus 14: Seduxit Habitantes in Terra

«Dicens ut faciant (homines) imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit,» — id est, suadens et persuadens hominibus ut faciant et adorent statuas Antichristi, qui percussus gladio et quasi occisus, videtur miraculose resurrexisse, ut dixi vers. 3.


Versus 15: Dedit Spiritum Imagini Bestiae, Ut Loquatur

«Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur,» — q. d. Hic praecursor Antichristi in statuam Antichristi immittet spiritum, puta daemonem familiarem, qui per statuam loquetur, ut olim locutus est Apollo Delphicus, ita ut statua Antichristi videatur animata, ipsaque loqui. Ita Richardus, Rupertus, Aretas.


Versus 16: Characterem in Dextera Manu aut in Fronte

«Et faciet omnes habere characterem in manu.» — Sicut nos gerimus signum crucis, ait Ambrosius, ita Antichristus faciet omnes suum signum, quasi characterem gestare. Putant nonnulli quod Antichristus suis asseclis notam certam fronti aut manui inuret ferro, aut cultro incidet, aliove modo imprimet vel affiget, uti nos facimus pecudibus et jumentis nostris. Talem enim notam Latinis significat «character,» et Graecum χαραγμα proprie significat notam impressam vel insculptam. Ita Vatablus et Viegas. Sic olim milites signabantur stigmate in manu, uti ex Codice Justiniani et S. Augustino, Chrysostomo, Prudentio docet Lipsius, lib. I De Militia Romana, dialog. 9, imo S. Gregorio, epist. 100 ad Mauricium, et 103 ad Theodorum medicum, ubi Imperatoris edicti meminit, ne quis manu signatus ante expletam militiam in monasterium recipiatur. Quin et Vegetius, lib. I, cap. VIII, et lib. II, cap. V: «Puncturis in cute punctis scribuntur milites.» Ita Ariani praecursores Antichristi, sub Hunerico rege, cogebant Orthodoxos a sacerdotibus Arianis rebaptizari, et hujus rei chirographum eis deinde tradebant. «Quia non licebat,» ait Victor Uticensis, lib. III Wandal., «sive privatis, sive negotiatoribus, alicubi transire, nisi scriptam characteris initio suam ostenderent mortem (id est, se esse ab eis rebaptizatos, quod erat peccatum mortale, mortemque animae attulerat), quam per revelationem servo suo Joanni olim ostenderat Christus, ubi dicit, nulli licere aliquid emere, nisi qui habuerit characterem bestiae in fronte sua, vel in manu sua.» Character ergo Hunerici erat chirographum, sive testimonium, quod quis ab Arianis esset rebaptizatus: simili forte modo character hic Antichristi in charta excudetur, et singulis dabitur ut eum affigant fronti, vel manui. Hoc enim facillimum et expeditissimum erit in tanto Antichristianorum numero. Porro, nulli licere aliquid emere, idem est quod igni et aqua interdicere, atque ab omni hominum commercio et contubernio quasi detestabiles et execrabiles arcere, utpote perversae et pestiferae fidei ac religionis. Porro credibile est zelantiores Antichristianos, eosque qui prae caeteris gratiam Antichristi aucupabuntur, sibi suisque incisuros vel inusturos ejus characterem; alios vero eum vel impressum in charta, vel insculptum in medalliis, in fronte aut manu gestaturos. Sic Antichristi prodromus Diocletianus atrox edicto edictum, ne quis quidquam Christianis venderet aut subministraret, nisi prius thure dis adolevissent; de quo ita canit Venerabilis Beda in Hymno S. Justini Martyris:

«Non illis emendi quidquam Aut vendendi copia, Nec ipsam haurire aquam Dabatur licentia, Antequam thurificarent Detestandis idolis.»

Quaeres: Quisnam erit character Antichristi? Primo, Alcazar censet characterem non fore alium quam ipsum nomen, vel numerum nominis bestiae. Verum verba aliud indicant; ait enim vers. 17: «Qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus:» ergo haec tria inter se erunt distincta, scilicet character, nomen et numerus nominis Antichristi.

Secundo, Viegas censet tres fore Antichristi characteres: primum, imaginem Antichristi ad vivum expressam; secundum, nomen ipsius proprium propriis litteris inscriptum; tertium, litteras quae continent numerum nominis ejus per compendium, qui numerus erit 666. Itaque omnes compellentur aliquid horum trium quasi characterem Antichristi in fronte aut manu dextera gestare, ut hic ait S. Joannes: proprie ergo per characterem Viegas accipit imaginem Antichristi.

Tertio, S. Hippolytus, lib. De Consum. saeculi, censet nomen, aeque ac characterem Antichristi, fore αρνουμαι, id est «nego.» Sicut enim olim Trajanus (teste Plinio), Decius aliique tyranni, qui volebant Christianos reducere ad cultum suorum idolorum, exigebant ab eis ut dicerent: «Nego Christum crucifixum;» ita Antichristus, ait Hippolytus, dicet: «Nega Deum tuum crucifixum.» Ejus ergo sigillum et character, quem ab omnibus exiget, erit hic: «Nego Creatorem coeli et terrae, nego baptismum, nego adorationem a me Deo praestari solitam: tibi adhaeresco, in te credo.» Haec enim erit apostasiae et apostatarum professio. Quocirca Pererius in Daniel. XII, 1: Inter plures convenit hoc fore insigne Antichristi: «Nego baptisma,» vel «nego Jesum.»

Quarto, Ribera hic ad vers. 4 putat Antichristum pro charactere habiturum formam draconis (sicut Romani olim aquilas gestabant, et per singulas cohortes dracones, quos qui portabant draconarii dicebantur, teste Vegetio, lib. II De Re militari, cap. XIII), ut ea repraesentet suum daemonem a quo missus est, et a quo agetur et regetur. Verum superbia Antichristi, aeque ac daemonis, non feret hanc formam; nec enim daemon draco videri et nominari, nec Antichristus a dracone missus videri volet, praesertim quia ipse solus volet adorari ut Deus.

Quinto ergo, verisimilius Primasius et Ansbertus (qui asserit hoc sibi a Deo esse revelatum) censent characterem Antichristi, fore nomen Antichristi, hoc charactere per compendium expressum. Ubi littera P est ρ Graecum, qui respondet R Latinum: duae lineae transversae faciunt X chi Graecum, respondens ch Latino: tertia linea recta inter duas transversas media est I iota Graecum, respondens i Latino, quae sunt tres initiales litterae nominis Χριστοσ, id est Christus. Antichristus enim vocabit se Christum et Messiam. Id ita esse patet primo, quia, vers. 17, vocatur character nominis ejus: ergo charactere hoc nomen ejus per compendium exprimetur, uti exprimitur in figura jam dicta. Secundo, quia Constantinus hanc notam et characterem Christi jam dictum, in labaro castris praeferebat, eoque vicit Maxentium aliosque hostes. Unde Prudentius, lib. II Contra Symmachum, agens de Romano Stiliconis exercitu, ita canit: «Cecinere tubae: prima hasta dracones Praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.»

Ergo verisimile est idem facturum Antichristum, qui erit Rex potentissimus, et Constantino gloriosior: erit enim ipse simia Christi et Christianorum Imperatorum, voletque haberi, nominari et coli ut Christus. Tertio, quia Julianus Apostata, uti ipsemet testatur in Misopogone, nomen Christi exprimebat per litteram X chi. Ipse autem fuit typus et prodromus Antichristi.

Tropologice, disce hic characterem Christi esse crucem puram et genuinam, Apoc. VII, 3; Antichristi vero characterem esse P, id est ροδον, hoc est rosam et voluptatem, inter suas spinas caput attollentem. Ita Tertullianus, lib. De Corona militis, docet Christiani coronam esse eam, quae fuit Christi, nimirum spineam, non roseam, adeoque illicitum esse Christianum coronari rosis, myrto, lauro, etc., hisce enim coronari idola, deosque Gentium, id est daemones; quocirca nobis cum Christo, et ex Christi institutione, S. Catharina Senensi, omnibusque Martyribus et Sanctis, in hac vita eligendam esse spineam, ut in futura rosea, imo aurea et gemmea, coronemur; ut et illam, inquit ipse cap. XIV, «coronam aemuleris, quae postea ei obvenit, qui et favos post fella gustavit, nec ante Rex gloriae a coelestibus salutatus est, quam Rex Judaeorum proscriptus in crucem, minoratus primo a Patre modicum quid citra Angelos, et ita gloria et honore coronatus. Si ob haec caput ei tuum debes, tale, si potes, ei rependere, quale suum pro tuo obtulit; aut nec floridus coroneris, si spinis non potes.» Idem, lib. De Spectaculis, cap. XXVIII: «Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt; non possumus discumbere cum illis (mundanis et voluptuariis), quia nec illi nobiscum. Vicibus disposita res est. Nunc illi laetantur, nos conflictamur. Saeculum gaudebit, vos tristes eritis. Lugeamus ergo, dum Ethnici gaudent, ut cum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes, tunc quoque pariter lugeamus. Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis; imo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Dicas velim: Non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum? Hic voluptas, ubi et votum.» Et mox: «Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam integra conscientia, quam mortis timor nullus, quod calcas deos nationum, etc., quod Deo vivis? Cursus saeculi intuere, tempora labentia dinumera, nefas consummationis exspecta, ad tubam Angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare.» Hac de causa S. Petrus, S. Paulus, S. Andreas, S. Ignatius, cruces sitiebant, ad martyria velut ad epulas anhelabant; delicias vero, pompas, opes, honores fugiebant et aversabantur. Crux ergo est character Sanctorum et electorum, voluptas vero est character impiorum et reproborum.

In Frontibus

S. Ephrem, tractat. de Antichristo, ait id facturum Antichristum hoc fine, ne scilicet sit locus in fronte, in quo crux per manum dexteram formetur et pingatur. Timebit enim ne facto signo crucis, vis sua et potestas corruat. Mystice S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. IX: «In fronte per professionem; in manu, per operationem;» et S. Prosper in Dimidio temporis, cap. V: «Inscriptio in fronte est gloriatio in malis operibus; inscriptio in manu, est operatio.»


Versus 17: Nequis Possit Emere aut Vendere Nisi Qui Habet Characterem

«Aut numerum nominis ejus,» — puta numerum 666, qui Graece exprimitur per litteras χ, ξ, ς; χ enim notat 600, ξ 60, ς 6. Verum incertum est an Antichristus Graeca lingua, litteris et numero utetur, an Hebraea (erit enim Judaeus, Judaeorum princeps et Messias), an qua alia. Rursum, incertum est an tot tantum (puta tres) sint futurae litterae quot sunt ciphrae senarii; an vero plures litterae unam ciphram sint confecturae, v.g. ε notat centum, ο ducenta, ω trecenta: quae simul juncta faciunt sexcenta, qui est primus senarius in 666.


Versus 18: Numerus Bestiae Est Sexcenti Sexaginta Sex

«Hic sapientia est,» — q. d. Sapite, advertite vos qui vivetis tempore Antichristi, videbitisque ejus nomen et numerum nominis arithmetice efficere 666. Hic enim opus est sapientia, et sapienti ac solerti numeri hujus indagine et supputatione, ut tum ex eo, nomini ejus adaequate respondente; cum ex aliis dictis et dicendis, cognoscatis ipsum esse quem ego hic praedico, scilicet Antichristum. Unde explicans subdit: «Qui habet intellectum, computet numerum bestiae.» Rursum: «Hic sapientia est,» ut scilicet quisquis ex hoc numero bestiam agnoverit, ejus insidias devitet, eique fortiter sese opponat, et Christo usque ad mortem constanter adhaereat. Sapientia enim est αδαμας, hoc est virorum et virilium animi motuum, puta irae, amoris, timoris, etc., domitrix: «Inconcussa locat pura sacra ad menti.»

Numerus Enim Hominis Est

Primo, plane et genuine, quasi dicat: Numerus hic nominis est cujusdam particularis et certi hominis, puta Antichristi, ne quis putet eum non fore hominem, sed bestiam, aut daemonem, uti putavit S. Hippolytus, tractat. De Consummatione saeculi. Ita Beda. Unde secundo, Richardus: «Numerus hominis est, id est, qui ab homine facile supputari potest.» Et Alcazar, q.d. «Cui suppetunt ingenii vires, valorem litterarum, quas continet bestiae nomen, accurate observet, ejusque summam subducat. Est enim numerus hominis, id est, qui ab homine humano more computari potest et debet.» Et Aretas, q.d. «Nomen de quo loquor non est insuetum et insolens, sed hominibus notum et familiare, utpote cujus litterae juxta communem hominum per litteras computum faciunt 666.» Tertio, alii putant S. Joannem in voce «hominis» seipsum designare, q.d. «Haec computatio mea est, estque valoris earumdem litterarum quas scripsi, epist. I, cap. II, vers. 16.» Ita Alcazar, de quo mox plura.

Symbolice, q.d. Numerus hic senarius est, isque triplicatus, scilicet 666. Dicitur senarius numerus hominis, quia sexto die mundi creatus est homo, Genes. 1, 26. De quo symbolo audi Petrum Bongum, tractat. De Mysteriis numerorum: «Antichristus volet nominari Deus; erit tamen bestia, id est, creatura et homo; unde ait Joannes: 'Numerus hominis est.' Numerus enim creaturae et hominis est senarius, quia sexto die complevit Deus rerum creationem, ac septimo die quievit: hinc et septenarius est numerus Dei, senarius hominis. Porro senarius hic non est simplex, sed triplex, scilicet 666. Nam de primo, id est, singulari limite, in secundum, id est decimum, transgressus facit sexaginta; idemque in tertium, id est centenum, traductus, facit sexcenta, qui simul positi faciunt 666. Nimirum, ut notetur triplex diaboli, qui Antichristo praesidebit, transgressio et praevaricatio, aeque ac damnatio. Prima est, quando judicatus in coelo sententiam damnationis accepit. Secunda, quando in serpente, per quem hominem deceperat, maledictione mulctatus est. Tertia, quando in Antichristo mundum seducens perturbabitur in tartara, quando nimirum Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.»

Et Numerus Ejus Sexcenti Sexaginta Sex

Hinc aliqui ex Aureolo et Lyrano putant Antichristum fuisse Mahometem, qui regnavit usque ad annum Domini 666. Rursum, litterae nominis Mahomet, si arithmetice accipiantur quasi indices numerorum, faciunt numerum 666. Ita senserunt olim Cedrenus, et Zonaras, lib. III Annalium, ac Genebrardus, lib. III Chronol., quos citavi vers. 1. Verum falluntur: videtur enim certum esse et clarum e Scriptura, quod Mahomet non fuerit Antichristus, sed alius exspectetur, isque futurus sit sub finem mundi. Rursum, Mahomet regnare coepit anno Christi 620, ac regnavit decem annos, desiitque et mortuus est anno Christi 630, non 666: ita ex veterum annalibus Cardinalis Baronius.

Secundo, Calvinistae et Lutherani contendunt Bonifacium III Pontificem fuisse primum Antichristum, quia is primus Papae universalis nomen a Phoca Imperatore accepit sub annum Domini DC; sed multipliciter errant: primo, quia numerus bestiae, id est Antichristi, hic dicitur esse, non 600, sed 666, sive triplex senarius; in eo enim latet vis et mysterium. Secundo, quia ante Bonifacium III, Leo I in Concilio Chalcedonensi, et alii Pontifices vocati sunt a Patribus et a fidelibus Papae Œcumenici, uti fuse ostendunt Baronius et Bellarminus. Tertio, quia hic numerus 666 non est temporis, sed hominis. Quarto, quia Antichristus erit singularis homo, contra quem certabunt Elias et Henoch, ac per tres annos cum dimidio regnabit sub finem mundi, etc. Jam autem Papae Romae post Bonifacium III regnant plus quam mille annos.

Tertio, Alcazar per bestiam accipit non Antichristum, sed Romanum Imperium Ethnicum et persequens Ecclesiam. «Hujus nomen est superbia vitae,» quae graece dicitur η αλαζονεια βιου; hae enim Graecae voces, si earum litterae singulis arithmetice pro numeris supputentur, adaequant numerum 666. Hoc nomen gesserunt Romani Imperatores et persecutores. Primo in manu, superbiam hanc contra humiles Christianos ostendendo, et per plagas ac mortes exequendo; secundo in fronte, de eadem gloriando et se jactando. Idem nomen notavit Joannes, epist. 1, cap. II, vers. 16, dicens: «Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae.»

Verum hoc nomen sibi non assumpsit, nec praetulit Romanum Imperium: esto rem ipsam praetulerit. Hic autem agitur de nomine quod bestiae erit proprium, quodque ipsa praeferet. Adde, certum est apud omnes bestiam hanc fore Antichristum, non Romanum Imperium.

Dico ergo ad litteram: Nomen proprium Antichristi eas litteras continebit, quae arithmetice acceptae praecise facient numerum 666. Ita passim Patres et Interpretes, qui proinde aut conjectando, aut potius exempli causa, varia afferunt nomina quae hunc numerum adaequant. Primo, Irenaeus affert nomen λατεινος, quod perperam haeretici ad Pontificem Romanum detorquent, ut patet ex dictis, et ex eo quod Irenaeus hoc nomen tribuat non Papae, qui jam tum existebat, sed Antichristo, quem asserit venturum in fine mundi, foreque regem et Imperatorem. Ait enim: «Quoniam verissimum regnum hoc habet vocabulum. Latini enim (non Pontifices, sed Imperatores) sunt qui nunc regnant.» Secundo, Rupertus et Haymo afferunt nomen μορφωσις, id est, gentium seductor, quasi ejus prodromus fuerit Gensericus, rex Wandalorum, qui Romam vastavit sub Leone I Pontifice. Tertio, Anselmus et Richardus afferunt nomen αντιμος, id est, honori contrarius; Antichristo enim nullus honor, sed potius omne probrum et anathema convenit. Quarto, S. Hippolytus, tractat. De Consummatione saeculi, affert αρνουμαι, id est, nego; coget enim Antichristus omnes dicere: «Nego Christum crucifixum.» Quinto, alii afferunt nomen τειτανος, id est, gigantis; erit enim Antichristus instar priscorum gigantium superbissimus, aeque ac impiissimus. Sexto, Aretas affert nomen νικητης, id est, victor, et insuper alia sex. Noster Viegas affert quindecim. Quin et Saxonice Martin Luther; Graece David Chytraeus; Hebraice Joannes Calvinus, uti et Beza Antitheos reddere hunc numerum 666 annotarunt Lindanus in Dubitantio, dialogo 3, Bellarminus, lib. III De Pontif., cap. X. Quocirca cum tam varia afferantur, quae hunc numerum 666 reddant, et multo plura afferri possint, nec ulla exstet revelatio, quae certum Antichristi nomen explicet et determinet, temerarium est definire quodnam ex omnibus reipsa futurum sit, praesertim cum S. Joannes studio illud subticuerit. Ideo ergo tantum hunc nominis ejus numerum 666 affert, ut cum natus, et nominatus fuerit Antichristus, omnes ex hoc numero nomini ipsius respondente, illudque adaequante, et ex aliis signis tum hoc capite et praecedenti a Joanne, tum a Daniele, cap. VII et XI, tum a Paulo, II Thessal. cap. II, allatis, colligant illum esse Antichristum.

Ita Sibylla, lib. V Oracul., per numeros nomina multorum Imperatorum praecinuit. Nam de Tiberio canit:

«Post tempora longa Imperium tradet cuidam, cui prima valebit Littera tercentum.»

T enim Graecis notat 300.

De Caio Caligula: «Deinde notam trini numeri sortitus habebit Imperium.» Γ enim notat 3; aut potius γ, quae prima est in Graeco γαιος, notat 3.

De Nerone: «Quem vero dominum nota quinquagesima signat, Dirus erit serpens.» N enim notat 50.

De Vespasiano: «Hinc veniet quidam magnus, caesorque malorum, Quem nota perspicua decies septena docebit.» O enim, quae prima est in nomine Vespasiani; si graece scribatur (pro Latino enim V Graeci scribunt ου), notat 70.

De Tito: «Filius ast hujus (nota tricenaria monstrat) Auferet imperium.» T enim notat 300.

De Domitiano: «Post quem fatale tenebit Imperium, numeri quem quarti littera signat.» Δ enim notat 4.

De Nerva: «Hinc quinquagenum numerum vir honestus habebit.» N enim notat 50.

De Trajano: «Quem sequitur cui dat nota tricenaria nomen.» T enim notat 300.

Simili schemate numerorum, quo Joannes hic denotat nomen Antichristi, Heliodorus, lib. IX Æthiop., docet Nilum non aliud esse quam annum; litteris enim quae nomine Nilus continentur, in numeros distributis, consurgent ter centum et 65 unitates, quot et dies sunt anni, ut patet ex hac litterarum nominis Nilus et numerorum combinatione: Νειλος (Ν=50, ε=5, ι=10, λ=30, ο=70, ς=200), summa 365.

Sic in epigrammatibus Graecorum, lib. II, Epigramm. 253, salse et acute ostenditur, Damagorae cujusdam nomen ισοψηφον esse in numeris cum nomine λοιμος, id est pestis: Δαμαγορας (Δ=4, α=1, μ=40, α=1, γ=3, ο=70, ρ=100, α=1, ς=200), summa 420; et λοιμος (λ=30, ο=70, ι=10, μ=40, ο=70, ς=200), summa 420.

Denique simili modo Sibylla, lib. I Oracul., praedixit nomen Christi litteris suis expressurum numerum 888. Hunc enim exprimit nomen Jesus: in Graeco enim Ιησους, ι notat 10, η 8, σ 200, ο 70, υ 400, σ 200, quae simul juncta faciunt 888. Ubi adverte Christi nomen continere 888, Antichristi vero 666, quia octonarius symbolum est perfectionis, consummationis et felicitatis aeternae (praesertim si ter iteretur, uti fit in 888) quam praestat Jesus; Antichristus vero felicitatem hanc praetendet, promittet, et ad eam aspirabit, sed non pertinget: nec eam, sed ejus umbram et fucum tantum exhibebit, suisque praestabit. Senarius enim hominis creati, imperfecti et corruptibilis, ac peccatoris est symbolum, uti paulo ante dixi.

Nota secundo: Ea quae hoc capite describit Joannes connexa sunt cum capite praecedenti, ut patet utraque inter se conferenti: tamen haec ipsa S. Joanni exhibita sunt per diversas visiones et symbola, uti et aliis Prophetis sua oracula, ut distinctius seorsim quaeque intelligeret, et intellecta describeret et explicaret. Idem factum est in sequentibus: ubi proinde subinde videbimus ordinem perturbatum, et hysterologiam more prophetico.

Ex hoc capite praecedenti ac sequenti liquet quanta quamque acris, varia et omnimoda futura sit persecutio Antichristi. Nam primo, tunc diabolus extremas iras et vires exeret; unde dicitur, cap. XII, vers. 12: «Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet!» Secundo, quia Antichristus omnes artes adhibebit ad decipiendum: scilicet simulatam sanctimoniam, eloquentiam, sapientiam, blanditias, promissa, opes, honores, minas, terrores, tormenta acerbissima: ac insuper faciet miracula, id est, mira quae hominibus videbuntur miracula. Unde S. Gregorius, XXXII Moral., cap. XII: «Pensemus quae erit humanae mentis illa tentatio, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante oculos ejus torto, miracula facit? Cujus tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando is qui flagris cruciat, signis coruscat? Dicitur igitur recte: Stringit caudam suam quasi cedrum, quia nimirum et altus tunc erit veneratione prodigii, et durus crudelitate tormenti; unde et per David dicitur: Insidiatur in abscondito, quasi leo in cubili suo.» Denique Antichristus erit organum diaboli, et quasi diabolus incarnatus. Unde Apostolus, II Thessal. II, 9: «Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt.» Quocirca, ut ait S. Hippolytus, tract. De Consummatione saeculorum, erunt tunc Martyres prioribus saeculis illustriores et sublimiores; certabunt enim contra draconem, et Antichristum omnis nequitiae principem, ac utrumque vincent, et de utroque triumphabunt. Itaque gravitas et acerbitas persecutionis Antichristi patet ex dictis, tum hoc cap., tum II Thessalon. II, 11, Quaest. V. Quibus adde eamdem ex priscis Gentilium et hereticorum persecutionibus metiendam et conjectandam esse. Hasce enim omnes quasi praambulas velitationes, haec ultima Antichristi complectetur, et longe transcendet.

Primo ergo, lege quae scribit Eusebius, Orosius, Baronius et alii de immani persecutione Neronis, Decii, Diocletiani aliorumque Imperatorum primis trecentis post Christum annis: haec omnia in tres annos cum dimidio Antichristi confer et confla, et videbis quanta ipsius immanitas sit futura. Quae enim trecentis annis sparsim passi sunt Christiani successive, haec omnia patientur simul iidem numero Christiani tribus annis cum dimidio ab Antichristo, imo longe plura et diriora. Nam Nero et caeteri ejus sequaces fuerunt tantum typus et praeludium Antichristi; hoc est enim quod de eo ait Apostolus, II Thessal. II, 7: «Mysterium jam operatur iniquitatis.»

Secundo, lege quae de persecutione Wandalorum scribit Victor Uticensis; Donatistarum, Optatus Milevit.; Arianorum, S. Athanasius et alii: ac scito has tantum fuisse umbras Antichristi. Atque ut alios praeteream, umbra Antichristi fuit Constantius, Imperator Arianus. Nam primo, Constantius inconstantissimus «novas semper fides quaerit,» ait S. Hilarius, lib. ad Constantium. Secundo, Constantius patientiam et lenitatem affectabat, sed per ministros furorem suum explebat. Tertio, Constantius ab Arianis appellatus est Æternus: ita Antichristus volet coli et adorari ut Deus aeternus. Rursum Constantius habitus est loco Antichristi, dum suum palatium vult esse ecclesiam, ait S. Athanasius, epist. ad Solitar.: sic Antichristus in templo Dei, quasi in palatio suo sedebit, teste Apostolo, II Thessal. II, 4. Insuper quarto, Constantius in exiliis separabat Confessores ab invicem, ne mutuo se solarentur et animarent, cum Decius et Diocletianus hac consolatione eos non privarent, sed simul et conjunctos in exilium relegarent, ait S. Hilarius loco citato. Quinto, Constantius volebat videri et haberi Christianus et Catholicus, ideoque Catholicos orthodoxos ad suam sectam pellicere satagebat ficta benevolentia, ne videretur imitari saevitiam Decii et Diocletiani, cum tamen reipsa esset saevior; nam fideles ita discruciabat, ut tamen eos enecari nollet, ut iidem absque martyrio viverent in tormentis. Unde S. Basilius, epist. 60, asserit tam atrocem et horribilem fuisse persecutionem Constantii, ut putet eam esse initium persecutionis Antichristi.

Audi S. Hilarium loco citato: «Utinam, omnipotens Deus, aetati meae et tempori praestitisses, ut hoc confessionis meae in te, atque in Unigenitum tuum ministerium Neronianis, Decianisque temporibus explessem! Nec ergo per misericordiam Domini et Dei Filii tui Jesu Christi, calens equuleum metuissem, qui dissectum Isaiam scissem; nec ignes timuissem, inter quos Hebraeos pueros cantasse meminissem; nec crucem, nec fragmenta crurum meorum vitassem, postquam translatum in paradisum latronem recordarer; nec profundum maris, et Pontici aestus absorbens rheuma trepidassem, cum per Jonam et Paulum docuisses fidelibus esse in mari vitam. Adversus enim absolutos hostes, felix mihi illud certamen fuisset, etc.; et nos populi tui tanquam duces suos, ad confessionis religione, intelligentia persecutionis publicae comitarentur. At nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem, contra Constantium Antichristum, qui non dorsa caedit, sed ventrem palpat; non proscribit ad vitam, sed ditat ad mortem; non trudit carcere ad libertatem, sed intra palatium honorat ad servitutem; non latera vexat, sed cor occupat; non caput gladio desecat, sed animam auro occidit; non ignes publice minatur, sed gehennam privatim accendit; Christum confitetur, ut neget.» Et inferius: «Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis. Novo inauditoque ingenii triumpho de diabolo vincis, et sine martyrio persequeris. Plus crudelitati vestrae, Nero, Decii, Maximiane, debemus. Diabolum enim per vos vicimus. Sanctus ubique beatorum Martyrum sanguis exceptus est, dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, etc. At tu omnium crudelitatum crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desaevis. Subrepis nomine blandientis, occidis specie religionis. Scelestissime mortalium, omnia persecutionis mala ita temperas, ut excludas et in peccato veniam, et in confessione martyrium. Sed haec pater ille tuus artifex humanarum mortium docuit, vincere sine contumacia, jugulare sine gladio, persequi sine infamia, odire sine suspicione, mentiri sine intelligentia, profiteri sine fide, blandiri sine bonitate; agere quod velis, nec manifestare quae velis.»

Sexto, Constantius miris artibus et fraudibus orthodoxos pervertere satagebat. Audi eos persequentem S. Hilarium: «Vestem ovis tuae, lupe rapax, cernimus. Auro reipublicae Sanctum Dei honoras, osculo sacerdotes excipis, quo et Christus est proditus: caput benedictioni submittis, ut fidem calces; convivio dignaris, ex quo Judas ad proditionem egressus est: censum capitum remittis, quem Christus, ne scandalo esset, exsolvit: vectigalia Caesaris donas, ut ad negationem Christianos invites; quae tua sunt relaxas, ut quae Dei sunt, amittantur. Haec tua falsa ovis indumenta sunt.»

Denique Constantio ademptum est imperium cum vita, dum ipse ademit divinitatem Christo Dei Filio, idque a Juliano Apostata, quem ipse quasi cognatum, consortem et haeredem imperii designarat, Caesaremque crearat. Quocirca moriens Constantius de tribus indoluit, ait S. Gregorius Nazianzenus, oratione De Laudibus S. Athanasii: «Unum, quod generi suo necem attulisset (nam initio imperii nonnullos sanguine junctos occidit); alterum, quod Julianum Apostatam Imperatorem (creando eum Caesarem) nominasset; tertium, quod novis fidei dogmatibus studuisset, simulque cum his vocibus e vita discessit.» Haec et plura faciet quoque Antichristus.

Tertio, Constantium, Decium et Diocletianum, ceterosque persecutores superavit Julianus Apostata, ideoque prae illis omnibus fuit typus et praecursor Antichristi. Ejus ergo persecutio fuit acerbissima, multis de causis. Nam primo, Julianus magos alebat, eorumque artibus magicis utebatur, ac nuntios habuit daemones, quos stitit S. Publius monachus, ut patet ex ejus Vita. Secundo, desertoribus et apostatis honores tribuebat, suis blanditiis fideles ad apostasiam et idololatriam sollicitabat. Ita blanditus est Gregorio Nazianzeno, ornando praefectura ejus fratrem Caesarium; sed refutavit hoc Gregorius, jussitque Caesario ut praefecturam Juliano resignaret. Tertio, pietatem simulabat; hinc parabat aedificare monasteria et virginum coenobia, ac domos hospitales, ait Nazianzenus, oratione 1 in Julianum. Quarto, «Christianos liberales litteras doceri ac discere vetuit,» inquit S. Augustinus, lib. XVIII De Civit., cap. LII, ut scilicet eos armis sapientiae privaret, quibus suam fidem propugnabant. Rursum, ut Christianos vocaret in odium et contemptum, vocabat eos Galilaeos, et ut ab omnibus ita vocarentur, publico edicto sanxit. Quinto, invidebat Christianis martyrium, nolebatque eos cum constantia in tormentis vinci et confundi. Nam, ut ait S. Chrysostomus, serm. De S. Juventio et Maximo, quos Julianus martyrio affecit: «Videns Julianus etiam teneros pueros et virgines pro religione ad mortem prosilire, cruciabatur et dolebat. Caeterum movere bellum manifeste nolebat: omnes enim, dicebat, ad martyrium, quasi ad alvearium apes volabunt.» Et inferius: «Cum occiderentur, suspenderentur, adurerentur, praecipitarentur, bestiis objicerentur fideles, carbones sicut lutum calcabant, mare et fluctus sicut pratum intuebantur, ad gladium sicut ad diadema et coronam currebant. Neque horti aquis irrigati ita germinant, ut Ecclesiae si Martyrum rigentur sanguine. Non ergo, inquit, eis triumphos et coronas paremus. Sed quid facit? medicos, milites et oratores omnes, vel a professionibus suis discedere, vel fidem suam abjurare jubet, tela eminus mittens, ut si a fide desciscerent, ridicule vincerentur: sin generose perseverarent, et vincerent, parva videretur victoria: nihil enim magnum, artem vel professionem pro pietate contemnere.»

Sexto, simulabat patientiam et clementiam, cum esset furibundus et crudelissimus. Hinc persecutionem suscitavit; sed executionem ac tyrannidem civitatibus, ac populari turbae, cujus audacia est effrena et intolerabilis, permisit, ait Nazianzenus, orat. 1 in Julianum, ubi eum chamaeleontem vocat, quod in omnes fraudum formas se verteret, sed ita ut post illecebras frustra adhibitas, statim plus violentiae adhiberet. Rursum, cum Martyres fidei causa occideret, morti eorum non fidem, sed aliam politicam praetexebat causam et culpam, uti faciunt etiamnum Calvinistae. Septimo, signum crucis ex labaro et aliunde sustulit, ac pro eo Jovem substituit, teste Sozomeno, lib. V, cap. XVI. Reliquias S. Babylae Martyris, et aliorum, quibus magorum et daemonum vis frangebatur, eorum monitu exportari fecit, ait Chrysostomus, orat. Contra Gentes. Octavo, ingeniose artes fideles pervertendi excogitabat. Ita Constantinopoli tempore Quadragesimae in foro, dum esset annonae caritas, nonnisi carnis idolis immolatas venales proponi curavit, ut cives cogeret idolothytis vesci, aut fame emori. Ita Clericos militiae adscribi jussit; fideles magnis tributis oneravit; Pastores et Episcopos in exilium egit, ut populum simplicem carentem ducibus, facilius ad suam sectam pertraheret. Christianos ad libitum bonis privavit, sola hac de causa, quod Christus Christianis praeceperit temporalium rerum et opum despicientiam. Rursum Judaeos, Arianos et Donatistas hereticos in Christianos grassari permisit, imo suscitavit, ut Christiani mutuis se litibus et caedibus conficerent; testis est Optatus, lib. II. Nono, Julianus ut auctoritatem sibi apud plebem conciliaret, credi voluit Alexander Magnus (credebat enim ipse, et ab aliis credi volebat, Pythagoricam μετεμψυχωσιν, id est, animarum ex uno corpore in aliud transmigrationem), quasi Alexandri anima in se transmigrasset, ipseque in altero corpore esset Alexander, uti ex Socrate narrat Cardinalis Baronius, anno Christi 363. Denique Julianus divinitus telo coelesti percussus interiit, et tamen moriens divinos honores affectavit. Haec et plura praestabit quoque Antichristus, tantumque hosce omnes superabit, quantum corpus superat umbram, veritas typum, exemplar imaginem.

Ex hoc ergo capite colligas qualis futurus sit Antichristus, quae ejus dotes et mores, scilicet primo, ex vers. 1, quod erit potentissimus; bestiam enim decemque ejus cornua, id est, omnia regna mundi, subjugabit. Secundo, vers. 2, quod erit saevus ut ursus, superbus ut leo, varius et vafer ut pardus. Tertio, ibidem, quod diabolus ei tradet omnem suam potestatem, per eumque omnes et extremas suas vires exeret. Quarto, vers. 3, quod finget se resurgere a mortuis. Hinc quinto, vers. 4, quod adorabitur ab hominibus. Sexto, vers. 5, quod erit blasphemus in Deum, Ecclesiam et Sanctos, quodque ut monarcha regnabit tres annos cum dimidio. Septimo, vers. 7, quod bellabit contra Sanctos, eosque occidet. Octavo, ibidem, quod omnes omnino gentes sibi subiget, eritque orbis totius monarcha. Nono, vers. 10, quod tandem a Christo occidetur. Decimo, vers. 12, quod habebit suum praecursorem, pseudoprophetam, qui suadebit et coget omnes adorare Antichristum. Undecimo, vers. 13, quod faciet ficta miracula, scilicet ut ignis de coelo descendat, et imago Antichristi loquatur. Duodecimo, vers. 14, jubebit passim pingi Antichristi imaginem quasi resurgentis a morte. Decimo tertio, vers. 15, jubebit occidi omnes qui nolent adorare imaginem Antichristi. Decimo quarto, vers. 16, coget omnes gestare characterem aut nomen Antichristi in dextera manu, aut in fronte, statuetque ut nemo sine eo quid emere aut vendere possit. Decimo quinto, vers. 18, quod nomen Antichristi suis litteris exprimet numerum 666.