Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput XVII


Index


Synopsis Capitis

Videt Joannes purpuratam meretricem, cui nomen Babylon, insidentem bestiae habenti capita septem et cornua decem; atque vers. 7, singulorum explicationem audit et discit ab Angelo.


Textus Vulgatae: Apocalypsis 17:1-18

1. Et venit unus de septem Angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas. 2. Cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram, de vino prostitutionis ejus. 3. Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. 4. Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis; habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus. 5. Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae. 6. Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna. 7. Et dixit mihi Angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. 8. Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est. 9. Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt. 10. Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit, et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. 11. Et bestia, quae erat, et non est, et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit. 12. Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges una hora accipient post bestiam. 13. Hi unum consilium habent, et virtutem et potestatem suam bestiae tradent. 14. Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi et fideles. 15. Et dixit mihi: Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae. 16. Et decem cornua, quae vidisti in bestia, hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. 17. Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi; ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. 18. Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.


Versus 1: Et Venit Unus de Septem Angelis

1. «Et venit unus de septem Angelis, qui habebant septem phialas.» — Hinc patet hoc excidium Babylonis pertinere ad septem angelos, phialas et plagas novissimas, de quibus cap. praeced. Ergo non est hic hysterologia, ut contendit Ribera, sed recta rerum et temporis series et ordo; qua de re plura vers. 16.

«Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae,» — puta Babylonis, uti explicat vers. 5. Quaeres, quaenam intelligatur hic Babylon? Primo, multi intelligunt coetum omnium impiorum, sive mundum, mundique gloriam, opes, delicias, pompas, quatenus iis fundata est civitas, sive coetus impiorum super septem montes, id est, super multitudinem omnium regum superborum, in qua caput est diabolus, ac proinde haec est civitas diaboli, quae adversatur civitati Dei, sicut Babylon adversata est Sion, sive Jerusalem, eamque aedificat amor sui usque ad contemptum Dei; qua de re scripsit S. Augustinus libros De Civitate Dei. Ita Ambrosius, Ticonius, Beda, Primasius, S. Thomas, Haymo, Rupertus, Gagneius, S. Augustinus in Psalm. xxvi, enarratione 2, Prosper in Dimidio temporis, cap. vii. «Haec est,» inquit Prosper, «Babylon illa magna per mundum; ejus vero filiae, quaecumque facta ejus et superbiam imitantur: nec eam in uno loco existimes civitatem, quae toto est sparsa in orbe.» Hi ergo per Babylonem accipiunt impiorum omnium multitudinem. His accedunt Joachim, Seraphinus et Ubertinus, qui per Babylonem intelligunt improborum, non quidem omnium, sed tantum Christianorum coetum.

Verum hoc mysticum videtur et nimis generale; Joannes enim de certa urbe loquitur, quae potestatem habet super reges terrae, ut ipse ait versu ultimo, quaeque evertenda et concremanda est sub tempora Antichristi a decem regibus, ut ait vers. 16. Et quomodo conveniat coetui impiorum illud, quod cap. xviii, vers. 9, de Babylone eversa dicitur: «Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus, longe stantes propter timorem tormentorum ejus.» Hi enim reges erunt de coetu impiorum; quomodo ergo longe spectabunt incendium Babylonis, illudque plangent, si Babylon est coetus impiorum, ac consequenter in se complectetur hosce reges? Rursum, quomodo de impiorum coetu dici potest illud, quod hic, vers. 16, dicitur de regibus aeque impiis: «Hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.» Hi enim reges erunt ex coetu impiorum: quomodo ergo eum odire, desolare, concremare et manducare possunt?

Secundo, Aureolus per Babylonem intelligit Saracenismum, sive sectam Mahometis, quae foedissima est, docet fornicationem omnemque turpitudinem: unde permittit cuique tot uxores, quot alere potest. Per bestiam accipit Sultanum Aegypti, qui a Sultano Turcarum residente tunc in Perside, regno, puta Syria et Aegypto spoliatus est. Cecidit Babylon, id est, Saracenismus in Syria, quando Christiani anno Christi 1100, profligatis Saracenis, Terram sanctam recuperarunt.

Tertio, Aretas et Caponsachius per Babylonem accipiunt Constantinopolim, quia haec est Turcarum, Christi et Ecclesiae hostium, metropolis, atque «sedet super aquas multas:» adjacet enim Bosphoro Thracio. Verum Joannes per aquas hic non mare, sed populos accipit: «Aquae,» inquit vers. 15, «quas vidisti, populi sunt.»

Quarto, aliqui proprie hic Babylonem accipiunt, quae fuit metropolis Chaldaeorum; censent enim Antichristum Babylone proditurum, ibique regnum suum inchoaturum. Probant id, quia ibi coepit regnare Nemrod, primus tyrannus orbis, et deinde Nabuchodonosor; ac postea eidem dominatus est Antiochus Epiphanes, qui fuere typi Antichristi. Unde et Zacharias, cap. v, vers. 11, vidit mulierem insidentem amphorae portari in Sennaar, id est in Babylonem, subditque: «Haec est impietas.» Porro Antichristum Babylone venturum censent S. Hieronymus in cap. xi Daniel., D. Soto in IV, dist. xlix, Quaest. 1, art. 1, Pererius, lib. XIV in Daniel., et Suarez, tom. II, in III part., disp. liv, sect. 5, et alii. Verum Babyloni non conveniunt ea quae hic a Joanne dicuntur, uti mox patebit. Idem dico de Hierosolyma, quam aliqui (idque innuit Franciscus Suarez loco mox citando) hic per Babylonem intelligunt.

Dico ergo: Babylon hic et capite sequenti est Roma, non Christiana, qualis nunc est; sed infidelis et Pagana, qualis fuit tempore S. Joannis, qualisque rursum erit tempore Antichristi. Probatur haec sententia. Primo, quia Roma Ethnica est «civitas magna quae habet regnum super reges terrae;» hanc autem esse mulierem, puta Babylonem, ait Joannes versu ultimo: quaeque habet «septem montes,» uti de eadem ait vers. 9; hoc enim nulli alteri, nisi soli Romae competit. Secundo, quia Joannes asserit Babylonis nomen hic non proprie, sed mystice sumendum; ait enim vers. 5: «Mysterium Babylon magna,» etc. Ergo significat florentissimam et vitiosissimam urbem, quae Christianos persecuta est, ut olim Babylon Judaeos. Talis autem est Roma Ethnica. Tertio, quia Roma et Romani Imperatores acerrime tempore S. Joannis, et deinceps per trecentos annos, non tantum Romae, sed toto orbe oppugnarunt Ecclesiam, ut eam exterminerent. Unde nulli alteri nisi Romae Ethnicae competit illud, vers. 6: «Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu.» Et illud cap. xviii, vers. ultim.: «Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra.» Quarto, quia hac de causa pariter a S. Petro, epist. 1, cap. v, vers. 13, Roma vocatur Babylon, id est, confusio errorum, vitiorum et tyrannorum. «Salutat,» inquit, «vos Ecclesia quae est in Babylone (id est Romae, ait Beda, Œcumenius, S. Thomas, Eusebius, II Histor. xv, ex Papia S. Joannis discipulo, S. Hieronymus in Catalogo scriptorum, in Vita S. Marci, et alii) coelecta.» Eadem de causa Roma et Romani Imperatores a S. Paulo, II Thessal. ii, 7, vocantur «Mysterium iniquitatis;» ubi et addit Romam et Romanum Imperium duraturum usque ad Antichristum, atque adeo signum adventantis, vel potius praesentis Antichristi fore Romani Imperii ruinam. Quinto, S. Joannes jam recenter a Domitiano in dolium ferventis olei projectus, indeque relegatus in Patmon (ubi haec scripsit), haec vidit et scripsit ad sui et fidelium secum afflictorum consolationem et corroborationem, quod scilicet a Babyloniis, id est, a Romanis Imperatoribus ita vexati, visuri essent Deum sui vindicem, qui Babylonem igne cremaret: ergo Babylon hic est Roma Ethnica.

Haec est sententia primo, S. Hieronymi in illud Isaiae xiv, Attrita est civitas vanitatis: «Atteretur,» inquit, «civitas vanitatis, sive omnis civitas, vel spiritualis Babylon, quae sedet in septem montibus purpurata, cujus supplicia in Apocalypsi S. Joannis legimus. Pulchreque dixit urbem vanitatis. Si enim de coelo et terra, et omnibus quae terrena sunt dicitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; quanto magis hoc de una urbe dicendum est, quae totius orbis pars modica est?» Idem, Prologo in libros Didymi de Spiritu sancto: «Cum,» ait, «in Babylone, versarer, et purpuratae meretricis essem colonus, et jure Quiritium viverem.» Idem, epist. 151 ad Algasiam, Quaest. XI: «Secundum Apocalypsin Joannis in fronte purpuratae meretricis scriptum est nomen blasphemiae, id est, Romae aeternae.» Idem, prooemio in lib. XI Comment. in Isaiam: «Quod si,» inquit, «in expositione statuae, pedumque ejus et digitorum, discrepantia ferrum et testam, super Romano Imperio interpretatus sum, quod primum forte, deinde imbecillum Scriptura portendit, non mihi imputent, sed Prophetae. Neque enim sic adulandum est principibus, ut S. Scripturae veritas negligatur, nec generalis disputatio unius personae injuria est.»

Secundo, Tertulliani, lib. Contra Judaeos, cap. ix: «Sic et Babylon,» inquit, «apud Joannem nostrum Romae urbis figuram portat, proinde et magnae, et regno superbae, et Sanctorum debellatricis.» Idem asserit, lib. III Contra Marcionem, sub initium.

Tertio, S. Augustinus, lib. XVIII De Civit., cap. ii, ait Babylonem esse quasi primam Romam. «Ut appareat,» inquit, «quemadmodum Babylonia quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei civitate procurrat, etc. Ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est.» Et cap. xxii: «Condita est Roma velut altera Babylon, et velut prioris filia Babylonis.» Et cap. xxviii, Romam vocat Babylonem occidentalem. S. Augustinum quasi discipulus sequitur Paulus Orosius, lib. II Histor., cap. iv, ubi ostendit multis in rebus Romam similem esse Babyloni.

Quarto, Andreas Caesariensis, Aretas, Ambrosius, Victorinus, Œcumenius, Viegas et Ribera hic, et fusius cap. xiv, vers. 8 et seq., Lindanus, lib. IV Panopliae, cap. lxxxii; Sixtus Senensis, lib. II Biblioth., verbo Meretricis magnae inscriptio; Cardinalis Bellarminus, lib. II De Pontific., cap. ii; Alcazar, Apocal. xiii, pag. 670, littera D, ubi et pro hac sententia citat Cassiodorum, Apringium, Forerium, Gagneium, Salmeronem, Pererium, Pradum, Hesselium, et alios ad viginti. Idem censet Thomas Bozius, lib. XXIV De Signis Eccl., cap. vi, Franciscus Suarez, III part., tom. II, disp. lix, sect. 2. Hi omnes per Babylonem hic interpretantur Romam infidelem et ethnicam, qualis fuit tempore Joannis, et rursum erit in fine mundi.

Huc accedit prophetia S. Malachiae, quam recenset Arnoldus Wion in Chronicis Ordinis S. Benedicti, sive in Ligno vitae, lib. II, cap. xl, in fine; in ea enim Malachias a suo aevo (fuit ipse coaevus S. Bernardo; hic enim scripsit ejus vitam) per symbola depingit omnes Romanos Pontifices futuros usque ad finem mundi; ultimumque fore asserit Petrum Romanum, de quo ita vaticinatur: «In persecutione extrema S. R. E. sedebit Petrus Romanus qui pascet oves in multis tribulationibus; quibus transactis civitas septicollis (Roma) diruetur, et judex tremendus judicabit populum suum.» Haec S. Malachiae oracula singulis Pontificibus usque ad Clementem VIII, apposite adaptavit Alfonsus Ciacconus, uti videre est apud Wion loco citato.

Objiciunt haeretici: Roma est Babylon; ergo Romana Ecclesia cum suo Pontifice est Babylon. Respondeo consequentiam esse absurdam, aeque ac fallacem. Aliud est enim Roma urbs, aliud Romana Ecclesia. Rursum aliud est Roma Ethnica, aliud Roma Christiana. S. Joannes loquitur de Roma Ethnica, qualis erat suo tempore sub Domitiano persecutore, non autem de Roma Christiana, multo minus de Romana Ecclesia. Itaque sub Domitiano, Nerone, Decio et similibus Roma fuit potens, sed impia; Ecclesia tamen Romana fuit pia et sancta, imo tunc habuit praeclarissimos Martyres, virgines, sacerdotes et Pontifices. Absit ergo ut eam, aut S. Petrum Romanum tunc Pontificem taxare voluerit S. Joannes, qui et ipse Romae pro fide Christi, Petri et Ecclesiae Romanae, martyrium in dolio ferventis olei ante portam Latinam obiit. Fideles enim Romani sunt «Martyres Jesu,» quorum sanguinem, ut ait vers. 6 fudit Babylon, id est Roma Ethnica, et Romani Imperatores Ethnici. Haec ergo est Babylon, non autem Ecclesia Romana, cujus fundator, caput et Pontifex fuit S. Petrus. Quocirca Romae Ethnicae vituperium hic, damnatio et excidium, est laus, sublimatio, triumphus et gloria Romae Christianae, et Romanae Ecclesiae. Nam quo magis Roma Ethnica impia fuit, et saeviit in Christianos, eo magis constans, victoriosa et gloriosa fuit Roma Christiana, ut patet in primis ejus trecentis annis post Christum. Idem erit in fine mundi: multi tamen in ea erunt fideles et sancti, uti erant olim, tum publici, tum occulti et abdentes se in cryptas et latibula. Horum ergo, aeque ac Pontificis, major fuit eritque virtus, laus et gloria, quod inter magistratus et cives impios, in fide et pietate constantes usque ad martyrium persistant, quam si Roma prorsus esset fidelis et pia. Sane Romani Martyres illustrissimi omne suum decus tulerunt in persecutione Romanorum Imperatorum, nec unquam magis floruit Romana fides quam tunc.

Est ergo manifestus paralogismus haereticorum, ac insignis fraus et fallacia, dum ipsi ea quae de Roma prisca Pagana a S. Joanne et S. Petro dicuntur, detorquent ad Romanam Ecclesiam, aut ad Romam, quae nunc est, fidelis scilicet, et sedes ac ditio Pontificis, qui est Vicarius Christi. Roma ergo Ethnica sub Nerone et sequentibus Imperatoribus usque ad Constantinum fuit Babylon: sub Constantino facta Christiana et pia, desiit esse Babylon, coepitque esse civitas sancta, urbs fidelis, Sion Deo dilecta, columen fidei, mater pietatis, magistra sanctitatis; sub finem mundi deserens fidem, pietatem, Christum, Pontificem, rursum fiet Babylon. Idque permittet Deus, ut urbem ab Ecclesia, Romam a Cathedra Petri secernamus; utque Romani non urbis suae majestati, nec suis meritis, sed Christi Petrique gratiae tribuant, quod ipsi Sedem Pontificiam, et Ecclesiae metropolin obtineant. Solerter id advertit et annotavit Cardinalis Baronius, tom. I, anno Christi 53. Paulus, inquit, Romanos arguit «facilitatis atque superbiae, quod (ut notat Hieronymus) haec fuerint peculiaria vitia Romanorum; quae etiam Bernardus exprobrat, lib. IV De Considerat. ad Eugen., sic dicens: Populus Romanus est. Nec brevius potui, nec expressius tamen aperire de tuis paroecianis quod sentio. Quid tam notum saeculis, quam protervia et fastus Romanorum? Gens insueta paci, tumultui assueta, gens immitis et intractabilis, et usque adhuc subdi nescia, nisi cum non valet resistere.» Subdit Baronius: «Quae nos idcirco voluimus retulisse, ut quisque intelligat non esse Romanorum virtutis, si Romana Ecclesia, semper florentissima, caput exstitit omnium Ecclesiarum, et deficientibus caeteris sedibus Apostolorum, ipsa permanserit inconcussa; et sicut olim, ita et semper, illibata fides ipsius in universo orbe Catholico praedicetur: sed potius esse Sedis Petri tam excellentem praerogativam, et privilegium eidem divinitus impertitum. Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.» Quocirca Tertullianus, De Praescript.: «Felix,» ait, «Ecclesia (Romana) cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine profuderunt.» S. Cyprianus, lib. I, epist. 3, Sedem Romanam vocat Petri cathedram, et Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est. Et lib. IV, vers. 8, eamdem vocat «Ecclesiae matricem et radicem.» S. Hieronymus ad Damasum: «Ego,» ait, «Beatitudini Tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior; super illam petram aedificatam Ecclesiam scio; quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est: si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio.» Similia habet S. Irenaeus lib. III, cap. iii, Optatus, lib. II Contra Parmenionem, S. Augustinus, epist. 162, S. Leo, epist. 87, et alii.

Instant haeretici, et perpetim occlamant, Romae etiamnum non deesse scelera, ac nominatim lupas et lupanar permitti: ergo illam etiamnum esse Babyloniam meretricem. Roma, inquiunt, est Ruma. At ubi gentium desunt scelera? Itane omnes haeretici sunt integri vitae, scelerisque puri? Quot Respublicae honestae et nobiles tolerant lupas et fornices, ut virginum et honestarum pudori consulant, ac crimina graviora avertant? Ecclesia sancta est, at, quot in ea sunt impii?

Sane Roma Sancta est, et sanctior omnibus orbis Ecclesiis et urbibus. Ubi tot Monasteria, tot Basilicae, tot Apostolorum, S. Pontificum, martyrum, virginum martyria et templa, tot hospitalia, tot nosocomia, tot orphanotrophia, quot Romae? ubi tot charitatis opera, tot misericordiae Sodalitates, tot eleemosynae, tot pietatis exercitia, quot Romae? ubi tot praelati sapientes et integri, tot sacerdotes probi et pii, tot religiosi sancti, tot virgines Deo dicatae, quot Romae? ubi cives et populus tam devotus, tam Christianus, tam ardens zelo Dei, uti videmus Romae? Verum haeretici livore caeci ab his oculos avertunt, et Romae non nisi lupas et gurgustia quaerunt: quaerunt et inveniunt; fur enim furem agnoscit, lupus lupam, leno lenam. Hae enim longe magis exteris quam civibus, ut expositae, ita et cognitae sunt; Romae enim est confluxus omnium ex toto orbe nationum: in urbe est orbis. Quid mirum in tanta colluvie esse spurcos et incestos, quibus ni lupas concedas, agnos invadent.

Haereticis ergo qua curiosis, Roma est rima et rumor; qua vinolentis, est rumen; qua aegris, rheuma et ruina; qua effeminatis, ruma et remora salutis. At fidelibus qua credentibus, Roma est ῥῆμα et ῥῶμα, id est oraculum et propugnaculum fidei; qua paenitentibus, est ῥύμα, id est purgamentum et lustramentum; qua sanctis, est רמה rama, id est sublimitas et celsitudo virtutis; qua piis et solitariis, est ῥύμη, id est vicus, eremus et solitudo cleri et religiosorum; qua sanis et robustis, est ῥώμη, id est robur et fortitudo mentis et corporis, ut ait S. Hieronymus. Quin et nonnulli viri docti censent hoc proprium esse Romae etymon, utpote quam prisci apud Solinum Polyhist. cap. ii, Festum et Dionysium Halicarnasseum, lib. I Antiq. Roman., Valentiam prius fuisse dictam Latinis tradunt. Denique Roma est ῥυμός, id est temo aurigantibus, et remus navigantibus in coelum. Per anastrophen, Roma est Amor Dei et coeli; unde versus retro in se recurrens:

Roma, tibi subito motibus ibit Amor.

Verum haec, licet haereticis opportuna, S. Joanni tamen parerga sunt, utpote qui de Roma non Christiana, sed Ethnica loquatur, uti paulo ante ostendi.

Porro cum liber signatus, puta Apocalypsis, sit prophetia de futuris in fine mundi sub Antichristo, uti in proœmio et cap. v docui, hinc sequitur haec intelligenda esse de Roma urbe, non quae est, aut fuit, sed quae erit in fine mundi; ac consequenter Romanam urbem tunc redituram ad pristinam suam gloriam, pariter et idolatriam aliaque vitia, ac talem fore qualis fuit tempore S. Joannis sub Domitiano, Nerone, Decio, etc. Nimirum ex Christiana tunc rursum fiet Ethnica, Pontificemque Christianum et fideles et adhaerentes ejiciet, persequetur et occidet, uti dicitur vers. 6. Unde vocatur meretrix, quia omnium deorum cultu, superstitionibus et vitiis imbuta, quasi meretrix prostituta cunctis gentibus, gentiumque diis sedebit. De hac enim recte dicitur, quod sit «Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae,» quod sit «ebria de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu,» quodque Deus judicabit et vindicabit in ea caedem Apostolorum: quia nimirum in fine mundi, ipsa rursum Ethnica aemulabitur persecutiones Imperatorum Ethnicorum in Christianos; itaque Deus in ea puniet et propriam, et antiquam patrum infidelitatem. Si quis tamen per persecutionem malit intelligere haeresin, ac dicere Romam in fine mundi lapsuram in haeresin, aut simile vitium, uti singulis saeculis novas videmus oriri haereses, ideoque persecuturam Orthodoxos, aeque ac Ethnici olim persecuti sunt, itaque imitaturam et impleturam ipsorum peccata, ac propter illa, pariter ac sua, a Deo puniendam ac concremandam, non multum repugnabo; quamvis contextus magis faveat priori sententiae, magisque innuat Romam ad Ethnicismum redituram. Ut ut est, grave scelus sit oportet, quod tam horribili urbis incendio et excidio vindicandum est, de quo cap. sequenti.

Dices: Quomodo Roma in fine mundi ad pristinas opes et gloriam, aeque ac ad Ethnicismum redibit? Respondeo, modus quo id fiet nos latet, solique Deo praecognitus est. Variis tamen modis id fieri poterit, v. g. si Ethnicus aliquis occupet Imperium Romanum, Romaeque Senatores gentiles, ac dignitatem pristinam restituat, uti fecit Julianus Apostata. Rursum, si Romam commigrent Ethnici plures nobiles et potentes, qui sensim numero et viribus crescant, uti primitus crevit Roma. Tertio, si magi aliqui et politici Romanos primores pervertant, eosque incitent ad pristinam patrum gloriam, et deorum cultum restaurandum, etc., si eos invitent ad vitia carnis, omnemque vitae licentiam, ut eos deducant ad atheismum, uti multis locis factum olim, et etiamnum fieri audimus et videmus. Gula enim et libido continua recta sunt via ad atheismum. Sic videmus Jerusalem primo, fuisse Paganam sub Chananaeis; secundo, fidelem sub Judaeis; tertio, Christianam sub Apostolis; quarto, Paganam rursum sub Romanis, praesertim sub Adriano et deinceps; quinto, Saracenam sub Turcis. Similem videmus Tyrum, Constantinopolim, Alexandriam, Antiochiam, etc. Pari modo in opibus et gloria hae urbes, aeque ac ipsa Chaldaeorum Babylon, nunc creverunt, nunc decreverunt, nunc recreverunt saepius: quomodo Roma olim nunc crevit, ut sub Regibus et Caesaribus; nunc decrevit, ut sub Annibale, et sub Gallis, duce Brenno, qui Romam occuparunt, ut Romani nil nisi Capitolium tenerent, donec Camillus eos liberavit, Gallosque cecidit, ad arcem et portam quae etiamnum inde Portugallo, sive busta Gallica dicitur, teste Marliano, lib. III Topogr. Rom., cap. xxv. Sic eadem decrevit sub Gothis, Alanis, Wandalis, Longobardis, sed paulo post vires resumpsit et quasi resurrexit. Pari modo Venetias, Antverpiam, Parisios, Brugas aliasque urbes nunc crescere, nunc decrescere videmus. Quin et singulis pene saeculis, pluraque regna vel crescere, vel decrescere, vel plane mutari cernimus. Ea est rerum humanarum vicissitudo, haec fortuitorum natura, sors et conditio. Ex dictis patet non esse probabile quod opinatus est vir doctus, scilicet hoc caput et sequens posse accipi de cladibus et excidiis illatis Romae ab Alarico, Genserico, Odoacre et Totila: illa enim non a decem, sed a singulis regibus Romae fuerunt inflicta; nec fuere tanta, quantum hoc erit quod cap. sequenti describitur, nimirum extremum et inauditum. Rursum, tunc Roma fuit Christiana, ac consequenter non fuit tunc infidelis, nec ita superba et dives, ut Babylon vocari posset.

Haec eo dixi, ut ostendam me cum heterodoxis in fide candide et liberaliter agere, non fugere difficultates, non tergiversari, nec affectu agi, sed ratione; quinimo concedere eis quod probabiliter concedi potest, ut ipsi eo facilius mihi concedant, quod recta ratio et fides concedendum docent. Alioqui dicere possem arcanum aliud in hac prophetia latere mysterium, quod Deus latere nos voluit, ut opportuno tempore quo re ipsa haec complebit, patefaciat, ut in priscis Prophetarum oraculis eum fecisse scimus. Concedo igitur heterodoxis urbem Romam vocari hic Babylonem; concedant ipsi pariter mihi, inde non sequi Ecclesiam Romanam vocari Babylonem, utpote quae sit caput omnium Ecclesiarum, cui praesidet summus Pontifex, successor S. Petri et Christi Domini in terra Vicarius. Si hoc fateantur, dabimus eis dextras fidei et societatis, atque exclusa haeresi omnes in unam sententiam et Ecclesiam coibimus, fietque unum ovile et unus Pastor.

Minus probabile est quod censet Alcazar, ad litteram hic describi vindictam, quam Deus de Roma Ethnica et tot Martyrum interfectrice sumpsit, cum Ethnicismum in ea abolevit, et Christianismum sub Constantino induxit. Tunc enim, inquit, Deus quasi occidit Romam Ethnicam, eamque in Christianam commutavit. Unde unus, id est primus, angelus phialarum, de quibus cap. praecedenti, vers. 1, puta S. Paulus, hanc divinam de Roma vindictam Joanni annuntiavit. Paulus enim fuit Gentium et Romanorum doctor, qui primus suam in eos phialam effudit, cum eos de suis sceleribus coarguit et convicit, ut patet in ejus epist. ad Rom. Alter vero Angelus gloriosus, habens potestatem magnam, qui cap. xviii, vers. 1, Joanni inclamat: «Cecidit, cecidit Babylon,» est S. Petrus, cui Christus claves regni coelorum tradidit, quique Romam vocans Babylonem, Epist. I, cap. v, vers. 13, hoc ejus excidium durabit, sed tempore Antichristi evertetur. Origo opinionis de Romae aeternitate orta est ex eo, quod scribit Lucius Florus in Tarquinio Superbo: «De manubiis,» ait, «captarum urbium templum erexit; quod cum inauguraretur, cedentibus caeteris diis, restitere Juventus et Terminus. Placuit vatibus contumacia numinum, siquidem firma omnia et aeterna pollicebantur.»

Hinc Attalus tyrannus Imperii sub Honorio Imperatore numisma cudit, in cujus altera facie Roma expressa erat hoc titulo: «Invicta Roma aeterna.» Similia numismata plura habet Pierius, Hierogl. 43. Hinc et Virgilius, I Aeneid., ex Iovis ore ita canit:

Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
Moenia, Romanosque suo de nomine dicet;
His ego nec metas rerum, nec tempora pono,
Imperium sine fine dedi.

Similia habet Tertullianus, Lactantius et alii, quorum verba referam in fine capitis. Unde et S. Benedictus praedixit eam nunquam ab infidelibus eversum iri, uti refert S. Gregorius, lib. II Dial., cap. XV. Idem cecinit olim Erinna Lesbia, ode in Laudem Romae:

Martis o proles mihi, Roma, salve,
Auream bellis decorans coronam.
Quae vel in terris stabiles Olympi
Incolis arces.

Hoc dedit soli tibi Parca munus,
Sceptra quod gestas labefacta nunquam,
Imperatricis tua qua potestas
Cuncta gubernet.

Ipsa quae gaudet dare cuncta pessum,
Resque transformans hominum vetustas,
Implet aeternum tua sola ventis
Regna secundis.

Respondeo: S. Benedictus tantum praedixit Romam a Totila et suo saeculo non evertendam; sic enim habent verba S. Gregorii: «Canusinae Antistes Ecclesiae, dum cum viro Dei (S. Benedicto) de ingressu regis Totilae et Romanae urbis perditione colloquium haberet, dixit: Per hunc regem civitas ista destrueretur, ut jam amplius non inhabitetur. Cui vir Domini respondit: Roma a Gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus coruscis, turbinibus, ac terrae motu fatigata, in semetipsa marcescet. Cujus prophetiae mysteria nobis jam facta sunt luce clariora, qui in hac urbe dissoluta moenia, eversas domos, destructas Ecclesias turbine cernimus.» De suis ergo temporibus locutus est S. Benedictus, non de ultimis mundi.

Porro superbum aeternitatis, et consequenter deitatis nomen, Romae a Gentilibus scriptoribus, utpote adulatoribus, datum est, ut vocaretur Roma aeterna, Roma Dea. Fateor tamen aeternam dici posse hoc sensu, quia usque ad finem mundi videtur cognovisse et Joanni significasse. Petrus enim et Paulus Romanae fidei et Ecclesiae sunt auctores et principes: unde ipsis Deus revelavit hanc futuram Romae mutationem. Hoc enim ad eorum statum et gradum spectabat. Hosce duos angelos, puta Petrum et Paulum, praefigurarunt ascensor cameli, id est Darius, et ascensor asini, id est Cyrus, qui Isaiae XXI, 7, visi sunt evertere Babylonem. Petrus enim fuit ascensor cameli, id est doctor Judaeorum; Paulus ascensor asini, id est doctor Gentium. Hi ergo desolarunt et concremarunt Romam Ethnicam, cum idololatriam in ea everterunt, eamque igne amoris Christi succenderunt.

Verum haec non tantum mystica, sed et αυτολογα sunt: convertunt enim triste, atrox et funestum Romae excidium et conflagrationem, quod graphice depingitur cap. sequenti, in laetum, pium, et omnibus votis optandum fidei, salutis et charitatis incendium.

Objicit Alcazar Romam fore aeternam, nec exscindendam, ut veteres senserunt: unde et S. Benedictus praedixit eam nunquam ab infidelibus eversum iri, uti refert S. Gregorius.

Objicit secundo: Cap. XVIII, vers. 5, 6 et 20, dicitur Roma exscindenda ob Prophetas et Apostolos interfectos a Romanis, puta a Nerone, Decio, etc. Atqui quis credat Deum hoc Romae supplicium differre per duo millia annorum? quis credat Deum Neronis et Decii crudelitatem puniturum in Romanis qui erunt in fine mundi? punivit ergo eam, cum eam evertit, convertendo Romanos ad Christum, illosque ei subjiciendo? Ad hoc respondebo cap. XVIII, vers. 20.

«Quae sedet super aquas multas,» — id est, praesidet populis multis (sic enim explicat Joannes vers. 15), qui instar aquae dilabuntur, et sibi invicem succedunt. Alludit ad veteris Babylonis situm. Sita enim erat Babylon in confluxu Tigris et Euphratis, quasi domina utriusque. Sic etiam urbes maritimae, ut Tyrus, Ulysippo, Venetiae et aliae recte considerantur quasi dominae illius maris, quod longe lateque despectant.


Versus 2: Cum Qua Fornicati Sunt Reges Terrae

2. «Cum qua fornicati sunt» (spiritualiter, scilicet idola colendo, ut essent hujus magnae meretricis amasii et rivales mystici) «reges terrae,» — tum Romani Senatores, qui erant quasi reges orbis; tum aliarum provinciarum proprii reges et principes, qui Romanis erant subditi vel confoederati. Sic enim Prophetae idololatriam vocant fornicationem, quia in ea anima, relicto Deo sponso, desciscit ad idola quasi ad adulteros.

«Et inebriati sunt qui habitant terram de vino prostitutionis ejus,» — puta vino illo quo ipsa ad secum fornicandum, id est idololatrandum, tam reges quam populos pelliciebat. Vinum hoc fuerunt opes et honores Romanorum, sive spes lucri, voluptatis et dignitatis a Romanis consequendae, si quis eis adularetur, eorumque deos coleret. Exstat emblema: Cupido Κεραυνοφόρος, id est fulminans, cum hac apodosi: «Omnia vincit amor.» Ita Alcibiades in scuto aureo pro insigni habuit Cupidinem, qui ulnis fulmen amplecteretur. Cupido enim potentior est ictu fulmineo. Audi Oppianum, lib. de Cupidine:

Omnia te metuunt, et coelum latum superne,
Et quaecumque infra terram sunt, tristesque coetus
mortuorum.

Et mox:

Tuis ignibus et lumen cedit
Pertimescens, et simul Jovis cedunt fulmina.

Exstat et inter Europae antiquitates, Cupido pro Jove Tonante fulmen ejaculans in mare, Neptuno deinde posito tridente, et genibus nixo Amoris numen reverente. Sic enim canit Amor:

Sol calet igne meo, Neptunus flagrat in undis.
Quamvis liber erat, feci servire Tonantem:
Quamvis liber erat, Martem sine Marte subegi.

Aliter Alcazar: Vinum hoc, inquit, est ira et saeva persecutio in Christianos. Hanc enim a Romanis imbiberunt, didicerunt et exercuerunt alii principes et populi, de quo saevitiae vino accipit illud cap. XVIII, vers. 3: «De vino irae fornicationis ejus biberunt omnes Gentes.» Hic sensus ingeniosus est, sed prior planior et naturalior.


Versus 3: Et Vidi Mulierem Sedentem Super Bestiam Coccineam

3. «Et abstulit me in spiritu in desertum.» — Desertum hoc, inquit Alcazar, est gentilitas inculta et deserta, cujus caput erat Roma, quam Joannes hic in spiritu vidit per mysticam hanc Spiritus Sancti conflagrationem, ex deserto convertendam in Paradisum Dei. Verum dico Joannem hic sibi posito in mentali raptu, videri rapi in desertum, tum ut significetur Babylonis interitus, quod in desertum sit convertenda, tum ut innuatur, viro spiritali, et divino Prophetae, qualis erat Joannes, omnem mundi pompam esse instar deserti: ut intelligamus innumeram illam Ethnicorum Romae agentium turbam, eximiam urbis structuram, palatiorum, templorum, ac curiae magnificentiam, reipublicae mirum ordinem, leges et politiam, senatus splendorem, caeteraque omnia viro sancto et coelestibus intento esse instar deserti et solitudinis, quod non hominum, sed ferarum et brutarum est habitaculum: ubi nulla pietatis et verae virtutis, sed tantum pompae, fastus et gloriae habetur ratio; quibus non rosae, sed spinae scelerum omnium innascuntur. Quomodo Diogenes in frequenti urbe cum lucerna incedens aiebat, «Se quaerere hominem, nec invenire.»

«Et vidi mulierem» (haec est Babylon, ut patet vers. 5) «sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.» — Quaeres: Quaenam est haec bestia? Prima, Ribera, Viegas et alii censent hanc bestiam esse diversam a bestia cap. XIII, vers. 1: illa enim similis erat pardo, haec est coccinea; illa significabat Antichristum, haec diabolum ejusque regnum: unde vocatur bestia, quae «erat, et non est,» quia ante Christum erat, sed Christus diabolo hoc regnum ademit; est coccinea, quia diabolus est draco rufus et sanguinarius, uti dictum est cap. XII, vers. 3.

Secundo, Alcazar et Suarez, III part., tom. II, disp. LIX, art. 6, sect. 2, et alii censent hanc bestiam esse eamdem cum illa cap. XIII, vers. 1: eadem enim ibi, aeque ac hic, et rursum cap. XIX, vers. 19, vocatur bestia, quae significat et repraesentat Antichristum; unde et cap. XIII, aeque ac hic, dicitur habere capita septem, et cornua decem. Antichristus dicitur habere septem capita, quia habuit septem tyrannos praevios et prodromos, quos ipse ultimo loco quasi rex et princeps consequitur. Habuit ergo eos, cum adhuc non existeret; habuit, inquam, non quasi praesentes, sed praevios, quomodo Christus habuit Prophetas quasi praecursores, figuras et typos suos, in quibusque typice fuit et exstitit. Varii enim sunt modi habendi, inquit Aristoteles in Postpraedicamentis, aeque ac existendi. Res enim dicitur existere, cum ejus exemplar, imago, typus aut figura existit.

Tertio, alii per bestiam accipiunt coetum sive congregationem impiorum, puta hostium et persecutorum Christi et Ecclesiae.

Quarto, alii proprie per bestiam accipiunt hunc mundum, sive saeculum imperans et dominans — mundum, inquam, non tam physicum, quam moralem et theologicum, hoc est complexionem hominum mundanorum et vitiosorum, qui ex vitio naturae corruptae student honoribus, deliciis, opibus et pompis mundi, ideoque sunt superbi, avari, luxuriosi, impii. Mundus ergo hic est regnum infidelitatis, idololatriae, superbiae, omnisque peccati. Huic enim insidet et praesidet Babylon, eique propinat vinum suum ex calice aureo. Hic etiam habet capita septem, et cornua decem, ut mox patebit. Tres omnes sententiae eodem tendunt, et in unum idemque conspirant. Nam mundi hujus sustentator, et quasi anima eum dirigens, movens et agitans est diabolus, et consequenter Antichristus diaboli vicarius et princeps. Rursum mundus hic non est aliud quam coetus mundanorum, id est, hominum fastuosorum et vitiosorum, qui est corpus politicum diaboli et Antichristi, sicut respublica est corpus civile regis et principis. Bestia ergo est mundus, sive mundi regnum, fastus et pompa.

Objicit Anglo-Calvinista: Babylon haec est Roma; bestia cui insidet, est Antichristus. Atqui illa non insidet bestiae futurae: haec enim necdum existit; sed praesenti et existenti. Ergo jam praesens est Antichristus, et reipsa existit: frustra ergo Papistae eum futurum exspectant. Atqui alius fingi nequit Antichristus jam existens cui Roma insideat, quam Papa; ergo Papa est Antichristus.

Verum hoc argumento pariter concludere S. Petrum aliosque primos Pontifices et Martyres fuisse Antichristos. Nam et hi Papae fuerunt, quibus Roma et Romana Ecclesia insedit. Rursum Roma fuit Babylon tempore S. Joannis: ergo si bestia cui insedit erit Antichristus, isque est Papa, sequitur S. Petrum, Linum, Cletum, Clementem, etc., qui tempore S. Joannis fuerunt Papae Babylonis, id est Romae, fuisse Antichristos, quod etiam ipsi dicere horrent, imo exsecrantur.

Respondeo ergo bestiam hanc esse coetum impiorum, ut dixi; huic enim insedit et praesedit Roma Ethnica tempore S. Joannis, et rursum insidebit et praesidebit in fine mundi. Quod si omnino contendas bestiam hanc esse eamdem cum cap. XIII, ac proinde esse Antichristum, respondeo id hoc sensu verum esse, quod Antichristus sit caput et rex impiorum, ac proinde ubi est corpus impiorum, ibi censetur quoque esse ejus caput, puta Antichristus. Esto enim Antichristus tempore S. Joannis necdum existeret physice et personaliter, uti omnes etiam haeretici admittunt, existebat tamen politice et per moralem denominationem; quia scilicet ejus corpus politicum, puta coetus impiorum, existebat et quia ipsius vicarii et prodromi, qui huic corpori praesidebant illudque regebant, existebant. Hi nempe erant Nero, Domitianus, Trajanus, Decius, etc., qui typum et vices gerebant Antichristi nascituri; fecerunt enim et inchoarunt idipsum, quod Antichristus facturus et perfecturus est. Rursum vere et proprie dici nequit, quod Roma sua Ethnica in fine mundi insidebit ipsi Antichristo; nam, ut dicetur vers. 16, Antichristus odio persequetur, ac per decem suos reges evertet et comburet Romam. Itaque non alio sensu dici potest quod Roma Ethnica insideat bestiae, et bestia haec sit Antichristus, quam hoc, quod nimirum Roma insideat coetui impiorum, cujus caput erit Antichristus, qui tempore S. Joannis et etiamnum censetur esse per mysticam et moralem denominationem: sicut rex absens dicitur esse praesens, mandare, leges condere, cum parlamentum quod vices regis gerit, est praesens, mandat et leges condit. Constat enim ex dictis cap. XI, vers. 8, Antichristum thronum regni sui collocaturum non Romae, sed Hierosolymae. Sicut ergo Romana Ecclesia nequit dici Babylon, ita nec Papa ei praesidens dici potest bestia, puta Antichristus; potius Calvinus dicendus est Antichristus, ac Babylon vocanda Ecclesia haeretica, qualis modo est Genevensis et Anglicana, in qua mira dogmatum, statuum rerumque omnium est confusio. Atque, ut alia taceam, primum caput Ecclesiae Anglicanae deformatae fuit Henricus VIII rex, laicus, et sex uxorum vel vir, vel maritus. Huic in hoc Ecclesiae primatu successit filius, non vir, sed puer Eduardus. Puero Eduardo successit, non mas, sed femina, puta ejus soror Elisabeth, etc. An non haec Babylon? an non haec regni et Ecclesiae confusio? Quae aetas, quod saeculum posterorum haec religionis probra, haec Ecclesiae propudia non admirabitur? non obstupescet? imo quis exstitisse in orbe credet? Justus es, Domine, et rectum judicium tuum, ut qui caput Ecclesiae a te constitutum agnoscere noluerunt, illudque indignis titulis lacerant et proscindunt, acephali sint, imo excaecati et excordes, laicos, pueros, feminas, etc., capita religionis, fidei et Ecclesiae sibi constituant, ut ipsi mulierum hocce idolum, quod sibi finxerunt, venerentur et colant. Miscuisti enim eis spiritum erroris et vertiginis, ut credant mendacio, «eo quod charitatem veritatis non receperint, ut salvi fierent.» Sed usquequo, Domine, non misereberis errantium, imo deceptorum?

«Coccineam.» — Dicitur bestia haec coccinea, non mulier illi insidens, ut patet ex genere neutro quod est in Graeco: ait enim καὶ εἶδον γυναῖκα καθημένην ἐπὶ θηρίον κόκκινον, quia bestia, id est mundus, regio splendore et fastu triumphat: coccus enim et purpura sunt vestis regum et principum. Aliter Alcazar: Coccinea, inquit, est vestis rubea, id est cruenta sanguine Martyrum. Erat enim haec bestia colore pardi, ut dixi XIII, 2; sed hic dicitur coccinea, quia aspersa sanguine Martyrum. Coccus ergo hic non ad delicias, nec ad fastum pertinet, sed caedis et internecionis, quam in Christi agnis fecerat, est argumentum. Verum prior expositio est verior. Esto enim bestia esset pardus et pardi colore, inducitur tamen hic ut vestita et induta cocco, ad significandum ejus opes, luxum et fastum. Nam mox mulier illi insidens pariter dicitur «circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua.» Quae omnia non ad caedem, sed ad fastum pertinent.

«Habentem capita septem, et cornua decem.» — Quaenam haec sint, dicet vers. 9. Insulse et impie Kemnitius, in Examine Concilii Tridentini, part. II, p. 18 et 50, hinc probare contendit non esse septem Sacramenta in Ecclesia Christi, sed totidem esse in Ecclesia Antichristi. Nam bestia, inquit, Apocal. XVII, vocatur Sacramentum, quae septem habebat capita: ergo septenarius numerus Sacramentorum pertinet ad bestiam, id est ad Antichristum. Sed apage, blaspheme, qui Sacramenta Christi et Ecclesiae, ac consequenter Baptismum et Eucharistiam (quae tu ipse fateris vere esse Sacramenta, quaeque Catholici inter septem Sacramenta ponunt prima et praecipua) asseris esse capita bestiae. Adde: S. Joannes non dicit septem capita esse septem Sacramenta, sed esse unum Sacramentum bestiae: quod magis congruit Luthero, qui unum tantum posuit Sacramentum, et plura signa Sacramentalia. Denique S. Joannes septem haec capita interpretatur esse septem reges, non septem Sacramenta. Sacramentum ergo bestiae, hic idem est quod mysterium, sive arcana significatio bestiae, non autem Sacramentum proprie dictum.


Versus 4: Mulier Circumdata Purpura et Coccino

4. «Et mulier erat circumdata purpura et coccino.» — Describitur hic mundana gloria, luxus et opes quibus superbiebat Roma Ethnica, instar meretricis, quae auro et gemmis vestita superbe incedit. Quare imperite aeque ac petulanter Beza censet hoc nomine et veste notari Cardinales Ecclesiae Christianae, in eosque hoc carmen virulentum maledicus intorquet:

Semiviros quicumque Patres radiante galero
Conspicis, et rubrae syrmata longa togae;
Sane rubra vides sanctorum caede virorum,
Et mersa insonti tota cruore madent.
Aut memor istorum quae celet crimina vestis
Pro dominis justo tacta pudore rubet.

Ita impurus sycophanta omnes sibi similes putat, omnibus suam Candidam et Audebertum affricare conatur. Quam haec falsa sint et indocta patet ex paulo ante dictis.

«Inaurata auro.» — Ita legendum cum Romanis, licet Graeca jam habeant κεχρυσωμένη χρυσῷ, id est, inaurata auro; utrumque eodem tendit, sed Romana lectio est significantior; significat enim fucum hujus mulieris, q. d. Non erat vestita vero et solido auro, sed auri tantum superficie et externa specie, puta vestita erat auro, id est aurichalco, sive aere inaurato. Ita Alcazar.

Aut potius id ad luxum et fastum referendum videtur, q. d. Ita splendide fuit vestita, ut non auro simplici, sed inaurato, id est duplici, ornaretur: solent enim aurifices in re magnifica aurum vulgare cooperire et inaurare auro praestanti et fulgenti. Id exigunt sequentia, quae docent eam insuper gemmis et margaritis fuisse circumcinctam, praesertim quia mulieres proprie non inaurantur, sed earum vestes. Unde non recte dicitur ipsa inaurata auro, sed bene vestita inaurato auro: civitas vero recte deaurata auro dicitur XVIII, 16.

«Habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione et immunditia fornicationis.» — Poculum aureum est mundana felicitas, imperii majestas, terror et splendor, opumque et rerum omnium abundantia, sub cujus specie, illecebra et pompa Roma Pagana suam idololatriam, suaque vitia omnibus gentibus propinavit. Alludit ad Jerem. cap. LI, 7: «Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt Gentes, et ideo commotae sunt.» Sed ibi calix notat supplicium, gentibus aliis per Babylonios irrogandum: unde est in manu Domini. Hic vero notat culpam, puta propinationem idololatriae et scelerum: unde est in manu meretricis, puta Babylonis. Sic enim meretrices externa specie et pompa in conviviis, per calices aureos et gemmeos, perque epulas splendidas et magnificas dementant amasios, uti Cleopatra dementavit Antonium; de cujus in conviviis luxu et pompa videre est Plinium, lib. IX, vers. 35, et Plutarchum, in Antonio, qui inter alia ait de Cleopatra veniente ad Antonium: «Manavit per omnes rumor Venerem, ad salutem Asiae, venire ad Bacchum comessatum,» additque Antonium ab ea invitatum, ad magnificentiam convivii obstupuisse, ac risisse suae coenae sordes et rusticitatem. Plinius vero refert eam sponsione cum Antonio de magnificentia convivii concertasse, dieque dicta duos uniones per manus Orientis regum sibi traditos protulisse, aestimatos sexcenties sestertium, hoc est duodecies centies millibus Philippicorum, unumque ex eis aceto liquatum absorpsisse, cumque secundum liquare et absorbere pararet, prohibitam fuisse a L. Plancio, dicente eam jam magnificentia vicisse Antonium. Hunc postmodum Augustus capta Cleopatra in duos divisum, Veneris auribus in Pantheo Romae appendit. De conviviorum et compotationum harum luxu vere dixit Seneca:

Venenum in auro bibimus.

Et Poeta:

Nulla aconita bibuntur
Fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes
Gemmata, et lato Setinum ardebit in auro.

Aliter Hieronymus Prado in Ezech. XXIII, 31: Poculum, inquit, quod meretrix Babylonia aliis praebuit, est poculum damnatorum, q. d. Damnavit eos ad mortem, eo quod nollent secum fornicari, id est idola colere. Sic enim Jeremia XXV, 17, Isaia LI, 17, et alibi calix significat damnationem et vindictam. Verum ex dictis liquet calicem hic aliter sumi, scilicet pro deliciis et culpis, non pro damnatione et poenis.

«Plenum abominatione et immunditia.» — Alludit ad meretrices et veneficas, quae in calice aureo propinant sua philtra amasiis. Philtra enim veneficarum fiunt ex cineribus bufonum, ranarum, serpentum, aliarumque rerum immundarum et abominandarum. Tropologice, notantur haeretici et similes, qui sua eloquentia et verborum lenociniis suos errores, moresque impios auditoribus propinant et instillant.


Versus 5: Mysterium: Babylon Magna

5. «Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae.» — Arabicus: Et nomen scriptum super frontem ejus, id est, mysterium Babylonis matris fornicariorum, et immundorum cordibus, qui de terra sunt. Alludit ad lupanar et fornices, in quibus cellae meretricum nomina inscribebantur, uti docet Tertullianus, lib. De Pudicitia: «Ubi,» inquit, «proponetur liberalitas ista sub ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis.» Et clarius Seneca Controvers. 1: «Meretrix,» ait, «vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus.» Porro, si plane impudens aut famosa esset meretrix, non tantum in cella, sed in fronte nomen et elogium scriptum praeferebat. Docet id Seneca loco citato: «Nomen,» inquit, «tuum pependit in fronte, pretia stupri accepisti, et manus quae diis datura erat sacra, capturas tulit.» Idem ex Martiali, Tertulliano et Juvenali docet Durandus, lib. I Variarum, cap. II. Talis hic a Joanne inducitur Babylon, quae publice fornicata est, et in fornicationibus, id est idololatriis, suis gloriata.

Gestat ergo haec meretrix nomen suum mysticum in fronte, sicut Aaron gestabat nomen Dei in fronte, quo significatur eam publice profiteri, et jactare se esse cultricem Jovis et deorum, eorumque errores, pariter ac vitia et scelera, sectari et propagare, ideoque Christum et Christianos eis obsistentes persequi usque ad necem, ut sequitur.

«Mysterium.» — Hoc non est nomen mulieris, uti putavit Pannonius, sed a Joanne quasi per parenthesin interjicitur, ut excitet advertentiam nostram, utque meminerimus nomen mulieris quod sequitur, non esse proprium illius, sed figuratum et mystice exponendum. Unde, vers. 7, vocat Sacramentum mulieris, id est, quid typice significet mulier. Sic et cap. XI, vers. 8, de Jerusalem dixit: «Quae spiritualiter vocatur Sodoma.»

«Babylon magna.» — Hoc est nomen meretricis, id est, Romae Ethnicae; idque primo, quia, sicut Babylon colebat Bel sive Baal, ejusque cultum propagavit in alias gentes, etiam Judaeos: ita fecit olim, et rursum faciet in fine mundi Roma Ethnica.

Secundo, quia, sicut Babylon erat receptaculum et confusio omnium gentium, ac consequenter omnium idolorum et vitiorum, ita et Roma Ethnica. Audi S. Leonem, serm. in festo Apostolorum Petri et Pauli, de Roma: «Cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus; et magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam respuebat falsitatem.» Hinc omnium deorum templa erant Romae, ac, ne cujus obliviscerentur, tandem aedificarunt Pantheon, id est, omnium deorum templum, quod quasi orbis miraculum ex omnibus veteris Romae templis solum exstat, ac in honorem B. Virginis et Sanctorum omnium Deo consecratum est. Merito ergo vocatur mater fornicationum, id est, errorum et idolorum, quia ea quasi mater fovebat et propagabat.

Tertio, sicut Babylon luxu, opibus et gloria erat inclyta, orbisque domina, ita et Roma Ethnica.

Quarto, sicut Babylon Judaeos, ita Roma Ethnica Christianos persecuta est et occidit, et rursum persequetur et occidet in fine mundi; erit enim tunc, uti fuit olim, caput idololatriae omnisque abominationis. Unde sequitur: «Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum.» Pulchre S. Hieronymus, lib. II contra Jovinianum, in fine: «Ad te,» ait, «loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti: urbs potens, urbs orbis domina, urbs Apostoli voce laudata. Interpretare vocabulum tuum; Roma aut fortitudinis nomen est apud Graecos (a ῥώμη rhomē, id est valere, esse fortem ac robustum), aut sublimitatis juxta Hebraeos (a rad. enim רום rum, id est altus fuit, dicitur Roma, quasi dicas, Altitudo, sublimitas, celsitudo): serva quod diceris. Virtus te excelsam faciat, non voluptas humilem. Maledictionem quam tibi Salvator in Apocalypsi comminatus est, potes effugere per poenitentiam, habens exemplum Ninivitarum. Cave Joviniani nomen, quod de idolo derivatum est. Squalet Capitolium, templa Jovis et caeremoniae conciderunt, cur vocabulum ejus et vitia apud te vigeant? Adhuc sub regibus, et sub Numa Pompilio facilius majores tui Pythagorae continentiam, quam sub Consulibus Epicuri luxuriam susceperunt.»

Sicut ergo in Scriptura saepe res figurata accipit nomen figurae, ut cum Christus vocatur David, Salomon, Zorobabel, etc., ita hic Roma vocatur Babylon, et hoc est quod dixit, mysterium. Plures analogias Romae et Babylonis ex S. Augustino et Orosio recensui I Petri V, 13.

«Mater fornicationum,» — id est, idololatriae, superstitionum et scelerum. Alludit ad virgines et sponsas Babylonias, quae nupturae, prius prostituebant se, et pretium inde collectum offerebant Veneri, ut ejus ope auspicatas inirent nuptias, et bonos nanciscerentur maritos, itaque sua fornicatione colebant, et quasi sacrificabant Veneri, uti docui Baruch VI, 42.


Versus 6: Ebria de Sanguine Sanctorum

6. «Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu.» — Nam, ut canit Prudentius Peristephanon hymno II, de immenso sanguine Martyrum Romae effuso:

Non contentus humum celsae intra moenia Romae
Tingere justorum caedibus assiduis:
Janiculum cum jam madidum, fora, rostra, Suburram
cerneret eluvie sanguinis effluere.

Idem fiet in fine mundi cum Roma, ad paganismum rediens, Christum et Christianos, ac maxime Pontificem persequetur, expellet vel occidet, ut patet ex hoc loco, etc. cap. XVIII, vers. 20, et ultim.

Manebunt tamen fideles Romae, uti manserunt in persecutione Decii et Diocletiani; ac consequenter manebit Ecclesia Romana et Pontificatus Romanus: et Pontifex erit Episcopus urbis Romae, licet exul et expulsus. Nec enim Gentiles eum episcopatu, multo minus pontificatu suo deponere aut privare poterunt. Pari modo cum Pontifices residerent Avenione in Francia per 70 annos, vocabantur tamen et revera erant Episcopi urbis Romae. An autem Pontifex cum consensu Ecclesiae pontificatum Roma in aliam urbem transferre possit, si Ecclesiae necessitas id posceret, uti censent Bellarminus, Suarez loco citato, et alii, disquirere non est praesentis loci.

«Et miratus sum cum vidissem illam,» — tam vesanam, tamque furentem in Christianos, tamque ebriam sanguine Sanctorum. Rursum miratus sum mulieris habitum, scilicet quod insideret bestiae septemcipiti, et habenti cornua decem, ea pompa et titulo quem paulo ante descripsi, non intelligens quid haec omnia significarent et portenderent. Unde angelus haec ei explicat, ut mirari desinat.


Versus 7: Dicam Tibi Sacramentum Mulieris

7. «Et dixit mihi Angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.»«Sacramentum» est mysterium, ut dixi vers. 5, q. d. Explicabo tibi hanc mulieris visionem mysticam, puta quid mulier haec mystice significet et repraesentet.


Versus 8: Bestia Fuit, et Non Est

8. «Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, ascensura est de abysso, et in interitum ibit.» — Dixi vers. 3, bestiam hanc esse regnum mundi et diaboli, sive diabolum in mundo quasi regno suae impietatis dominantem. Ante Christum ergo haec bestia erat, quia in mundo dominabatur impietas et diabolus. Sed Christus hoc regnum sustulit, et alligavit diabolum, uti audiemus cap. XX, vers. 3. Hoc est quod ait Christus: «Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras,» Joan. XII, 31. Sed in fine mundi rursum bestia haec «ascensura est de abysso.» Alludit ad id quod de bestia hac dixit cap. XIII, vers. 1, scilicet eam prodire ex abysso, sive ex mari, q. d. Bestia haec est instar draconis vel ceti, qui nunc e mari caput et dorsum attollit, nunc rursum in illud se totum demergit, tertio iterum emergit et ascendit. Sic enim diabolus ejusque regnum et potestas, puta regnum infidelitatis et impietatis, magna ex parte sublatum est a Christo. Licet enim adhuc multis dominetur, tamen si ejus potestas et dominium praesens comparetur cum praeterito quod habuit ante Christum, exiguum et quasi nullum censebitur; sed in fine mundi rursum quasi ascendet de abysso, quando Lucifer alligatus in inferno solvetur, regnumque mundi recipiet, et omnem suam vim ac furorem per Antichristum in homines exseret. Verum habebit tempus modicum sui regni; nam mox rursum cum Antichristo in abyssum mergetur, «et in interitum,» et in gehennam ibit: ita Ambrosius, Beda, Aretas, Viegas, Ribera et alii. Quocirca Graeca mox addunt, καὶ πάρεστι, et adest. Unde Vatablus vertit, bestiam quae erat, et non est, et tamen est, q. d. Bestia haec «erat,» id est fuit; sed jam «non est,» id est non apparet; «et tamen,» quia in abyssum demersa vivit in inferno; unde in fine mundi rursum prodibit, et ostendet se. Quocirca Biblia Regia et Aretas, pro πάρεστι, id est adest, legunt παρέσται, id est aderit. Censet Alcazar hac phrasi, «fuit, et non est,» alludi ad Ezech. XXVII, 13, ubi pro Graecia in Hebraeo est יָוָן javan, quod teste S. Hieronymo significat «est et non est,» quo videtur notari Graecorum inconstantia, non ingeniorum modo, sed et fastus ac potentiae. Rursum hac phrasi, «fuit, et non est,» significatur brevitas durationis, ait Maldonatus in Notis.

«Et mirabuntur (homines) bestiam, quae erat, et non est,» — videntes eam, quae quasi demersa in abysso et extincta videbatur, rursum subito emergere, et ascendere cum tanta potestate, fastu et pompa. Admiratio enim, ait Aristoteles, ex eo provenit, quod videatur effectus novus cujus non videtur causa. Ita mirantur homines terreni mundi honores, opes et delicias, quia majora quae in coelis sunt non cognoscunt; sicut pueri mirantur nuces, poma et crepundia sua, quia delicias virorum non gustarunt; et rustici mirantur casas suas stramineas, et pecora, quia palatia, et templa, ac domos urbanas non viderunt. Ex adverso docti et sancti nihil in terris mirantur, quia omnia vident esse exilia, infirma, caduca, brevia prae coelestibus, divinis, immensis et aeternis. Recte Petrarcha: «Sapienti nihil est inopinabile, stulto omnia sunt impraemeditata.» Ita Cyrus, ait Xenophon, nihil admirabatur, sed omnia sub se quasi parva et subdita despiciebat, docebatque principes nihil admirari. Illi enim cum excelso sint animo, et quasi in rerum culmine positi, omnia prae se parva et vulgaria arbitrantur, ideoque indigna quae magni aestiment, quibusque mentem et animum affigant. Vere Horatius:

Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque quae possit facere et servare beatum.

In coelis mente habitans despicit hoc terrae punctum, dicitque: «O quam exigui sunt mortalium termini! O quam exigui mortalium animi!»


Versus 9: Septem Capita, Septem Montes Sunt

9. «Et hic est sensus, qui habet sapientiam.»ὧδε ὁ νοῦς, ὁ ἔχων σοφίαν, id est, hic latet intellectus qui habet sapientiam, scilicet arcanam et reconditam, q. d. Hoc aenigma bestiae et mulieris sapiens est, et sapienter a Spiritu Sancto adinventum ad arcanas res significandas: itaque in ea latet magna sapientia magnaque mysteria. Alii vertunt: Hic mens advertat quae habet sapientiam; nous enim proprie mentem significat; significat tamen quoque sensum seu intellectum, ut cum Apostolus ait, 1 Corint. xiv, 15: «Psallam spiritu, psallam et mente,» graece nooi, id est sensu, intelligentia, id est, intelligibiliter, ut alii sentire et intelligere possint id quod psallo.

«Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.» — q. d. Septem capita significant primo, septem montes; secundo, septem reges. In septem montibus patet denotari Romam, de qua canit Virgilius Georgicon II, in fine:

Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septem quae una sibi muro circumdedit arces.

Et Sibylla, lib. II:

Romae septem vertices habentis magnae divitiae peribunt,
Irrigatae multo igne a flamma Vulcani.

Et Horatius in Carm. saecul.:

Dii quibus septem placuere colles.

Et Ovidius, lib. 1 Trist.:

Sed quae de septem totum circumspicit orbem
Montibus, Imperii, Roma, Deumque locus.

Et Tertullianus, Apologet. LIII: «Ipsos,» ait, «Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio.» Et Claudianus in Panegyr.:

Quae septem scopulis zonas imitatur Olympi,
Armorum legumque potens, quae fundit in omnes
Imperium.

Porro hi septem Romae colles sunt: primus, Capitolinus sive Tarpeius; secundus, Palatinus, in quo extant ruinae palatii magni Neroniani; tertius, Caelius, in quo sita est basilica Lateranensis, quae fuit estque prima totius orbis; unde ei in frontispicio hoc carmen inscriptum litteris uncialibus legimus:

Munere Papali simul et datur Imperiali,
Quod sim cunctarum mater caput Ecclesiarum.

Hic enim est prisca sedes Papae, qui in hac ecclesia accipit possessionem episcopatus Romani, et consequenter annexi ei pontificatus totius orbis. Quartus, Esquilinus, in quo eminet templum B. Virginis Majoris, cujus dedicatio celebratur 5 augusti sub nomine B. Virginis ad Nives, ob miraculum nivis quae locum templo designavit sub Liberio Papa. Quintus, Viminalis, in quo extat locus martyrii S. Laurentii, in ejus ecclesia quae Panisperna cognominatur. Sextus, Quirinalis, qui hodie a duabus ingentibus statuis marmoreis Alexandri domantis Bucephalum, quarum unam sculpsit Phidias, alteram Praxiteles, vocatur «Monte cavallo.» Septimus, Aventinus, in quo sunt templa S. Sabinae, S. Alexii, S. Sabae. Romulus enim ambitu urbis Romae tantum complexus est duos colles, Capitolinum et Palatinum; tertium, Caelium scilicet, eversa Alba, adjecit Tullius, Esquiliasque (qui quartus est) auxit; quintum, scilicet Aventinum, pro advenis adjunxit Ancus Marcius; sextum et septimum, scilicet Quirinalem et Viminalem, addidit Servius Tullius, sextus rex Romanorum. Quin et postea tres alios ambitu urbis complexi sunt, scilicet Janiculum trans Tiberim, in quo fertur crucifixus esse S. Petrus; Vaticanum, in quo sepultus est S. Petrus in ejus Basilica quae est orbis miraculum; et Pincium, in quo exstat hodie templum S. Trinitatis, et monasterium Religiosorum S. Francisci de Paula: ita Bartholomaeus Marlianus in Topographia urbis Romae, lib. I, cap. IV. Quare licet, cum haec scriberet Joannes, Roma plusquam septem colles muris suis complecteretur, tamen ab eo ex prisco nomine vocatur Septimontium: quia sub regibus septem tantum erant in urbe montes, sive colles, singuli singulis diis, uti nunc singulis Sanctis, dicati et consecrati.

Nota: Haec septem capita repraesentant duo, primo, septem Romae montes jam dictos; secundo, septem reges, de quibus sequitur. Sunt enim haec septem capita non mulieris, sed bestiae, sive mundi, id est, regni impietatis et diaboli, qui in eo rex est, regnatque per suos ministros. Quare minus recte Arabicus vertit: «Septem capita sunt septem montes, super quos mulier sedet; hi sunt septem reges:» quasi septem capita, et septem montes, non aliud sint quam septem reges.


Versus 10: Quinque Ceciderunt, Unus Est, et Alius Nondum Venit

10. «Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.» — Primo, Andreas Caesariensis: Septem, inquit, capita et montes sunt septem monarchiae et regna: primum, Assyriorum in Ninive; secundum, Medorum in Ecbatanis sub principe Arbace; tertium, Chaldaeorum in Babylone; quartum, Cyri in Susis; quintum, Alexandri in Macedonia; sextum, Augusti et Imperatorum in Roma antiqua; septimum, Constantini in nova et Christiana Roma. Consequenter septem reges sunt, primus Ninus, secundus Arbaces, tertius Nabuchodonosor, quartus Cyrus, quintus Alexander, sextus Augustus, septimus Constantinus. Verum hic montes cum regibus confundit, qui distinguendi sunt, ut dixi. Ad haec Constantinum fidelem et Ecclesiae quasi nutritium, ponit inter capita bestiae. Quocirca idem Andreas ex S. Irenaeo, aliter communi more computat hos septem reges, eo modo quem mox referam.

Secundo, Victorinus: Quinque reges, inquit, qui, cum haec scriberet Joannes, ceciderant, id est, mortui erant, sunt Vespasianus, Titus, Galba, Otho, Vitellius; sextus qui jam «est» et regnat, est Domitianus. Septimus qui necdum venit, est Nerva; quia hi post Neronem usque ad tempus quo Joannes haec scripsit, regnarunt. Sed quid faciunt hi ad Antichristum, cujus tempora omnibus totisque hisce capitibus descripsit S. Joannes?

Dico ergo hos septem reges significare collectionem tyrannorum, qui septem aetatibus, sive saeculis regnarunt in mundo, sive in regno impietatis et diaboli, atque fideles et Ecclesiam persecuti sunt. Ita Richardus, Ambrosius, Beda et alii, et patet ex sequentibus. Ait enim Joannes quinque transiisse, sextum adhuc superesse, septimum exspectari et regnaturum per breve tempus. Primus ergo rex est Cain cum gigantibus aliisque similibus, qui fideles et pios persecuti sunt, prima mundi aetate, quae fuit ab Adam usque ad Noe et diluvium. Secundus est Nemrod cum fabris turris Babel, in secunda mundi aetate quae fuit a Noe ad Abraham. Tertius sunt reges Sodomae, et Pharaones Aegypti ante Mosen in tertia mundi aetate, quae fuit ab Abraham ad Mosen. Quartus sunt impii reges Israel et Juda cum aliis similibus, qui vixerunt a tempore Mosis usque ad captivitatem Babylonicam, quae fuit quarta mundi aetas. Quintus sunt Chaldaeorum reges, ut Nabuchodonosor; ac Asiae et Syriae, ut Antiochus Epiphanes, aliique a captivitate Babylonica usque ad Christum, quae fuit quinta mundi aetas. Sextus sunt Imperatores Ethnici Romani, item Saraceni, Turcae aliique qui a Christo usque ad Antichristum fuerunt, sunt et erunt. Unde de eo dicitur hic: «Unus adhuc est.» Septimus est Antichristus, qui venturus est, et per breve tempus, puta tres annos cum medio, regnabit: ita Gagneius, Ribera et Viegas, qui asserit hanc esse communem expositionem. Accedit et Richardus cum suis, nisi quod ipse quartam aetatem consignet a Mose ad Davidem, quando fuerunt Balaam, Balac, Moabitae, Idumaei, Philistaei, et similes hostes populi Dei, puta Israelis; quintam vero consignat a Davide usque ad Christum.

Alludit ad primos Babylonis quae bestiae insidet, id est Romae, reges. Hi enim numero fuerunt septem, scilicet Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus.

Perperam ergo Anglo-Calvinista per hos septem reges accipit septem regimina Romae; primo enim, inquit, rexerunt eam Reges; secundo, Consules; tertio, Dictatores; quarto, Decemviri; quinto, Tribuni; sexto, Imperatores tempore S. Joannis; unde de iis ait: «Unus est;» septimo, Papa, de quo dicit: «Oportet illum breve tempus manere;» quia post centum annos a Constantino Roma eversa est a Genserico et Wandalis, ac rursum a Totila. Unde de eodem subdit: «Bestia autem, quae erat, et non est,» q. d. Septimus ille rex Papa, qui venerat et «erat» quoad ortum et originem potestatis per centum annos a Constantino, «et non est,» quia opinione hominum exstinctus videtur per invasionem Barbarorum: Haec, inquit, bestia octavus est, et e septem illis, quia post Gensericum Papa imperium et papatum resumpsit, et quasi revixit.

Verum haec et historiae et textui repugnant. Nec enim Dictatores successere Consulibus, quasi ordinarii Romae gubernatores, sed iis additi sunt quasi extraordinarii, qui tempore gravis belli et periculi eam tutarentur. Similes fuere Decemviri. Tribuni quoque plebis fuerunt patroni, cum Consules urbem regerent. Secundo, sub Genserico etsi Roma vastata sit, pontificatus tamen non fuit exstinctus; imo S. Leo mansit Pontifex, eumque reveritus Gensericus a templis manum abstinuit, ac mox Roma discessit, moxque S. Leo ita et Rempublicam et Ecclesiam administravit, ut vix major et gloriosior Pontifex deinceps extiterit. Falso ergo de papatu et Papa dicitur: «Oportet illum breve tempus manere,» cum jam manserit per 1600 annos; et illud: «Bestia quae erat, et non est.» Semper enim papatus, in quantacumque Genserici et Totilae vastatione, permansit.

Tertio, falsum est quod decem reges bestiae, id est Papae, odient fornicariam (id est Romam), eamque evertent et concremabunt; quod tamen de decem bestiae regibus dicitur vers. 16. Quis enim Papa unquam curavit per reges vel principes Romam everti et comburi? quis unquam Papa cum Agno, id est, cum Christo, pugnavit, et ab eodem devictus est? Quarto, perperam commiscet haereticus bestiam cum septem regibus, cum ab iis distincta et diversa sit, uti patet ex textu, et mox clarius patebit. Hisce ergo principiis ejus eversis, ruit ejus conjectura, quam ipse demonstrationem esse censet, estque talis: septimus hic rex est Antichristus; atqui septimus hic rex est Papa: Papa enim successit regi sexto, id est, Romanis Imperatoribus. Ergo Papa est Antichristus. Minor enim est falsa; manet enim Papa cum Romano Imperatore, et uterque simul manebit usque ad Antichristum: non ergo Papa successit Imperatoribus in Imperio Romano, sed cum iis simul consistit, uti jam videmus Serenissimum Ferdinandum esse Imperatorem Romani Imperii, et S. D. N. Paulum V, Ecclesiae Romanae esse Pontificem.

Moraliter, sicut Dei nomen est Jehova, hoc est, qui est, vel, ego sum qui sum, Exod. III, 14, et VI, 3: ita creaturae et hominis, praesertim impii, nomen est: «Qui non est.» Secundo, Dei nomen est: «Qui fuit, et est;» hominis et bestiae: «Qui fuit, et non est.» Tertio, Dei nomen est: Fuit, est, erit; hominis, Babylonis et temporis: «Non erit amplius,» cap. X, vers. 6. Sic et de Diabolo dicitur Job XVIII, 15: «Socii ejus qui non est,» id est, socii diaboli, ait S. Gregorius, lib. XIV Moral., cap. XI: «Qui jam non est, quia a summa essentia recessit, et quasi ad non esse intendit, ex quo semel ab eo qui vere est cecidit, quia bene esse perdidit.»


Versus 11: Bestia Octava Est, et de Septem Est

11. «Et bestia quae erat, et non est: et ipsa octava est» (id est, ipsa est octavum caput bestiae (erat enim una bestia, sed septem habebat capita); unde Graeca habent, et ipse octavus est, scilicet rex: haec enim capita significant reges), «et de septem est.» — Sensus est, q. d. Diabolus, qui est haec bestia, distinctus est a septem bestiae capitibus, id est, regibus jam nominatis; et tamen de septem est, quia ipse in omnibus septem quasi membris et subditis suis, regit et dominatur, ac contra Ecclesiam dimicat, eamque divexat. Favet Arabicus, qui vertit: Et bestia quae erat, et non est, est etiam angelus e septem; et est in interitum.

Rursum bestia haec est mundus, sive regnum impietatis et peccati: huic enim praesidet daemon quasi monarcha; hoc regnum octavum est, quia distinctum a singulis septem regibus jam dictis; et tamen e septem est, quia in omnibus septem existit, quasi totum in suis partibus quibus conflatur et integratur.

Tertio, Prosper in Dimidio temporis cap. VIII, et Haymo: Bestia, inquiunt, est Antichristus; hic unus est e septem capitibus, id est, regibus, uti jam dixi; et tamen octavus est, quia ipse non tantum particularis erit rex, uti caeteri, sed princeps, Imperator et quasi monarcha omnium praecedentium, et, ut ait Haymo, septies amplius dominabitur ac persequetur Ecclesiam, quam reliqui omnes superiores tyranni, qui Ecclesiam variis temporibus et saeculis sunt persecuti.

Moraliter, nota id «quae erat, et non est.» Hoc enim est epithetum impiorum, eorumque mortis et interitus periphrasis. Sic regi Tyri intentat Deus, Ezech. XXVIII, 19: «Nihili factus es, et non eris in perpetuum.» Quidquid ergo fuerit homo, si homo fuit et vita functus est, «fuit, et non est.» At Deus, qui est α et ω, solus habet immortalitatem, cujus regnum est regnum omnium saeculorum, proinde ejus nomen est: «Qui est, et qui erat, et qui venturus est,» cap. I, vers. 8.

Aliter Alcazar, cujus explicationem recensui cap. XIII.


Versus 12: Decem Cornua, Decem Reges Sunt

12. «Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt.» — Alcazar per decem reges accipit polyarchiam, sive multitudinem Senatorum Romae, qui ad vindictam de Roma tot Martyrum effectrice sumendam, justo Dei judicio ad Christum conversi per S. Petrum, Paulum, Alexandrum et alios Pontifices, Romae Ethnicismum damnarunt, et pro viribus extirparunt, ante reliquias Martyrum venerabundi prociderunt, imo seipsos martyrio pro fide Christi obtulerunt, itaque tandem Romam igne charitatis Christi accenderunt et concremarunt. Haec pia sunt et ingeniosa, sed mystica.

Secundo, Ambrosius, Ticonius, Beda et alii passim, ut dixi vers. 1, per Babyloniam hanc meretricem accipiunt coetum omnium impiorum; per decem cornua accipiunt omnia regna regibus impiis subjecta, de quibus dicitur: «Illi odient fornicariam;» quia fovendo et adjuvando impiorum multitudinem contra Christum, eam facient obnoxiam cruciatibus sempiternis, quod in re est odire, etiamsi in mente et affectu eorum videatur esse amor et amare, uti fuse explicat Gagneius. Verum hic sensus alienior, improprius et durus est; quis enim dicat, v. g. Decium et Diocletianum odivisse Romam et Romanum Imperium, illamque concremasse, et carnes Romanorum manducasse, cum idololatriam et impietatem Romanorum adjuverunt et propugnarunt?

Tertio, plane et genuine Anselmus, Ansbertus, Haymo, Richardus, Ribera et Viegas, per decem cornua accipiunt decem reges qui erunt in orbe sub finem mundi, quasi orbis domini, cum veniet Antichristus, qui Romae et Romano Imperio erunt subjecti, aut certe ex eo prodibunt, et invidentes Romae tantas opes et gloriam, ejus jugum excutient, eamque invadent, vastabunt et concremabunt. Ex hisce tres Antichristus bello superabit, mox reliqui septem ei subdent, unusque omnium rex et monarcha evadet, uti patet ex hoc versu et vers. 16, juncto cum Daniel., VII, 24. Estque communis Patrum et Interpretum sensus et traditio, uti ait S. Hieronymus, Daniel. VII.

Hinc patet hos decem reges diversos fore ab illis septem, qui per septem cornua repraesentati sunt vers. 9; illi enim tempore praecedent Antichristum, hi autem decem erunt tempore Antichristi. Unde dicuntur nondum potestatem accepisse, sed eam accepturi post bestiam una hora, id est, brevissimo tempore.

«Post bestiam.» — Legit Interpres graece ὀπίσω τοῦ θηρίου; alii legunt μετὰ τοῦ θηρίου, id est, cum bestia: utrumque verum, scilicet post bestiam, quia eam sequentur; cum bestia, quia ei parebunt: ita Ribera. Quaenam sit haec bestia dixi vers. 3.


Versus 13: Hi Unum Consilium Habent

13. «Hi unum consilium habent, et virtutem et potestatem suam bestiae tradent.» — Unum consilium et voluntatem habent de Roma expugnanda, et potestatem suam bestiae, id est Antichristo, tradent, ut adversus Agnum bellum gerant.


Versus 14: Hi cum Agno Pugnabunt

14. «Hi cum Agno pugnabunt» (puta cum fidelibus et populo Christiano, qui sunt subditi Agni, scilicet Christi), «et Agnus vincet illos,» — quia cum Antichristo quem sequentur, a Christo deturbabuntur in tartara.


Versus 15: Aquae Populi Sunt, et Gentes, et Linguae

15. «Aquae quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae,» — q. d. Aquae quas vidisti significant omnes gentes et populos quibus Roma imperabit; quae proinde in unius Romae, utpote suae herae et orbis dominae, obsequium, vanitatem et idolorum superstitionem pedibus ibunt.


Versus 16: Illi Odient Fornicariam

16. «Illi odient fornicariam» (scilicet Babylonem, id est Romam), «et carnes ejus manducabunt.» — Est hyperbole, q. d. Ea rabie Romam et Romanos invadent, ut videantur eorum carnes voraturi. Similis est Job XIX, 22: «Quare persequimini me, et carnibus meis saturamini?» Et Ps. XXVI, vers. 2: «Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.» Unde sequitur: «Et ipsam igni concremabunt.»


Versus 17: Deus Dedit in Corda Eorum

17. «Deus enim dedit in corda eorum, ut dent regnum suum bestiae,» — id est diabolo, Antichristo, tyrannidi et impietati. «Deus dedit,» non immissive, sed primo, permissive, laxando scilicet frena eorum ambitiosae voluntati, quae sine Dei permissu, imo concursu generali, in actum exire non potuisset. Secundo, objective, immittendo scilicet eis cogitationem de Roma, quod sit superba dives dignaque expugnatu, ac facile expugnabilis ob scelera ejus, quae Deus velit punire; idque ad hoc, «ut faciant quod placitum est illi,» ut scilicet peragant judicium et vindictam in Babylone ex decreto et sententia Dei exercendam: «Donec consummentur verba Dei,» quae scilicet Deus praedixit per me hic, et per Danielem cap. VII et XI, de consummatione urbis et orbis, q. d. Donec consummetur excidium plenum urbis et orbis.

Graeca nonnulla addunt: Et ut consentiant, sive habeant sententiam unam et voluntatem de Roma expugnanda. Verum hoc satis innuitur in sequentibus.

Nota: Ex hoc loco, et Daniel. VII, 24, certum est fore decem reges in orbe, cum veniet Antichristus, e quibus ipse tres praelio vincet; mox reliqui septem territi ei se subdent. Rursum certum est hosce decem reges eversuros et concrematuros Romam; sed dubium est an id facturi sint ante Antichristum, an sub Antichristo, ita ut Antichristus eversurus sit Romam, et pariter Romanum Imperium per hosce reges.

Primo, Franciscus Suarez, III part., tom. II., disp. LIX, art. 6, sect. II, censet incertum esse an Romanum Imperium, et multo magis an Romana urbs, evertenda sint ante Antichristum, an per ipsum Antichristum.

Secundo, Ribera et Viegas hic censent ante Antichristum evertenda, idque putant se demonstrare ex eo quod Roma hic dicatur evertenda a decem regibus: ergo ante Antichristum; nam Antichristus veniens statim debellabit tres reges et occidet, ut tantum septem restent, qui sponte ei se subdent. Cum ergo sub Antichristo tantum futuri sint septem reges, sequitur quod Romam non esse evertendam, sed ante, cum nimirum in orbe erunt decem reges. Haec sententia est probabilis, eamque secutus sum II Thessal. II, 9, eique favere videtur S. Hieronymus in Daniel. VII.

Verum re exactius considerata, perspectaque tota acoluthia Apocalypseos, ac Danielis, contrarium mihi nunc videtur probabilius, scilicet Romam et Romanum Imperium evertenda esse non ante Antichristum, sed ab Antichristo per decem reges ei jam subjectos.

Probatur primo, quia Daniel, cap. VII, recensens seriem monarchiarum, docet quod, sicut Chaldaeorum monarchia eversa est a Persis, Persarum a Graecis, Graecorum a Romanis, ita Romanorum Imperium evertetur ab ipso Antichristo.

Secundo, quia communis Doctorum sententia est, Romanum Imperium esse ultimum et duraturum usque ad finem mundi: nec tantum doctorum recentiorum, sed et Patrum communis; teste S. Hieronymo in cap. IX Danielis, haec est traditio, eaque, ut videtur, Apostolica: ergo non a decem regibus, sed ab Antichristo in fine mundi evertetur. Confirmatur, quia Daniel, VII, 8 et 24, vidit cornu parvulum, quod designat Antichristum, inter decem cornua, id est, decem reges, oriri ex bestia quae designat Romanum Imperium. Ergo orietur Antichristus ex Romano Imperio. Stabit ergo illud usque ad ejus adventum, et ab eo evertetur. Rursum, cum hoc loco mulier, id est Roma, dicatur insidere eidem bestiae habenti haec cornua decem, sequitur Romam dominaturam Romano imperio et decem regibus, donec a cornu parvulo, id est, Antichristo ex eo oriente, per decem reges ei rebellantes evertatur et concremetur, uti dicitur hic vers. 16.

Tertio, quia id exigit acoluthia Apocalypseos. Haec enim dividitur in duas partes: prior usque ad caput undecimum, continet et enarrat septem sigilla libri signati; posterior a cap. undecimo usque ad finem, continet contenta ipsius libri. Jam sigilla continent ea quae praeire debent tempus Antichristi, liber vero continet illa quae fient tempore Antichristi. Ergo cum haec duo cap. XVII et XVIII contineantur in ipso libro signato, sequitur ea spectare ad ipsum Antichristum, ejusque tempus.

Respondet Ribera esse hysterologiam, sive perturbatum ordinem. Haec enim duo capita, sive hoc Babylonis, id est Romae, excidium recto ordine ponendum esse anterius, nimirum cap. IX, vers. 13, in tuba sexti angeli. Verum haec hysterologia nimis dura est et praepostera: perturbat enim totum Apocalypseos ordinem. Adde sic ipsa sigilla libri fore longe majora et copiosiora ipso libro: deme enim haec duo capita et alia quae eodem spectant, relinques exiguam libri materiam. Itaque ut in acoluthia Apocalypseos evitemus hanc hysterologiam, et haec incommoda non parva, dicendum est haec, uti et praecedentia, a capite undecimo et deinceps, spectare ad ipsum librum signatum, et consequenter ad tempora Antichristi. Sic enim plana evadit tota series Apocalypseos. Confirmatur, quia angelus unus ex iis qui cap. praecedenti visi sunt Joanni habere phialas et plagas novissimas, haec de Babylonis excidio revelavit Joanni: ergo hoc ipsum pertinet ad plagas orbis ultimas.

Quarto, quia hic, vers. 12 et 13, dicuntur hi decem reges potestatem accepisse post bestiam, et potestatem suam bestiae, id est Antichristo, tradidisse; ac deinde de iisdem subditur vers. 16: «Hi odient fornicariam et ipsam igne concremabunt,» quasi posterius id sit futurum.

Quinto, quia cap. praecedenti in phiala septimi angeli ait Joannes: «Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus.» Et hoc cap. XVII, calicem hunc enarrare incipit. Ergo plane significat post septem phialas et plagas novissimas, fore hoc Babylonis excidium. Hoc enim apte ultimo quasi loco servatur: quia erit generale, eritque quasi plaga totius orbis; eo quod ipsa erit orbis domina, ac proinde ea excisa, orbis excisus videbitur. Confirmatur, quia id valde congruet genio et scopo Antichristi, ut nimirum ipse rex Hierosolymae et Judaeorum, pugnans contra Christum, regni et Ecclesiae ejus metropolim, puta Romam, evertat. Hoc enim ipse summis votis optabit, ut regnum Christi delevisse videatur. Sicut ergo Antichristus Christo, Judaei Christianis, Hierosolyma Romae opponitur: ita Antichristus Christum, Christianos, Romam, ejusque pontificatum abolere sataget, uti jam satagunt ejus prodromi Calvinistae, aliique haeretici.

Sexto, id docent Patres. Tertullianus, lib. ad Scapulam, cap. II: «Christianus,» ait, «nullius est hostis, nedum Imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est, ut et ipsum diligat et revereatur, et honoret, et salvum velit cum toto Romano Imperio, quousque saeculum stabit; tamdiu enim stabit.» Theodoretus in Daniel. VII, docet Antichristum ex Romano Imperio proditurum, et contra ipsum pugnaturum. S. Hieronymus in Daniel. XI, sic ait de Antichristo: «Et brachia pugnantis populi Romani expugnabuntur ab eo et conterentur.» Lactantius, lib. VII, cap. XV et XXV, docet Antichristum Imperium Romanum eversurum, illudque ab Occidente in Asiam translaturum: «Cujus,» inquit, «interitu mundus ipse lapsurus est.» Rursum: «Res,» inquit, «ipsa declarat lapsum ruinamque brevi fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istis videtur esse metuendum.»

«At vero cum caput illud orbis ceciderit, et bivium esse coeperit (quod Sibyllae esse aiunt), quis dubitet venisse jam finem rebus humanis orbique terrarum?» S. Chrysostomus, homil. 4 in epist. II ad Thessal.: «Sicut,» ait, «regnum Medorum a Babyloniis destructum est, Babyloniorum a Persis, Persarum a Macedonibus, Macedonum a Romanis, ita et regnum Romanorum ab Antichristo.» Errant ergo, sed sponte et fraudulenter, Beza ac haeretici, dum docent defecisse Romanum Imperium, ut ex eo probent venisse jam Antichristum, eumque esse Romanum Pontificem: quem errorem fusius et efficacius confutavi II Thessal. II, 3. In hanc sententiam impingit et Alcazar his, sed incogitanter et alio fundamento. Contendit enim defecisse Romanum Imperium, ut ex eo probet haec non esse intelligenda de Antichristo, deque Romae et Romani Imperii excidio in fine mundi, sed de excidio Romae Ethnicae, sive Ethnicismi per Christianismum sub Constantino; de quo jam saepius dixi.

Ad argumentum Riberae respondeo, etsi Antichristus tres reges sit debellaturus, non tamen constat an eos sit occisurus. Daniel enim ait tantum, quod eos humiliabit, id est subjugabit. Et esto eos occideret, eorum regna aliis sibi amicis aut subditis tradet, ita ut post eum, aeque ac ante, sint decem reges. Id patet ex eo quod bestia, cap. XIII, vers. 1, quae significat Antichristum, dicitur habere decem cornua, id est, decem regna et reges. Rursum, ex eo quod hic decem reges dicuntur potestatem accepisse post bestiam, id est, post Antichristum. Erit ergo Antichristus monarcha et rex decem regnorum et regum orbis, ac per eos quasi vassallos suos invadet et evertet Romam. Non enim apparet quomodo decem reges toto orbe dispersi conspiraturi sint in unius Romae excidium, nisi quia subderunt uni monarchae, puta Antichristo, ab eoque dirigentur ad Romae sibi invisae excidium; idque insinuat hic Joannes, cum causam excidii Romae afferens, subdit: «Deus enim dedit in corda eorum ut dent regnum suum bestiae;» Romae ergo et Romani Imperii interitus, signum erit non praevium, sed simultaneum, non adventantis, sed praesentis Antichristi. Jungo Romam cum Romano Imperio, quia Roma in fine mundi erit, uti olim fuit, dives et potens: unde in fine capitis ait Joannes: «Civitas magna quae habet regnum super reges terrae;» ergo illa tunc obtinebit imperium, praesertim quia non tantum Gentiles, sed et Christiani multi, ut Tertullianus, Lactantius verbis jam citatis et alii censuerunt Romam, aeque ac Romanum Imperium, fore aeternam, id est, duraturam usque ad finem mundi, puta usque ad Antichristum. Nam, cap. seq., caedetur Antichristus cum suis, et mox cap. II, inducetur dies judicii. Hoc tamen Romae imperium, caesis jam et subjugatis decem regibus ab Antichristo, erit valde attenuatum et imminutum, ac ruinae proximum.


Versus 18: Mulier Est Civitas Magna

18. «Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.» — Hic ergo videtur futurus ordo et series rei gerendae. Antichristus sensim viribus et numero crescens, debellabit tres reges ex decem, qui tunc erunt in orbe. Mox reliqui decem, omnesque gentes perculsae ad eum legationes mittent, eique se subdent, uti fecerunt Alexandro Magno devicto Dario; unde ipse tunc statim factus est monarcha. Antichristus deinde omne suum virus in Christum et Christianos exerens, ac imperium firmans et propagans, Romam, tum quia imperii fuit eritque aemula, tum quia sedes fuit Pontificum Christi, obsideri et everti curabit, remque committet decem regibus, id est aliquot ex iis qui potentiores et Romae viciniores erunt, caeteris tamen faventibus, et pecunia, commeatu, aliisque modis adjuvantibus. Nec enim opus erit pro una urbe exscindenda exercitus decem regum, id est, totius mundi, congregare, nec etiam tempus regni Antichristi (quod erit trium annorum cum medio) tam longas moras patietur, ut ex extremo Oriente, ut dicitur cap. XVI, vers. 14, reges ad eum veniant in Armagedon, inde pergant ad Romam evertendam, mox revertantur in Armagedon. Haec enim plures annos requirunt. Aliquot ergo reges Romae viciniores eam evertent et comburent. Hosce deinde in Armagedon evocabit: uti jam evocarat illos ex Oriente, cap. XVI, vers. 14, aliasque gentes ex quatuor plagis terrae una cum Gog et Magog. Hi ergo omnes ad Antichristum in Judea convenient, ut Christi et Christianorum nomen ubique deleant, eritque exercitus eorum innumerabilis. Mox Christus omnes congregatos conficiet, et occidet igne de coelo in eos immisso, ut dicitur cap. XX, 9. Antichristum vero, ejusque pseudo-prophetam, vivum deturbabit in tartara. Haec ita esse patebit, si quis simul consideret cap. XVI, vers. 14 et 16, ubi convocantur reges trans Euphratem ab ortu solis, ad diem magnum Dei in Armagedon, et cap. XVII, vers. 14, ubi de decem regibus dicitur, quod potestatem suam tradent bestiae, id est Antichristo, quodque pro eo pugnabunt contra Christum et Christianos; sed Christus devincet et delebit eos: «Hi,» inquit, «cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet eos.» Et cap. XIX, vers. 11 et 18, ubi Christus cum suo coelitum exercitu prodit debellans et occidens eos; ibi enim inter alia avibus coeli dicitur: «Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium,» etc. Et vers. 19: «Et vidi bestiam, et reges terrae (nimirum decem jam dictos), et exercitus eorum congregatos, ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo,» id est cum Christo. Mox subdit bestiam, id est Antichristum cum suo pseudo-propheta raptum in tartara, caeteros vero occisos, nimirum eo modo quem describit cap. XX, vers. 7, 8 et 9, ubi de Satana soluto post mille annos ait: «Et seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam (Jerusalem); et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos.» Hinc patet non esse hysterologiam in hoc Babylonis excidio, sed S. Joannem haec omnia rite, ordine quaeque suo, collocasse.

Ex dictis colligitur Romam evertendam esse non initio, sed potius sub finem regni Antichristi. Hic enim prius reges et principes Romae et Romano Imperio subjectos debellabit, sibique subjiciet, itaque extenuato jam Romano Imperio, Romam ipsam, quae fuerat Imperii caput, adorietur, capiet et evertet: qua eversa ruet pariter, omninoque concidet Romanum Imperium. Mox sequetur praelium Gog et Magog, eorumque et Antichristi strages. Deinde dies judicii, et resurrectio ac gloria electorum, quae ordine hic recenset Joannes, ita ut in gloria et felicitate coelestis Jerusalem Apocalypsin claudat. Hoc enim exigere videtur plana et ordinata narratio S. Joannis, sicque vitamus hysterologias multas implexas, molestas et ambiguas, ideoque plane incertas et commentitias.

Porro, an Pontifex Romanus, Roma ab Antichristo occupata et vastata, sedem in aliam urbem et provinciam translaturus sit, aut transferre possit, quaestio est. Multi enim, ex eo quod S. Petrus cathedram et pontificatum Antiochia transtulerit Romam, cum de eo faciendo nullum Christi decretum exstet, censent quod pontificatus a S. Petro collocatus sit Romae, juris esse humani, non divini, ideoque Pontificem gravi de causa (ut si Turca, quod Deus avertat, occuparet Italiam et Romam), consentientibus Cardinalibus et Episcopis, posse pontificatum e Roma in aliam urbem et provinciam transferre; ita censet D. Soto in IV, dist. XXIV, Quaest. II, art. 5, in fine; Antonius Cordubensis, Gasparus Casalius, Waldensis et alii, quos citat et sequitur Alfonsus Mendoza, Scholastic. controv., Quaest. IV, concl. 3. Licet contrarium, scilicet papatum Romanum esse juris divini, eo quod Christus jusserit Petro illum ibi collocare, ac proinde non posse a Pontifice, sine revelatione divina, in aliam urbem transferri, censeant Joannes Driedo, lib. IV, cap. III, part. III; Turrecremata in glossa super cap. Rogamus, XXIV, Quaest. 1; Cardinalis Jacobatius, lib. VIII De Conciliis, art. 6, ubi et pro hac sententia citat Archidiaconum, Ockam, Albericum et alios; S. Antoninus, III part. Scholast., tit. 22, cap. IV, § 1; Alvarus Pelagius, lib. I De Planctu Ecclesiae, art. 32. Verum quidquid sit de jure et possibili, existimo de facto nunquam id futurum, uti hactenus nunquam factum est, ut pontificatus Roma alio transferretur (nam et cum Pontifices sederunt Avenione per 70 annos, erant et vocabantur Pontifices Romani, non Avenionenses). Primo, quia tempore Antichristi in omnibus urbibus et provinciis, erit generalis persecutio Pontificis et fidelium, ac proinde inutile foret sedem Romanam transferre alio, cum ibidem persecutionem non evaderet Pontifex, sed magis in eam incurreret. Secundo, quia S. Petrus Romae sedit in ardentissima persecutione Neronis: idem constanter fecerunt ejus successores omnes per trecentos annos in decem gravissimis persecutionibus, usque ad tempora Constantini. Tertio, quia brevis erit persecutio Antichristi, scilicet trium annorum cum dimidio; ac instabit dies judicii: pro tempore autem tam modico, non erit operae pretium mutare sedem. Quarto, quia Romanum Pontificem tempore Antichristi fore Petrum Romanum, eique successurum extremum judicium, habet prophetia S. Malachiae, quam citavi sub initium capitis. Poterit tamen Pontifex, urgente persecutione urbisque excidio, profugere extra Romam, seque in aliis locis et urbibus abdere, uti fecit S. Sylvester in monte Soracte, et alii plures post eum. Huic prophetiae de decem regibus consona sunt ea, quae de totidem pene regibus praedixit S. Franciscus de Paula, fundator Ordinis Minimorum. Ipse enim in variis epistolis, quas ad verbum his recitat P. Lucas Montoya, in Chronicis ejusdem Ordinis, sub finem, idipsum vaticinatus est, ac nominatim in una, quam scripsit anno Christi 1469, die 13 augusti, ad Simonem de Limena, dominum Montalti, quae etiamnum ibidem asservatur, sic ait: «Ex te (o Simon) descendet fundator novae Religionis, quae tres habebit partes: prima erit equitum armatorum; secunda, sacerdotum; tertia, hospitalariorum. Erit haec Religio omnium ultima, magnum fructum afferet Ecclesiae, exstinguet maledictam Mahometis sectam, quin et haereses omnes, ut fiat unum ovile et unus Pastor. In toto mundo non erunt nisi duodecim reges, unus Imperator et unus Pontifex, et pauci Principes, qui omnes erunt sancti.» Idem in aliis epistolis hunc Ordinem vocat «Cruciferorum,» eo quod in vexillis suis praeferent imaginem crucis, vel Christi crucifixi, pro qua pugnabunt, cuique subjicient tam Mahometanos, quam haereticos et pravos Christianos. Atque haec omnia sibi a Deo revelata, et certo eventura asseverat; similia circumferuntur aliorum vaticinia, sed quae examine indigent.