Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Post purpuratae meretricis, puta Babylonis, excidium et damnationem, describitur hic caelitum ingeminantium Alleluia, gaudium et gratulatio, tum de ejus damnatione, tum quod dies nuptiarum Agni, et retributio Sanctorum adventet. Deinde, vers. 10, Joannes angelum haec nuntiantem adorare vult, sed ab eo prohibetur. Tertio, vers. 11, Christus habens in femore scriptum, «Rex regum, et Dominus dominantium,» gladium ore vibrans, regali gloria et pompa cum exercitu caelitum albatorum venit, ut Sanctos in fine mundi contra Antichristum pugnantes tueatur, utque Antichristum cum suis perdat et occidat. Quocirca, vers. 17, angelus invitat aves ad coenam magnam, ut caesorum carnes devorent. Hinc quarto, vers. 19, Antichristus et ejus praecursor, sive pseudopropheta, vivi a terra absorbentur; reliqui ejus assecla, puta decem regum exercitus, cum Gog et Magog occiduntur.
Textus Vulgatae: Apocalypsis 19:1-21
1 Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium: Alleluja. Salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. 3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum. 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. 5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. 6 Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. 7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt: et dixit mihi: Haec verba Dei vera sunt. 10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae. 11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat, et pugnat. 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. 14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei: 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. 19 Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
Versus 1: Audivi Vocem Turbarum Multarum in Caelo Dicentium Alleluia
1. POST HAEC AUDIVI QUASI VOCEM TURBARUM MULTARUM. — Male Ambrosius et Beda legunt, «tubarum multarum»: graece enim est ὄχλου πολλοῦ. Significatur hac voce caelitum multitudo, communisque omnium gratulatio et exultatio.
ALLELUIA. — Hebraice hallelu ia, id est laudate Deum (ia enim est abbreviatum Jehova) laeta et alta voce jubilando. Alleluia enim continet acclamationem cum exhortatione, aiunt Ribera, Viegas et Alcazar.
SALUS. — Ita Romana et Graeca, non «laus,» uti legendum vult Ribera. Sensus est, q. d. Salus nostra, qua a persecutione Babylonis, id est Romae Paganae, ea excisa liberati sumus, indeque consequens «gloria,» tum Dei, tum nostra; ac «virtus,» graece δύναμις, id est robur et potentia, qua hanc victoriam et salutem nobis peperit: non nostrisque viribus, sed Deo nostro accepta ferenda et tribuenda est. Alcazar addit, καὶ ἡ τιμή, id est «et honor,» ut haec quatuor elogia respondeant quadruplici Alleluia, de quo mox. Sed illud nec habent Romana, nec Complut. Symbolice, salus et victoria attribuitur Patri, gloria redemptionis Filio, virtus sanctificandi et beatificandi Spiritui Sancto.
Versus 2: Quae Corrupit Terram in Prostitutione Sua
2. QUAE CORRUPIT TERRAM IN PROSTITUTIONE SUA — in sua idololatria aliisque sceleribus. Vide dicta cap. XVII, vers. 2.
Versus 3: Et Iterum Dixerunt Alleluia
3. ET ITERUM DIXERUNT: ALLELUIA. — Nota: Caelites ex ingenti devotionis et exultationis affectu quatuor ingeminant Alleluia, scilicet, primum, vers. 1; secundum, vers. 3; tertium, vers. 4; quartum, vers. 6.
ET FUMUS EJUS (scilicet Babylonis incensae cap. XVIII) ASCENDIT IN SAECULA SAECULORUM. — Quasi dicat: Laudant Deum canendo Alleluia, et, id est quia, Babylonis, id est, impiorum et persecutorum Romanorum, damnatio et supplicia in aeternum durabunt. Hinc Isidorus, lib. VI Etymol., cap. xix, docet Ecclesiam in laetioribus festis usurpare et ingeminare Alleluia, idque accepisse ex hoc loco Apocalypseos, aeque ac ex psalmis, et ex Tobia xiii, 22, ubi dicitur: «Per vicos ejus (Jerusalem) Alleluia cantabitur.»
Mystice Alcazar: Perfecta, inquit, Dei laus complectitur quatuor partes, quae quadruplici Alleluia respondent: prima est ipsa Dei et sanctae Trinitatis, ejusque victoriae et salutationis fides et cognitio; secunda est vitae integritas: magis enim pia vita quam vox laudat Deum. Est enim haec vitae et morum laus diuturna, imo aeterna. Hinc dicitur Psalm. cx, 10: «Initium sapientiae timor Domini: intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in saeculum saeculi.» Ubi «laudatio ejus» vocatur ea laus, quam Dei timor illi attribuit, id est laus quam pietas illi defert. Tertia est laus publica totius Ecclesiae in sacrificio Missae, in concionibus, in divinis Officiis decantandis. Unde hoc Alleluia canitur a viginti quatuor senioribus, id est a Sacerdotibus. Quarta est eorum qui student perfectioni, ut ad majorem Dei gloriam semper intenti, religiose in suo quique statu Deo serviant, et zelo animarum ferveant, atque precibus, piis colloquiis et admirabili vita exemplo commune bonum, id est majorem Dei gloriam in animarum conversione et perfectione promoveant. Hac enim ratione Apostoli et primi Christiani converterunt barbaros, hominesque plane impios. Quod si idem jam facerent sacerdotes et fideles, in eoque conspirarent, facile et haereticos, et Paganos, et Turcas converterent. Hinc vox de caelo, id est, Spiritus Sancti instinctus et afflatus efficax, excitat homines ad hoc Alleluia, ideoque Christus in caelum ascendit, ut hunc Spiritum e caelo in nos dimitteret. Haec vox est instar aquarum multarum, et instar tonitrui, quia sonora, penetrans et efficax ad permovendum et commovendum animas. Porro hae quatuor Alleluia respondent, et fusius explicantur viginti Alleluia, quae viginti psalmis quasi tituli praefiguntur, nimirum psalmo civ, cv, cvi, cx, cxi, cxiii, cxiv, cxv, cxvi, cxvii, cxviii, cxxxiv, cxlv, cxlvi, cxlvii, cxlviii, cxlviii, cxlix, cl, quos Alcazar, notat. 2, hisce quatuor Alleluia commensurat et adaptat. Rursum Richardus notat hic quater repeti Alleluia, ut significetur Deus trinus aeque ac unus; nam tres et unum faciunt quatuor.
Ita in Africa, in loco qui Regia vocabatur, cum in paschali solemnitate lector in pulpito Alleluia cantaret, jactu sagittae guttur transfixus ab Arianis, canendo mortuus est, martyrque in caelum evolavit, perenne ibi Alleluia modulaturus, uti refert Victor Uticensis, lib. I Wandal.
Testatur S. Hieronymus in Vita S. Paulae, in ejus monasterio voce «Alleluia» altius decantata, moniales ad S. Synaxim convocari solitas. S. Augustinus in Psalm. cvi, scribit, antiqua traditione ab Ecclesia Catholica toto orbe diffusa Alleluia cantari solitum, scilicet tempore paschali. Quare quod ait S. Gregorius, lib. VII, epist. 36: «Ut Alleluia hic (Romae) diceretur, de Hierosolymorum Ecclesia ex B. Hieronymi traditione, tempore B. memoriae Damasi traditur tractum»: intellige cum Baronio, ut diceretur extra tempus paschale. Nam ipse S. Hieronymus adeo crebrum Alleluia usum et cantum fuisse docet, ut etiam in funere defunctorum caneretur. Sic enim ait in Epitaph. Fabiolae: «Sonabant psalmi, et aurata tecta templorum reboans in sublime quatiebat Alleluia.» Idem Christianos ita crebro Alleluia in ore habuisse docet, ut ipsi etiam infantes dum fari inciperent, primum Alleluia sonare et balbutire docerentur. Sic enim de Paula ad Laetam matrem scribens, epist. 7 et 27, tradit eam infantulam ore balbutiente occinere consuevisse Alleluia. Idem fecerunt aliae piae matres, quae primam vocem infantes sonare docebant Alleluia. Denique S. Hieronymus, epist. 17 ad Marcellam, docet Hierosolymis in omnium fidelium ore ita crebrum fuisse Alleluia, ut etiam agricolae laboris molestias eo cantico levarent: «Quocumque,» ait, «te verteris, arator stivam tenens Alleluia decantat.» Mirum est quod refert Constantius Episcopus, et ex eo Baronius, scilicet anno Domini 429, Britannos pressos ab hostibus, monitu S. Germani inclamantes Alleluia, insignem de eis obtinuisse victoriam. Cum enim una omnes voce conclamarent Alleluia: «Hostile,» ait, «agmen terrore prosternitur, et ruisse super se non solum rupes circumdatas, verum etiam ipsam coeli machinam contremiscunt,» etc. Vide quae de Alleluia notavi ad Ephes. v, 20.
Versus 4: Amen, Alleluia
4. AMEN, ALLELUIA. — Seniores 24 dicunt «Amen,» quasi approbantes doxologiam, et Alleluia caelitum quod praecessit: unde post «Amen,» suum et ipsi proprium addunt Alleluia, quasi dicant: Omnino ita fiat, omnes laudent Deum, omnes dicant Alleluia.
Versus 5: Vox de Throno Exivit
5. ET VOX DE THRONO (a Deo per aliquem Seraphinum aut Cherubim) EXIVIT, DICENS: LAUDEM DICITE DEO — id est, dicite Alleluia. Haec vox hortatur caelites, ut Alleluia quod coeperunt dicere, iterent et ingeminent, ob magnitudinem victoriae de Babylone eversa, ac salutis et exultationis inde consecutae. Aut certe vox haec de caelo exit, et tendit ad terrigenas, ut fideles hic in Ecclesia dicant Alleluia, sicut caelites dixerunt vers. 1, 3 et 4. Unde huc alludens S. Hieronymus: «In Ecclesia,» ait, «ad similitudinem caelestis tonitrui reboat Amen,» aeque ac Alleluia. Ita ipse in praefat. in epist. ad Galat., lib. II.
Versus 6: Quoniam Regnavit Dominus Deus Noster Omnipotens
6. QUONIAM REGNAVIT DOMINUS DEUS NOSTER. — Excisa Babylone hostili, jam regnum pacatum, laetum et firmum init Deus noster. Alludit ad Psal. xcii, xcvi et xcviii, qui singuli ita incipiunt: «Dominus regnavit.»
Versus 7: Venerunt Nuptiae Agni
7. GAUDEAMUS, ET EXULTEMUS, ET DEMUS GLORIAM EI: QUIA VENERUNT NUPTIAE AGNI. — Alludit ad parabolam nuptiarum Christi, Matth. xxii, 2. Ita S. Hieronymus et Jansenius ibidem. Et ad Psalm. xliv: «Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi,» qui est epithalamium sponsi et sponsae, id est, Christi et Ecclesiae. Sicut enim Assuerus, repudiata Vasthi, ducens Esther in uxorem, jussit «convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis, pro conjunctione et nuptiis Esther,» Esther II, 18: ita et Deus Pater nuptias, id est nuptiale epulum, idque perenne, praeparavit Christo et Ecclesiae, id est fidelibus in caelo. Ad litteram ergo hoc loco omnes caelites laetabundi jubilant et acclamant, quod jam venerit dies judicii, perfectaeque nuptiae Christi cum Ecclesia in caelesti beatitudine celebrandae. Unde subdit:
ET UXOR EJUS PRAEPARAVIT SE — q. d. Ecclesia omni virtute, omnique Electorum, puta Apostolorum, Martyrum, Virginum, Confessorum varietate et numero adornavit se, ut veluti sponsa deducatur in thalamum sponsi Christi in caelis, fiatque ei uxor, eoque fruatur in perpetuum. Nota: In hac vita Ecclesia est sponsa Christi, cujus sponsalia celebrantur in baptismo per gratiam; in futura vero eadem erit uxor per gloriam, cujus nuptiae celebrabuntur in caelo per omnem aeternitatem. De sponsalibus Christi et Ecclesiae dicitur Cantic. cap. iii, vers. 11: «Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius.» De nuptiis hic dicitur: «Quia venerunt nuptiae Agni.» Ita S. Gregorius et alii quos citabo vers. 9.
Quare mysticum est et accommodatitium quod censet Alcazar, scilicet uxorem esse Romanam Ecclesiam; nuptias ejus fuisse, cum Roma a S. Petro et aliis conversa est ad Christum, ideoque universam Ecclesiam dicere Alleluia.
Versus 8: Ut Cooperiat Se Byssino
8. ET DATUM EST ILLI, UT COOPERIAT SE BYSSINO SPLENDENTI — graece λαμπρῷ, id est mundo: quae enim valde munda sunt et nitida, haec prae nitore fulgent et splendent.
BYSSINUM ENIM JUSTIFICATIONES (id est, opera justa et sancta) SUNT SANCTORUM. — Byssus repraesentat purissimam et innocentissimam conversationem Sanctorum, quae in tribulatione et persecutione magis enitescit et resplendet: perinde ac byssus et linum (byssus enim veterum erat linum praestantissimum, uti docui Exodi xxv, initio capitis) injuria, id est maceratione, tunsione, carminatione semper melius, puta purius, candidius et splendidius evadit, ut ait Plinius, lib. XVIII, cap. 1. Quocirca Syrus vertit, «illud enim byssinum debita (id est merita quibus magna merces debetur) Sanctorum est»; Arabicus, «quia byssus est justitia Sanctorum.»
Rursum symbolum felicitatis est byssus et tela candida. Hinc a Poetis aurea vel candida dicuntur Parcarum fila, ad significationem magnae felicitatis. Unde Martialis, lib. VI De filo Domitiani:
«Ipsa tibi niveo trahet aurea pollice fila, / Et totam Phryxi Julia nebit ovem.»
Ex adverso infelicitatis symbolum est tela nigra; unde nigra vitae et fati stamina nuncupant Poetae in re infausta: quia nigrum, ait Plutarchus, est mali daemonis. Ita Thebis araneae, quae circa Cereris valvas telas olim candidas texuerant, fines invadentibus Macedonibus nigras texuerunt, inquit Pausanias in Boeoticis.
Versus 9: Beati Qui ad Coenam Nuptiarum Agni Vocati Sunt
9. ET DIXIT MIHI: SCRIBE — ut omnes haec lecturi animentur ad spem, fortitudinem et constantiam in persecutione et lucta cum impiis. Quaeres: Quis haec «dixit?» Respondet Alcazar: Angelus magnae potestatis de quo cap. xviii, vers. 1, quem ipse esse censet S. Petrum. Unde sequitur Joannem ad B. Petri pedes deosculaturum procidisse, sicut cap. xxii, vers. 9, ad alterius angeli, qui erat unus e septem angelis habentibus phialas, puta ad S. Pauli, pedes supplex procidit, exultans prae gaudio ob felicissimum nuntium de Romae conversione, et prosperrimo Ecclesiae Romanae successu. Quocirca prohibetur ab iisdem hac ratione, quod ipsi dicant se esse conservos Joannis, quasi dicant: Tu aeque Propheta es in hac tua Apocalypsi, ac nos Prophetae sumus revelantes tibi Romae conversionem, ideoque nobis es par; ac proinde non decet te ad pedes nostros procumbere, cum in eodem nobiscum dignitatis gradu consistas. Ita ipse pie et ingeniose haec accommodat et applicat potius quam explicat.
Verum dico angelum hunc esse verum, illum scilicet qui Apocalypsin jussu Christi revelavit S. Joanni, uti ipse dixi cap. i, vers. 1. Ille enim angelus magnae potestatis, de quo cap. xviii, vers. 1, jam pridem, nimirum ibidem vers. 4, finivit suam legationem et sermonem.
BEATI QUI AD COENAM NUPTIARUM AGNI VOCATI SUNT. — Syrus: «Beati sunt illi, qui ad coenam convivii Agni vocati sunt»; Arabicus: «Beati, qui vocati sunt ad convivium Agni.» Alcazar haec accipit de nuptiis, id est, conversione Romanae Ecclesiae, ejusque unione cum Christo: Christus enim tunc eam vocavit ad suum sapientiae et sacrae Scripturae convivium. «Memini,» inquit Alcazar, «me audivisse a viro quodam eximiae sapientiae et sanctitatis, caelestis felicitatis imaginem, quae in terra reperitur, videri sibi non esse aliam, quam sacram Scripturam legere et intelligere.» Et merito: eodem enim sensu usurpavit Christus nomen Beati, cum dixit Petro Matth. cap. xvi, vers. 17: «Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est.» Et: «Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.» Et: «Vestri autem beati oculi, quia vident; et aures vestrae, quia audiunt» Evangelium et verbum Dei. «Amen quippe dico vobis, quia multi Prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt,» Matth. xiii, 16. Quod enim Apostoli viderunt et audierunt, hoc idem nos a Spiritu dictatum et scriptum legimus in sacra Scriptura.
Ad hoc convivium facit, illudque condit et illustrat concionum admirabilium frequentia, librorum coelesti doctrina refertorum copia colloquia cum viris sapientissimis habita, egregia spiritualium hominum institutio, ac super omnia interior divini Spiritus illustratio per pias divinarum rerum commentationes, ac frequentem ad Deum orationem, adhaerendo semper Romanae Ecclesiae institutioni et SS. Conciliorum. Rursum ad hoc convivium spectat sacrificii Missae et sacrae communionis frequentia, quae Romae coepit mox ut ipsa fidem Christi professa est, Religiosae vitae facilis consuetudo, propter erecta hominum Deo sacrorum monasteria, templorum multitudo, imaginum adoratio, SS. reliquiarum veneratio, ac divinorum officiorum celebritas. Haec enim omnia ad coenam Agni, id est ad conjunctionem cum Christo, animos fidelium disponebant.
Porro B. Petrus Romanos ad hanc coenam vocavit: unde alludit hic Joannes ad illa Petri verba epist. II, cap. i, vers. 2: «Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri.» Haec vera sunt et pia, sed mystica. Quocirca lector his apte et congrue, ut mysticis et moralibus, utatur.
Ad litteram ergo loquitur S. Joannes de nuptiis, quas Ecclesia beata celebrat cum Christo in coelis: quicumque enim eo efficaciter vocati et perducti sunt, terque quaterque beati sunt. Beatitudo vocatur coena, primo, quia ad vesperam et finem vitae dabitur nobis hoc epulum caeleste. Dicitur et prandium, Matth. xxii, 4, cum Christus ait: «Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi,» ut significetur continuatio et perpetuitas gaudii et felicitatis caelestis: post prandium enim sequitur coena. Sic in caelo continuum et perenne erit convivium. Ita S. Gregorius, hom. 24 in Evangelia, Beda, Salmeron, Maldonatus, Barradius in Matth. xxii, 4, Viegas et Ribera hic. Dicebat Leonidas, dux strenuus Graecorum, cum trecentis fortissimis militibus irrupturus in castra innumera Xerxis: «Prandete hic, commilitones, in inferno coenaturi.» Verum Christus dicit: «Prandete hic, commilitones, in caelo coenaturi.» Ita S. Dorothea cum post dira tormenta, mortis sententiam a Praeside acciperet, jubilans dixit: «Benedico te, Domine Jesu, amator animae meae, quod me immeritam ad nuptias Agni immaculati vocare, et ad thalamum tuum caelestem invitare dignatus sis.»
Secundo, quia alludit ad veterum ritum, qui nuptias peracto jam die et diei negotiis, celebrabant vespere et noctu, ut patet Matth. xxv, 1, in parabola decem virginum, quae cum lampadibus expectabant sponsum noctu venientem ad nuptias. Idem patet ex Plutarcho, Varrone, Tiraquello et aliis. Unde et taedas accensas sponsis in nuptiis praeferebant. Quocirca taeda capitur pro ipsis nuptiis, ut apud Ovidium epist. 4: «At nec nupta quidem, taedaque accepta jugali.» Et epist. 6: «Me tibi, teque mihi taeda pudica dedit.» Et Catullus De Coma Berenices: «Optato vos junxit lumine taeda.» Et Seneca in Oedipo: «Concinit taedas (id est epithalamium, sive carmen nuptiale) Geminus Cupido.» Hinc «jugalis taeda» apud Catonem, cap. x. Et «jungere taedas» est inire nuptias, apud Statium, lib. III Silv., IV.
HAEC VERBA DEI VERA (id est certa, firma, indubitata) SUNT — ut de hisce Dei promissis, licet magnis et mirabilibus, nemini dubitare liceat.
Versus 10: Conservus Tuus Sum — Testimonium Jesu Est Spiritus Prophetiae
10. ET CECIDI ANTE PEDES EJUS, UT ADORAREM EUM — q. d. Ob laetissimum nuntium de excidio Babylonis et nuptiis Agni, deque vocibus caelitum ingeminantium Alleluia, procidi in terram, ut angelo tam laeta et divina nuntianti honorem hujusmodi, prosternendo me coram illo, deferrem. Adde forte S. Joannem suspicatum esse hic finiri alloquium angeli revelantis sibi Apocalypsin; finis enim ejus est excidium impiorum et nuptiae Agni. Ideo enim hactenus eum non adoravit, quia plura ab eo audire gestiebat, nec volebat ejus sermonem interrumpere. Jam vero putans se omnia audisse, quasi pro gratiarum actione de omnibus auditis, in terram procumbit, ut eum veneretur, eique gratias agat. Verum cum postmodum adhuc angelum plura revelantem videret, surrexit, ac tandem finitis omnibus in fine Apocalypseos, cap. xxii, vers. 9, rursum eumdem adorare conatur.
VIDE NE FECERIS: CONSERVUS (Syrus, «sodalis») TUUS SUM, ET FRATRUM TUORUM HABENTIUM TESTIMONIUM JESU: DEUM ADORA. — Arabicus vertit, «non, quia ego sum amicus (socius) tibi: adora Deum; quia testimonium Jesu est spiritus veritatis.» Quaeres: Qua de causa angelus hic noluit adorari a S. Joanne? Primo, S. Athanasius, serm. 3 Contra Arianos; S. Thomas, II II, Quaest. LXXXIV, art. 4, et S. Augustinus, lib. XX Contra Faustum, cap. xxi, censent S. Joannem putasse hunc angelum ob insolitum splendorem esse Christum, itaque eum ut Deum adorare voluisse; quocirca eum repulisse angelum dicentem: «Conservus tuus sum; Deum adora»; vel, ut S. Cyprianus legit lib. De Patientia: «Dominum Jesum adora.» Verum hoc non est verisimile. Nam S. Joannes assuetus hic, postquam in primis visionibus angelicis, sciebat hunc non esse Christum, sed angelum, unde eumdem jam hic cognitum, rursum voluit adorare cap. xxii, vers. 9. Secundo, Alcazar censet angelum hunc esse S. Petrum, uti illum cap. xxii, vers. 9, esse S. Paulum; nec Petrum ergo, nec Paulum permisisse se adorari a S. Joanne, quia ipse eis erat officio et meritis par. Verum hoc accommodatitium est, non litterale.
Tertio, S. Gregorius, homil. 8 in Evangelium, et ex eo Haymo, Rupertus, Richardus et Ausbertus opinantur angelum hunc proprie dictum non permisisse se adorari a Joanne, ob reverentiam incarnationis Christi. «Angeli enim,» ait S. Gregorius, «postquam naturam nostram supra se assumptam in Christo perspiciunt, prostratam eam sibi videre pertimescunt.» Et, ut ait S. Ambrosius, «pertimescit angelus adorari ab homine, qui supra se adorabat hominem Deum.»
Verum, non hanc, sed aliam affert causam hic angelus.
Quarto, noluit angelus adorari a S. Joanne ob virtutem et meritum virginitatis, quo S. Joannes excellebat omnes angelos, pariter et homines, idque tanto, quanto virginitati Beatae Mariae per contubernii, sedulitatis, ac perpetuae custodiae meritum prae caeteris appropinquavit, inquit Petrus Damianus, serm. 1 De Excellentia S. Joannis.
Quinto, quia Joannes erat sacerdos ac pontifex, habens potestatem consecrandi corpus Christi in Eucharistia, et absolvendi reos a peccatis in Sacramento poenitentiae; ac proinde dignior erat angelis, qui utraque hac potestate carent, ait Viegas.
Sexto et genuine, noluit hic angelus adorari a Joanne, quia Joannes erat Propheta. Hanc enim causam dat angelus, cap. xxii, vers. 9, dicens: «Conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum Prophetarum,» q. d. Ego non sum te superior, cur ergo adores me? nam tu mihi es aequalis dignitate, quia es Christi Apostolus, es Propheta, Evangelista, Praedicator (haec enim omnia significat nomen Prophetae), continuusque martyr (qui assidue maximos labores et dolores sustines pro Christo), ideoque par, imo superior angelis es merito, erisque pariter praemio et gloria superior in caelis. Hoc est enim quod ait: «Conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu,» uti mox patebit.
Addit Cardinalis Baronius, tom. I anno Christi 60, angelum noluisse adorari a Joanne, ut confutaret haeresin Cerinthi jam tum subnascentem, qui angelos nimis exaltabat, praeferens eos Christo, docensque per angelos creatum esse mundum, Deumque Hebraeorum unum ex illis esse angelum. Unde et Apostolus, Coloss. ii, 18, invehitur in hanc religionem, id est, superstitionem et idololatriam angelorum. Et Hebr. i, multis doctoribus probat angelos Christo inferiores esse; tum significatur, Christo licet in terris regnante, pugnam ac praelium adversus Ecclesiae inimicos nunquam defuturum, sed Christianis victoriam ratam certamque fore.
HABENTIUM TESTIMONIUM JESU — id est, habentium spiritum prophetiae, inquit Ambrosius, Rupertus, Beda, Viegas. Sic enim se explicat Joannes, cap. xxii, et hic vers. sequenti, cum subdit: «Testimonium enim Jesu, est spiritus prophetiae,» qui scilicet in te tuique similibus est, o Joannes. Ille autem spiritus nunc dari non solet, nisi iis qui sunt Jesu Christi servi: non quales quales, sed illustres per illustrem fidem et vitam Christianam, ut sua prophetia illi apud omnes testimonium perhibeant, eaque testentur se esse servos et Prophetas Jesu Christi, ac Jesum Christum esse Filium Dei, ait Ribera. Hi ergo Prophetae simul erant Apostoli, Doctores, Praedicatores et Martyres. Habebant enim testimonium Jesu objective, in corde scilicet per fidem, in ore per praedicationem, in vita per imitationem patientiae, aliarumque virtutum et miraculorum Jesu.
Quocirca per spiritum prophetiae, primo, cum Alcazar accipi potest spiritus et studium praedicandi Evangelium. Hoc enim est excellens prophetia, ideoque praedicatores sunt excellentes Prophetae. Secundo, accipi potest proprie dicta prophetia a Spiritu Sancto aspirata: ita Ambrosius, Rupertus, Beda, Viegas et Ribera. Hinc patet omnes Prophetas in Christum quasi in scopum collimare, ideoque illos solos esse veros Prophetas, et ut tales audiendos, qui ad Christum nos ducunt.
Versus 11: Vidi Coelum Apertum, et Ecce Equus Albus
11. ET VIDI COELUM APERTUM, ET ECCE EQUUS ALBUS. — Nota: S. Joannes per visionem vidit hic quasi aperiri caelum; indeque egredi Christum quasi equitem cum suis turmis angelicis et beatis, ex eoque portis quasi patentibus descendere ad pugnam cum Antichristo ineundam, et ad opem suis fidelibus contra eum decertantibus ferendam, antequam nuptias eorum victrices et triumphatrices celebret, de quibus dixit vers. 7.
Porro insidet equo albo, primo, quia hic color laetus est et festivus, ac symbolum felicitatis et triumphi; qua de causa Poetae fingunt Jovis currum trahi ab equis candidis, teste Suetonio in Vita Augusti, cap. ix. Quocirca Camillus in curru triumphali vectus equis albis, invidiam sustinuit, quasi qui Jovi se aequare vellet.
Secundo, quia equi albi aliis erant celeriores, ideoque hic symbolum sunt celeris victoriae Christi. Ita Virgilius, lib. XII Aeneid., Turnum victoriam de Aenea sibi spondentem describit:
«Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes, / Qui candore nives anteirent, cursibus auras.»
Et inferius:
«Bigis it Turnus in albis, / Bina manu lato crispans hastilia ferro.»
Et Plautus in Asinaria, celeres quadrigas denotans, eas albas nuncupat. Veteres enim credebant equos albos esse velociores, uti docet Turnebus, lib. XXIV, cap. xxxi. Vide dicta cap. vi, vers. 2.
Tertio, quia candidus color competit Deo, rebusque divinis. Significat enim Dei Christique puritatem, beatitudinem, gloriam et immortalitatem. Unde Virgilius, ecloga 5:
«Candidus insuetum miratur lumen Olympi.»
Ubi Servius: «Candidus,» inquit, «id est Deus,» ut contra mortuos «nigros» dicimus. Et Cicero, lib. II De Legibus: «Color albus,» inquit, «praecipue decorus est Deo, cum in caeteris, tum maxime in textili.» Nempe, quia virtutes inter se aptae et connexae esse debent, ideo textilia gratiora sunt Deo; sive quia castitas, fides aliaeque virtutes, nisi cum charitate jungantur, quae in auro textili significatur, gratae Deo non accidunt: ideo candidae in sacris olim erant, et etiamnum sunt vestes; cujus causam tradit Plato quam diximus, et Plutarchus in libro De Iside et de Osiride. Ita Martinus de Roa, lib. VI Singular., cap. xv.
Viegas per equum album accipit humanitatem Christi, per sessorem divinitatem, sive, ut S. Joannes ait, «Verbum Dei.» Ita et alii.
Aureolus per hunc equum accipit Balduinum, qui Godefrido Bullonio successit, fuitque e Christianis secundus rex Hierosolymorum. Hic enim cum Teutonicis, Templariis, Hospitalariis Saracenos debellavit. Habet «scriptum in femore: Rex regum et Dominus dominantium,» quia amore Christi Regis regum, inter alias virtutes continentiam et castitatem servavit. Secundo, sicut rosa dicitur flos florum, ita rex Hierosolymae, utpote antiquissimae et nobilissimae, dicitur Rex regum. Hoc accommodatitium est, non litterale.
Nota: Lactantius, lib. VII, cap. xvii et xviii, hunc Christi descensum, gladium, pugnam, etc., plane ad litteram ut sonant, eventura asserere videtur. Audi eum: «Cum haec,» ait, «facta erunt, justi et sectatores veritatis segregabunt se a malis, et fugient in solitudines. Huc impius rex inflammatus ira veniet cum exercitu magno, et admotis omnibus copiis circumdabit montem in quo justi morabuntur, ut eos comprehendat. Illi vero ubi se clausos undique atque obsessos viderint, exclamabunt ad Deum voce magna, et auxilium caeleste implorabunt.» Et cap. xix: «Commotus igitur Deus ancipiti periculo et miseranda comploratione justorum, mittet protinus liberatorem. Tunc aperietur caelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis Dei tamquam fulgur appareat.» Et paulo post: «Qui, priusquam descendat, hoc signum dabit: cadet repente gladius de caelo, ut sciant justi ducem sanctae militiae descensurum. Et descendet ille comitantibus angelis in medio terrae, et antecedet eum flamma inextinguibilis. Virtus autem angelorum tradet in manus justorum multitudinem illam quae montem circumsederit, et concidetur ab hora tertia usque ad vesperum, et fluet sanguis more torrentis, deletisque omnibus copiis, impius solus effugiet, et peribit ab eo virtus sua. Hic est autem qui appellatur Antichristus: sed se ipse Christum mentietur, et contra verum dimicabit, et victus effugiet; et bellum saepe renovabit, et saepe vincetur, donec quarto praelio, confectis omnibus impiis, debellatus et captus, tandem scelerum suorum luet poenas.» Hucusque Lactantius.
Verum verius videtur haec symbolice ostensa Joanni tantum significare imperium, dominium, ac mandatum Christi, quo ipse manens in caelo per Michaelem, quasi ducem suum, comitatum aliis angelis, ingenti luce quasi fulmine siderabit et afflabit Antichristum, itaque eum omni vi, robore et vita privabit, ac deturbabit in tartara. Id ita esse patet primo, quia certum est quod ea quae hic dicuntur de caelo aperto, de equis albis, de Christi diadematibus et veste aspersa sanguine, de titulo in femore inscripto: «Rex regum et Dominus dominantium,» non realiter evenient, sed tantum symbolice per visionem ostensa sunt Joanni, ad repraesentanda mysteria Christi quae explicui hoc capite Apocal. Ergo et cetera, cum sint his similia, symbolice accipienda sunt, non ut realiter eventura. Simili schemate Psaltes, Psalm. xvii, symbolice et poetice describit Deum nubibus vectum, armatum grandine, tonitru, fulmine, etc., descendere ad proterendum impios hostes suos.
Secundo, quia Apostolus ait, II Thessal. ii, 8, quod Christus occidet Antichristum, non gladio, sed spiritu, id est imperio, oris sui; et illustratione, id est fulgore praevio et praenuntio, adventus sui. Hoc enim fulgore quasi fulmine e caelo emisso, sive per se, sive potius per Michaelem siderabit et consumet Antichristum.
Tertio, quia Daniel, cap. xii, vers. 1, ait quod tunc consurget Michael in praelium pro Christo et Christianis. Sicut ergo rex per ducem bella gerit et conficit hostem, ita Christus per Michaelem conficiet Antichristum. Hic enim est Praeses Ecclesiae, ideoque dux Christi. Unde et Apoc. xii, ponitur dux belli Christiani, quo scilicet in fine mundi cum Lucifero et Antichristo confliget pro Christo et Christianis, ac Antichristum profligabit.
Quarto, quia S. Petrus, Act. iii, 21, docet Christum post ascensum in caelum, ubi mansurum, nec visibiliter ex eo descensurum, nisi in die judicii, quo restituet omnia. Ergo non descendet ut occidat Antichristum. Hic enim occidetur multis diebus, et forte septimanis ac mensibus ante diem judicii, uti ostendam vers. 11 et 12.
Quinto, subordinatio recta divinae providentiae id exigit. Solet enim Deus sua judicia exercere per angelos; hi enim sunt administratorii ejus Spiritus, Hebr. i, 14. Contrarium enim nec deceret Christum, nec Antichristum. Ut quid enim Christus, Deus et Dominus omnium, cum tot legionibus angelorum et Sanctorum caelo descenderet ad conficiendum Antichristum, qui miser et vilis erit homuncio, quem solo flatu, imo nutu potest occidere, quin et annihilare? utquid tot legiones Angelorum quasi militum ei astant, paratae ad omnem ejus nutum, ex quibus unus sufficit ad delenda plurima hominum millia?
Sexto, quia Sibylla, lib. III, igne caelesti, puta fulgore afflandum Antichristum praedicit, cum ait: «Cum potestas ardens (puta ignis et fulmen validum) inundans in terram veniet, et Beliar incendet, et superbos homines; omnes quicumque ei fidem praestiterint.» Beliar enim (id est Belial; subinde enim littera l in r convertitur), hoc est, homo impiissimus, sine jugo, sine Deo et lege, est Antichristus.
ET QUI SEDEBAT SUPER EUM, VOCABATUR FIDELIS ET VERAX. — Equiti huic, qui sequentis exercitus vers. 14, est dux, quatuor dantur nomina vel epitheta. Primum, «fidelis et verax»; secundum, vers. 12: «Nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse»; tertium, vers. 13: «Verbum Dei,» scilicet de quo dixit Joannes, cap. i Evangelii: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum»: vide ibi dicta; quartum, vers. 16: «Rex regum, et Dominus dominantium.» Primum, est nomen virtutis; secundum, essentiae; tertium, personae; quartum, potestatis et dominii. Dicitur ergo hic «Fidelis et Verax,» quia fideliter, uti promisit, eos qui sibi fideles sunt et erunt, tuebitur ac praemiabit; infideles vero et impios puniet. Unde sequitur:
«Cum justitia,» id est, justissime et aequissimo jure bellum init; «judicat,» id est vindicat, «et pugnat,» hostes impios scilicet occidendo. Symbolice, q. d. Vocatur Jehova. Jehova enim idem est quod «qui est, qui facit esse, qui servat promissa (uti dixi Exod. vi, 3),» hoc est, fidelis et verax.
Versus 12: Oculi Ejus sicut Flamma Ignis
12. Oculi ejus sicut flamma ignis. — Oculi flammantes et fulgurantes significant Christi iram in impios, procurrentem ad eorum vindictam et punitionem, uti dixi cap. i, vers. 14. Magna vis inest oculis; basiliscus enim saevis oculis quem aspexerit, enecat. Ex adverso struthiones et testudines benigne spectando ova, ea fovent, ait Plinius, lib. IX, cap. x. Ratio est, quia oculi sunt, ut ait Damascenus in Vita Isidori, ἀγάλματα τῆς ψυχῆς, exactae imagines animae, per quas ipsa anima influit. Ita Christus flammantibus oculis suos hostes examinabit, serenis vero et blandis electos mire recreabit.
ET IN CAPITE EJUS DIADEMATA MULTA. — Olim reges et Imperatores non coronis, sed diademate utebantur, uti Romanos Imperatores cum fasciis caput circumdantibus depictos videmus. Nam, ut ait Rhodiginus, lib. XXIV, cap. vi, diadema erat fascia candida, quae regum capitibus obligabatur. Quod insigne regum primus invenit Liber pater, teste Plinio. Hinc cum quidam coronam lauream fasciae praeligatam Caesaris statuae imposuisset, Tribuni plebis detrahi coronae fasciam, quasi regni insigne, et duci hominem in vincula jusserunt. Ita Alexandrum Magnum memorat Curtius sibi diadema detraxisse, ut eo obligaret vulnus quod in fronte Lysimachus acceperat. Tradit Ammianus Marcellinus invidiae datum ab aemulis Pompeio, quod fascia obligatum crus circumferret ulceris causa, velut novarum rerum affectationis praesagium id foret. Porro «diademata multa» erant multae hujusmodi fasciae, vel spirae circumdantes caput, quales videmus in turbantis Turcarum, in quibus peplum byssinum vel lineum multiplici gyro capiti obvolvitur, et quilibet ejusmodi gyrus, sive ambitus est quasi diadema, ait Alcazar. Christus ergo habet diademata multa, quia Rex est regum, omniumque regnorum terrae dominus; ille enim universa in se uno continet.
HABENS NOMEN SCRIPTUM (in capite et diademate. Nam aliud nomen, «Rex regum,» scriptum erat in femore, vers. 16) QUOD NEMO NOVIT NISI IPSE. — Putant Ribera, Viegas et alii, hoc nomen esse id quod sequitur vers. 13, scilicet «Verbum Dei.» Hoc enim nemo novit, id est, perspicit, penetrat, planeque cognoscit et comprehendit, nisi ipse Christus. Verum Joannes, ut dixi vers. 11, videtur hic quatuor dare nomina Christo, ac secundum hoc a tertio, quod est «Verbum Dei,» distinguere; hoc enim secundum ait esse ignotum, tertium vero esse notum, scilicet «Verbum Dei.» Non enim ait rem nomine significatam, sed ipsum nomen esse ignotum: quare hoc nomen non est Verbum Dei, nec aliquod aliud ab ipso, aut a S. Scriptura revelatum, sed aliud nobis incognitum. Erat enim ita exaratum, ut ne quidem a Joanne, sed a solo Christo legi posset: idque ad hoc, ut significaret immensitatem et incomprehensibilitatem naturae et substantiae Christi, quam nullus humanus vel Angelicus intellectus comprehendere valet. Ita Aretas et Alcazar. Alludit ad nomen Jehova; illud enim erat ἄρρητον καὶ ἀσύγκριτον, id est ineffabile et incomparabile, uti dixi Exodi cap. vi, 3. Rursum nomen Jehova gestabatur a pontifice, scriptum in lamina aurea pendente ex ejus tiara; pari modo, Christus Pontifex nomen hoc scriptum habet in capite et diademate, quia hoc est nomen significans et repraesentans divinitatem ejus.
Versus 13: Vocatur Nomen Ejus VERBUM DEI
13. ET VESTITUS ERAT VESTE ASPERSA SANGUINE. — Vestem hanc tam Christi, quam sanctorum Martyrum intellige. Christi enim humanitas a Judaeis fuit cruentata, et etiamnum vulnerum cicatricibus in corpore Christi remanentibus est rubicunda, q. d. Christus serum defert notas et memoriam sanguinis sui, et suorum, impie ab impiis effusi, cujus nunc ultionem deposcit, cujusque intuitu se ad ultionem excitat et accendit. Ita Viegas.
Idipsum graphice et tragice describit noster Martinus de Roa, lib. I Singularium, cap. ii, dicens: «Ergo ut daemonem Christus exanimet, in cruce sese illi cruentum ostentat: cujus ille facinoris et injuriae cum auctor exstiterit, et foedatum sanguine corpus aspexerit, injuriae tam atrocis memor, neque audebit congredi, et manus dabit. Hinc tu mysterium capias, cur Zachariae cap. iii, cum Satan staret a dextris Jesu sacerdotis magni, ut adversaretur ei, Jesus esset indutus vestibus sordidis. Stat hostis acerrimus, mucronem intentat, addicit morti ac devovet sacerdotis caput: ille nudum latus, nudum caput ac corpus, aut, quod in bello pro eodem est, lacera et sordidata veste indutum opponit. Viderat jam ante congressum istum regius propheta David, viderat Christum Jesum, cujus ille typum gerebat, viderat sese ad praelia comparantem; sed hortatus est ut gladio sese succingeret, et suo se robore armaret: 'Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime.' Viderat propheta Isaias, idemque praemonuit: 'Consurge, induere fortitudinem tuam brachium Domini.' Quid laceris cruentisque cum praelio vestibus? At Imperator Christus pro aereo thorace sanguineam chlamydem, pro ferreis manicis ocreisque ferreos clavos, pro galea spinas, pro militum praesidio solitudinem, pro tubarum clangore silentium, atque patientiam cum hoste congressurus opponit. Neque enim 'in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.' Verum nullus aeque potens gladius atque cruenta caro; nulla praestantior fortitudo adversus hostem, quam ipsa lacerati corporis infirmitas: quam ut cernit, debilitatur ac frangitur, quoniam ejus atrocitatis est auctor. Consonat locus Apocal. xix: 'Et vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen ejus Verbum Dei.' Itaque cum ad pugnam progreditur, in cruenta sive purpurea veste, et equo rufo procedit.» S. Hieronymus in Isaiae cap. lxiii: «Equo,» ait, «rufo sedebat Dominus atque Salvator, humanum corpus assumens, cui dicitur: Quare rubra sunt vestimenta tua? et: Quis est iste qui ascendit de Edom, fulva vestimenta ejus de Bosra? etc. Equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et incorruptum corpus assumpsit: et quicumque eum sequebantur, candidis utebantur equis, incorruptis videlicet immortalibusque corporibus.»
Secundo et potius, vestis Christi aspersa erat sanguine hostili, quem fudit, et mox hic fusurus est; nam, ut sequitur: «Ipse calcat torcular vini furoris irae Dei.» Inducitur enim hic Christus quasi pugnans, conculcans et trucidans hostes, scilicet impios: unde eorum sanguine aspergitur et cruentatur, et ut cruentus symbolice per visionem Joanni spectandus objicitur, etiam ante pugnam, quia ad cruentam pugnam pergit, eaque se cruentabit. Nam alluditur ad Isaiae lxiii, 1, ubi de Christo hostes trucidante dicitur: «Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Torcular calcavi solus, calcavi eos in furore meo. Aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea.»
Versus 14: Exercitus qui sunt in Caelo Sequebantur Eum in Equis Albis
14. ET EXERCITUS QUI SUNT IN COELO (angelorum et caelitum) sequebantur eum — non tam ut milites pro eo pugnaturi, quam ut comites et spectatores pugnae ejus et victoriae. Solus enim Christus hoc bellum confecit. Unde de eo dicitur vers. 21: «Occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius.» Hinc pariter solus Christus dicitur habere vestem aspersam sanguine; ceteri vero equites ejus comites erant «vestiti byssino albo et mundo»: quae vestis est symbolum tum puritatis et innocentiae, tum felicitatis, gloriae et triumphi. Credibile tamen est vestem eorum, praesertim Martyrum, aspersam fuisse sanguine, ob causas jam dictas. Sic in veteri Testamento non tam Hebraei pugnantes, quam Deus pro eis decertans pariebat victorias. Hoc est enim quod dicitur Deut. i, 30: «Dominus Deus qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit.» Similia sunt Josue xxiii, 3, Judith v, 16. Soli ergo Christo tribuitur haec victoria, quia ejus viribus, imperio et jussu Michael et angeli eam conficient.
IN EQUIS ALBIS. — S. Hieronymus in Isaiae lxvi, et S. Gregorius, Ansbertus et Viegas, per equos albos, Sanctorum corpora incorrupta et immortalia intelligunt. Magis ad litteram Ribera: Caelitibus et angelis, inquit, dantur hic equi albi symbolice, ut per eos significetur victoria et triumphus. Sic Zacharias, cap. i, vers. 8, vidit angelos hominum custodes in equis albis sedentes. Moraliter audi S. Gregorium: «Equus,» ait, «est unicuique sanctae animae corpus suum, quod videlicet novit et ab illicitis continentiae freno restringere, et rursum charitatis impulsu exercitatione boni operis relaxare. Equitis ergo nomine anima sancti viri exprimitur, quae jumentum corporis bene subditum regit. Unde et Joannes in Apocalypsi Dominum contemplatus ait: Et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis; multitudinem quippe Sanctorum quae in hoc martyrii bello sudaverat, recte exercitum vocat; qui idcirco in equis albis sedere describuntur, quia eorum corpora et luce justitiae, et castimoniae candore claruerunt.» Ita ipse, lib. XXXI Moral., cap. ix.
Versus 15: Gladius ex Utraque Parte Acutus
15. Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus (hic gladius est imperium, vis et potestas Christi, quam exeret in Antichristianos et impios. Unde sequitur) UT IN IPSO PERCUTIAT GENTES (morte praesenti et aeterna, in qua) ET IPSE REGET EAS IN VIRGA FERREA, ET IPSE CALCAT TORCULAR VINI FURORIS IRAE DEI OMNIPOTENTIS — id est, acerrime premet, calcabit et puniet eos cum hic, tum in futuro. Hic enim corporaliter percutiet et occidet eos: in futuro vero torquebit eos in gehenna, ita ut semper videantur mori et occidi, nunquam tamen moriantur, sed semper in poenis mortiferis vivant mortaliter immortales, et immortaliter mortales. Nota: S. Joannes more Hebraeo crebro et varie usurpat καί, id est «et» pro «nam,» «deinde,» «postea,» etc. Hebraei enim suum illud vau pro omnibus particulis usurpant.
Versus 16: REX REGUM ET DOMINUS DOMINANTIUM
16. ET HABET IN VESTIMENTO ET IN FEMORE SUO SCRIPTUM: REX REGUM. — «In vestimento,» id est in thorace; «et in femore,» id est in femoralibus, aut tunicae parte inferiore. Secundo et potius, est hendiadys, «in vestimento et in femore,» id est, in vestimento femoreo, sive tegente femora, aut in femore vestito; quia enim vestimentum tegebat totum corpus, idcirco hic ejus partem certam designat dicens: «In femore.» Unde Syrus vertit, «et habet super vestimentum, et super femur suum nomina scripta: Rex regum et Dominus dominantium.»
Quaeres, cur Christus «in femore» gestet hoc nomen. Respondeo, quia femur symbolice significat Christi humanitatem. Hanc enim ipse ex femore Jacob, Davidis et aliorum accepit, atque per eam electos omnes Deo spiritualiter genuit; femur enim, quia partes sibi vicinas genitales complectitur, hinc est causa et symbolum generationis. Femore ergo primo, significatur Verbi incarnatio. Ita S. Gregorius, homil. 15 in Ezech. Secundo, passio Christi; est enim hoc femur, vestisque Christi aspersa sanguine, ut dixi vers. 13: hujus enim sanguinis et passionis merito factus est Christus Rex regum, et Dominus dominantium. Itaque sicut in capite habet nomen divinitatis (hujus enim symbolum est caput), «quod nemo novit nisi ipse»: ita in femore humanitatis habet nomen omnibus notum, scilicet quod qua homo sit «Rex regum et Dominus dominantium.» Tertio, femore significatur Christi soboles, puta filii et nepotes, inquit Alcazar, juxta illud Genes. xlix, 10: «Dux de femore ejus.» Unde id in femore suo scriptum est: «Rex regum,» etc., indicat ipsius filios veros esse reges, ipsumque esse regem illorum. In femore enim propagatio generis intelligitur, uti docent S. Gregorius, Ansbertus et Beda, q. d. Christus suos filios facturus est reges, et ipsi etiam nationes judicabunt. Huc facit iambicum illud B. Thomae Mori: «Princeps pius nunquam carebit liberis / Totius est regni pater princeps.» Abundat ergo felicissimus tot liberis quot populis.
Quarto, Maldonatus in Matth. cap. xxvii, 11: in femore, ait, significatur Christi regnum, Christumque qua Deus est suapte natura regnare: per femur enim significatur natura, q. d. Christus est rex non vi, non tyrannide, non electione, non adoptione, sed natura, et naturali propagine ac generatione.
Secundo, Ambrosius per vestimentum Sanctos, per femur humanitatem Christi accipit: «Quia,» ait ipse, «primo, in operibus Sanctorum agnoscitur hunc esse verum Deum, qui tales servos possidet; secundo, quia in operibus quae ipse in carne positus gessit, cognitum est hunc esse verum Dei Filium.»
Tertio, Pannonius: «Vestimentum,» inquit, «a foris est, femur a natura; et Christus humanitatem a foris ex tempore habet, divinitatem autem a natura, a qua ab aeterno est Deus: et neutrum horum sine dignitatis honore habet, quia ab utroque est rex,» q. d. Christus tam qua homo, quam qua Deus, est Rex regum. Verum primus sensus simplicissimus est et genuinus.
REX REGUM ET DOMINUS DOMINANTIUM. — Hic erat titulus et elogium regum Persarum, teste Alexandro ab Alexandro, lib. I Genial., cap. xxviii. Ita Saporem Regem regum appellat Julius Capitolinus, cap. xxiv, ubi ejus ad Constantium Imperatorem litteras recenset; quarum haec erat inscriptio: «Rex regum Sapor, particeps siderum, et frater solis ac lunae, Constantio fratri meo, S. P. D.» Unde illud Agesilai in eum, qui de more regem Persarum magnum appellabat: «Ecquid ille,» inquit, «me est major, nisi sit et justior et modestior?» Ita Plutarchus in Lacon. Sic et Suetonius in Caligula, cap. vi, Parthorum regem, regum Regem appellat. Sic et Plutarchus in Lucullo, Tigranem regem Armeniorum, Regem regum nuncupat. Porro apud Parthos, primus rex magnus appellatus est Artabanus, duplicique diademate usus, teste Herodiano, lib. VI. Haec et plura Pineda in Job i, 1, num. 17.
Versus 17: Angelus Stans in Sole — Venite ad Coenam Magnam Dei
17. ET VIDI UNUM ANGELUM STANTEM IN SOLE, ET CLAMAVIT VOCE MAGNA, DICENS OMNIBUS AVIBUS, etc.: VENITE ET CONGREGAMINI AD COENAM MAGNAM DEI. — Angelus hic stat in sole, ut significet quod in oculis totius mundi fiet haec Antichristianorum per Christum ultio. Advocatio et invitatio volucrum significat ingentem fore stragem, adeo ut ad cadavera Antichristianorum depascenda et devoranda undique vultures aliaeque carnivorae aves advolent. Hisce enim Deus coenam hanc, id est, convivium et epulum hoc cadaverum praeparavit. Alludit ad Jeremiae xii, 9: «Venite; congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum.» Rursum alludit, aut potius citat Ezechielem xxxix, 17, ubi de eadem exercitus Antichristi, puta Gog et Magog, clade loquens Deus, ait: «Dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super omnes montes Israel, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.»
Mystice, Angelus hic typus est praeconis Evangelici. At cur a sole tanquam e suggestu, novus ille praedicator exclamat? An quia sicut sol semper festinat, nunquam conquiescit: ita Evangelicus praedicator totum orbem celerrimus circuit et pervagatur? An quia, sicut sol omnibus beneficus oritur super justos et injustos: ita Evangelicus praedicator, omnium tam bonorum quam malorum commodis, praesertim spiritualibus, incumbit? An tandem, quia, sicut sol totum orbem suo splendore collustrat, suo calore fecundat: ita Evangelicus praedicator caecas hominum mentes suis verbis illuminat, praeposteras voluntates suis exemplis inflammat? Ita noster Mendoza in I Reg. iii, 21.
Versus 19: Bestia et Reges Terrae Congregati ad Praelium
19. ET VIDI BESTIAM ET REGES TERRAE — decem, de quibus vide dicta cap. xvii, in fine. Bestia haec est Antichristus, ut dixi cap. xiii, vers. 1. Hic enim cum suis omnibus, qui erunt innumeri, congregabitur in Armagedon ad pugnandum contra Christum et Christianos, sed profligabitur omnino a Christo. Inde sequitur:
Versus 20: Bestia et Pseudopropheta Vivi Missi in Stagnum Ignis
20. Et apprehensa est bestia (Antichristus), et CUM EA PSEUDOPROPHETA — scilicet insignis ille impostor, qui erit Antichristi praecursor, de quo cap. xiii, vers. 11.
VIVI MISSI SUNT HI DUO IN STAGNUM IGNIS ARDENTIS SULPHURE. — Quidam legunt, «ardens»; Primasius, «ardentis igne et sulphure»; Graeca, «ardens in sulphure»; Arabicus, «plenum igne et sulphure.» Verum Romana legunt, «ardentis sulphure.»
Nota: Antichristus, ut probet se esse Christum, quasi simia Christi, finget se mori, et post mortem ad vitam resurgere, ut patet Apocal. xiii, 12. Audi S. Gregorium, lib. XI, epist. 3: «Veniens in mundum Antichristus, diem sabbati, et diem Dominicum ab omni jubebit opere custodiri. Nam quia simulaturus est mori se ac resurgere, ideo diem Dominicum in veneratione haberi praecipiet; quia vero judaizare populum compellet (ut videatur esse Messias Judaeis promissus) ut ritus Mosaicae legis revocet, et Judaeorum sibi subdat perfidiam, diem sabbati observari coget. Post fictam hanc et hypocriticam resurrectionem, coram toto populo ascendet in montem Oliveti (uti significat Daniel ii, 45), voletque instar Christi in caelum ascendere, ex quo se primitus descendisse mentietur: attollent eum in aere daemones sumentes speciem angelorum, cunctis admirantibus et divinitati ejus acclamantibus,» inquit Pererius. Sed mox a Christo per Michaelem deturbabitur, ac mox Antichristum terra dehiscet, vivumque eum rapient daemones in tartara, sive vivus eo perveniat (perire enim de terra, et tradi igni gehennae, erit ei mors et interfectio, ait Andreas Caesariensis), sive potius in via prius moriatur et suffocetur. Utrumque enim probabile est, uti et de Core, Dathan et Abiron docui Numer. xvi, 33. Posterius tamen probabilius est et conformius S. Scripturae, quae alibi dicit omnes omnino homines morituros, ut II Thessal. ii, 8; Hebr. ix, 27. Occidetur autem Antichristus, «sicut doctores tradunt, in monte Oliveti, in papilione ac solio suo, illo in loco contra quem coelos Dominus ascendit,» ait Haymo in cap. xi Isaiae. Porro Michael fulgure, ut videtur, eum deturbabit. Sic enim de eo canit Sibylla, lib. III: «Cum potestas ardens inundans in terram veniet, et Beliar (id est Antichristum) incendet.» Nisi quis cum Ribera dicat iram Christi impios interficientis more poetico et prophetico vocari a Sibylla potestatem ardentem.
ARDENTIS SULPHURE. — Ex hoc loco et cap. xx, vers. 9, et cap. xxi, vers. 8, liquet apud inferos verum esse sulphur, ut communiter docent Doctores. Est enim sulphur materia et fomentum aptissimum ignis, atque suo foetore et acredine poenam ignis adauget. Est, inquam, in gehenna sulphur, non aliud et aliud sibi succedens, sed idem semper numero permanens et constans, uti idem numero semperque sibi constans est ignis.
Versus 21: Caeteri Occisi Sunt in Gladio Sedentis super Equum
21. ET CAETERI OCCISI SUNT IN GLADIO — q. d. Ceteri milites Antichristi, puta exercitus decem regum, ac Gog et Magog, «gladio,» id est, jussu et virtute Christi, occidentur, quam exsequetur non per gladium, sed per ignem de caelo missum, uti docet cap. xx, vers. 9. Gladius ergo hic erit ignis et grando, quae ex ore Christi procedent, quia imperio Christi de caelo descendent, et exercitum illum impiorum delebunt.
Moraliter vide hic quam acris et metuenda sit vindicta Dei in impios et Antichristianos, praesertim haeresiarchas, quorum dux et caput erit Antichristus. Notus est interitus Simonis Magi, primi haeresiarchae, quem paucis ita describit Arnobius, lib. II Contra Gentes: «Viderant Romani cursum Simonis Magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas, et nominato Christo evanuisse; viderant, inquam, fidentem diis falsis, et ab iisdem metuentibus proditum, pondere praecipitatum suo, et cervicibus jacuisse praefractis; post deinde perlatum Brundam, cruciatibus et pudore defessum, et altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio.»
Julianus Apostata, caelesti telo ictus, manum implevit sanguine, illumque jactans in aerem, dixit: «Vicisti, Galilaee,» ait Theodoretus, lib. III Hist., cap. xx.
Valens, Arianus Imperator, a Gothis in casa combustus est; quod in spiritu videns S. Isacius monachus, licet absens: «Nunc,» inquit, «Valens igne torretur, et nares profluentem ab eo ingratum odorem sentiunt.» Ita Nicephorus, lib. XI, cap. L.
Addit S. Hieronymus in Daniel. xii, 11, eum occidendum die 1290 ab initio regni sui, idque significare Danielem, cum ait: «Et a tempore cum ablatum fuerit (ab Antichristo initio suae monarchiae) juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.» Subdit Daniel: «Beatus qui exspectat, et perveniet usque ad dies mille trecentos triginta quinque.» Ex quibus verbis S. Hieronymus et alii passim colligunt, post Antichristi mortem superfuturos dies 45 usque ad diem judicii, quos Deus dabit hominibus lapsis in persecutione Antichristi, ut poeniteant. Aliqui cum eo hos dies praecise accipiunt, ita ut postero die praevise, puta 46 a nece et persecutione Antichristi, futura sit omnium resurrectio, et judicium universale.
Porro probabile est, diem resurrectionis generalis fore eumdem quo resurrexit Christus, puta diem Paschae. Unde Lactantius, lib. VII, cap. xix, docet nos resurrecturos in die Dominica, imo eadem hora qua Christus resurrexit: Christus enim fuit exemplar nostrae resurrectionis. Idem docet S. Anselmus in Elucidario, et Macarius homil. 5 et 12, dicens nostram resurrectionem fore tempore aprilis, quando omnia florent, et speciem exhibent caelestis gloriae. Idem sentit noster Joannes Salas in I II, Quaest. V, art. 5, tract. 2, disp. 14, sect. x.
Suppositis hisce duobus principiis, scilicet primo, a nece Antichristi usque ad diem judicii et resurrectionis, praecise fore 45 dies; secundo, resurrectionem fore ipso die Paschatis: sequitur Antichristum occidendum finitis Bacchanalibus (quod notent et timeant bacchantes) primo die Quadragesimae; ac deinde Quadragesimam totam dandam lapsis ad poenitentiam, ut se praeparent ad ultimum Pascha, quo resurgent subituri judicium generale. Quadragesima enim usque ad Pascha continet dies 46; deme ex iis diem primum, utpote quo occidetur Antichristus, supererunt 45 dies, quos numerat Daniel usque ad diem judicii: ita ut finito die 45, et inchoante 46, qui erit Pascha, omnes resurgant et judicentur. Ita opinatur vir quidam eruditus Romae, qui mecum hac de re egit. Si dicas: «Ergo praecise poterit sciri dies judicii, quod negat Christus, Marci xiii, 32,» respondeo negando consequentiam. Nunc enim is non potest sciri, et deinceps non poterit sciri usque ad mortem Antichristi: ea vero peracta poterit probabiliter ex dictis cognosci, at non certo sciri: quia utrumque principium quo nititur haec sententia, incertum est, et probabile duntaxat, scilicet quod resurrectio fiet die Paschatis, et quod praecise erunt 45 dies a nece Antichristi usque ad diem judicii. Multi enim longe plures fore opinantur, ut dixi Daniel. xii, 11. In hisce ergo conjecturis nihil certo definiri potest, praesertim cum a variis variae aliae afferantur, quarum quae sit vera, eventus declarabit.
Quaeres, quando occidendus sit Antichristus. Respondeo, postquam regnaverit tres annos cum dimidio, uti docet Daniel xii, 7, et S. Joannes Apoc. cap. xi, vers. 2 et 3, et cap. xii, vers. 14.
Zeno, Imperator Eutychianus, vivus ab uxore sepultus est; de quo Cedrenus: «Satellites,» inquit, «qui ad sepulcrum in quo repositus fuit, custodiendum erant collocati, retulerunt se per duas noctes lamentabilem vocem e sepulcro audivisse: Miseremini, et aperite mihi. Cum illi dicerent alium jam regnare: Nihil,» inquit, «curo, in monasterium me abducite. Sed cum non aperiretur, ferunt aliquanto post monumentum fuisse reclusum, inventumque in eo Zenonem, qui prae fame suos ipse lacertos manderat, et caligas quas gestabat.»
Anastasius Imperator, ait Zonaras, vidit virum terribilem dicentem: «Ecce ob perversitatem fidei tuae, annos quatuordecim vitae tuae deleo.» Nam, ut idem subdit, ac Cedrenus, cum oraculo didicisset sibi igne pereundum, cisternam quae Frigida dicitur, multis meatibus aperuit, ut oraculum eluderet; sed frustra, nam fulmine est ictus.
Theodoricus, rex Arianus, visus est cuidam sancto viro inter Joannem Papam et Symmachum Patritium, quos occiderat, discinctus, discalceatus, et vinctis manibus projici in ollam Vulcaniam. Ita S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. xxx.
Constantinus Copronymus, hostis Deiparae, miserabiliter in Chalandio moritur, clamans et dicens: «Vivens adhuc sum igni inexstinguibili traditus,» sanctamque Virginem Deiparam nominari et laudari expetiit, ait Theophanes.
Arius in secessu medius crepuit instar Judae, visceraque effudit, quia Deo Patri viscera sua, id est, Filium consubstantialem, auferre voluerat. Ita S. Nazianzenus in Laudibus S. Athanasii.
Nestorii lingua blasphema in Christum et Deiparam a vermibus exesa est, et totum corpus tabe computruit, uti Evagrius, lib. I, cap. vii, Cedrenus et alii tradunt.
Lutherum sibi gulam fregisse ex ejus familiarissimis acceptum esse tradunt Bozius de Signis Ecclesiae, Genebrardus et alii, corvorumque turbam ejus funus comitatam; quin et daemones ab energumenis ex Geel (oppidum hoc vidi in Brabantia, et energumenos, qui eo ad S. Dympnam confluunt) in Saxoniam ad ejus funus convolasse, narrat Tilmannus Bredembachius, lib. VII Sacr. collect., cap. xxxix.
Calvinum scribit Beza phthisi, colica, asthmate, calculo, podagra, haemorrhoidibus vexatum. Accessit morbus pedicularis, qui totum corpus pervasit; ac foetidissimum et purulentissimum ulcus circa verenda: a vermibus ergo corrosus expiravit instar Herodis, Hunerici, Maximiani et Antiochi Epiphanis, acerrimorum persecutorum Christi et Ecclesiae: ita Hieronymus Bolsecus Doctor medicus in Vita Calvini, cap. xxii.