Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput XVIII


Index


Synopsis Capitis

Describitur excidium et incendium Babylonis, indeque luctus et planctus regum et mercatorum vers. 9. Sanctorum vero exultatio vers. 20. Tres ergo capitis sunt partes, juxta tres personas, et voces caelestes, quae hic inducuntur. Primo enim, a vers. 1 ad 4, inducitur angelus gloriosus clamans: «Cecidit Babylon.» Secundo, vers. 4, audit Joannes vocem de caelo, qua dicit: «Exite de illa, populus meus, quoniam venit dies punitionis et excidii ejus»; haec vox protenditur usque ad vers. 21, multisque describit cladem Babylonis, ideoque planctum regum, mercatorum et nautarum. Tertio, vers. 21, angelus fortis mittit lapidem molarem in mare, dicens: «Hoc impetu mittetur Babylon, et ultra non invenietur, nec vox citharaedorum, nec vox sponsi et sponsae, nec vox molae, nec lux lucernae.»


Textus Vulgatae: Apocalypsis 18:1-24

1 Et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. 2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis: 3 quia de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terrae cum illa fornicati sunt: et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. 4 Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. 5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. 6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. 8 Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: 10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae, civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. 11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci: et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, 13 et cinnamomum, et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum. 14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia, et praeclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: 17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est. 20 Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur. 22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius: 23 et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.


Versus 1: Vidi Alium Angelum Descendentem de Caelo

1. Vidi Alium Angelum Descendentem de Coelo, Habentem Potestatem Magnam: Et Terra Illuminata Est a Gloria Ejus — id est, a claritate et splendore ejus, q. d. Tanto fulgore hic angelus radiabat, ut totam terram sua luce et radiis collustrare videretur.

Quaeres: Quisnam fuit hic Angelus? Primo, Alcazar, sicut per angelum de quo cap. praeced., vers. 1, accipit S. Paulum, ita per hunc angelum gloriosum habentem potestatem magnam, accipit S. Petrum, qui, aeque ut Paulus, praedicit mysticum Babylonis, id est Romae Ethnicae, excidium, hoc est conversionem ejus ab Ethnicismo ad Christianismum. Inde vers. 4, oritur caelestis vox, quae praedicationem Ecclesiae designat. Ecclesia enim est caelum quae ex S. Petri sermone et doctrina egreditur per totum orbem, ut mysticum de Babylone, id est Romano Imperio, supplicium sumat, ac par pari reddat, evertendo scilicet paganismum, ac sublimando christianismum: Petrus enim est angelus gloriosus habens potestatem vicariam Christi per totam terram. Ipse enim audivit a Christo: «Tibi dabo claves regni caelorum.»

Quocirca, inquit Alcazar, nil aptius Romae templo S. Petri pro foribus inscribi posset, quam hic hujus angeli titulus: «Angelo descendenti de caelo, habenti potestatem magnam, et terra illuminata est a gloria ejus.» Ita ipse suam semper eamdemque canit cantilenam, atque jugiter repetit et inculcat hisce visionibus omnibus a cap. XII ad finem Apocalypsis, non aliud significari, quam Ecclesiae victoriam de Gentilibus et gentilismo. Dicit enim haec omnia non esse aliud, quam varia symbola et aenigmata, quae unum idemque, scilicet gentilismi excidium, significent.

Secundo, multi per angelum hunc accipiunt Christum, qui in sua incarnatione descendit de caelo, totamque terram luce sui Evangelii collustravit. Ipse enim est gloriosus Dei angelus, id est legatus, habens potestatem magnam; unde eo nato angeli magna claritate fulgentes cecinerunt: «Gloria in excelsis Deo»: ita Primasius, Rupertus, Richardus et alii.

Verum magis proprie et genuine hic, uti et in praecedentibus, angelum verum accipiemus, sed qui sit e primis et illustrioribus in caelesti curia; habet enim potestatem magnam, et totam terram suo fulgore collustrare videtur.


Versus 2: Cecidit, Cecidit Babylon Magna

2. Et Exclamavit in Fortitudine, Dicens: Cecidit, Cecidit Babylon. — Citat allegorice Isaiae cap. XXI, vers. 9: excidium enim Babylonis per Cyrum, quod describit Isaias cap. XIII et cap. XXI, allegorice significabat excidium Romae Ethnicae (quae hic vocatur Babylon) in fine mundi, q. d. Sicut olim cecidit «Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum; sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham,» ut ait Isaias cap. XIII, vers. 19: Babylon, inquam, quae fuit «malleus universae terrae,» ut ait Jeremias, cap. L, vers. 23: ita cadet et Roma illa inclyta orbis domina.

Et Facta Est Habitatio Daemoniorum, et Custodia Omnis Spiritus Immundi, et Custodia Omnis Volucris Immundae. — Allegorice rursum alludit ad id quod de Babylone excisa ait Isaias cap. XIII, vers. 20: «Non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, neque pastores; sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi, et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis ejus.» Similia habet de Idumaea excisa cap. XXXIV, vers. 14: «Occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia,» etc. Hisce phrasibus non aliud significatur, quam summa vastitas et desolatio Romae futura, adeo ut redigatur in desertum, fiatque habitatio draconum et bestiarum. Unde Sibylla verbis mox citandis praedixit, quod Roma erit vicus.

Mystice, hac phrasi innuitur idololatria, superstitiones aliaque flagitia quae Romae grassabuntur in fine mundi, ante ejus excidium: per haec enim fiet habitatio daemonum: ita Primasius, Aretas, Ansbertus et alii.


Versus 3: Reges et Mercatores Terrae

3. Quia de Vino Irae Fornicationis Ejus Biberunt Omnes Gentes.«Vinum irae» vocat calicem vindictae, supplicii et excidii, quod ob fornicationem, — id est idololatriam et scelera, Deus Romae propinabit, cogetque ut illud hauriat et ebibat. Porro Roma hunc irae calicem propinabit aliis gentibus, quia supplicia sua in eas derivabit, hoc ipso, quo eas ad idololatriam suaque scelera imitanda impellet, quibus Dei vindictam in se provocabunt, aeque ac Roma.

Nota: Romae Paganae in fine mundi excidium praedicit hic Joannes; sed tacito nomine, imo mutato: vocat enim eam Babylonem. Id facit, ne Domitianum Imperatorem et Romanos jam tum adhuc Paganos offendat, eosque contra se ac Christianos magis concitet et inflammet. Porro praedicit hoc Romae excidium Joannes, ad consolationem fidelium et Sanctorum, qui tunc sub Domitiano Romae et alibi mire exagitabantur, et paulo post sub Trajano et sequentibus Imperatoribus gravius erant exagitandi, ut scilicet Christiani et Sancti scirent et cogitarent, in suis hisce tam atrocibus persecutionibus, se Deo esse curae, ac Deum fore ultorem sanguinis sui, quia nimirum Deus in fine mundi puniet non tantum praesentia, sed et diu praeterita scelera et persecutiones Christianorum factas Romae, et in Romano Imperio tempore Domitiani et deinceps; eo quod Romani in fine mundi futuri priscorum Romanorum infidelitatem, tyrannidem et mores impios laudabunt et imitabuntur: quocirca propter eadem gravius punientur, quam punirentur si illa non praecessissent, ut patebit vers. 20 et 24. Idem Romae excidium praedixerunt Sibyllae: sic enim canunt VIII Oracul. Sibyll.

«Veniet tibi caelitus aequalis, o recta cervice Roma, / Caelestis plaga, et flectes cervicem prima, / Et terrae allideris, et ignis te totam absumet, / Et tunc eris deserta ac si nunquam fuisses.»

Et rursum: «Prope quidem mundi fines et extremus dies; / Sed prius Romanorum inevitabilis ira erit. / Et tu triumphus eris mundo, et opprobrium omnium.»

Ex iisdem Lactantius, lib. VII, cap. XXV: «Cum caput, inquit, illud orbis occiderit, et bonum esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet venisse jam finem rebus humanis orbique terrarum? Illa est enim civitas quae adhuc sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est Deus caeli, si tamen statuta ejus et placita differri possunt, ne citius quam putemus, tyrannus ille abominandus veniat, qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat, cujus interitu mundus ipse lapsurus est.» Idem docet Tertullianus in Apologet. cap. XXXII. Cum enim Gentes objicerent Christianis eos esse hostes Romae et Romanorum Imperatorum, utpote Gentilium, respondet Tertullianus id falsum esse, imo vero Christianos quotidie orare pro statu et conservatione Romae ac Romani Imperii, quia quamdiu illud stabit, stabit et Ecclesia totusque orbis, idque Christianos didicisse ex suorum Prophetarum oraculis: «Est,» inquit, «et alia major necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu Imperii rebusque Romanis, quod vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem, Romani Imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus.» Idem docet lib. ad Scapulam, cap. II. Idem docent alii superius citati in fine, cap. XVII. Perperam ergo aliqui putarunt hanc unius Lactantii leviculam esse sententiam.

Hac de causa veteres, aeque ac moderni, Romam vocant aeternam. Ut alios silentio praeteream, Jacobus Gutherius suum opus De Veteri Jure Pontificio dedicat «Romae aeternae, urbium principi, capiti orbis, virtutum dominae, juris et aequitatis vindici, vetustatis miraculo venerandae, Victrici, Potenti, Augustae, Piae, Felici, Aeternum renascenti, Aeternum resurgenti.» Sic Ammianus Marcellinus, lib. XV, cap. XIV, Romam «aeternam» vocat, «victuram quamdiu erunt homines.» Et Virgilius apud S. Augustinum, De Verbis Domini, serm. 29, loquens de Romanis et Roma:

«His ego, ait Jupiter, nec metas rerum, nec tempora pono, / Imperium sine fine dedi.»

Et Reges Terrae cum Illa Fornicati Sunt, et Mercatores Terrae de Virtute Deliciarum Ejus Divites Facti Sunt. — Nota: Romam vocat hic primo, meretricem; secundo, mercatricem; tertio, cauponam, quae suo vino omnes inebriat et dementat. Ratio est, quia Hebr. zona significat feminam cauponam, quae scilicet tam domum et esculenta, quam se aut suas prostituit; sive quae mercimonia tractat, cauponatur, convivatur, lascivit, hoc est quae meretur, vel paratis obsoniis ut caupona, vel mercibus expositis ut meretrix, vel corporis prostitutione, sive suum, sive lupanarum quas alit, corpus quasi lena hospitibus pretio prostituat, quae antonomastice dicitur meretrix, licet nomen ipsum commune sit omnibus jam dictis. Meretrix enim idem est quod quaestuaria, venditrix, mercatrix. Sic et Graecum πέρνη, id est meretrix, significat venditricem: derivatur enim a πέρναμαι, id est «vendo.» Hac ergo de causa Babylon hic, et cap. praecedenti inducitur ut caupona, meretrix et mercatrix. Itaque sicut Isai. XXIII, 15, mercatura Tyri vocatur lenocinium et meretricium quo hic alludit Joannes: ita ex adverso, imo a pari, meretricium Babylonis hic ab eo vocatur mercatura ob communem utriusque analogiam. Tam enim meretrix quam mercatrix meretur, suasque merces exponit et divendit: et quia non rare tunc, uti et nunc, eaedem erant cauponae, meretrices et mercatrices; idque Romae Paganae maxime congruit, et congruet in fine mundi. Hinc Jura prisca Romana et civilia praesumunt eam, quae in diversorio seu caupona servit, honestam non esse. Ut enim Cicero I Offic. ait: «Hostis olim vocabatur peregrinus vel hospes, sed peregrinorum et hospitum mores id effecerunt, ut jam hostis pro inimico sumatur»; ita et in nomine meretricis accidisse videtur: de qua vere dixit Plautus in Truculento: «Meretricem ego esse reor mare ut est, quod omnes devorat, nunquam abundat.»

Nota secundo: Caupona est viva imago et origo cujusvis idololatriae, ut patet Num. XXV, 1, Exodi XXXII, 6. Nam idolorum templa in cavernis erant, quasi popinae et ganeae sacerdotum et populorum convivantium, compotantium et lascivientium cum suis veneribus, uti fecerant ipsimet eorum dii quos colebant. Pari modo ex cauponis et conviviis spargitur haeresis, uti hoc saeculo vidimus ac videmus, ac spargetur rursum idololatria in fine mundi. Hac de causa Babylon meretrix significat hic Romam idololatrantem: ita Hieronymus Prado in Ezech. tom. 1, pag. 195, et alii.

Alcazar addit in voce mercatricis, aut meretricis notari Romanos Imperatores, Praesides et Judices, qui ob sua peculiaria lucra Christianos in jus vocabant: ut enim occuparent eorum praedia et possessiones, accusabant eos quod essent Christiani; itaque Christianis in tribunali Gentilium, utpote hostium Christi, causa cadentibus, imo damnatis ad mortem, ipsi in eorum bona involabant. Rursum Christianas virgines in judiciis ad suam libidinem pellicere satagebant, uti Quintianus sollicitavit S. Agatham: quod si nollent, eas ad lupanar damnabant, ut iis ibidem abuti possent. Unde illa, apud Tertullianum, Gentilium virginibus inhiantium vox: «Non ad leonem, sed ad lenonem» damnetur virgo Christiana; uti Symphorianus damnavit S. Agnetem ad lupanar, ut ibidem filius ejus amore insanus ea frui posset. Similiter in fine mundi Romani, Pagani et tyranni opibus fidelium sese ingurgitabunt, ut avari mercatores, et ut lenones suam insaturabilem libidinem cum eis explere satagent. Jure ergo mercatores vocantur, qui instar Judae innocentum sanguinem, propter divitiarum aut libidinum compendia facienda, venum facillimo negotio dabunt, hoc solo titulo, quod sint Christiani, ut jam in Anglia, Scotia aliisque haereticis aut paganis regnis venumdari videmus. De his enim recte dicitur: «Et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.» Licet et aliter, magisque proprie haec accipi possint, scilicet «de virtute,» id est de copia, «deliciarum» quas Romam advehebant, et care vendebant «mercatores»; harum enim venditione «divites facti sunt.» Hebr. enim hel, cui respondet Graecum δύναμις, et Latinum virtus, vel potentia, significat robur, fortitudinem, exercitum, copiam, opes, et quidquid magnum est, copiosum, potens, validum aut strenuum.

Rursum, in deliciis hic notatur luxus in marmoribus et porphyreticis columnis: in superbis et magnificis templis idolis erigendis: in simulacris aureis et argenteis mira sculpturae varietate et ornatu distinguendis: in gemmis et margaritis pretiosissimis, quibus Venerem, Cupidinem, aliaque deorum suorum monstra decorabant: in ludis gladiatorum, comoediis et spectaculis, aliisque similibus, quibus quasi deliciis et illecebris Romani olim homines ad cultum suorum deorum pellexerunt, et in fine mundi pellicient. Hasce enim delicias mercatores Romam advehebant, careque vendebant, itaque divites fiebant, et rursum fient in novissimis temporibus.


Versus 4: Exite de Illa, Populus Meus

4. Et Audivi Aliam Vocem de Coelo Dicentem: Exite de Illa, Populus Meus. — Monet Christianos, ut fugiant e Roma Ethnica in fine mundi, cum illa erit vertenda. Sic Isaias, cap. XLVIII, vers. 20, monet Judaeos, ut egrediantur Babylone evertenda a Cyro: «Egredimini,» ait, «de Babylone, fugite a Chaldaeis.» Et Zacharias, II, 7: «O Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis.» Et Jeremias, cap. L, vers. 8, et cap. LI, vers. 6: «Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei»; quo allegorice hic alludit S. Joannes. Sic Christus praemonuit fideles, ut e Jerusalem obsidenda et vastanda per Titum fugiant, Matth. cap. XXIV, vers. 15: «Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes»: ita Ribera, Viegas et alii.


Versus 5: Pervenerunt Peccata Ejus usque ad Caelum

5. Quoniam Pervenerunt Peccata Ejus usque ad Coelum. — Pro «pervenerunt» graece est ἠκολούθησαν, q. d. Peccata Babylonis alia ex aliis sequentia, in eum cumulum excreverunt, ut usque ad caelum pertingant; unde alii legunt ἐκολλήθησαν, id est adhaeserunt, concreverunt, conglobata sunt usque ad caelum, quasi alludat ad fabros turris Babel dicentes: «Faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum,» Genes. XI, 4. Sensus est, q. d. Babylonis peccata tot tantaque sunt, ut clament vindictam in caelum, quam proinde ultra differre non possum.


Versus 6: Reddite Illi sicut et Ipsa Reddidit

6. Reddite Illi, sicut et Ipsa Reddidit Vobis. — Alludit ad Jerem. L, 29, ubi de Babylone dicitur Cyro, Medis et Persis: «Reddite ei secundum opus suum; juxta omnia quae fecit, facite illi.» Et LI, 49: «Et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israel, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.»

In Poculo, Quo Miscuit, Miscete Illi Duplum. — Est metaphora a calice, qui a praefecto convivii cuique convivae, prout ei convenire et placere sciebat, temperabatur et propinabatur; sic enim Deus cuique suum calicem, id est sortem, pro meritis cujusque attemperat et propinat. Calix ergo hic, uti et alibi saepe, significat mensuram vindictae et tribulationis, quam Deus cuique peccatori miscet, id est, pro mensura peccatorum admetitur et irrogat. Solebant enim veteres in calice, quem cuique dabant vel propinabant, miscere vino aquam, tum refrigerii, tum sanitatis, tum sobrietatis causa: inde miscere subinde idem est quod infundere et propinare, sive merum, sive dilutum, ut apud Juvenalem:

«Nescit tot millibus emptus / Pauperibus miscere puer.»

Et apud alium: «Qui raptus ab alite sacra, / Miscet amatori pocula grata suo.»

Sic Proverb. IX, 2, dicitur: «Miscuit,» id est infudit, «vinum.» «Miscete» ergo hic idem est, quod fundite, propinate illi vinum irae Dei, id est, affligite illam in «duplum,» non ejus quod ipsa commerit: poena enim Dei culpam hominis nunquam excedit, imo punit Deus citra condignum; sed in «duplum» ejus, quo ipsa vos afflixit, q. d. Duplo magis affligite, o Sancti et fideles mei, Babylonem, id est Romam infidelem, quam ipsa vos afflixerit. Culpa enim qua vos afflixit, quia non tantum vos, sed et Deum ipsum offendit, et quasi laesit, ideoque fuit crimen laesae majestatis divinae; hinc non simplicem, sed duplicem, id est gravem et multiplicem, imo non tantum poenam terrestrem et temporalem, sed et infernalem ac aeternam meretur. Affligite, inquam, illam, id est, afflictam a me gaudete et approbate: quod enim ego pro vobis, ut scilicet vestras injurias vindicem, facio, hoc vos censemini facere, praesertim quia hanc justam vindictam a me exposcitis, ut patet cap. VI, vers. 10, egoque eam exerceo vestris precibus adductus et permotus. Quia ergo ego vestro nomine et causa Babylonem affligo, hinc vos censemini eam affligere; et quia gaudetis, et quasi insultatis afflictae, etiam revera affligitis eam. Sic alibi saepe per hebraismum verba activa transitiva et realia capiuntur pro activis mentalibus: ut «facio» pro «facere cogito, volo, destino, desidero, gaudeo,» uti dixi can. 29, Proem. in Prophetas.


Versus 7: Sedeo Regina

7. Quantum Glorificavit Se, et in Deliciis Fuit, Tantum Date Illi Tormentum et Luctum. — Syrus: «Quantum complacuit sibi in deliciis esse, totum hoc date illi corruptionem et maerorem»; Arabicus eleganter: «Gloriam in qua facta est et lusum date illum ei, convertite ei in dolorem cordis et luctum.»

Nota, «date tantum,» scilicet in hac vita: loquitur enim de excidio Romae et Romanorum in hac vita, ut patet ex sequent.; potest tamen idipsum accipi de futura vita; sed tunc «quantum» non arithmetice, sed geometrice, id est non aequali, sed proportionali mensura accipiendum et demetiendum est, q. d. Tantum illi date poenarum, quantum commeruit suis deliciis illicitis, quae fuerunt maximae. Poena enim inferni longe major est deliciis hujus vitae; proportionaliter tamen illis respondet, minor scilicet minoribus, major majoribus, maxima maximis deliciis et peccatis. Idem et magis dicendum est de gloria caelesti, respectu bonorum operum et meritorum. Deus enim est liberalior in praemiando bona, quam in puniendo mala: sicut ergo mala punit citra condignum, ita bona praemiat longe supra condignum. Hinc Gregorius de Valentia, III part., De Beat. et Damnat. corporibus, disp. 11, quaest. V, punct. 3, probat corpora damnatorum in singulis sensibus crucianda esse, quia in singulis suas habuerunt lethiferas delicias. Itaque visus eorum patietur a terribilibus spectaculis et spectris daemonum; auditus ab ejulatibus; odoratus a sulphure et pessimis foetoribus, qui existent in ipsis etiam eorum putridis corporibus; gustus ab aliquo foetido oris humore; tactus ab igne.

Moraliter, disce hic quam noxia et fallax sit voluptas, utpote quae cum exiguo melle ingens fel afferat. Scribit Olaus Magnus, lib. XVIII Histor. Septemtr. cap. XIV, ursos in Russia hac arte capi et necari: «Apes,» inquit, «in Russia ad cavas arbores mellificant; ursi, quia mellis avidissimi, in eas insiliunt: venatores clavam ligneam ferreis cuspidibus circumdatam super foramen egredientium apum, ex altiori ramo suspendunt: haec a scandente urso agitata decidit, et caput ursi, quod debilissimum habet, obterit: ita melle mortem sibi accersit.» Idem faciunt voluptuarii. Rursum, sicut scarabaei vivunt in stercore, moriuntur in rosis, teste Aeliano, lib. IV, cap. XVIII: ita et voluptuarii vivunt in sordibus. Talis fuit Constantinus Copronymus, id est stercorarius, Imperator, qui tantopere sordibus delectabatur, ut animalium brutorum stercoribus se illineret, et suos idem facere juberet, inquit Theostericus in Niceta. Potus aquae pellucidae elephantis inimicissimus est, turbulentam et sordidam avidissime bibunt, ait Aelianus, lib. XVII, cap. VII. Ita voluptatis aucupes «vivunt caeno, non caelo.» Tertio, Strabo, lib. XII, scribit Septempaganos mel legere ex foliis arborum, quod homines facit insanos: cum enim hoc Pompeii militibus propinassent, mente emotas tres ejus cohortes conciderunt. Talis est voluptas. «Impia sub dulci melle venena latent.» Eadem similis est Geloum fonticulo, qui habet aquas pellucidas, sed quisquis ex eis biberit, mox emoritur, de quo Aristoteles in Admirandis. Idem est voluptatis auctoramentum. Quarto, voluptatis symbolum est Siren, quae superne formosae mulieris speciem gerens, omnes ad se allicit; sed inferne in horridum anguem et draconem desinit, qui sua cauda accedentes implicat et necat. Rursum ejusdem symbolum est pardalis, sive panthera, quae sua pelle variegata, et odore suavi ad se allicit hinnulos, capras et dorcades; accedentes capit et vorat. «Fera,» inquit Plutarchus, libro Contra Voluptatem, «est sibi mancipans homines voluptas; sed mitis: nam si aperte pugnaret, cito caperetur. Nunc autem etiam ideo invisa magis, quod celat inimicitiam, induta habitum benevolentiae.» Quinto, ejusdem symbolum est amasia, quae Menippum spe conjugii demulcebat, omnibusque officiis sibi devincire satagebat, ut eum caperet et devoraret: quod facere dicuntur larvae, quae vocantur Empusae. Rem narrat Philostratus, lib. VIII Vita Apollonii, cap. IV, et Delrio in Magicis. Quocirca Romani coluerunt deam Volupiam, quasi voluptatum hominumque dominam, teste S. Augustino, lib. IV De Civit. Dei, cap. VIII. Sexto, Cicero, lib. De Senectute: «Divine,» ait, «Plato escam malorum voluptatem appellat. In voluptatis regno virtus non potest consistere.» Idem in Partit.: «Voluptas maxime est inimica virtuti, bonique naturam fallaciter imitando adulterat.» Idem, lib. III Offic.: «Omnis voluptas honestati est contraria.» Idem, lib. I De Legib.: «Voluptas malorum omnium mater.» Septimo, S. Ambrosius, epist. 23 ad Eccles. Vercellensem, ait voluptatem esse serpentem pessimum, fuisseque primum daemonis spiculum, quo Christum tentans impetiit, et Adamum paradiso expulit; ubi et citat hanc Epicuri sententiam: «Non immoderatae epulae, non potationes, voluptatis suavitatem generant, sed continens vita.» Idem, lib. VI in Lucam, voluptuarios ait esse porcis similes, quia in aquis suffocantur. Idem, lib. VII: «Est,» ait, «lenocinantis quidam laqueus voluptatis, qui nostrorum vestigiis animorum quaedam vincula subnectat, ut si igneum vigorem, puritatemque naturae, terrenae materiae sensus hebetaverit, luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam vitiorum auctione constituat.» Octavo, S. Chrysostomus, homil. 1 in Genes.: «Voluptas,» ait, «brevis est et temporaria; dolor autem perpetuus et fine carens.» Idem, concion. 1 De Lazaro: «Si quis,» ait, «in annis centum vidisset per unam noctem suave somnium, multisque deliciis per somnium fruitus, centum deinde annis puniretur: num is de hoc dicere posset, unicam noctem qua somniavit centum annis aequiparari? Dictu absurdum. Hoc jam et de futura vita cogita. Nam quod est somnium unum ad centum annos, hoc est praesens vita ad vitam futuram, imo multo minus. Quod est exigua gutta ad pelagus immensum, hoc sunt mille anni ad futuram illam fruitionem: quantumque interest inter somnia et res veras, tantum interest inter hujus vitae statum et illius.» Et paulo post: «Voluptas temporaria est, dolor vero perpetuus, timor undique ac tremor, suspicio et anxietas, angulos metuit, umbras ipsas formidat,» etc. Cum ergo voluptas te ad suas cupedias sollicitat, responde quod vulpes leoni ad suam speluncam invitanti: «Vestigia ingredientium multa video, regredientium nulla.» Et quod asinus apud Phaedrum, lib. V, cap. LXXXV, hero jubenti sibi reliquias hordei dari, quas porcellus recenter mactatus consumere nequiverat:

«Tuum libenter appeterem cibum, / Nisi qui nutritus illo est, jugulatus foret.»

Sedeo Regina. — Hinc patet Romam in fine mundi ad pristinum imperii splendorem, opes, vires et pompam redituram, ut sit, sicut olim fuit, regina orbis et domina mundi. Unde et decem reges orbis dominos, sibi habebit aut subditos, aut devinctos, ut patet ex vers. 3, ubi bestiae decem cornibus (id est regibus) cornutae ipsa insidere et praesidere dicitur, quos, aliosque vino suae fornicationis inebriavit. Hi tamen eam postea impugnabunt, vastabunt, ejusque imperium dividentur, subdentque Antichristo, ut dixit cap. XVII, vers. 16. Dicit ergo Roma infidelis: «Sedeo regina,» q. d. Quamvis Pontificem, qui vir meus erat, ejecerim, non sum tamen vidua, sed plena populo. Ad haec rege careo, sed eo magis ego ipsa sum regina, cum tot reges mihi pareant, ego nulli. Alludit ad veterem Babylonem, de qua idem ad totum dicit Isaias cap. XLVII, vers. 8.

Et Luctum Non Videbo — non sentiam, non experiar. Est catachresis. Enim significat Graecum ὑπερηφανία, quo et Paulus utitur I Timoth. cap. V, vers. 11, ubi Interpres vertit, «cum luxuriata fuerint in Christo, nubere volunt.» Hi flebunt in morte, cum cuique suae deliciae, suaque cupido, et quasi idolum auferetur.


Versus 8: In Una Die Venient Plagae Ejus

8. Ideo in Una Die Venient Plagae Ejus, Mors, et Luctus, et Fames — scilicet, ut alios Babylonis cives tangat mors, alios luctus, alios fames: neque enim fames tangere potest eum, quem mors jam tetigit et occidit, licet quem fames tangit, hunc et mors tangat. In hac ergo meretrice verum erit vetus adagium: «Ubi uber, ibi tuber; ubi mel, ibi fel; ubi montes, ibi valles; ubi aurum, ibi aerugo et scoria,» q. d. Ubi libido, ibi lues; ubi voluptas, ibi dolor; ubi fastus, ibi contemptus; ubi avaritia, ibi sordes; ubi saturitas, ibi fames; ubi crapula, ibi mors.

Et Fames. — Nota: Apta et congrua poena gulae et deliciarum Babylonis est fames, tum quia Deus juste et congrue punit homines in eo in quo peccaverunt; tum quia gula deterit et exhaurit opes, hominesque redigit ad egestatem et famem. Narrat Plinius gallinae carnes consumere aurum. Sic enim ait lib. XXIX, cap. IV: «Non praeteribo naturae miraculum. Si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt id in se; ita hoc venenum auri est.» Mirum hoc est, si verum est; et symbolice apte significat quod splendide et delicate epulantes suum aurum consumant, suaque patrimonia dissipent.

Quia Fortis Est Deus. — Aliqui putant hic finiri vocem de coelo, quae coepit vers. 4; Joannem vero suis verbis hic eam prosequi, et fusius explicare cladem et lamenta excidii Romae. Verum verius est et planius vocem coelestem, vers. 4 coeptam, hic continuari usque ad vers. 21: omnia enim haec ita connexa sunt, itaque fluit tota oratio, ut unius ejusdemque esse videatur: ita Alcazar.


Versus 9: Flebunt et Plangent Reges Terrae

9. Et Flebunt, et Plangent Se super Illam Reges Terrae.«Reges,» scilicet decem illi qui Romam vastabunt et incendent, ait Ribera. Solent enim ingentes calamitates et clades, etiam ipsis victoribus compassionem, luctum et maerorem afferre. Aut potius, alii reges, et principes minores qui in fine mundi erunt. Licet enim tunc decem tantum reges primarii et potentiores in orbe sint futuri, plures tamen erunt reges, id est reguli et principes, qui videntes a decem regibus expugnatam et vastatam Romam, timebunt ne et ipsi ab eis, atque ab Antichristo eorum domino, monarchiam ambiente, expugnentur et vastentur.

Porro alludit ad Ezech. XXVII, 29, ubi ad finem capitis similia sunt principum, mercatorum et nautarum lamenta et threni ob excidium Tyri. Tyrus enim opibus, et mercibus, et luxu inclyta typus fuit Romae. Tropologice Alcazar: In regibus, ait, notatur superbia; in mercatoribus, avaritia; in nautis, id est infima plebe, libido.


Versus 11: Negotiatores Terrae Flebunt

11. Et Negotiatores Terrae Flebunt, Quoniam Merces Eorum Nemo Emet Amplius. — Non quod aliae civitates non possint multa ab iis emere, aut non sint empturae; sed quod tantum pretiosissimarum mercium nulla alia civitas consumere, aut coemere possit, quantum Roma, ita inclyta, ait Ribera.


Versus 12: Omne Lignum Thyinum

12. Et Omne Lignum Thyinum.«Thyinum,» id est, odoratum, a θύω, id est, «odorem emitto,» vel «suffio,» ut respondeat Hebr. almuggim, quod Noster III Regum X, 2, vertit thyina; vel, quod idem esse videtur per metathesin, algummim. Videtur enim dici almuggim ab ela, id est quercus, vel arbor; et mog, id est liquescens, vel stillans resinam odoratam; algummim vero, quasi ela, id est arbor, gummi, vel resinae. Hebraei enim vocem gummi, uti et sac, id est saccus; keren, id est cornu; abba, id est pater, aliasque plures transfudisse videntur in omnes linguas: licet ipsa vox gummi non exstet hebr. in S. Scriptura. Porro algummim noster Interpres cum Josepho et Septuaginta, II Paral. II, 8, vertit pinea, ita ut almoggim vel algummim, et Graecum thyinon, generale sit nomen, et significet omnia odorata et resinosa ligna, sive pinea sint, sive cedrina, sive cypressina, sive alia. Unde additur hic vox «omnis»; ait enim, «omne lignum thyinum.» Ita Antonius Nebrissensis in Quinquagena, cap. 1. Hinc Syrus pro «lignum thyinum,» vertit, «lignum aromatis,» vel «suavitatis,» id est suavis odoris.

Potest tamen secundo, cum Ribera, per thyinum accipi certum genus ligni, ita dictum a thuia, vel thyia, arbore odorata, quae forma, folio, caudice et fructu similis est cupresso: ex cujus ligno, utpote immortali, et contra omnia vitia incorrupto, solebant fieri veterum templorum contignationes (uti etiamnum apud Turcas fiunt): ita Theophrastus, lib. V Histor. Plant., cap. V, et Plinius, lib. XIII, cap. XVI. Auctor recens Historiae plantarum, puta Rodivillius, ponit quatuor ejus species, lib. 1, cap. XVI.


Versus 13: Cinnamomum et Mancipia et Animae Hominum

13. Et Cinnamomum. — Complutenses et alii codices addunt, «et amomum,» qui est frutex in Assyria et Armenia, habens florem instar candidae violae, colorem ad aurum inclinantem, lignum rufescens, odorem suavissimum. Unde Lactantius in Phoenice:

«Cinnama dehinc, auramque procul spirantis amomi / Congerit,»

ut iis nidum, semetipsumque comburat. Quin et Ovidius, lib. V Metamorph., ait phoenicem amomi succo vivere. Verum amomum hic nec habent Biblia Romana, nec Graeca.

Et Mancipiorum. — Graece σωμάτων, id est corporum. Ita vocabantur servi, quasi jumenta corporea; liberi vero vocabantur ψυχαί, id est animae, de quibus subdit:

Et Animarum Hominum — id est, et vitarum hominum, quos scilicet Romani emebant, et rursum in fine mundi ement, ut vel cum gladiatoribus, vel cum bestiis in circo repugnent. Ex hisce omnibus patet Romam in fine mundi iterum florentissimam, potentissimam, opulentissimam et deliciosissimam fore.


Versus 14: Poma Desiderii Animae Tuae

14. Et Poma Desiderii Animae Tuae Discesserunt a Te. — Alcazar per «poma» accipit occasionem: Graecum enim ὀπώρα significat proprie occasionem et opportunitatem, indeque tempus fructuum, puta autumnum, ac tandem ipsos fructus et poma. Sensum ergo dat, q. d. «Poma desiderii,» id est fructus, quem tuorum oculorum concupiscentia praeoptabat, exaruit prorsus, et occasio e manibus elapsa est. «Et omnia pinguia et praeclara perierunt a te,» id est, jam tua illa optima lucra et compendia fecere naufragium: nec relinquum erit quidquam deinceps, unde expetitum illum succum, quo impinguari et locupletari te posse putabas, posthac valeas exsugere. Verum, esto Graecum ὀπώρα verti possit «occasio,» Latinum tamen pomum ita verti nequit. Quis enim unquam pomum accepit pro occasione? Porro inter alias Romae delicias numerat «poma desiderii,» id est desiderabilia, quia Italia et Roma pomis aureis, limonibus, malogranatis, persicis, citriis aliisque abundat, ita ut horti hisce consiti referant paradisum terrestrem. Nam et arborum folia jugiter, tam hieme, quam aestate virent, imo virore suo lucent et splendent instar laurorum; et flores mire, instar aromatum, redolentes proferunt; et fructus producunt, qui et oculos viridi, croceo aureoque colore, et nares odoratu suavissimo, et gustum sapore pergrato mulcent et pascunt. Ac, quod mirum est, in una eademque arbore uno eodemque tempore delectabit te et frondium viror fulgorque, et florum albo roseoque colore vermiculantium color odorque, et simul fructuum horum gemmantium, illorum virescentium, istorum maturescentium, aliorum maturorum, species, variusque et multiplex decor. Taceo ficus biferas (nam et hae, omnesque fructus molliori cortice, vocantur poma), olivas, cinaras, melones, cucumeres, cucurbitas, etc., quibus Roma et Italia prae aliis provinciis abundat; quae ita Italis, etiam primoribus, gratae sunt, ut iis plerique quam carnibus vesci malint. Ita Pompeius in triumpho ostentavit montem aureum quadratum, cum cervis et leonibus, et pomis omnis generis, circumdata vite aurea, ait Plinius, lib. XXXVII, cap. XI. Sed tandem glebam terrae in alieno littore interfectus desideravit, qui poma et montes, imo mundos aureos ostentavit in triumphis.

Rursum Narses eunuchus, qui Totilam debellavit, ab aemulis accusatus, a Sophia, Justini Imperatoris uxore, a sceptris ad lanae pensa in gynaeceum revocatus, dixit se Justino et Sophiae eam telam orsurum, quam minime possent detexere. Ergo Longobardos a sterili Pannonia in fertiles Italiae campos invitans, misit ex eodem solo lectissima poma, quorum specie capti Longobardi in Italiam magnis copiis penetrarunt. Ita Paulus Diaconus, lib. I De Gestis Longobardorum, cap. V. Licet hanc historiam enervare, et Narsetem ab omni proditionis crimine purgare contendat Baronius anno Christi 567.

Vox «desiderii» innuit ingentem cruciatum: quae enim valde desiderantur, si pereant, valde cruciant; quia quae possidentur cum amore, perduntur cum dolore. Hinc ex adverso «non est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas; et ideo id solum recte diligitur, quod nunquam bene amittitur,» ait S. Augustinus in Sententiis, num. 264. Quocirca sapienter monet S. Bernardus, epistola 103: «Beatus,» inquit, «qui post illa non abiit, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant.»


Versus 17: Una Hora Destitutae Sunt Tantae Divitiae

17. Quoniam Una Hora Destitutae Sunt Tantae Divitiae. — Graece ἠρημώθη ὁ πλοῦτος, id est destructae et in nihilum redactae sunt tantae opes. Ita Aretas et Primasius. Secundo, Vatablus vertit, «desolatae sunt tantae opes»; et ita vertit Noster vers. 19. Tertio, Noster hic vertit, «destitutae sunt tantae divitiae»: «destitutae,» id est possessoribus orbatae, inquiunt Ribera et Alcazar; occiso enim vel abducto possessore, destituitur et derelinquitur ejus possessio, domus, agri et opes.

Et Omnis Qui in Lacum Navigat. — Quales multi in Italia, et juxta Romam sunt, unde pisces advehuntur. Graecum enim πλοῖον magis parva navigia significat, qualia sunt in lacubus; et quia paulo post de marinis sequitur: «Et qui in mari operantur.» Recte ergo Noster haec de lacubus accipit, licet id in Graeco diserte non exprimatur.


Versus 20: Exulta super Eam, Caelum

20. Exulta super Eam, Coelum, et Sancti Apostoli, et Prophetae: Quoniam Judicavit Deus Judicium Vestrum de Illa. — Syrus vertit, «Jucundamini super eam, caeli, et angeli, et Apostoli et Prophetae, quia judicat Deus judicium vestrum de illa,» id est quia justam pro vobis, vestraque lite et causa (hanc enim metonymice significat «judicium»; quia lis et causa in judicio agitur et tractatur) tulit sententiam contra illam, q. d. Deus justo judicio vobis causam adjudicavit, definivitque vestram causam esse justam, Babylonis vero, id est Romanorum infidelium, injustam, scilicet vos insontes et innoxios ab injustis Romanis tyrannis esse occisos. Romae enim occisi sunt S. Petrus et Paulus, S. Joannes in dolium ferventis olei projectus est, ac deinceps multa Martyrum millia tum Romae, tum per totum orbem edicto Romanorum Imperatorum occisa sunt. Quia ergo Roma olim persecuta est Apostolos, Prophetas (non priscos et Judaicos, sed legis novae, quales fuerunt Apostoli eorumque posteri) et fideles, rursusque eos cum Pontifice in fine mundi persequetur, hinc Deus exscindet illam: puniet enim prisca Romanorum peccata, impleta eorum mensura in fine mundi; unde gravius punientur Romani tunc futuri, quam puniti fuissent, si similia priscorum Romanorum peccata non praecessissent. Erunt enim ipsi priscorum posteri (utpote incolae et cives ejusdem urbis Romae, quidam etiam a priscis illis prognati, eorumque nepotes) et asseclae; quia eorum scelera probabunt, laudabunt, reque ipsa sequentur et imitabuntur. Volent enim aemulari gesta et gloriam Caesaris, Pompeii, Trajani, Decii, Diocletiani, atque veteris Romae fumos, et nomina vana Catonum, uti etiamnum aliquos priscis hisce Romanorum fumis pasci et gloriari videmus. Quocirca Deus in iis majorum peccata puniet, quia illis, propter approbationem et imitationem, majorum peccata imputabuntur: gravius ergo punientur quam si soli peccassent, quia et gravius peccabunt, eo quod illis placebunt scelera majorum, eaque aemulari volent, ut Romae pristinum sub gentilismo splendorem, pompam et imperium restituant: itaque audacius et impudentius peccabunt, dum facere non timebunt ea, quae Deo in majoribus suis displicuisse animadvertent. Et quia cum novis, vetera etiam Babylonis peccata luenda erant, Joannes quasi de re jam diu gesta dixit cap. XVI, vers. 19: «Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus.» In memoriam venit, quia jam vetera ejus scelera oblivioni data erant, propter Christi fidem, quam amplexa erat; sed postea novis similibusque accedentibus, priora revocantur in Dei memoriam. Hoc est quod ait hic vers. 5: «Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.» Quare sicut Jerusalem implevit mensuram peccatorum patrum suorum, atque tam pro priscis patrum, quam pro novis suis peccatis punita est, cum eam excidit Titus, uti praedixit Christus Lucae XIX, 42; ita fiet et Romae. Sic Judaei, qui non descendunt ex Cain, quia tamen ejus parricidium imitati sunt, occidendo Christum et Apostolos, audierunt a Christo: «Et vos, implete mensuram patrum vestrorum, etc., ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae.» Vide quae in simili de Amorrhaeis dixi Genes. XV, 16, et de Judaeis Deuter. V, 9.


Versus 21: Angelus Fortis Lapidem quasi Molarem Magnum

21. Et Sustulit Unus Angelus Fortis Lapidem quasi Molarem (graece λίθον ὡς μύλον, id est lapidem quasi molam, id est molarem) Magnum, et Misit in Mare, Dicens: Hoc Impetu Mittetur Babylon Civitas Illa Magna, et Ultra Jam Non Invenietur. — Primo, Alcazar: Significatur, inquit, quod Roma nunquam sit reversura ad idololatriam et ethnicismum; hic enim vocatur Babylon. Sic ait Michaeas cap. VII, vers. 19: «Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.»

Secundo, Aureolus: Hic, inquit, angelus est Godefridus Bullonius, qui dux fuit Cruciatae, id est exercitus recuperantis Terram sanctam. Hic copias Saracenorum quasi lapidem molarem in mare compulit, ut in eo mergerentur. Hic cepit Babylonem, id est Jerusalem, in qua regnabant Saraceni. Unde factus est primus e Christianis rex Hierosolymorum.

Verum dico hunc angelum fuisse verum et proprium, qui per visionem videbatur S. Joanni projicere lapidem molarem magna vi et impetu in mare, ac dicere: «Hoc impetu mittetur Babylon,» id est cives Babylonis, puta Romani, mittentur magno impetu, sonitu et fragore, qualis esse solet lapidis molaris cadentis in mare. At quo mittentur? in abyssum, id est in infernum. Unde Arabicus vertit, «Sic casu cadet Babylon, et projicietur in lacum magnum, profundum; et civitas magna non invenietur postea.» Nota: Passim hoc cap. S. Joannes alludit, imo allegorice citat ea quae de clade veteris Babylonis scripserunt Isaias cap. XIII, et Jeremias cap. LI, vers. 6, 7, 8, 37, 43, 48, 51, 58, 63, 64. Hic ergo alludit ad vers. 63, ubi sic ait: «Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphratem, et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur.» Simile est quod de Phocensibus scribit Herodotus, lib. I, eos se diris devovisse, si quando de patria repetenda cogitarent, nimirum saxum in mare demersisse, seque exsecratos esse si in patriam redirent, antequam saxum illud ad summas aquas enataret. Sic et Romani jurabant Jovem lapidem; tenentes enim projicientesque lapidem, dicebant: «Si sciens fallo, tunc me Diespiter, salva urbe arceque bonis ejiciat, uti ego hunc lapidem.»


Versus 22: Vox Molae Non Audietur in Te Amplius

22. Vox Molae Non Audietur in Te Amplius — quia nemo erit qui molat, q. d. Romae erit summa solitudo et vastitas; unde sequitur: «Lux lucernae non lucebit in te; vox sponsi et sponsae non audietur in te.» Hisce enim phrasibus et exemplis, Prophetae solent significare extremam desolationem et vastitatem.


Versus 23: Mercatores Tui Erant Principes Terrae

23. Quia Mercatores Tui Erant Principes Terrae — q. d. Principes et reges exteri terrae, pretiosa quaeque Romam mittebant lucri gratia, ut scilicet ea ibidem divenderent. Ita Ribera.

Secundo, q. d. Principes tui, et consequenter principes orbis, vacabant mercaturae, serviebant quaestui et lucro, uti Vespasianus qualibet ex re, etiam sordida, captabat lucrum, dictitans, «Qualibet ex re bonum esse odorem lucri,» teste Suetonio in ejus Vita, cap. IV. Similes fuerunt Domitianus, Nero, Caligula, Pertinax et alii. Ita Pineda, lib. IV De Rebus Salomonis, cap. XXIII. Notat ergo inexplebilem Gentilium Imperatorum et procerum Romanorum avaritiam, opes et fastum, quae fuit prima causa excidii Romae. Secundam subdit, dicens: «Quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.» Tertiam deinde subjungit, dum ait: «Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est.»

Quia in Veneficiis Tuis Erraverunt Omnes Gentes. — Veneficia vocat peccati illecebras, opes, praemia et honores, quibus Roma Pagana omnes dementabat, et ad idololatriam aliaque scelera pelliciebat. Alludit ad Sirenes, quae suo cantu; et ad sagas, quae suis praestigiis et incantationibus fascinant, dementant, et in interitum agunt homines.


Versus 24: In Ea Sanguis Prophetarum et Sanctorum Inventus Est

24. Et in Ea Sanguis Prophetarum et Sanctorum Inventus Est, et Omnium qui Interfecti Sunt in Terra. — Ex voce «omnium,» Beda, Aretas et alii contendunt, per Babylonem intelligi debere non Romam, sed totum mundum, et caetum impiorum; quia, inquiunt, non omnes Sancti caesi sunt Romae, sed multi alibi, idque sparsim per totum orbem. Verum respondeo Romanos hic dici occidisse omnes, id est fere omnes, plerosque omnes martyres; quia Romani toto orbe dominabantur, et per suos praesides suaque edicta has caedes toto orbe exercebant. Idem facient in fine mundi. Quod enim quis facit per alium, hoc per seipsum facere videtur, ut habet Regula Juris. Rursum, princeps qui non impedit malum et injuriam, cum potest, eamdem inferre censetur. Romani ergo rerum domini, non impedientes lanienam Christianorum, quae toto orbe eis subjecto fiebat, imo eam foventes et praecipientes, eamdem effecisse censendi sunt.

Moraliter, vide hic quam brevis et infelix sit finis regni Babylonis, id est infidelitatis, impietatis et mundi. Ubi nunc Julius Caesar? ubi Sylla? ubi Pompeius? ubi Augustus? ubi Nero? ubi Trajanus? ubi Decius? ubi Diocletianus? Periit memoria eorum cum sonitu, et descenderunt in infernum viventes. Ubi Ninive? ubi Babylon? ubi Echatana? ubi Susa? ubi Memphis? ubi Sparta? ubi Jerusalem? ubi Gentilis Roma orbis domina? Corruit, et Romae Roma sepulta jacet, nimirum Roma Christiana sepelivit et calcat Romam Ethnicam. Ita eamdem calcabit in fine mundi.

Vide quam pompa omnis in fumum abeat, quam gloria in ignominiam, opes in nihilum, plausus in planctum desinat: quam luxus in lutum, imo luctum, deliciae in sordes, voluptates in tormenta vertantur: nimirum extrema gaudii luctus occupat. Sic transit gloria mundi. Babylon ex coelo in coenum, ex coeno in orcum ruit. Ubi nunc ejus calix aureus? ubi vinum prostitutionis quo inebriavit gentes? ubi fasces? ubi sceptra? ubi cornua? ubi diademata decem? evanuerunt, omnes transierunt ut umbra, facta sunt esca vermium, pabulum daemonum, folles et fomenta gehennae. O quam inane, quam breve, quam fallax, quam spurcum, quam exitiale est omne mundi gaudium! Qui haec legis, qui intelligis, qui sapis, cave illecebrosum voluptuarium Babylonis calicem, fuge ejus mella quae in fella vertuntur, ride et despice honorum et dignitatum titulos quos offert, quia nil nisi puerorum crepundia et bullae sunt, imo bullis et fumo vaniores et inaniores. Vive ergo, non Babyloni, sed Ecclesiae; vive, non voluptati, sed virtuti; vive, non mundo, sed Deo; vive, non tempori, sed aeternitati.