Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput XV


Index


Synopsis Capitis

Redit hic Propheta post aliqualem digressionem capitis XIV de die judicii, deque damnatione impiorum, ad cap. XIII, scilicet ad tempora Antichristi: unde hic producere incipit septem angelos effundentes septem phialas irae Dei. Primo ergo, vers. 2, videt Sanctos qui vicerunt bestiam, stantes super mare vitreum, citharizantes et cantantes canticum Mosis et Agni. Identidem enim Deus per Joannem proponit hic et inculcat gloriam Sanctorum, ut fideles animet ad certamen, praesertim contra Antichristum. Secundo, vers. 3, aperitur templum in coelo, ex eoque prodeunt septem angeli vestiti lino mundo et zonis aureis, quibus singulis dantur singulae phialae irae Dei, quae continebant septem plagas orbis novissimas, quocirca templum impletum est fumo a Majestate Dei.


Textus Vulgatae: Apocalypsis 15:1-8

1. Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. 2. Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei; 3. et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum. 4. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. 5. Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. 6. Et exierunt septem angeli habentes septem plagas, de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. 7. Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. 8. Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.


Versus 1: Aliud Signum in Coelo Magnum et Mirabile

Verse 1. «Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas», — scilicet, ultimas quas Deus infliget peccatoribus in hac vita. Unde subdit: «Quoniam in illis consummata est ira Dei.» Has plagas ordine recensebit capite sequenti. Est hysterologia: hic enim versus postponendus est versui secundo, tertio et quarto. Nam prius vidit Joannes Sanctos stantes super mare vitreum, et cantantes canticum Mosis: post hanc enim visionem subdit, vers. 5: «Et post hæc vidi, et ecce apertum est templum, et exierunt septem angeli habentes septem plagas.» Præmittit tamen hasce plagas hic obiter et in genere, ut significet eo hæc omnia de mari vitreo et Sanctis super illud stantibus spectare, ut scilicet illi jam quasi victores et triumphantes, e cœlo quasi emittant et ejaculentur hasce plagas in impios, utpote hostes Dei, æque ac suos. Est ergo hic quasi propositio, vel summa eorum quæ his duobus capitibus dicenda sunt, quæque enarrari incipiunt vers. 2, et pertexuntur usque ad finem capitis sequentis. Porro hæ plagæ dicuntur novissimæ, non mathematice, sed moraliter, quia scilicet erunt sub finem mundi, eruntque inter ultimas. Nam alioqui præcise post has plagas sequetur plaga et excidium Babylonis, ac post illud plaga et excidium Antichristi, Gog et Magog, etc.


Versus 2: Mare Vitreum Mixtum Igne

2. «Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et eos qui vicerunt bestiam et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei.» — Primo, Alcazar: Mare, inquit, vitreum cap. IV, significavit mare æneum quod Salomon fecit in templo: hic vero significat ipsas maris Rubri undas coagulatas. Hic enim alluditur ad Hebræorum sicco pede transitum per mare Rubrum. Ergo maris vitrei figura hic similis est mari Rubro, ita tamen ut aquæ ardentes appareant, et in vitream soliditatem coagulatæ. Vitreum enim mare hic idem est quod mare congelatum et solidum. Significatur itaque hic Apostolos et primos fideles, quasi novos Israelitas, mare gentilitatis ingressos, supra illud quasi super mari solido illæsos ambulasse, illudque igne et flammis Evangelii accendisse: cujus rei symbolo S. Petrus Christi gratia fultus super mare ambulavit et ad Christum perrexit, Matth. xiv, 28. Stantes ergo super mare vitreum sunt illa ipsa 144 millia signatorum, de quibus cap. vii et xiv. Veteres enim Israelitæ transierunt mare Rubrum, sed divisum, ideoque infra, puta in alveo, non supra: hi vero novi fideles calcantes mare, terram, ac terrena omnia, supra mare et terram stant et incedunt.

Secundo, Aureolus putat hic describi pietatem et zelum Caroli Magni. Itaque mare vitreum esse populum Gallicanum, qui transiens per aquas maris, id est baptismi, in Christi fidem, ita constanter ei adhæsit, ut «Christianissimi» cognomen acceperit. Mare hoc vitreum mixtum fuit igne, id est zelo et fervore fidei, qui bestiam, id est Saxones, Saracenos et Hunnos subegit, eosque vel Christi amore inflammavit, vel excussit et occidit. Cantant canticum Agni, quia Carolus Magnus instituit, ut omnes Ecclesiæ Gallicanæ sequerentur cantum et officium Ecclesiæ Romanæ. Est hæc elegans allusio et adaptatio.

Tertio, Primasius, Richardus, Ansbertus et alii per mare vitreum intelligunt Sacramentum baptismi; hoc enim adunatum est mari Rubro, ad quod hic alluditur, ut patet I Corinth. x, 1. Est vitreum, quia facit Christianos puros et sinceros instar vitri. Est mixtum igne, quia tribuit Spiritum Sanctum. Vel, ut Ansbertus: mare quod igne et calore in vitrum solidum convertitur, est fides charitate formata et solidata; vel, ut alii, ignis hic est ardor persecutionum; unde super hoc mare victores Antichristi, quasi triumphantes stant. Ita Viegas.

Quarto et genuine, Ribera per mare vitreum accipit seculum hoc, sive terram, aerem et aquam, quæ instar vitri pellucent; item homines hujus sæculi, qui mixti sunt igne conflagrationis mundi, quem Deus in pœnam peccatorum orbi immittet, de quo cap. xiv, vers. 18. Sæculum enim hoc periculosum et tempestuosum vocatur mare, uti dixi cap. xii, vers. ultimo. Dicitur vitreum, primo, quia sic a poetis cognominatur, eo quod sit pellucidum; secundo, quia habet colorem vitri; tertio, quia fragile est instar vitri. Itaque aliter hic accipitur mare vitreum, quam cap. IV, vers. 6: ibi enim mare vitreum significat cœlum crystallinum, vel potius empyreum, angelosque qui in eo sunt in circuitu throni Dei. Hic vero mare vitreum dicitur igne mixtum, et Sancti dicuntur supra illud stare, quia scilicet seculum hoc sancte, prudenter et feliciter transierunt et superarunt, jamque quasi victores stant in littore quod mari imminet, estque supra mare, quia jam appulerunt ad portum salutis, et in cœlo beati consistunt. Alludit enim ad mare Rubrum, quod duce Mose Hebræi sicco pede transierunt, cum persequeretur eos Pharao, Exodi xiv. Pari enim modo sæculum hoc transeunt Sancti, ita ut maneant illæsi a Pharaone, id est a diabolo et Antichristo: unde et cantant canticum Mosis. Simili schemate ait Poeta:

«Ludunt in vitreo monstra marina salo.»

Sicut ergo Gen. 1, 1, dicuntur duplices esse מים maim, id est aquæ, et consequenter duplices esse שמים scamaim, id est cæli, scilicet alii supra firmamentum, alii sub firmamento: ita et duplex est mare hoc vitreum, scilicet unum sublunare et terrestre, aliud cœleste, et ex illo in hoc transeunt et ascendunt Sancti: de sublunari agitur hic, de cœlesti cap. IV, vers. 6. Si quis tamen contendat eodem modo hic accipiendum esse mare vitreum, quo cap. IV, hic dicat Sanctos stare supra, id est, juxta mare vitreum, vel in ipso mari vitreo, id est in cœlo, quin et proprie dici possunt Sancti stare supra cœlum, id est, supra cœli partem concavam, esto non stent supra convexam: concava enim inferior est, imo ima; convexa autem superior, imo summa cœli pars est et superficies. Hoc cœlum mixtum est igne, id est, fervore charitatis angelorum.

Moraliter, disce hic omnem hujus sæculi pompam, opes, gaudia et gloriam esse fragilem instar vitri; unde Arabicus pro «mare vitreum», vertit «mare vitri», quasi totum factum sit ex vitro, sitque vitreum. Recte dixit tragœdus: «Fortuna vitrea est, dum splendet frangitur.» Rursum: «Si tanti vitrum, quanti margaritum?» si tam speciosa est terra, quam speciosum erit cœlum? si tam gloriosus fuit impius Nero, Decius, Diocletianus, quam gloriosi sunt S. Petrus, Paulus, Joannes? Præclare Horatius, lib. II Serm., satyr. 3.

«Et furiosus erit quem cepit vitrea fama:»

«Vitrea,» id est fragilis, q. d. Insanit qui famam, rem adeo fragilem instar vitri aucupatur.

Egregie Boetius, Metro 3, lib. II:

«Rara si constat sua forma mundo, Si tantas variat vices, Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus. Constat, æterna positumque lege est, Ut constet genitum nihil.»

Nam, ut ait Aristoteles, lib. I De Cœlo: «Genitum et corruptibile sese mutuo consequuntur.» Et Seneca, epist. 88: «Cui nasci contigit, mori restat.» Et Maximianus:

«Cuncta suos repetunt ortus, matremque requirunt.»

Vetus est illud Varronis Adagium: «Homo bulla,» de quo Faustus:

«Subdita sunt certo mortalia corpora fato, Cunctaque præcipiti tempore fluxa ruunt. Tam nimis humanum celeri genus interit hora, Turgida quam pluviæ bulla liquescit aquæ.»

«Quid est homo,» inquit Seneca, «quodlibet quassum vas, et quodlibet fragile jactatu. Quid est homo? imbecillissimum corpus et fragile, nudum suapte natura, inerme, alienæ opis indigens, ad omnem fortunæ contumeliam projectum, frigoris et laboris impatiens, ex infirmis fluidisque contextum. Odor illi saporque, et lassitudo, et vigilia, humor et cibus, sine quibus vivere non potest, mortifera sunt.» Valerius Maximus, lib. VI: «Caduca,» ait, «nimium, et fragilia, puerilibusque consentanea crepundiis sunt ista, quæ vires atque opes humanæ vocantur. Affluunt subito, repente dilabuntur; nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus consistunt; sed incertissimo flatu fortunæ huc atque illuc acta, quos sublime extulerunt, improviso recursu destitutos in profundo cladium miserabiliter immergunt.» Adde his istud Senecæ: «Punctum est, et adhuc puncto minus, quod incolimus.» Porro, sicut læta et prospera, ita quoque tristia et adversa quælibet hujus mundi vitrea sunt: hostes et persecutores (quales in fine mundi erit Antichristus, de quo hic agitur) vitrei sunt, ac similes fictis et vitreis militibus, quos in latrunculorum sive schaccorum lusu ita depingit Ovidius ad Pisonem:

«Callidiore modo tabula variatur aperta Calculus, et vitreo peraguntur milite bella.»

Omnes ergo inimici sunt vitrei, omnes morbi vitrei: paupertas vitrea, infamia vitrea, labores vitrei.

Quocirca viri sancti et sapientes hosce vitreos hostes non timent, sed stant super hoc mare vitreum, animumque in cœlum attollentes dicunt cum S. Hieronymo illud Socraticum: «Æthera conscendo, et solem solumque despicio.» Sentiunt enim, et a Deo nanciscuntur illud ab Isaia dictum, ipsisque promissum, cap. lviii, 14: «Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui.» Vide ibi dicta. Hi ergo sunt Anicii, id est, invicti; et Nicetæ, id est, victores et triumphatores. Scribit ex S. Gaudentio, S. Thoma, Giselberto et aliis Franciscus Zazzera, tract. De Familia Anicia, eam ortum ducere a legione Græcorum militum, quæ dicta est Anicia, id est invicta: ex eaque fuisse S. Georgium militem et martyrem. Rursum, ex ea natos invictos pugiles, Virgines, Martyres, Doctores, Pontifices, ut S. Paulinum Nolanum Episcopum, S. Benedictum Ordinis fundatorem, S. Scholasticam, S. Gregorium, S. Thomam, Severinum Boetium, de quo proinde vere ait Giselbertus: «Digne vocatus est Anicius fortitudine, Severinus gravitate, opitulatione Boetius, meritis Manlius.» Tales pariter sunt hi Anicii S. Joannis, qui proinde quasi victores stant supra mare vitreum. Anthracites lapis ignitus et carbo, jactatus in ignem velut inter mortuos extinguitur; at contra aquis perfusus exardescit, inquit Isidorus, lib. XVI, Origin., cap. xiii. Talis est virtus constantiæ cœlestis, quæ adversis exercita magis splendescit. «Contraria semper virtuti fecere viam.» Eduardus II, Angliæ rex, in symbolo pingebat araneam telam suam elaborantem, quam vehemens ventus perflat, cum hoc lemmate: «Ardentior ibo.» Idem fuit sensus Alexandri Magni, ut patet ex Plutarcho, De Fortuna Alexandri. Quid jam sentiat, quid faciat Alexander Christianus?

«Citharas Dei.» — De hisce citharis exultationis et jubilationis dixi cap. xiv, vers. 2, et cap. v, vers. 8.


Versus 3: Et Cantantes Canticum Moysi

3. «Et cantantes canticum Moysi.» — Non illud Deuter. xxxii: «Audite, cœli,» sed illud quod habetur Exodi xv: «Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est,» quo Moses et Hebræi post transitum maris Rubri gratias agunt Deo, pro tam miraculoso maris transitu et liberatione a Pharaone. Sicut ergo Moses et Hebræi tunc alacres et grati Deo cecinerunt carmen hoc eucharisticum et quasi epinicion: «Cantemus Domino,» etc.; ita Christus, qui est Moses Christianus, ejusque fideles et Sancti, qui sunt veri Israelitæ, postquam feliciter transierunt mare hujus sæculi, merso in eo Pharaone, id est, diabolo et Antichristo, quasi victores super illud stantes canent dicentque: «Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem projecit in mare;» quia scilicet jamjam ad nostras preces et merita, Antichristum cum suis asseclis puniet septem phialis iræ suæ in hac vita, ac mox igne gehennæ in futura.

«Et canticum Agni.» — Idem est canticum Agni et Mosis, sed dicitur Mosis, tanquam figuræ et typi; Agni vero, tanquam exemplaris et antitypi, et quia hoc cantico Beati Agnum laudant. Addit Alcazar canticum hoc in sensu litterali significare utrumque, scilicet tam transitum fidelium per mare gentilitatis ad fidem et salutem, quam transitum Hebræorum per mare Rubrum. Cum enim hoc illis fuerit typus, Moses utrumque, scilicet tam typum quam antitypum, eodem sensu litterali complexus videtur: ita enim de antitypo hic innuere et explicare videtur S. Joannes. Verum clarum est litteralem sensum illius cantici Mosis esse de solo transitu Hebræorum per mare Rubrum in Chanaan; allegoricum vero esse de transitu Gentium per fidem et baptismum in Ecclesiam, ut patet I Corinth. cap. x, vers. 1; anagogicum denique esse de transitu fidelium per mortem vel martyrium in cœlum, quem unum hic ad litteram amplectitur Joannes. Ad litteram enim loquitur de triumpho, gaudio et gloria Beatorum, quem anagogice significavit et repræsentavit Moses in transitu maris Rubri, atque in hoc suo cantico Exodi xv descripsit. Vide ibi dicta. Dicant ergo qui mare hujus vitæ prudenter et feliciter transierunt, jamque ex altis æternitatis montibus illud despectant, ac jubilant: «Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.»

«Justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.»«Viæ,» id est, opera et judicia tua sunt justa, quia justam de impiis et persecutoribus nostris jam sumis vindictam. Eadem sunt «vera,» id est fidelia, quia fideliter eripis Sanctos hic afflictos e periculis, eosque præmias et coronas, uti promisisti: sicut olim Hebræos transeuntes mare Rubrum eripuisti a Pharaone et Ægyptiis eos insequentibus, dum ipsos in mari mersisti.

«Rex sæculorum.» — Legit Interpres αἰώνων, id est «seculorum»: jam legunt ἁγίων, id est «Sanctorum»; Andreas vero et Aretas legunt ἐθνῶν, id est «Gentium.» Alludit ad Danielem, cap. xiv (vel vii), vers. 31, ubi Deus vocatur «vivens in sempiternum»; Chaldaice, «vivens sæculorum»; Syriace, «gigas sæculorum.» Vide ibi dicta.


Versus 4: Quia Solus Pius Es

4. «Quia solus pius es.» — Pro «pius» græce est ὅσιος, id est sanctus, justus, purus, innocens; hoc ergo est «pius»: a quo dicitur «piare» et «expiare» pro expurgare et depurare. Ita Ribera. Verum simplicius æque ac pientius ὅσιος accipias pro sancto et pio, id est misericorde, qui viscera pietatis exhibet et ostendit, q. d. Tu, Domine, olim quasi pater et mater ostendisti Mosi et Hebræis viscera misericordiæ et pietatis, dum eos a Pharaone liberasti, et salvos per mare Rubrum deduxisti in Chanaan, sed eadem jam multo magis ostendisti Christo et Christianis Sanctis et electis tuis, dum eos per mare hujus sæculi turbidum et tempestuosum, in quo tot animæ pereunt, salvos et incolumes deduxisti ad portum salutis.

«Quoniam omnes gentes venient.» — Τὸ «quoniam» hic non est causale, sed διηγητικόν, sive explicativum et denotativum, poniturque pro «quod», q. d. Quis non magnificabit te, Domine, dicens, quod solus justus et pius sis, uti in nostra protectione et salvatione ostendisti, quodque omnes gentes merito venient ad adorandum te, et quod judicia tua tam in pios quam in impios, clara et manifesta sint? Sive brevius et clarius, q. d. Quis non magnificabit te, Domine, dicens te solum esse pium et omnes gentes ad te adorandum venturas, et manifesta esse judicia tua? Sic Isaiæ cap. iii, vers. 10, dicitur: «Dicite justo, quoniam bene,» id est, quod bene erit ei. Aliter Alcazar. Nam τὸ «quoniam» accipit proprie et causaliter, hoc sensu: «Quis non magnificabit te, Domine?» q. d. Omnino omnes magnificabunt te, quoniam Gentes omnes per tuum Christum et Apostolos ad te tuique cultum convertisti. Alcazar enim hæc omnia accipit de prima Gentium ad Deum et Christum per Apostolos conversione, uti jam sæpius dixi.


Versus 5: Apertum Est Templum Tabernaculi Testimonii

5. «Et post hæc vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii,» — id est, templum quod est tabernaculum testimonii, seu in quo servabatur testimonium, id est lex, et tabulæ legis sive Decalogi. Templum hoc, et maxime sacratior ejus pars, scilicet Sancta Sanctorum, significat locum Beatorum. Nam in Sancto sanctorum, erat arca cum tabulis legis, ut significaretur in custodia legis quasi in radice et causa virtualiter contineri beatitudinem: quocirca septem hi angeli inde Joanni hic exire videntur, utpote ultores futuri violatæ legis Dei. Vidit ergo Joannes templum hoc in cœlo simile tabernaculo Mosis, atque ex ejus Sancto sanctorum prodire hos angelos Dei vindices et plagarum auctores. Imo Alcazar per «templum tabernaculi» præcise accipit Sanctum sanctorum tabernaculi; hoc enim erat quasi templum, id est, chorus tabernaculi. Unde, Psalm. xxviii, vers. 2, Aquila et Symmachus pro «templum», vertunt «oraculum», quod erat in Sancto sanctorum.


Versus 6: Et Exierunt Septem Angeli

6. «Et exierunt septem angeli.» — Primo, Alcazar hosce angelos et plagas mystice exponit, scilicet ut in speciem sint plagæ, sed reipsa sunt maxima beneficia, quibus Deus contra gentilitatem dimicavit, eamque fidei et Christo subegit. Ratio ejus est: nam harum plagarum ultima est Babylonis divisio, quæ ipsius excidium antecedit. Babylonis autem excidium significat conversionem Romæ ad Christum. Nam ipsam Babylonis eversionem subsequuntur mille pacis anni, cap. xx. Quare pro certo habendum, inquit, has plagas ante mille annorum initium eventuras; significant ergo illæ mysticum prædicationis Evangelicæ bellum, quo Deus pro Ecclesia contra gentilismum depugnavit. Sicut enim septem tubarum plagæ cap. viii, immissæ sunt in Judæos: ita hic septem plagæ immittuntur in Gentes ad earum conversionem. Porro septem hæ plagæ sunt, prima, pudor Gentilium, dum de peccatis arguuntur; secunda, persecutionis crudelitas in Evangelii prædicatores; tertia, in Gentiles etiam ad fidem conversos mira sævitia; quarta, ex Christianorum sapientia gravissima offensio; quinta, summa in ipsa persecutione excecatio; sexta, post invasionem Romæ mira persecutio; septima, manifesta urbis Romæ divisio. Tempore enim Constantini imperatoris et S. Sylvestri Pontificis, ita excrevit Christianorum numerus Romæ, ut Gentilibus æquari posset, tumque Roma quasi divisa fuit in Christianos, Gentiles et neutrales. Primus ergo angelus, ait ipse, est S. Paulus, qui præcipuus est in cunctis hominibus de peccatis arguendis, ut sic ostendat omnes Dei gratia indigere: «Omnes enim, inquit ipse, peccaverunt, et egent gloria (id est, gratia gloriosa) Dei.» Secundus angelus est S. Petrus; ipse enim Neronem sua prædicatione irritavit. Tertius est S. Clemens Papa, qui egregius fuisse dicitur in Gentilium plurimis ad fidem adducendis, et ad martyrium animandis. Quartus est alius Pontifex, cujus ope valde Christianorum sapientia effulsit, v. g. Alexander primus, qui fuit sextus a S. Petro, suaque sapientia et sanctitate multos nobiles Romanos convertit. Quintus erit ille, qui sua prædicatione excitavit rabidam persecutionem postea subsecutam, in qua eminebant in primis hinc Gentilium excecatio, inde constantissima Dei et Christianorum patientia. Sextus ille erit, qui in multorum Senatorum conversione magis claruit. Vide an sit S. Fabianus. Septimus videtur fuisse S. Sylvester. Nam sub eo, et per eum accidit magna illa Romæ inter Christianos et Paganos divisio. Porro hæ plagæ dicuntur novissimæ, non qua ultima, sed quia novum sunt et admirabile, ac inauditum Dei vindictæ genus, quo ex hostibus fecit amicos; et quia per eas Deus finem imposuit peccato et gentilismo, æque ac iræ et offensæ suæ; hoc est enim quod ait: «Quoniam in illis consummata est», græce ἐτελείωθη, id est expleta est, «ira Dei.» Ita ipse more suo ex sua acoluthia ingeniose et apposite sed mystice et allegorice, non litteraliter, non genuine.

Secundo, alii hæc accommodant ad plagas quas Deus immittit peccatoribus ob septem peccata capitalia.

Tertio, noster Viegas censet hic numerum certum et definitum poni pro incerto et indefinito, scilicet septem phialas et plagas significare multas.

Quarto, Rupertus, Beda, Haymo, Richardus, Ansbertus et alii, per hos septem angelos accipiunt universos (septenarius enim symbolum est universitatis) prædicatores, qui tum initio mundi et deinceps fuerunt, tum maxime erunt in ejus fine. Hi phialas iræ Dei in terram fundent, id est terribilia peccatoribus a Deo decreta supplicia denuntiabunt, idque ex phialis aureis, id est, ex charitate: plagæ ergo eorum sunt minæ plagarum. Exeunt de templo, quia contemplationi et orationi erunt addicti. Sic Christus nocte pernoctans in oratione Dei, per diem concionabatur, ait S. Gregorius, lib. VI Moral., xvi. Tertio, vestiuntur «lino mundo», id est vitæ puritate et mortificatione. Linum enim, quia varie et diu maceratur et carminatur, symbolum est mortificationis, ut docui Jeremiæ xiii, 1. Quarto, habent zonas, id est continentiam, easque aureas, ob charitatem; vel, ut Primasius, ob sapientiam qua pollent. Alii pro «lino» legunt «lapide», quia concionator debet esse adamas per patientiam, sed magnes per mansuetudinem. Unde de S. Athanasio ait Nazianzenus in oratione de ejus laudibus: «Athanasius factus est percutientibus adamas, diffidentibus magnes.»

Verum hæc tropologica sunt. Ad litteram enim veri hic intelligendi sunt angeli, qui judicia et supplicia Dei, quæ symbolice per phialas significantur, in homines effundent in fine mundi; hi enim sunt administri et executores divinæ providentiæ et vindictæ. Quocirca probabiliter Ribera censet hos septem phialarum angelos esse eosdem qui, cap. 1, vers. 4, vocantur «septem Spiritus qui in conspectu throni sunt.» Et cap. viii, vers. 2, vocantur angeli septem «stantes in conspectu Dei, et datæ sunt illi septem tubæ.»

«Vestiti lino mundo.» — Ita legendum cum Romanis et Complutens., scilicet λίνῳ, id est «lino», non λίθῳ, id est «lapide», ut legunt aliqui. Vestitus hic significat angelorum candorem et puritatem: «zonæ» castitatem, «aureæ» charitatem eorum repræsentant. Secundo, linum mundum et candidum significat divinorum judiciorum, quæ angeli in effundendis phialis exercent et exequuntur, puritatem, candidamque et mundam ab omni sive passione favoris vel odii, sive crimine, divinæ justitiæ æquitatem. Tertio, candida vestis est symbolum lætitiæ. Gaudent enim angeli, dum puniuntur impii, utpote rei laesae divinae majestatis: quia vident in eis impleri divinum consilium, Dominique sui et Dei honorem ab eis laesum vindicari. Alii qui legunt, «vestiti lapide mundo», sic exponent, q. d. Angeli hoc suo vestitu, puta lapide mundo, id est, gemmis limpidis et lucentibus, repraesentant, quod Deus pulcherrimos pretiosissimosque lapillos et gemmas, aeque ac zonas aureas, id est, ornatum virtutum omnisque gratiae et gloriae, ditissimum et pulcherrimum promiserit et praeparaverit iis, qui suppliciis ab ipso inflictis contriti, vitam corrigunt et emendant.


Versus 7: Unum de Quatuor Animalibus Dedit Septem Phialas

7. «Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas.» — Nota: «Dedit» hasce phialas angelis in templo ante egressum; nam clare id dicitur versu praecedenti, cum ait: «Et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo.» «Dedit» ergo, id est dederat.

Jam «unum», id est, primum animal, puta leo, ut patet cap. IV, vers. 7. Leo enim fortitudinis, irae et vindictae est symbolum. Significatur ergo Deum et angelos in effundendis hisce plagis et phialis quasi leones rugituros et saevituros in impios. Jam qui per quatuor animalia, capite IV, accipiunt quatuor Evangelistas, sic explicant, q. d. Unus ex Evangelistis qui Evangelicam legem scripserunt, per quam judicabuntur et damnabuntur impii rebelles Deo, symbolice hic mihi Joanni visus est dare septem angelis septem phialas irae Dei; quia ob Evangelii legem ab eo editam, ab impiis neglectam, hae plagae dabuntur angelis, ut illis impios Evangelicae legis violatores puniant, ita Ribera et Viegas. Porro hic unus Evangelista est S. Lucas, ait Aureolus. Hic enim tristissima Hierosolymitis et Antichristianis in fine mundi supplicia praenuntiat, cap. xxi et alibi. Alii tamen accipiunt S. Marcum: hic enim inter quatuor animalia, quatuor Evangelistarum symbola, significatur per leonem.

Verum, quia haec quatuor animalia Ezechielis et Joannis non sunt homines, nec Evangelistae ad litteram, sed primarii angeli, puta Cherubini stipatores Dei, uti ostendi cap. IV, hinc dicendum est hoc unum animal fuisse primum e quatuor hisce Cherubinis, qui quasi summus justitiae divinae praeses, septem angelis inferioribus has suppliciorum plagas, id est, potestatem plagas hasce impiis inferendi, dedit, easque iis inferri jussit et mandavit.

«Septem phialas.» — Isidorus, lib. XX, cap. xx, phialas putat dici ab hyalos, id est «vitrum», quod vitreae essent. Verum obstat orthographia; nam phiala per i, ὑάλη per y scribitur; deinde in phiala accedit littera ph: licet enim spiritus asper sive aspiratio, quae est in ὑάλη, saepe apud Latinos vertatur in litteram s, ut ex ὗς fit sus, ex ὕλη sylva, ex ὑπέρ super, tamen nunquam vertitur in ph. Adde phialas saepe ex auro, non ex vitro, conflari solitas: unde et Juvenalis, Satyr. 5, aureas vocat phialas. Exstat et apud Martialem, lib. XIV. epigramma de phiala aurea. Ex phialis enim bibebant reges et principes. Unde de Jahel quae dedit lac Sisarae principi, itaque eum soporavit et occidit, dicitur Judic. v, 25: «Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.» Melius ergo Graeci phialam quasi πιάλη dictam putant, ἀπὸ τοῦ πίνειν (π in φ commutata), id est a bibendo; inde enim dicitur πιάλιος, id est humidus, potabilis.

Jam quoad sensum, censet Alcazar has phialas fuisse sacrificii; in sacrificio enim ex phialis libabatur, id est infundebatur Deo vinum, ut patet Exodi cap. xxxvii, 16, et cap. xxv, vers. 29. Liquor in hac phiala Deo libandus est ira Dei, id est sanguis Christi, ejusque virtus efficacissima. Christus enim in suis plagis et sanguine excepit et exhausit omnem Dei contra homines indignationem et iram. Angeli ergo, id est Apostoli, effuderunt Gentibus in suo mystico sacrificio, id est in praedicatione Evangelii, hoc sanguinis Christi libamen, cum ejus virtute illos converterunt, abluerunt, Deoque reconciliarunt. Rursum, in phialis fit allusio ad sacrificium Eucharistiae, quod fit in phialis, id est calicibus: illius enim virtute factum est ut Apostoli eorumque praedicatio tantae essent efficaciae, ut tot hominum millia, imo omnes gentes ad Christum converterent.

Verum haec non tantum mystica, sed et ἀνάλογα sunt. Iram enim in amorem et in sanguinem Christi transformant, cum manifeste hic agatur de ira proprie dicta, deque vindicta septuplici quam Deus per angelos septem contra impios in fine mundi effundet.

Quare potius dicas has phialas esse sacrificii, quod immolabitur divinae justitiae et vindictae, per impiorum mactationem et stragem; haec enim est victima honorifica, aeque ac grata Deo, de qua dicitur Isaiae xxxiv, 6: «Victima Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.» Et Ezech. xxxix, 17: «Concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis.»

Itaque ad litteram phialae, inquit Pannonius, sunt decreta, sententiae et judicia Dei, in quibus ira, id est, ultio et supplicia Dei impiis inferenda, quasi thesauri justitiae divinae reservantur, sicut acetum, balsamum, aliaque distillata; aut potius sicut thus, aromata et thymiamata servantur et proponuntur in phialis. Sic enim saepe Scriptura dicit Deum impiis parare et propinare calicem sive phialam irae suae. Alludit enim ad praefectum convivii, sive symposiarcham, qui in mensa cuique convivae suum olim temperabat et propinabat calicem: sic enim et Deus quasi symposiarcha et modimperator, cuique homini suam dat sortem quasi calicem, et cuique peccatori suum, quod meretur, supplicium decernit et distribuit.

Nota primo: Ira et ultio Dei est res pretiosa; hinc servatur in phialis aureis instar thymiamatis. Est enim ipsa actus summae justitiae, qua puniuntur nocentes, et innocentes deterrentur a peccato et noxa.

Secundo, haec ira non est in patera lata, sed in phiala, quae habet os arctum et angustum, inquit Viegas; quia haec judicia et decreta vindictae Dei comprimit ejusdem Dei misericordia, ne profundant, sed tantum stillent iram. Hinc Ezech. xx, 46, dicitur: «Stilla ad Africum,» «ut non tota, ait ibidem S. Hieronymus, ira Dei videatur effusa, sed stilla quaedam et pars. Si autem stilla tantae saevitiae est, quid in totis imbribus aestimandum erit?»

Verum licet phialae subinde significent vasa oris angusti, ut cum lagenas vitreas in quibus servatur aqua rosacea, aqua vitae, aqua fortis, etc., vocamus phialas, tamen hoc loco phialae accipiendae sunt patulae et latae, quales sunt paterae, inquit Alcazar. Ita patet primo, quia tales paterae sunt phialae ex quibus bibitur, de quibus dicitur Amos vi, 6: «Bibentes vinum in phialis.» Et Zach. ix, 15: «Bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae.» Multo magis tales sunt phialae ex quibus libatur et sacrificatur, quales hae sunt: unde et in iis ponebatur et adolebatur thus et thymiama, ut patet tum ex Exodi xxv, 29, tum ex dictis hic, cap. v, vers. 8, ubi 24 seniores dicuntur habere phialas plenas odoramentorum. Secundo, quia hae phialae sunt irae Dei extremae et summae: unde eam non stillabunt, sed instar paterae totam simul effundent in impios in fine mundi. Tertio, hae phialae sunt aureae, quia ultio Dei in hac vita procedit ex amore, non ex odio. Vult enim per illam hominis mentem perversam corrigere et sanare; secus est in altera vita et gehenna. Cum ergo hic castigaris a Deo, cogita Deum te amare; cum vero tua peccata impunita relinquit, cogita eum tibi irasci, et parare tibi gehennam; ideoque dare tibi hic paradisum, ut modica bona quae fecisti, praesenti et modica voluptate remuneretur. Vide II Machab. vi, 12.

Pari modo angeli ad puniendum ex charitate procedunt, ut hisce poenis inducant peccatores ad vitae emendationem. In hoc ergo Deum et angelos imitentur judices et Praelati, ut supplicia, non ex ira vel odio, sed ex amore reis irrogent: ex amore, inquam, tum reorum, tum reipublicae et boni communis, ut hoc ab improborum violentia et sceleribus terrore suppliciorum immune et indemne servent.


Versus 8: Impletum Est Templum Fumo a Majestate Dei

8. «Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus» (id est potentia, graece enim est δύναμις). — Alludit ad dedicationem tam templi, quam tabernaculi; tunc enim utrumque nebula et nube obtexit Deus, ut patet Exodi xl, 32, et III Reg. viii, 10. Sic enim Moses et Aaron ob populi tumultum fugerunt ad tabernaculum, Num. xvi, 34, ubi dicitur: «Operuit illud nubes, et apparuit gloria Domini.» Sic et Ezech. x, 3: «Nubes, ait, replebit atrium, et repleta est domus nube.» Idem accidit Isaiae cap. vi, vers. 4: «Et domus repleta est fumo.»

Pro «majestate» graece est δόξα, id est gloria, claritas. Alcazar exponit, q. d. Ex claritate praedicationis Evangelii in primitiva Ecclesia processit «fumus», id est, summum Ecclesiae periculum, ut videretur a Gentibus comburenda et incineranda; sed Deus hoc periculum vertit in praesidium. Nam virtus, id est fortitudo, gloria et claritas Dei hominum infirmitate, ignobilitate et abjectione perficitur, dum tam infirmos, rudes et ignobiles apostolos, totque periculis expositos ita tutatur, provehit et extollit, ut totum orbem sibi et Christo subigant. Unde subdit: «Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae»; non quod nemo in Ecclesiam Christi ingrederetur, sed quod Ecclesiae fulgor et splendor non appareret, ac proinde qui in eam ingrediebantur, videbantur sese in fumum, in laborem, in periculum conjicere; sed in septimae plagae effusione mox hic fumus in claritatem, deformitas in pulchritudinem, periculum et lacrymae in solatium et securitatem conversa sunt.

Verum dico: Fumus hic symbolice significat primo, obscuritatem et incomprehensibilitatem judiciorum et suppliciorum, quae divina majestas et potentia in fine mundi exercebit in impios, ita scilicet, ut homines tunc in terra viventes, videntesque tot tantasque plagas, ac tantam Dei potentiam et vindictam, quasi in tenebris sint versaturi, stupentes et nescientes quorsum illa tendant, et quid sibi velit Deus tali ostensione majestatis et fortitudinis suae. Ita Primasius, Ansbertus, Ambrosius et Ribera. Unde sequitur: «Et nemo poterat introire,» etc.

Hinc consequenter fumus hic est symbolum et prognosticon maximae vastationis in hac vita, ac incendii infernalis in gehenna, ubi fumus tormentorum ascendit in saecula saeculorum.

«Et nemo poterat introire in templum» (ad contemplanda haec profunda judiciorum Dei, eorumque causas, modos et rationes), «donec consummarentur septem plagae», — id est, donec consummatis septem plagis sequeretur universale judicium, in quo Deus omnia toti orbi manifestabit. Alludit ad Psal. lxxii, 16: «Existimabam ut cognoscerem hoc: labor est ante me; donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum», id est, donec ingrediar in secretarium judiciorum Dei; quod fiet, cum finem et exitum impiorum videbo. Ita Primasius, Richardus et Ansbertus.