Cornelius a Lapide

Commentarius in Apocalypsin, Caput XX


Index


Synopsis Capitis

Continuatur materia capitis praecedentis per novam visionem, qua res altius a suo exordio repetitur; videt enim Joannes Angelum habentem clavem abyssi, qui Satanam ligat in abysso per mille annos, quibus Martyrum et Sanctorum animae cum Christo regnant in coelo. Inde, vers. 7, post mille annos dicitur solvendus Satanas ad modicum tempus, qui solutus congregabit Gentes, Gog et Magog, ad Antichristum, ut pro eo pugnent contra Christum et Christianos: sed afflabit et perdet eos Deus igne misso de coelo; Satanam vero et Antichristum in tartara deturbabit. Deinde, vers. 11, Christus venit ad judicium, resurgunt mortui pusilli et magni, libri aperiuntur, ex iisque mortui jam resuscitati judicantur secundum opera cujusque; ac tandem mors et infernus cum impiis, qui non sunt scripti in libro vitae, mittuntur in stagnum ignis.


Textus Vulgatae: Apocalypsis 20:1-15

1 Et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. 2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille: 3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore. 4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. 5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. 6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. 7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. 8 Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. 9 Et descendit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, 10 ubi et bestia, et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. 11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: 13 et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum. 14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda. 15 Et qui non inventus est in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.


Versus 1: Vidi Angelum Descendentem de Coelo, Habentem Clavem Abyssi

Alcazar, more suo, haec omnia refert et determinat ad Romanam Ecclesiam, quasi post Babylonis, id est Romae incendium, scilicet mysticum charitatis, cum sub Constantino caepit publicum in ea fidei Christianae exercitium, ligatus sit Satanas, ne illud ullo unquam tempore evertere aut tollere possit. Illud itaque duraturum usque ad tempus Antichristi, qui modico tempore illud tollet; sed eo mortuo rursum restituetur, durabitque usque ad diem judicii, quando commutabitur in regnum caeleste, beatum et gloriosum. Ligari ergo censet hic Satanam ad hoc, ne impediat nuptias Agni cum Romana Ecclesia; sicut Raphael ligavit Asmodaeum, ne impediret nuptias Tobiae cum Sara, Tobiae viii, 3. Porro hinc ipsa probare contendit omnia praecedentia a cap. xv hucusque intelligenda esse de primitivae Ecclesiae victoria contra gentilismum, quia cap. sequenti dicitur ligatus Satanas per mille annos. Ergo, inquit, ligatio Satanae secuta est post Babylonis excidium, post pugnam Michaelis cum dracone, etc. Ergo hoc excidium, haec pugna, etc., non fient sub Antichristo in fine mundi; sed facta sunt jam olim in conversione Gentium, cum Roma professa est publice Christianismum; tunc enim ligatus est Satanas per mille annos. Nec enim post Antichristum supererunt orbi mille anni, ut iis tunc demum ligetur Satanas.

Verum respondeo cum Ribera esse hic novam visionem, uti fieri solet in Prophetis, in qua quaedam per hysterologiam praemittuntur et repetuntur, quae jam olim contigerunt. Ligatio enim Satanae jam olim a Christo facta hic narratur a Joanne, et arcessitur a suo initio: idque ad hoc, ut inde transeat et enarret ejusdem solutionem quae fiet in fine mundi sub tempora Antichristi. Quomodo enim intelligeretur Satanas suis catenis esse solutus, nisi prius narraretur eum jam olim a mille annis a Christo iisdem esse alligatum?

1. ET VIDI ANGELUM DESCENDENTEM DE COELO, HABENTEM CLAVEM ABYSSI. — Angelus hic est Christus, ait S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. vii, Viegas et Alcazar; Christus enim habet clavem abyssi, et apprehendit ligavitque daemonem imperii sui catena.

Verum simplicius et planius hic, aeque ac cap. ix, vers. 1, Angelum accipiemus proprie dictum, qui sit praeses et quasi praetor inferni. Unde habet clavem abyssi, id est habet potestatem laxandi infernum, in eumque detrudendi diabolum, puta Luciferum, ibique eum alligandi per catenam, id est per imperium divinum, ejusque vim detentivam et coercitivam (de qua dixi cap. ix, vers. 14), idque per annos mille, id est per universum tempus regni Christi in hac vita, puta in Ecclesia militante, usque ad Antichristum; millenarius enim est numerus perfectus, quadratae et solidae figurae: decies enim decem faciunt centum, et decies centum faciunt mille. Mille ergo est quadratura denarii, ideoque temporis plenitudinem et universitatem significat, ait S. Augustinus et alii passim. Vel mille, id est plurimos annos; ponitur enim numerus definitus pro indefinito.

HABENTEM CLAVEM ABYSSI, — puta inferni. Mystice, Ansbertus et Haymo per abyssum accipiunt multitudinem impiorum, cui quasi alligatus est daemon. Rursum Alcazar: «In abysso,» inquit, «id est in aequissimo Dei judicio (judicia enim Dei abyssus multa), ligatus et reclusus est daemon.»


Versus 2: Apprehendit Draconem, Serpentem Antiquum, et Ligavit Eum per Annos Mille

SERPENTEM ANTIQUUM, — quia diabolus ab olim in Paradiso, per serpentem primos homines veneno suae mortificavit invidiae, ait S. Leo.

ET LIGAVIT EUM PER ANNOS MILLE. — Arabicus, «in annos mille.» Quibus catenis ligentur daemones dixi cap. ix, vers. 14. Nota hanc ligationem daemonis per mille annos, quintupliciter ab Interpretibus supputari et explicari. Primo enim, aliqui hos mille annos inchoant a passione Christi, et finiunt in Antichristo; secundo, alii eos inchoant a Constantino Imperatore aut a morte Juliani: tunc enim quasi simul interiit idololatria; tertio, alii post Constantinum; quarto, alii a morte vel tempore Antichristi; quinto, alii eos inchoant a die judicii, et complendos dicunt in regno coelorum. Omitto sententiam Prosperi in Dimidio temporis, cap. iv, qui ab exordio 70 hebdomadum Danielis, hos mille annos orditur, quia haec ejus unius singularis est opinio.

Primo, a passione Christi inchoant S. Gregorius, Augustinus, Primasius, Beda, Andreas, Viegas et Pererius, lib. XV in Daniel. Christus enim in cruce ademit diabolo jus usurpatum et potestatem in homines, eumque alligavit. Unde ait ipse: «Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras;» sed sub Antichristo solvetur, viresque suas recipiet, easque exeret per Antichristum. Itaque a Christo in cruce Satanas, id est daemonum princeps (unde in Graeco est articulus; et S. Prosper in Dimidio tempóris legit, «draconem illum magnum, illum serpentem antiquum»), puta Lucifer, realiter et personaliter relegatus est ad infernum, ibique ligatus est, ut ex eo egredi non possit, nec ita nocere hominibus ac si iis praesens esset, usque ad tempus Antichristi: tunc enim solvetur et egredietur. Id diserte docet S. Gregorius, lib. IV Moral., XII, Ambrosius, Andreas, Lactantius, lib. VII Divin. institut., xxv et xxvi, Ribera et Viegas, qui docent hic secretum quoddam detegi, scilicet in passione et morte Christi angelum quemdam e coelo descendisse, qui Satanam in gehenna alligaret, ne ex ea egredi posset usque ad tempus Antichristi. Rursum ligatus est Lucifer, ne per suos daemones, qui inter nos agunt, totam suam vim exerat contra Ecclesiam, ne seducat gentes ex quibus constat Ecclesia, ait S. Augustinus, quas antea seduxerat et subjectas tenebat, sed permittere cogatur, ut illae libere ad Christum converti possint, atque Christi fides toto orbe per omnes gentes propagetur, ait S. Augustinus, serm. 197 De Tempore. Ita refert S. Athanasius in Vita S. Antonii, quod diabolus quadam vice prociderit ad pedes S. Antonii, dicens: «Cur mihi maledicunt homines? sibi imputent, si cadant. Ego enim nihil possum, nisi ipsi sponte se mihi subdant.» Additque S. Antonius: «Hamo crucis ut draco aduncatus a Domino est, et capistro ligatus ut jumentum, et quasi mancipium fugitivum vinctus circulo, et armilla labia perforatus, nullum omnium fidelium devorare permittetur. Nunc miserabilis ut passer, ad ludendum irretitus a Christo, calcaneo Christianorum substratus gemit. Ille qui universa maria a se deleta plaudebat, ille qui orbem terrarum manu sua teneri pollicebatur, ecce a nobis vincitur, ecce me adversum se prohibere non potest disputantem.» Vide S. Augustinum ubi supra.

Ita in Vita S. Marcellini, et S. Petri Martyrum, 2 junii, legimus Petrum hunc Exorcistam, ut virtutem Christi Artemio praefecto carceris ostenderet, e carcere vi divina, solutis vinculis, egressum stetisse se ad mensam Artemii, ejusque conjugis Candidae, et filiae Paulinae, quae possidebatur a daemone, qui subito ad Petri praesentiam fugiens, exclamavit: «Virtus Christi, quae est in te, o Petre, me ligavit, meque expellit;» ita ut Paulina plane libera et sana evaserit. Quocirca Artemius cum conjuge accedens ad pedes Petri, Christianus effectus est, ac tandem cum iisdem martyr evasit. Nam, ut ait S. Augustinus, XX De Civit., viii: «Alligatio diaboli non solum facta est ex quo coepit Ecclesia in nationes dilatari, sed etiam nunc fit, et fiet usque ad terminum saeculi; quia unicuique fidelium iste fortis tunc alligatur, quando ab illo tanquam vas eripitur.» Vide dicta cap. ix, vers. 14. Quocirca apposite S. Cyprianus, tractat. De Opere et Eleemos., diabolum ita Christianis qui ejus tentationi consenserunt, coram Christo judice insultantem inducit: «Ego pro istis quos mecum vides, nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi; sed nec regnum illis caeleste promitto, nec ad Paradisum restituta immortalitate denuo revoco; et munera mihi quam pretiosa, quam grandia, quam nimio et longo labore quaesita, sumptuosissimis apparatibus comparant? Tuos tales munerarios, Christe, demonstra praeceptis tuis monitos, et pro terrenis caelestia recepturos illos divites, illos copiosius affluentes; an in Ecclesia praesidente et spectante te ejusmodi munus edant? In istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo vestitur, nemo cibi alicujus solatio sustinetur; cuncta inter furorem edentis, et spectantis errorem, prodiga et stulta voluptatum frustrantium vanitate depereunt. Illic in pauperibus tuis tu vestiris et pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris, et vix tui mei perdentibus adaequantur, qui a te divinis mercedibus et praemiis caelestibus honorantur. Quid ad haec respondebimus, fratres charissimi?»

Porro mille hosce annos finiri in Antichristo, tuncque solvendum esse Satanam diserte docet S. Augustinus, lib. citato, cap. vii, Gregorius, lib. IX Moral., cap. i, et lib. XXXV, cap. xx, Primasius, Beda et alii passim.

Secundo, a tempore Constantini, qui publicum induxit Christianismi exercitium, abolito gentilismo, inchoat hosce mille annos Ferdinandus Castiglius in Historia S. Dominici, part. II, cap. 1, et alii, eosque finit in exordio Imperii Ottomannici; tunc enim videtur solutus Satanas, quando Ottomannus factus est primus Turcarum Imperator, quem secuti sunt ejus posteri usque in hanc diem. Nam ab anno Domini 300, quo regnavit Constantinus, usque ad annum Domini 1300, quo coepit Ottomannus, praecise sunt mille anni.

Rursum, Ubertinus de Casalis ligatum ait Satanam sub Constantino, sed solutum sub Joanne XXII Pontifice, qui coepit sedere anno Domini 1316. Huic enim minus Mendicantibus Ordinibus faventi offensus Ubertinus, contra eum stomachatur, eumque vocat mysticum Antichristum. Sed injuria: bilis enim fecit eum hasce voces in Pontificem legitimum evomere. Merito enim Joannes Imperatorem Ecclesiae hostem judicavit, et sacris interdixit, eo quod creasset Petrum Corbarium Antipapam. Insuper Alcazar hosce mille annos inchoat a Constantino, qui Christianismum evexit, eosque finit in Antichristo. Verum haec accommodatitia sunt, non genuina, nec litteralia, praesertim cum S. Joannes Evangelista, cap. xii, vers. 31, aliique Evangelistae, ut Matth. xii, 29, Marc. iii, 27, Lucae xi, 22, doceant a Christo vivente et manente ligatum esse Satanam: ergo a tempore Christi, non Constantini, hi mille anni arcessendi sunt.

Tertio, post Constantinum orditur hosce mille annos Aureolus, scilicet a Calixto II Pontifice, anno Domini 1122. Censet enim hunc angelum esse Calixtum Pontificem, qui habet clavem abyssi, id est, potestatem claudendi portas inferni, et aperiendi januas coeli. Hic ligavit Satanam, quia sustulit Imperatori jus investiendi Episcopos et Abbates, dando eis annulum et baculum, quod a Carolo Magno per 300 annos usurpaverant. Quocirca sub Calixto II, Henricus V Imperator Romam veniens, huic juri renuntiavit anno Domini 1122, cum idipsum antea tentassent Gregorius VII, Victor, Urbanus et Paschalis Pontifices, sed perficere nequivissent. Calixtus ergo ligavit Satanam ad mille annos, id est, in perpetuum quamdiu Ecclesia durabit. Verum hoc quoque est accommodatio prophetiae gravissimae ad rem prae ea minutam et exilem.

Quarto, ab Antichristi morte ordiuntur hosce mille annos, primo, Chiliastae sive Millenarii; quorum dux fuit Papias, discipulus S. Joannis Apostoli, quem secutus est Cerinthus haereticus, et e Catholicis Irenaeus, Tertullianus, Lactantius, Victorinus, Apollinaris, Severus, Justinus et alii. Putarunt enim hi, ea quae a Christo praedicta et promissa sunt de pace et felicitate Ecclesiae, necdum impleta esse, sed implenda fore post Antichristum, quando eo devicto justi resurgent et cum Christo in terris regnabunt mille annis: quocirca illis ligandum esse Satanam. Itaque docebant post sex millia annorum, quibus stabit hic mundus, secuturum sabbatum, sive septimum millenarium annorum, in quo Sancti cum Christo in terris regnabunt in summis deliciis, vel corporalibus gulae et luxuriae, uti volebat impurus Cerinthus, vel potius spiritualibus, ut voluit Irenaeus et alii: idque placuit aliquando S. Augustino, ut ipse refert lib. XX De Civitate, vii. Hanc ergo aiebant esse resurrectionem primam, de qua hic agit Joannes: post quam ait secuturam secundam, in qua scilicet e terra in coelum transferentur, qui erat octavus millenarius felicitatis et aeternitatis. Unde et caput sequens accipiunt de hac prima resurrectione: hanc enim aiebant esse novam Jerusalem e coelis descendentem in terras. In hunc errorem induxit eos hic locus Apocalypsis, qui id videtur asserere. Quocirca alii ex diametro his adversi, ut hunc errorem convellerent, respuebant Apocalypsin, eamque tribuebant Cerintho haeretico, qui fuit e primis Chiliastis.

Hic itaque est error Millenariorum: haeresin dicere non audeo, quia apertas Scripturas aut Conciliorum Decreta, quibus haec sententia quasi haeretica damnetur, non habeo. Unde et S. Augustinus, loco citato, eam damnare non est ausus. Satis tamen illa erroris convincitur, et ab Ecclesia damnari posset ut haeretica (uti noster P. Salas et alii eam damnant). Primo, ex illis Scripturis et Decretis Pontificum, quae docent animas puras et sanctas hac vita functas, mox in coelum evolare: inde enim sequitur eas non degere in terra per mille annos.

Secundo, ex iis quae docent unam tantum esse proprie dictam resurrectionem, scilicet corporum reviviscentium, eamque futuram in fine mundi, puta in die judicii: inde enim sequitur animas deinceps in mundo hoc ac terra non moraturas per mille annos. Tales Scripturae sunt, Job cap. xix, vers. 25: «In novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.» Et Paulus, I Cor. xv, 52, ait nos resurrecturos «in momento, in ictu oculi, in novissima tuba.» Idem satis insinuat Joannes hoc cap., vers. 12 et 13.

Tertio, ex iis quae docent post resurrectionem Beatos non habituros delicias carnales, sed spirituales, ut Matth. xxii, 30: «In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei.»

Quarto, ex iis quae docent in resurrectione nos obviam rapiendos Christo in aera, ut dicitur I Thessal. iv, 16.

Quinto, quia hic vers. 7, dicitur: «Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas, et seducet Gentes, etc., Gog et Magog.» Hi autem erunt duces et exercitus Antichristi, qui veniet ante finem mundi, et ante resurrectionem. Ergo hi mille anni non sequentur, sed praecedent Antichristum, finemque mundi. Ergo sunt anni hujus vitae et saeculi, non resurrectionis.

Denique posteriores Patres, et Ecclesiae sensus hanc sententiam reprobavit: unde illa jam evanuisse videtur.

Ad Chiliastas ex parte accedit sententia Abbatis Joachimi, Pannonii, Seraphini et Bullingeri, qui censent tam magnifica Christi de pace et felicitate Ecclesiae promissa necdum esse impleta, sed implenda fore post Antichristum. Tunc ergo in Ecclesia nullam fore haeresin, aut hostem, qui eam affligat, aut perturbet, ipsosque fideles fore sanctos, ita ut non indigeant morum correctione aut reformatione: fore enim omnes «dictos a Domino,» tuncque fore in terris specimen caelestis monarchiae. Quocirca docent ipsi ex Sibylla, post mortem Eliae et Henoch superfore 350 annos usque ad diem judicii; de quo vide Langium in Justinum, tomo secundo, fol. 72. Ubertinus vero hos annos duplicat, aitque fore 700. Verum haec gratis et sine fundamento dicuntur, nec consentiunt cum Scriptura, quae docet Antichristum in fine mundi venturum, ac non multo post antichristum fore extremum judicium et resurrectionem, uti et satis insinuat hic S. Joannes, cum post stragem Gog, Magog et exercitus Antichristi, mox vers. 11, transit ad diem judicii. Quocirca Hortulanus in Cantica, fol. 386, ubi eamdem cum Joachimo docet sententiam, ut has difficultates evadat, asserit hos mille felicitatis Ecclesiae annos, non post, sed ante Antichristum futuros. Verum hoc quoque commentitium est, praesertim cum ad haec usque tempora, quae sensim accedunt ad Antichristum, nullum unquam fuerit saeculum sine haeresi, hoste et perturbatione Ecclesiae, quale ipse per mille annos fore ante Antichristum opinatur, aeque ac opinatus est Q. Julius Hilarion, lib. De Duratione mundi, tomo VII Bibliothecae SS. Patrum.

Ad horum opinionem accedit Petrus Galatinus hic, quem manuscriptum legi in Bibliotheca Vaticana, qui hos mille annos ligationis Satanae numerat a tempore Christi, sed praecipuam eorum partem fore asserit aetate Pastoris (Pontificis) angelici, qui admirandae humilitatis, sapientiae et sanctitatis erit, habebitque duodecim Apostolos instar Christi, cum quibus reformabit, et primo sub Apostolis splendori restituet Ecclesiam: post quem sequetur Antichristus, qui omnia subvertet, ac tum solvetur Satanas antea ligatus. Hunc Pastorem angelicum promittunt S. Catharina Senensis apud Ambrosium Catharinum, lib. III Vitae ejus, cap. iii, et Revelationes B. Amadei, ex iisque eum mutuatus videtur Galatinus, et alii multi qui eum exspectant. An recte et vere, posterorum aetas docebit. Mihi certum est eum hic a S. Joanne non describi, nec promitti. In oraculo S. Malachiae, quod recitat Arnoldus Wion, lib. II Ligni vitae, cap. XL, in fine, Pastor Angelicus in serie Pontificum futurorum, ponitur sextus a fine, sive sextus a Petro Romano, qui ultimus Pontifex ponitur.

Quinto, hosce mille annos a die judicii extremi orditur Alphonsus a Castro, lib. III Contra haeres., verbo Beatitudo, haeres. 2, ubi per hosce mille annos docet denotari aeternitatem Beatorum in gaudio et gloria caelesti. Sic et S. Justinus, lib. De Veritate Christianae religionis, asserit Joannem in Apocalypsi agere de mille annis, et lignum vitae esse illosmet mille annos. Ait enim: «In his verbis, Secundum dies ligni vitae dies populi mei erunt, etc., mille annos in mysterio arcano designari intelligimus. Ut enim Adae dictum est, quo die de ligno vitae edisset, esse moriturum; scimus illum mille annos non implevisse. Novimus etiam illud: Dies Domini ut mille anni, huc pertinere.» Huc ex parte accedit Viegas scribens ad vers. 4, ut ibi dicam.

Porro quod dicitur post mille annos solvendum Satanam, sic explicant, q. d. Attactis mille annis, id est, in aeternum, ligatum esse Satanam; et tamen iis qui in mundo sunt, adhuc solutum manere; sive cum pie morientium inchoatur beatitudo, tunc aliorum nascentium et viventium bellum inchoari. Verum haec violenta et contorta est explicatio. Nam, ut alia taceam, post mille hosce annos asserit Joannes solvendum esse Satanam, qui Gog et Magog congregabit in praelium, illisque caesis fore judicium et resurrectionem, ut patet vers. 7, 11 et 12, indeque Sanctorum gloriam in coelo describit cap. xxi et xxii, eaque claudit Apocalypsin. Ergo mille hi anni non sequentur, sed praecedent judicium, resurrectionem et gloriam Beatorum.

Prima ergo expositio, uti plurimos et gravissimos habet auctores, ita maxime genuina ac vera videtur.

Denique censet noster Turrianus, lib. De Eucharist., xxxi, et Alcazar, S. Joannem hic alludere ad Isaiae xxiv, 21 et 22, ubi dicitur: «In die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram; et congregabuntur in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.» Reges enim aiunt esse daemones, quos Paulus vocat «mundi rectores.» Verum licet in verbis nonnulla videatur esse allusio et similitudo, tamen alia prorsus Isaiae est mens et sententia, uti ibidem docui, alia Joannis.

Anglo-Calvinista hosce mille annos numerat ab anno Domini 300, quo regnavit Constantinus Christianus, itaque ligatus est Satanas, eosque terminat anno Domini 1300: tunc enim solutum esse Satanam, quia tunc coepit imperium Turcicum, puta Ottomannicum, quod Ecclesiam Dei vastavit et vastat. Additque interim hisce mille annis fideles secreto regnare, id est, veram fidem sequi, esto dominetur bestia, id est, Antichristus, puta Pontifex Romanus. At quomodo hisce mille annis ligatus est Satanas, cum, ut ipse asserit, regnet iisdem in Ecclesia bestia, id est Antichristus? Quae major libertas erit Satanae, quod majus regnum ejus, quam tempore Antichristi, in quo operabitur et dominabitur Satanas totis viribus in omni virtute et seductione, uti ait S. Paulus II Thessal. ii, 10? Porro ridicula sunt aeque ac stolida, quae addit et divinat, imo delirat haereticus, scilicet primo, Turcae imperium duraturum «modico tempore,» ut ait hic Joannes, scilicet tantum «ad horam, diem, mensem et annum,» id est, trecentos nonaginta annos. «Si Julianorum annorum rationem sequamur,» inquit, «non prorogabitur impium regnum ultra septem annos amplius: tunc prorsus exstinguendum, ne vel ullo nominis vestigio superstite.»

Secundo, asserit resurrectionem primam factam esse a Joanne Wiclef, et similibus, qui pariter Anglus anno Domini 1300 (sed errat: Wiclef enim coepit anno 1352) papatui se opposuit, et veram fidem Ecclesiae restituit. Itane Calvinistae transformant se in Hussitas et Wiclefitas? Prorsus: nescientes enim et inviti hic verum dicunt. Nam si conferas articulos Wiclef, quos recitat Prateolus, lib. X Waldens., et alii, cum articulis Lutheri et Calvini, clare videbis hos ab illo haereses suas emendicasse, adeoque Lutheranismum et Calvinismum non esse aliud, quam antecedentium haeresum, in Conciliis Romano et Constantiensi damnatarum, redulcerationem et restitutionem.

Tertio, addit, post hosce mille annos, qui finiuntur anno Domini 1300, secuturos alios mille annos, quibus fideles, everso Papatu et Turcismo (quod, inquit, propediem exspectamus), regnabunt cum Christo in Ecclesia; quibus expletis solvetur secundo Satanas, et seducet Gog et Magog.

Ita ipse; sed haec ex diametro pugnant cum verbis et mente S. Joannis, aeque ac cum rerum eventu, et cum fide orthodoxa. Nam primo, S. Joannes asserit hosce mille annos resurrectionis primae, in qua Martyrum animae regnant cum Christo in coelo, aeque ac Christiani cum Christi Vicario Pontifice Romano in Ecclesia; ac proinde iisdem ligatum esse Satanam, sed illis expletis solvendum ut seducat Gog et Magog. Hi ergo mille anni simplices sunt et iidem, non duplices et diversi: puta sunt anni regni Christi in coelo, aeque ac in Ecclesia, iisque expletis semel tantum solvetur Satanas, non bis, uti docet hic Joannes.

Secundo, quomodo potest annus 1300 vocari resurrectio prima ob paucos Wiclefitas, cum potius vocandus sit mors secunda ob Ottomannorum, qui tunc grassari coeperunt, persecutiones et strages? Adde, ante Ottomannos a tempore Mahometi, qui vixit anno Christi 600, ipsum et posteros ejus semper afflixisse Ecclesiam, idque graviter.

Tertio, divinat ipse Turcae Imperium, aeque ac Papatum, non duraturum nisi septem annos. At divinavit et scripsit hoc anno Domini 1609 (ca enim liber impressum se testatur). Jam autem agitur annus Domini 1620, hoc est duodecimus post hanc ejus divinationem, quo Papatus, aeque ac Turcismus, consistit. Ergo errat et fallitur, ac fallit pseudopropheta, cum post septimum ejus annum, quo desituros eos praedixit, per quinque annos perdurent, nec ullum interitus eorum signum vel initium appareat.

Quarto, mille anni regni Christi non sequuntur mille annos quibus ligatus est Satanas, sed cum illis iidem sunt: regnum enim Christi est ligatio Satanae. Christus enim regnans ligavit Satanam: sicut ex adverso solutio Satanae sub Antichristo erit depressio, et pene eversio regni Christi, puta Ecclesiae.

Denique stabit Ecclesia Orthodoxa et Romana, stabit Pontificatus usque ad finem mundi, uti promisit primo Pontifici Petro Christus Matth. xvi, 18: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.» Et passim alibi dicitur quod regnum Christi, id est Ecclesia, erit aeternum. Desinant ergo haeretici sperare vicinam ejus eversionem, quasi post illam ipsi mille annos regnaturi sint usque ad tempora Gog et Magog. Novantes enim ut amantes sibi somnia fingunt, dum Pontificatus ruinam, quam adeo optant, imminere augurantur. Didicerunt id a parente suo Luthero, cujus hoc oraculum fuit, aeque ac votum:

Pestis eram vivens; moriens ero mors tua, Papa.

«Pestis eram vivens; moriens ero mors tua, Papa.»

Verum falsus est, et fefellit impostor. Jam pridem enim mortuus est Lutherus, et tamen vivit, vivetque Papa: sed nimirum eum dementaverat, et cerebro orbaverat amor haeresis et libertatis, indeque consequens odium Papae et Papatus.


Versus 3: Et Signavit Super Illum, Ut Non Seducat Amplius Gentes

3. ET SIGNAVIT SUPER ILLUM, — diabolum scilicet, ut patet ex genere Graeco, quod est masculinum: signavit, inquam, abyssum, id est infernum firmissime clausit Lucifero, ne ipse inde egredi possit; idque fecit potestate et auctoritate regia, scilicet divina, sicut Daniel, cap. xiv, vers. 13, ait fanum Belis signatum fuisse annulo regis. Est catachresis; nec enim Angelus proprie signavit, id est, sigillum aliquod impressit inferno; et licet impressisset, diabolus, qui spiritus est, facile illud illaesum, uti et iana quaevis corpora, carceres et clausuras penetraret: frustra ergo hoc sigillum diabolo poneretur. Ergo per signaculum hoc symbolice tantum significatur firma alligatio ac conclusio Luciferi in inferno per auctoritatem et vim divinam, usque ad mille annos jam dictos, ut iis exactis solvatur modico tempore, scilicet per tres annos cum dimidio quibus regnabit Antichristus, idque ad hoc, ait S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. viii (ubi fuse hunc locum tractat, sed multa ex eo mystice), ut ejus maligna potentia et sanctae civitatis fidelissima patientia probetur, ac vicissim ostendatur Dei benigna, utilisque et...


Versus 4: Vidi Sedes, et Sederunt super Eas, et Judicium Datum Est Illis

4. ET VIDI SEDES (magnificas et augustas: has enim significat Graeca vox θρόνους), ET SEDERUNT SUPER EAS, ET JUDICIUM DATUM EST ILLIS. — Alcazar per sedes has accipit publicam Episcoporum, et praecipue Romanorum Pontificum, auctoritatem et majestatem, et potestatem judiciariam, quam adepti sunt mox ut sub Constantino inductum est publicum fidei Christianae exercitium, itaque ligatus est Satanas, ejusque cultus in idolis. Quocirca sedentes in hisce thronis censet esse eosdem cum viginti quatuor senioribus, sedentibus in thronis cap. IV. Verum quia sequitur: «Et animas decollatorum, etc. Et qui non adoraverunt bestiam,» liquet has sedes ad aliud saeculum et ad tempora Antichristi pertinere.

Secundo, Aureolus more suo accommodat has sedes Ordinibus Praemonstratensi et Cisterciensi, qui sub S. Bernardo reflorescere coeperunt anno Domini 1135. In hisce enim duabus Religionibus, quasi sedibus, multi viri religiosi sederunt, quiescentes per contemplationem, compositionem affectuum, ac multiplicem perfectionem.

Tertio, Viegas refert hasce sedes in diem judicii, de quibus Christus ait Apostolis, Matthaei xix, 28: «Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.» Verum hae sedes dicuntur fore in mille annis pacis, qua fruetur Ecclesia ante resurrectionem secundam, quae erit corporum in die judicii; unde subdit: «Haec est resurrectio prima.»

Quarto ergo et genuine, sedes hae sunt throni, in quibus jam per mille pacis Ecclesiae annos, resident animae decollatorum propter Jesum, et qui non adoraverunt bestiam. Sunt enim ipsae in coelo reges et principes, Deo quasi assidentes, ejusque visione fruentes. Hinc et «judicium datum est illis,» quia a Deo creati et destinati sunt judices, ut cum Christo in die judicii judicent orbem. Habent ergo nunc potestatem judiciariam quasi in actu primo, sed ejus usum et actum secundum exercebunt in die judicii. Est hyperbaton. Sic enim verba ordinanda sunt: «Et vidi sedes et animas decollatorum, et sederunt,» scilicet hae animae, «super eas» sedes: postponit enim Joannes «et animas decollatorum,» quia de iis plura erat dicturus, scilicet quod decollatae essent propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, uti decollatus fuit S. Paulus, S. Jacobus, aliique Apostoli et Martyres. Rursum, hisce animabus decollatis adjungit eos, qui in fine mundi non adorabunt bestiam, id est Antichristum, nec recipient characterem ejus. Utrique enim sunt testes Jesu, et utrique partim jam sedent, partim in fine mundi morientes sedebunt, in hisce sedibus. Est hebraismus: ponitur enim relativum ante suum antecedens.

Similis est Numer. xxiv, 17, ubi ait Balaam: «Videbo eum, sed non modo;» ac quem sit visurus explicat, dum subdit: «Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel;» quasi dicat: Christus erit ille quem visurum me dixi. Similia sunt alibi. Paulo aliter Ribera haec ordinat et explicat, q. d. Vidi animas Beatorum in sedibus, et peculiariter animas Martyrum; quomodo dicitur Marci cap. ult. vers. 7: «Dicite discipulis ejus, et Petro,» q. d. Dicite discipulis, et maxime Petro.

Mystice, S. Augustinus, lib. XXII De Civit., ix, et ex eo Beda, Rupertus et Ansbertus, haec accipiunt de judicio non extremo, sed praesenti, quo Praelati in Ecclesia a Christo habent et exercent potestatem ligandi et solvendi: hinc bestiam aiunt esse non Antichristum, sed populum infidelium; imaginem vero bestiae esse simulationem eorum, qui cum fidem profiteantur, infideliter tamen vivant.

Hoc mysticum est. Nam ad litteram ostensa est Joanni obiter hic, uti et cap. vii, vers. 9, beatitudo Sanctorum, praesertim eorum qui resistent Antichristo; hi enim sedebunt judices cum Christo, et Antichristianos cum eo damnabunt, ut nimirum hac ratione et suos fideles sub Domitiano, Trajano, etc., et posteros, praesertim futuros sub Antichristo, hac spe gloriae caelestis animet ad patientiam et fortitudinem, ut generose stent usque ad mortem pro Christo, ac resistant tyrannis et Antichristo.

ET VIDI ANIMAS DECOLLATORUM PROPTER TESTIMONIUM JESU, ET PROPTER VERBUM DEI, ET QUI NON ADORAVERUNT BESTIAM, etc., ET VIXERUNT, ET REGNAVERUNT CUM CHRISTO MILLE ANNIS. — Syrus: «Et regnaverunt cum Christo suo his mille annis.» «Vixerunt,» id est quasi resurrexerunt, transeuntes ad vitam beatam et immortalem. Unde de reprobis subdit: «Caeteri mortuorum non vixerunt,» id est non resurrexerunt ad vitam beatam.

Jam primo, Alcazar vitam et resurrectionem hanc mysticam accipit, quasi dicat: Animae Martyrum decollatorum resurrexerunt, non in se, sed in infidelibus, qui eorum exemplo et martyrio ad Christi fidem sunt conversi, aut in ea confirmati. Nam spiritus, religio et sanctitas Martyrum resurgit in eorum fide qui ad Christum convertuntur, ac consequenter in Romanae Ecclesiae gloria et splendore. Rursum, ipsae animae Martyrum in se quasi resurgunt: quia coluntur in terris, celebrantur et suspiciuntur publice a tempore Constantini, quo facta est publica religionis Christianae professio. Pari modo explicat id quod sequitur quasi per antithesin: «Caeteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni.» Sensus enim est, inquit Alcazar, q. d. Tyranni aliique reprobi jam mortui non resurrexerunt, id est non fuerunt in orbe celebres et illustres, sed post mille annos, cum scilicet solvetur Satanas tempore Antichristi, tunc resurgent, id est erunt famosi et celebres. Nero enim, Diocletianus aliique reprobi resurgent quasi in Antichristo, ejusque asseclis, qui laudabunt, imitabuntur, imo superabunt Neronis, etc., impietatem et persecutionem in Christianos.

Secundo, Aureolus putat per animas decollatorum significari maximam persecutionem Saladini, qui astu occupans regnum Aegypti anno Christi 1187, plurimos Christianorum occidit, eisque Hierosolymam et Terram sanctam (quam Christiani, duce Godefrido Bullonio, recuperaverant et jam tenuerant per 80 annos) ademit. Per eos qui non adoraverunt imaginem bestiae, intelligit reges Franciae, Angliae et Siciliae, qui anno Christi 1191 receperant Acconem, et anno Christi 1217 Damiatam. Hi enim non adoraverunt bestiam, id est Saladinum; nec imaginem ejus, scilicet Mahometem; nec acceperunt characterem ejus, scilicet circumcisionem. Tunc ergo Palaestini, qui sub Saladino videbantur in Palaestina esse mortui, quasi revixerunt et regnarunt cum Christo mille annis, regnum scilicet Christianitatis manutenendo usque ad tempus Antichristi, sed non in Palaestina. Nam inde jam diu expulsi sunt Christiani.

Rursum, Aureolus hosce mille annos inchoat a S. Sylvestro Pontifice, qui sedit anno Christi 316: inde, ait ipse, usque ad praesentem annum quo haec scribo, qui est 1319, sunt mille et tres anni. Jam ergo tribus annis deberet natus esse Antichristus. Sed quia hic necdum comparet, propterea certitudo istius numeri debet Spiritui Sancto reservari. Ita ipse jam a trecentis annis fatetur se falsum in numero. Adde trecentos post ipsum jam elapsos, et plures qui elabentur usque ad Antichristum, ac ipsa experientia cognosces ipsum valde in hoc suo computu et conjectione a vero aberrasse.

Tertio, Viegas per hosce mille annos vers. 4, accipit aeternitatem, per quam Sancti post judicium cum Christo regnabunt in coelo. Hoc enim videtur hic dicere Joannes, dum ait: «Et sederunt, et judicium datum est illis;» et paulo post: «Et vixerunt, et regnaverunt mille annis,» scilicet post diem judicii, de quo egi in fine capitis praecedentis. Verum obstat quod, post hos mille annos, dicitur solvendus Satanas, qui congregabit Gog et Magog, ut pro Antichristo pugnent contra Christum et Christianos. Respondet Viegas alios hoc versu esse mille annos ab illis vers. 2 et 7, ac S. Joannem ludere in mille annis, sicut Daniel ludit in voce tempus, Daniel. vii, 12. Verum hoc implicatius est et obscurius, atque hunc locum valde intricat: nec S. Scriptura solet in certis et definitis numeris ita ludere et aequivocare, praesertim cum iis praefigitur articulus, uti utroque in loco hisce mille annis idem articulus praefigitur. Adde, contextus ipse totius capitis plane innuit, de iisdem mille annis hic agi. Denique S. Joannes vocat hanc resurrectionem primam: ergo erit ante resurrectionem secundam, quae fiet in extremo judicio. Ad argumentum Viegae respondeo, dici de animabus hisce, «Sederunt,» scilicet quasi principes et triumphatores; adde: et quasi judices, non praesentes, sed futuri. Unde «datum est illis judicium,» id est potestas judiciaria, ut scilicet judicent cum Christo, quando ipse veniet judicaturus orbem, quasi dicat: Illae animae hic despectae, capite minutae, et quasi sepultae ac oblivioni traditae, coram Deo vivunt et regnant mille annis, ideoque sedent in thronis regalibus, in iisque judicaturae sunt suos hostes. Solet enim Joannes Martyres et fideles in persecutione consolari, refricando eis memoriam et spem judicii, in quo ipsi qui injuste hic judicati sunt, suos judices et praesides a quibus damnati sunt, judicabunt. Rursum, occurrit Joannes tacitae objectioni; dicet enim quis: Si Sancti hic occisi demum apparebunt et judicabunt in fine mundi, ergone usque ad finem mundi mortui sunt, aut dormiunt, et in sepulcris antrisve suis delitescunt? Respondet Joannes, minime gentium. Nam vivunt hae animae et regnant in caelis, etiamsi a nobis non videantur. Adde Joannem hic prophetam agere, ideoque spiritu prophetico miscere tempora distincta et remota, nimirum miscere mille annos cum die judicii. Hic enim est mos Prophetarum, qui proinde saepe ab uno tempore volant ad aliud, et mox revolant: hinc et habent sua hyperbata et hysterologias, uti hic vers. 5 et 7, manifesta est hysterologia, et anacephalaeosis, sive recapitulatio, uti fatetur ipse Viegas.

Pro responsione ergo, nota solere Hebraeos dicta sua saepe non ad proxime praecedentia, sed ad remotiora, quae anterius praecesserunt, referre. Itaque quod hic dicitur de his animabus: «Vixerunt, et regnaverunt mille annis,» non tam ad Confessores et Martyres, qui bestiam, id est Antichristum, adorare noluerunt, quod proxime praecessit, quam ad animas decollatorum, scilicet tempore S. Joannis sub Domitiano aliisque tyrannis Romanis, referendum est. Sensus ergo est, q. d. Animae horum Martyrum decollatorum, licet mortuae et annihilatae videantur impiis, in coelo tamen vivunt et regnant cum Christo mille annis jam dictis, id est, tota serie temporis hujus saeculi, quod fluet a Christo usque ad Antichristum et diem judicii; in qua quae prius decollatae sunt pluribus, quae posterius paucioribus annis vixerunt et regnarunt, ac vivent et regnabunt usque ad finem mundi, quando in corpore gloriosi resurgent, ut plane pleneque beatae regnent in aeternum: ita Primasius, Richardus, Aretas, Ambrosius, Beda et alii passim. Idem ergo hic sunt mille anni cum illis vers. 2, 3 et 7; millenarius enim, ut dixi, significat temporis multitudinem et universitatem.

Porro hi mille anni, cum agitur de ligatione Satanae, isque dicitur post mille annos solvendus, praecise finiuntur in initio regni Antichristi: tum enim solvetur Satanas. Cum vero iidem mille anni tribuuntur Sanctis, diciturque quod eorum animae per mille annos in resurrectione prima regnabunt cum Christo, tunc hi mille anni, quibus durat regnum hoc animarum, et earum resurrectio prima, porrigitur usque ad resurrectionem secundam, puta corporum, quae fiet in die judicii. Alioqui enim esset implicatio manifesta, asserere regnum hoc animarum per mille annos futurum esse ante solutum Satanam, et simul dicere regnum hoc fore praemium eorum, qui post solutionem Satanae aut oppugnati, aut capite mulctati sunt, eo quod noluerint adorare Satanae bestiam, id est Antichristum. Utrumque vere hoc modo recte conciliabis, si dicas mille annos hosce, quatenus respiciunt ligationem Satanae, praecise terminari in Antichristo; quatenus vero respiciunt regnum et gloriam animarum, ulterius porrigi usque ad diem vicinum judicii, in quo aeternum et plenum undequaque regnum nanciscentur. Regnum enim quod semel inchoarunt non amittent, sed semiplenum quod adeptae sunt obtinebunt, donec plenum in die judicii adipiscantur.

Denique nonnulli suspicantur per annos mille, quos hic precise assignat S. Joannes et sexies iterat, symbolice notari mille annos quibus duratura est secta, regnum et persecutio Mahometis, puta Saracenorum et Turcarum. Haec enim secta diutissime duravit, et gravissime afflixit Ecclesiam, fuitque typus et praeambula Antichristi: unde et post eam exstirpatam, et aliquantam Ecclesiae pacem et florem sequentur prodromi Antichristi, ipseque Antichristus. Itaque hunc locum sic explicant: Angelus, inquiunt, Satanam, qui antea grassabatur per Simonianos, Arianos, Nestorianos, Eutychianos, Pelagianos, aliosque plurimos et potentissimos haereticos, ligavit sub annum Domini 630 in abysso, id est in secta Mahometis, quae est abyssus et vorago errorum, libidinum et scelerum. Post Mahometem enim non tot fuerant haereses et haeretici, quot ante, quia Satanas ad eam sectam quasi religatus videtur, in eaque occupatus omnes suas vires exerit. Post hos mille annos, puta exstirpata secta Mahometis, solvetur Satanas, novaque et plurima haeresum, haereticorum et persecutorum monstra producet, uti fecit ante Mahometem. Unde vers. 4, vidit Joannes animas decollatorum (plurimi enim fideles a Saracenis et Turcis occisi et decollati sunt, eo quod noluerint adorare bestiam, id est colere Mahometem, qui carnalem et bestialem legem instituit), qui hisce mille annis quibus durabit secta Mahometis, regnabunt cum Christo in coelis. Porro «caeteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni,» q. d. Saraceni, Turcae caeterique infideles, qui per Mahometismum, infidelitatem aliaque scelera quoad animam spiritaliter coram Deo sunt mortui, destinatique ad mortem aeternam, hi hisce mille annis sectae Mahometis non vixerunt; sed iis expletis vivent, quia convertentur ad Christum, viventque vita gratiae et gloriae. Haec est resurrectio prima, qua major pars mundi a morte infidelitatis et peccati resurget ad vitam fidei et justitiae: his obtinget resurrectio secunda, qua resurgentes ibunt in vitam beatam, et regnabunt cum Christo mille annis, id est, per totam aeternitatem. Et cum consummati fuerint mille priores anni, qui antecedunt resurrectionem primam jam dictam, solvetur Satanas, quia post exstinctam sectam Mahometis, Satanas excitabit Gog et Magog, prodromos Antichristi, ipsumque tandem Antichristum.

Confirmant hanc suam sententiam et explicationem, primo, quod S. Joannes cum in Apocalypsi conscribat magis notabiles et illustres Ecclesiae persecutiones, non videatur omisisse maximam et longissimam, qualis est Mahometis et Saracenorum; quin potius eam prae reliquis indicari, sed prophetice, id est, aenigmatice et obscure.

Secundo, quod hic agat de temporibus novissimis, ejusque praeludiis et typis, qualis est secta Mahometis. Unde et cap. vi, vers. 8, sectam Mahometis designavit per equum pallidum cui insidebat mors, ac mox post eam transit ad tempora novissima Antichristi, quasi post eam haec brevi secutura sint.

Tertio, quod mille annos toties praecise hoc capite assignat et iteret. Mille autem nusquam invenire possumus, nisi in secta Mahometis. Ipse enim Mahomet sive a Deo, sive a diabolo inspiratus, praedixit suam sectam et regnum duraturum per mille annos. Idem praedixerunt alii, adeoque haec communis Saracenorum et Christianorum est vox et sententia, quam Mahometani pro indubitata et certissima habent.

Quarto, ex rei eventu. Videmus enim, jam mille annis Mahometismi pene expletis, hanc sectam ejusque imperium valde nutare et inclinare. Turcae enim deficiunt animis, viribus, unione (dum inter se rebelliones et schismata internecina concitant), militia, ducibus, pecunia, rebusque caeteris, quibus Christiani Imperatores, Reges et Principes accrescunt et assurgunt. Sane Deus Serenissimum Imperatorem Ferdinandum, utpote fidelem, pium, clementem, justum prae multis, tot prosperis successibus, victoriis et beneficiis cumulat, ut eum Deo curae et cordi esse non tam oculis cernamus, quam manibus palpemus. Idem dico de exteris Principibus orthodoxis. Atque ut alios taceam, serenissimus Poloniae Rex Sigismundus III ejusque proceres, anno Domini 1621, illustrem illam de Turcis insigni Dei dono retulere victoriam, qua eos pene protriverunt; protrituri plane, si eam persecuti fuissent. Ille enim annus Domini 1621 praecise fuit millesimus ab anno Domini 621, a quo Turcae Mahometis suaeque sectae annos numerant. Illo enim anno asserunt Mahometem jura et leges dare coepisse: a quo proinde suam aeram, quam ipsi Hegiram vocant, ordiuntur, sicut Christiani suam aeram ordiuntur a nativitate Christi: ita Genebrardus in Chronolog. anno Christi 621. Verum Christiani ordiantur annos sectae et regni Mahometis ab anno Christi 30. Illo enim fundata est haec secta et regnum, illoque pariter mortuus est Mahomet. Ita Theophanes, Cedrenus, Baronius, Bellarminus, Gordonus, Bzovius, Spondanus, et alii in Chronolog. Quare cum, instante jam anno Christi 1630, explendus sit millesimus a Mahomete annus, circa illum magnum Imperii Turcici et sectae Mahometanae inclinationem, vel ruinam, aut ruinae exordium exspectant. Quod ipsum ita revera fore, nonnulli viri sanctitatis et prophetiae fama celebres in Italia, Germania, Hispania, etc., praedixerunt. Idem viri sapientes et sagaces ex variis tum praeteritis, tum praesentibus eventibus solerter conjectant, dictitantque finem et terminum belli contra haereticos, quem propediem sperant, fore principium belli contra Turcas et Saracenos, nisi Christianorum vel aemulationes et dissidia, vel socordia et torpor, vel graviora scelera impediant. Ad hoc enim multis magnisque voluntatis suae indiciis eos invitare et vocare videtur Deus.

Accedit congruentia typi cum antitypo. Liberatio enim Hebraeorum a Pharaone et Aegypto typus fuit liberationis Christianorum e potestate infidelium, praesertim Turcarum. Atqui 1630 circiter anni fluxerunt a servitute Hebraeorum in Aegypto usque ad plenam eorum liberationem factam per Christum. Ergo totidem anni fluent a Christo usque ad plenam Christianorum liberationem ab infidelibus, praesertim Turcis: illa ergo fiet sub annum Christi 1630. Idque aliquatenus adumbravit Christus aetate sua: nam anno trigesimo coepit praedicare et fundare Christianismum. Omitto Astrologos, qui ex astrorum concursu sub annum jam dictum futuro idem divinant, atque hac de re libros ediderunt. Haec enim divinatio parum tuta, incerta et infida est.

Ita auctores nonnulli, mystice potius quam litteraliter. Verum quam vera sit eorum haec vel sententia, vel suspicio, brevi eventus aetasque docebunt.


Versus 5: Ceteri Mortuorum Non Vixerunt — Haec Est Resurrectio Prima

5. CETERI MORTUORUM (puta improbi et reprobi omnes) NON VIXERUNT (scilicet vita beata; sed iverunt in mortem primam, id est, in damnationem animae in gehenna), DONEC CONSUMMENTUR MILLE ANNI, — hujus saeculi in hac vita temporali, ut ea finita per resurrectionem eant in mortem secundam. Opponit enim pios impiis, electos reprobis per hosce mille annos, quod nimirum pii et electi vivant in resurrectione prima, id est, quoad animam sint beati, regnentque cum Christo, donec ii mille anni consummentur, ut tunc transeant ad resurrectionem secundam, sintque beati et gloriosi in anima et corpore: impii vero et reprobi, dum moriuntur, transeant in mortem primam, id est, in punitionem animae in inferno, ut consummatis mille annis hujus vitae, in die judicii resurgentes transeant in mortem secundam, id est, punitionem aeternam animae et corporis.

Alludit toto hoc loco Joannes ad Isaiae xxvi, 14, ubi primo, de improbis morientibus ait Isaias: «Morientes non vivant, gigantes non resurgant; propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.» Deinde vers. 19, de piis morientibus per antithesin subdit: «Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent;» et vers. 20: «Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te: abscondere modicum ad monumentum, donec pertranseat indignatio,» id est, persecutio Antichristi, inquit Alcazar. Vide ibi dicta.

Aureolus per hosce mortuos accipit Fredericum II Imperatorem cum suis, qui a Gregorio IX Pontifice excommunicatus est in Concilio Lateranensi: unde videtur hoc schisma Frederici duraturum mille annis, scilicet usque ad Antichristum. Sed et hic fallit prophetia, aut potius conjectatio Aureoli; nam hoc schisma jam diu evanuit. Male computavit Aureolus, ex eo quod opinatus sit statim post sua tempora venturum Antichristum. Nam Historiam Ecclesiasticam ab initio prosequitur, et perducit usque ad sua tempora, eamque per partes ita adaptat Apocalypsi, ut in sua aetate finiat, ab eaque mox saliat ad Antichristum: nimirum fuit ipse Historicus, non Propheta; scivit quid ante se factum esset, nescivit quid post se futurum esset. Unde liquet Apocalypseos explicationem quam ipse tradit, tantum applicationem esse et adaptationem ad Historiam Ecclesiasticam a Christo ad sua usque tempora. Verum aliud, et alia post Aureolum tempora spectavit coelestis haec aquila, puta S. Joannes, ac novissima mundi vidit et praedixit, uti mox patebit.

Simili ratione permotus S. Norbertus, Ordinis Praemonstratensis fundator, vir Apostolicus et prophetico pollens spiritu, sub annum Domini 1106, Antichristi adventum imminere existimavit; de quo ita scribit oculatus et auritus testis S. Bernardus, epist. 56: «Quod a me de D. Norberto sciscitamini, si videlicet iturus sit Hierosolymam, ego nescio. Nam cum ante hos paucos dies ejus faciem vidi, et de coelesti fistula, ore videlicet ipsius plurima haurire meruerim, hoc tamen ab ipso non audivi. Verum de Antichristo cum inquirerem quid sentiret, durante adhuc ea quae nunc est generatione revelandum illum esse, certissime se scire protestatus est. At cum eamdem certitudinem unde haberet, sciscitanti mihi exponere vellet, audito quod respondit, non me illud pro certo credere debere putavi. Ad summam tamen hoc asseruit, non visurum se mortem, nisi prius videat generalem in Ecclesia persecutionem.» Notavit forte schisma, quod paulo post fecit Petrus Leonis contra Innocentium II Pontificem.

Symbolice notant aliqui repeti hic et nominari bis mille annos, quibus regnabunt Martyres et Sancti cum Christo, ut denotetur bis mille annos duraturam Ecclesiam, et regnum Christi in hoc saeculo, ac post illos fore finem mundi, et regnum gloriosum aeternumque Christi ac Sanctorum in coelo. Censent enim, aut potius conjiciunt multi, mundum duraturum per sex millia annorum, scilicet quatuor millibus ante Christum, et bis millibus post Christum, non praecise, sed circiter, sive plus minus. Nominantur ergo hic mille anni a Christo usque ad finem mundi: quia vere mille erunt, non simplices, sed repetiti sive duplices, hoc est bis mille. Imo Viegas et aliqui alii putant S. Joannem bis mille annos numerare, quia priores erant diversi a posterioribus, itaque Joannem praecise numerare bis mille annos post Christum.

Ad id astruendum congruas rationes plures afferunt. Prima est, quia sex diebus conditus est mundus: ergo totidem, puta sex millibus annorum, consistet. Mille enim anni sunt apud Deum sicut dies unus, ut ait S. Petrus, epist. II, cap. iii, vers. 8, et Psalm. LXXXIX, vers. 4. Unde Genes. cap. 1, quo describitur creatio et fabrica mundi, reperiuntur sex aleph; aleph autem Hebraeis arithmetice denotat mille, q. d. Creavit Deus coelum et terram ad sex Aleph, id est, ut duret sex millia annorum. Confirmatur id primo, quia dies septima, puta sabbatum, quo quievit Deus ab opere creationis, significat diem beatae quietis Sanctorum post resurrectionem communem in coelo, uti docent Patres, puta septimum millenarium aeternitatis: ergo proportionaliter et consequenter, sex praecedentes dies creationis mundi repraesentant sex millenarios temporis et saeculi hujus, post quod immediate sequetur sabbatum, id est, septimus millenarius aeternitatis. Unde S. Cyprianus, tract. De Exhort. martyrii, cap. xi: «Primi,» inquit, «in dispositione divina septem dies annorum septem millia continentes.» Secundo, sex primi parentes orbis, scilicet Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, mortui sunt; septimus Henoch vivus in coelum translatus est: quia post millenarios sex quibus labor et mors viguerit, initium erit quietae et immortalis vitae; ait Isidorus citatus a Glossa in cap. v Genes. Tertio, Genes. vi, 3, hominum vitae et aevo statuitur mensura 120 annorum, quos symbolici symbolice accipiunt, nimirum ut hi sint anni magni et Mosaici, puta jubilaei, ita ut quilibet complectatur quinquaginta annos: quo fit ut hi 120 anni Mosaici conficiant sex millia annorum vulgarium, quibus durabit mundus, et hominum generatio. Multiplica enim 120 per quinquaginta, invenies sex millia. Quarto, quia Joannes consignans hic aetatem et finem mundi, sexies nominat mille annos, quasi innuens sex millibus annorum duraturum mundum; primo enim ait vers. 2: «Ligavit eum per annos mille;» secundo, vers. 3: «Donec consummentur mille anni;» tertio, vers. 4: «Regnaverunt cum Christo mille annis;» quarto, vers. 5: «Donec consummentur mille anni;» quinto, vers. 6: «Regnabunt cum illo mille annis;» sexto, vers. 7: «Cum consummati fuerint mille anni.» Ut quid enim praecise repetit sexies hoc mille anni sine necessitate, illudque sexies iterat et inculcat, nisi ut innuat post sex mille annos fore consummationem mundi, Apocalypseos rerumque omnium.

Confirmatur, quia hac de causa S. Joannes, cap. vi, a quarto sigillo equi pallidi, qui repraesentat Mahometem et Saracenos, per quintum sigillum quo prodeunt animae Martyrum ab iis occisorum petentes vindictam, statim in sexto sigillo vers. 12, transit ad tempora orbis novissima, videtque solem obscurari, lunam rubescere, stellas de coelo cadere, etc., ut significet quod post Saracenismum proxime sequetur finis mundi.

Tertia ratio est, quia mundus jam videtur senescere, ac tendere ad occasum et interitum. Ipse ergo est ultima publica et generalis Ecclesiae persecutio: ac proinde ipsius et mundi finis in hoc sexto ejus annorum millenario appropinquat. Jam enim Saracenismus duravit mille annos, et ad finem vergit. Quin et Mahometani jactant oraculum, suam sectam et regnum duratura mille annis; estque hoc in ore eorum frequens et celebre, nimirum post mille annos illa declinatura, ut sensim secta deficiat et eat in ruinam.

Secunda ratio est a pari vel simili. Tres in mundo successive fuerunt leges et status, nimirum lex naturae, lex Mosis, lex Christi. Atqui tempus legis naturae, quod fuit ab Adam usque ad Abraham (qui circumcisionem, quae initium fuit et tessera legis Mosaicae, a Deo accepit et instituit), duravit pene per bis mille annos. Rursum, tempus legis Mosaicae, sive circumcisionis, pariter duravit bis mille annos: tot enim sunt praecise ab Abraham usque ad nativitatem Christi, ut patet ex Tabula chronologica, quam Genesi praefixi. Ergo pariter tertia lex et status mundi, puta lex gratiae et Christi, durabit totidem, id est, bis mille annis circiter, ita ut triplex hoc triplicis legis tempus, quae totius mundi est aetas, simul junctum conficiat, duretque per sex millia annorum. Unde in hujus rei symbolum et typum jussit Deus Josue, ut in transitu Jordanis arca Dei distaret bis mille cubitis a populo, Josue III, 4, ut significaretur, duobus millibus annorum tempus illud describendum, quo sacer Jordanis hujus baptismus, caeteraque Sacramenta vigeant; quo non nisi procul arcam, et quae in ea condita sunt mysteria, in aenigmate, inquam, et quasi per speculum, arcam, id est humanitatem Christi, et latentem in ea divinitatem, quae jam per mille sexcentos annos antecessit, videamus; eam prope, id est facie ad faciem, contemplaturi in terra promissa, id est in coelo, expletis bis mille annis, inquit ibidem noster Serarius, Quaest. VIII, in fine. Unde sequitur, ab hoc tempore usque ad Antichristum, diem judicii, resurrectionis et gloriae Beatorum, superesse quadringentos annos, non praecise, sed indefinite, uti mox dicam, quibus adhuc praedicandum est Evangelium in Sina, Tartaria aliisque incognitis Indorum regionibus, ibique fundandae sunt Ecclesiae, et stabilienda Christi religio: ac deinde iis exactis veniet finis mundi, rerumque omnium, ibique terminabitur Apocalypsis, omniaque ejus mysteria, uti hic innuit S. Joannes. Porro tempus legis Christi non fore majus, aut non multo, tempore legis naturae et Mosaicae, colligitur ex eo quod tempus legis Christi a Prophetis vocetur «novissimum;» et a S. Joanne, epist. I, cap. ii, vers. 18, «novissima hora;» et a Paulo, I Corinth. x, 11, «finis saeculorum.» Unde et S. Petrus, epistola I, cap. iv, vers. 7: «Omnium,» ait, «finis appropinquavit;» et S. Jacobus, v, 8: «Adventus Domini appropinquavit.»

S. Justinus, Quaest. LXXI ad Gentes, Irenaeus, lib. V, cap. ult., Lactantius, lib. VII, cap. III suse, Hilarius, canon. 47 in Matthaeum, quorum verba citat Sixtus Senensis, lib. V Biblioth., annot. 190; licet enim aliqui ex his fuerint Chiliastae, haec tamen eorum opinio de sex millibus annorum mundi, ad errorem Chiliastarum impertinens est. Idem censent Rabanus in Deuter., lib. I, cap. XI, Q. Julius Hilarion, lib. De Mundi duratione, qui exstat tomo VII SS. Patrum. Ex Ethnicis idem tradiderunt Hydaspes, Mercurius Trismegistus et Sibyllae, teste Lactantio et Sixto Senensi.

Rursum, idem diserte asserit S. Gaudentius Brixianus, tract. 10: «Exspectamus,» inquit, «illum vere sanctum septimi millesimi anni diem, qui adveniet post istos sex dies, sex millium videlicet annorum saeculi, quibus completis requies erit verae sanctitati, et fideliter credentibus in resurrectione Christi. Nam nulla erit ibi pugna contra diabolum, qui tunc utique definebitur suppliciis relegatus.» Idem docet S. Germanus Constantinopolitanus Patriarcha ex auctoritate illustrium Graeciae Patrum, S. Cyrilli, Hippolyti, etc., lib. De Theoria rerum Ecclesiast., ubi causam inquirit cur Pontifex populo benedicens, digitos attollat ad supputationem numeri 6500 accommodatos? ac respondet: quod Pontifex obsignet populum, id subindicat, adventum Christi ad judicium fore anno mundi 6500.

Idem docent Isidorus et noster Serarius, quos paulo ante citavi, Abbas Joachim hic, Bellarminus, lib. III De Rom. Pontif., cap. III; Fevardentius, lib. V in Iren., cap. ult.; Genebrardus, lib. I Chronol., pag. 2; Joannes Picus Mirandula, lib. V, cap. X in Astrolog., ubi ab anno Domini 1486, quo ipse haec scribebat, numerat annos quingentos et quatuordecim, et dies viginti quinque (sed hoc nimis est minutum et praecisum) usque ad consummationem saeculi. Adde annis Domini 1485 futuros adhuc quingentos quatuordecim, habebis bis mille annos post Christum.

Idem docet Petrus Bongus, tract. De Numer. mysteriis, in sexies millesimo, ubi pro eadem sententia citat Anastasium Sinaitam, Joannem Lucidum, Nicolaum Cusanum, S. Cyrillum et Chrysostomum. Ex Hebraeis ita censent Moses Gerundensis, magnae auctoritatis apud Hebraeos, R. Isaac in Genes. cap. 1, R. Elias, cujus hoc quasi oraculum celebratur a Judaeis in Talmud tom. IV, tract. 4 qui inscribitur Sanedrim, id est judicium: «Sex millia annorum erit mundus, et iterum destruetur; duo millia fuerunt inanitatis (legis naturae), duo millia legis Mosaicae, duo millia erunt dierum Messiae.»

Porro S. Ambrosius caeteris Patribus, et huic eorum sententiae adversatur lib. VII in Lucam, sed falsa nititur ratione et supputatione: Quia, inquit, ad haec usque mea tempora plusquam sex annorum millia a condito mundo elapsa. Unde sub finem concludit: «Quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore convertite.» Putavit enim, licet falso, ex falsa chronologia S. Cyprianus jam elapsa esse sex annorum millia, mundi durationi a Deo praestituta. Hoc enim est, quod ait ipse ad Fortunatum de Exhort. Martyr.: «Sex millia annorum jam pene complentur, ex quo hominem diabolus impugnat.» Idem de senescente mundo, aeque ac de adventante ejus fine, censuit S. Ambrosius, lib. X in Lucam, Hilarius in Constantium, S. Gregorius, homil. 1 in Evang., et S. Chrysostomus, homil. 33 in Joan.: «Non,» ait, «longe a fine absumus, sed jam mundus properat: hoc bella, hoc afflictiones, hoc terrae motus, hoc extincta charitas significat.»

Confirmatur primo, quia videmus Romanum Imperium valde declinare, et ad interitum vergere. Hoc autem durabit usque ad Antichristum et finem mundi, ut patet Daniel. cap. II, vers. 43 et 44; ergo mundi finis appropinquat. Rursum videmus Evangelium praedicari in China, Japone, Indiis, et incognitis hactenus provinciis, adeoque totum orbem pervasisse. Ergo finis mundi adventat. Nam Christi vox est: «Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio,» Matth. XXIV, 14.

Quarta ratio est ab auctoritate et traditione. Ita enim in hanc sententiam conspirant Christiani, Hebraei, Gentiles, Graeci et Latini, ut videatur esse vetus communisque traditio. Ita S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. VII, explicans hosce mille Apocalypseos annos: «Mille,» inquit, «anni duobus modis possunt intelligi: aut quia in ultimis mille annis ista res agitur, id est sexto annorum millenario, tanquam sexto die, cujus nunc spatio posteriora volvuntur; secuturo deinde sabbato, quod non habet vesperam, requie scilicet Sanctorum quae non habet finem: ut hujus millenarii tanquam novissimam partem, quae remanebit usque ad terminum saeculi, mille annos appellaverit, eo loquendi modo quo pars significatur a toto, aut certe mille annos pro annis omnibus hujus saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo.»

Hieronymus in epistolari explicatione Psalmi LXXXIX ad Cyprianum, ex illo ejus versiculo: «Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit,» deducit, omnem praesentis saeculi durationem fore sex millium annorum. «Ego,» inquit, «arbitror ex hoc loco mille annos pro una die solitos appellari, ut scilicet quia mundus in sex diebus fabricatus, sex millibus tantum annorum credatur subsistere, et postea venire septenarium et octonarium numerum, in quo verus exerceatur sabbatismus: unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur.» Idem innuit scribens in caput IV Michaeae. Idem expresse docet Victorinus hic, sunt. Hoc enim ex vera Chronologia liquet esse falsum. Eadem ratio, idemque computus in eumdem errorem duxit Philippum Solitarium (quem edidit noster Jacobus Pontanus), lib. III Dioptrae, cap. VIII; putavit enim ipse suo aevo jam exacta esse sex annorum millia ab orbe condito. Vixit enim et scripsit anno 16 Alexii Comneni Imperatoris (ut ipse ait ibidem), qui fuit annus post Christum 1105, atque numerat ab exordio mundi usque ad Christum annos 5500; unde sequitur, anno Comneni 16 qui fuit Christi 1105, elapsos fuisse annos 6605 ab orbe condito. Quod manifeste est falsum: Christus enim natus est anno mundi 3950, uti ostendi in Tabula chronologica Genesi praefixa, ac consequenter hoc anno Christi 1620 agitur annus mundi 5570. Restant ergo adhuc 430 anni ad explendum numerum sex millium annorum, quibus durabit mundus.

Haec sententia (non definiendo certum diem, nec annum) uti communis, ita probabilis est conjectura; nihil enim certi hac in re definire possumus, utpote quae pendet a secreto Dei decreto, ne audiamus illud Christi: «Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,» Actor. 1. Et hoc tantum videntur velle S. Augustinus in Psal. LXXXIX, vers. 4, Beda, lib. De Ratione Temp., cap. LXV, Pererius in Genes. cap. II, vers. 4, Franciscus Suarez, III part., disp. LIII, sect. 4, Josephus Acosta, lib. I De Temp. novissim., cap. II, et aliqui alii, qui hunc computum sex millium annorum mundi respuunt, nimirum si definite et praecise intelligatur. Inde enim sequeretur, uti recte ipsi argumentantur, nos posse scire et indicare praecise annum et diem consummationis mundi, et extremi judicii, scilicet diem judicii fore anno mundi primo post sexies millesimum, ejusque primo die. Illo enim praecise finiuntur sex millia annorum, quibus dicitur duraturus mundus. Hoc autem repugnat Christo dicenti: «De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in coelo,» Marc. XIII, 32. Idipsum autem non sequitur, si hunc numerum sex millium annorum non arithmetice et praecise, sed geometrice et moraliter accipias, nimirum hoc sensu, quod mundus duraturus sit tantum sex millenarios annorum, non plures, ac proinde non permensurus sit ad septies millesimum, sed ante eum desinet; an autem, et quot anni, vel simplices, vel deni, vel etiam centeni, post sexies millesimum futuri sint, et excursuri versus septies millesimum, usque ad finem mundi, hoc ignoramus: sufficit nosse nos versari in ultimo millenario annorum mundi: an quid ei defuturum sit, an superfuturum, nos latet.

Ex dictis liquet nos valde accedere ad finem mundi, eumque non longe abesse; cujus rei multa sunt signa: primum, quod videamus Evangelium jam pene toto orbe praedicatum, adeoque ad extremos Sinas penetrasse; secundum, quod S. Vincentius Ferrerius, qui nuper vixit, mortuus est enim anno 1418, asseveranter idipsum praedixerit et praedicarit, idque jussu Christi, ut habes Vita ejus, lib. II, cap. IV et V; tertium, quod apud Turcas constans sit oraculum, Mahometis sectam duraturam mille annos; hi autem anni jam quasi expleti sunt: hujus enim sectae videtur ultima fore contra Ecclesiam persecutio; quartum, est prophetia S. Malachiae, Archiepiscopi Hiberniae, cujus vitam scripsit S. Bernardus, quae exstat apud Arnoldum Wion in Chronicis Ordinis S. Benedicti, sive in Ligno vitae, lib. II, cap. XL, in fine; in qua S. Malachias omnes Romanos Pontifices a suo aevo usque ad finem mundi futuros, ordine per symbola et emblemata depingit: quae symbola explicuit, et singulis Pontificibus usque ad Clementem VIII, apposite adaptavit Alphonsus Ciaconius. In hac enim prophetia post Gregorium XV, qui modo praesidet Ecclesiae, numerantur tantum triginta duo Pontifices Romani, ultimusque dicitur fore Petrus Romanus. Si enim haec prophetia vera est, tantumque supersunt 32 Pontifices Romani, ergo supersunt ducenti circiter anni usque ad finem mundi; quolibet enim annorum centenario facile numerantur sedecim, imo plures Pontifices: unde a S. Petro hucusque, id est, ad annum Domini 1623, numerantur Pontifices 238; quos si per annos Domini jam dictos distribuas, obvenient cuique Pontifici anni fere septem. Tot assigna cuilibet triginta duorum adhuc futurorum, et invenies totam eorum successionem et durationem explendam annis 224. Si cuique decem des annos, explendi restabunt anni 320; sin septenariis des fere duplum, explendi erunt anni pene totidem praecise, quot restant ad explendum sextum mundi millenarium, nimirum 430. Addit Christianus Druthmarus in cap. XVI S. Matth.: «Majores,» ait, «nostri scriptum reliquere, quod octavo Calend. aprilis (25 martii) mundus factus est, Dominus conceptus, et passus; et similiter mundus destruendus erit.» Sed hoc incertum est. Haec cogitemus, et ad diem Domini quasi instantem nos comparemus: cor terrae non affigamus, non studeamus hic familiis et palatiis, utpote vix ducentos annos duraturis, erigendis; sed domos in coelis perpetuas per eleemosynarum aliarumque virtutum opera, fabricemus. Totam mentem ad futurum aevum transferamus; studeamus, pingamus, vivamus aeternitati.

Ergo moraliter disce hic mundum, utpote senescentem et occidentem, contemnere: cum illo enim et tu, et omnia quae in eo sunt, brevi senescant et occidant oportet. Hoc est quod inculcat S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 15: «Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo; quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Filioli, novissima hora est.» Et S. Petrus, epist. II, cap. III, vers. 8: «Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Adveniet autem dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini? Novos vero coelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.» Praeclare S. Gregorius, lib. VIII Moral., cap. XXVIII, in nova vero editione, cap. XXIV: «Nemo valet mobilia diligere et ipse immobilis stare.» Et homil. 36 in Evang.: «Sit res temporalis in usu, aeterna in desiderio; illa in itinere, haec in perventione.» Et lib. VI, epist. 26, exhortans Andream ad contemptum mundi: «Cur,» inquit, «magnifice fili, non consideras quia mundus in fine est? omnia urgentur quotidie, ad reddendas rationes aeterno et tremendo judici ducimur. Quid ergo aliud nisi de adventu illius cogitare debemus? vita enim nostra naviganti est similis. Is namque qui navigat, stat, sedet, jacet, vadit: quia impulsu navis ducitur. Ita ergo et nos sumus, qui sive vigilantes, sive dormientes, sive tacentes, sive loquentes, sive ambulantes, sive volentes, sive nolentes per momenta temporum quotidie ad finem tendimus. Cum igitur finis nostri dies advenerit, ubi nobis erit omne quod modo cum tanta cura quaeritur, et cum sollicitudine congregatur?» Unde infert: «Non ergo honor, non divitiae quaerendae sunt, quae dimittuntur. Sed si bona quaerimus, illa diligamus quae sine fine habebimus. Si autem mala pertimescimus, illa timeamus quae a reprobis sine fine tolerantur.»

HAEC EST RESURRECTIO PRIMA. — Prima resurrectio, ait S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. VI et VII, est ea qua anima a peccato resurgit per gratiam; secunda, qua a morte resurgit per gloriam. Verum hic sensus est tropologicus. Nam addit Joannes: «In his secunda mors non habet potestatem.» Mors autem secunda est aeterna damnatio animae et corporis. Prima ergo resurrectio est beatitudo solius animae, qua anima sola per mortem transit in vitam et regnum coeleste. Haec dicitur resurrectio, quia Sancti cum positis hic corporibus moriuntur, eo quod in vitam novam, eamque feliciorem evadunt et transmigrant, quodammodo resurgere videntur. Anima enim, moriente corpore, videtur pariter mori corpori, sicut corpus moritur animae, atque per hanc mortem transire in vitam coelestem. Secunda resurrectio est plena beatitudo, qua anima cum corpore in fine mundi plene in eamdem vitam beatam resurget. Pari ergo modo ex adverso mors prima reproborum, est damnatio solius animae; mors secunda, est damnatio animae et corporis resurgentium, et rursum unitorum: quod fiet in judicio universali. Ita Ribera, Viegas et Pererius, lib. VIII in Daniel.

Alcazar per primam resurrectionem accipit aureum Constantini saeculum, quo Christiana Ecclesia ante oppressa et quasi emortua reviviscere, imo dominari coepit toto orbe. Hoc mysticum est. Aureolus primam resurrectionem adaptat institutioni Ordinis S. Francisci et S. Dominici, sub Frederico Imperatore et Innocentio III Pontifice. Horum enim doctrina et sanctae vitae exemplo, videtur quasi tota Christianitas resurrexisse, ut in novitate vitae ambularet. Pari modo id aliis fundatoribus Ordinum, aliisque Ecclesiae reformatoribus adaptes.

Symbolice S. Augustinus: «Mors,» ait, «prima est mors corporis; secunda est damnatio.» Audi eum in Sentent., num. 147: «De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala: secunda vero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.»


Versus 6: Beatus Qui Habet Partem in Resurrectione Prima — In His Secunda Mors Non Habet Potestatem

6. BEATUS, ET SANCTUS, QUI HABET PARTEM IN RESURRECTIONE PRIMA; IN HIS SECUNDA MORS NON HABET POTESTATEM; SED ERUNT SACERDOTES DEI ET CHRISTI (Sancti quilibet, hic uti et cap. I, vers. 6, vocantur sacerdotes mystici, quia scilicet offerunt Deo sacrificia laudis, gratiarum actionis et omnis obsequii), ET REGNABUNT CUM ILLO MILLE ANNIS, — de quibus dixi vers. 2, scilicet usque ad resurrectionem secundam, id est corporum, quae fiet in die judicii. Nota proportionem et relationem quae est inter beatus et sanctus, atque inter sacerdotes et regnabunt. Nam vox sanctus respondet voci sacerdotes, et vox beatus respondet verbo regnabunt. Sanctitas enim propria est dos et decus sacerdotum; beatitudo vero propria est justorum cum Christo regnantium. Ita Alcazar.

Denique notat S. Augustinus hisce verbis: «Erunt sacerdotes Dei et Christi,» contra Arianos denotari Christum quoque esse Deum. Nam illi ipsi qui Dei Patris, etiam Christi sacerdotes appellantur: soli enim Deo, uti altaria et templa, ita et sacerdotes consecrantur; sacerdotis enim est offerre sacrificium, quod nulli nisi Deo offerri potest. Quocirca haec quatuor inter se connexa correlativa sunt. Sacerdos enim est sacrificii sacerdos, et vicissim sacrificium est sacerdotis sacrificium. Rursum sacerdos et sacrificium est altaris et templi sacerdos et sacrificium, ac vicissim altare et templum est sacerdotis et sacrificii altare et templum. Cui ergo unum ex his debetur, illi debentur et reliqua, puta soli Deo.


Versus 7: Cum Consummati Fuerint Mille Anni, Solvetur Satanas

7. ET CUM CONSUMMATI FUERINT MILLE ANNI (tempore Antichristi) SOLVETUR SATANAS (graece ὁ Σατανᾶς, puta Lucifer), ET EXIBIT, ET SEDUCET GENTES QUAE SUNT SUPER QUATUOR ANGULOS (id est plagas) TERRAE, GOG ET MAGOG, — q. d. Seducet omnes Gentes, quin etiam Gog et Magog. Nec enim Gog et Magog sparsi sunt per quatuor angulos terrae, sed erunt certe gentes suum habentes regem sive principem, ut ait Ezechiel cap. XXXVIII, vers. 2. Idem indicant hic Graeca, τοῦ Γώγ καὶ τοῦ Μαγώγ. Quocirca videtur quod hic earum rex, sive princeps, erit unus ex decem regibus qui tempore Antichristi dominabuntur in orbe, uti dixi cap. XVII, vers. 3 et 12. Unus, inquam, prae caeteris ferus, trux, barbarus et bellicosus. Ideo enim hic prae caeteris nominantur Gog et Magog, quia videntur fore gentes ferae et crudeles, quae pro Antichristo contra Christum et Christianos pugnabunt; unde multi putant eas fore Arabes, aut Scythas, vel Tartaros. Hinc et Sibylla, lib. III Oracul., sic ait: «Vae tibi, regio Gog et Magog, quae medium es Aethiopum fluviorum,» id est, quae cingeris fluviis Aethiopiae. Ubi forte, inquit Alcazar, maris brachia nomine fluviorum appellantur. Arabia enim inter Sinum Persicum et Arabicum sita est. Sicut ergo Mahomet per Arabes, Tamberlanes per Scythas et Tartaros ad imperium evectus est: ita per eosdem, aut similes, evehetur Antichristus. Vide dicta Ezech. XXXVIII, initio capitis. Quin et M. Paulus Venetus, lib. I De Rebus Orient., cap. LXIV, scribit, in Tartaria, in provincia Tenduch, regiones esse Gog et Magog, quas Tartari, inquit, nominant Ung et Mungug.

Perperam ergo censent Novantes, Tremellius et Junius, Gog dici a Gyge, qui Candaule, rege Lydorum, per dolum occiso, regnum ejus occupavit, quasi inde Asia minor dicta sit Gog; sicuti postea Croeso propagante regni fines in Syriam, urbs quaedam vocata fuit Gygarta, pro eo quod est Gog karta, id est urbs Gogi. Unde eo tempore, quo haec de Gog prophetavit Ezechiel, vel Halyattes, vel Croesus, utrique nepotes Gygis, in Asia minori regnabant. Verum nihil Gygi cum Gog, praesertim quia Gog latissime dominabitur, uti docet hic Ezechiel: Gyges autem soli Lydiae imperavit; ejus vero nepos Croesus tantum usque ad Halym fluvium dominatus est, teste Herodoto in Clio. Adde: Gyges a bis mille annis transiit et evanuit; Gog vero futurus est in fine mundi, cum nulla Gygis erit memoria.


Versus 8: Ascenderunt super Latitudinem Terrae et Circuierunt Castra Sanctorum

8. ET ASCENDERUNT SUPER LATITUDINEM TERRAE, — q. d. Latos terrarum et regionum campos suis copiis, equis, curribus, etc., complebunt, sicut Xerxes suo exercitu stravit mare et terram.

ET CIRCUIERUNT CASTRA SANCTORUM.«Castra» vocat loca et latibula in quae turmatim confluent Christiani, fugientes persecutionem Antichristi, uti fecerunt Judaei tempore Machabaeorum fugientes crudelitatem Antiochi Epiphanis, I Machab. II, 1 et 28. Nec enim verisimile est Christianos tempore Antichristi, utpote potentissimi tyranni oppressos, castra habituros, ut collatis signis cum Antichristo, et ejus regibus et gentibus confligant.

ET CIVITATEM DILECTAM, — id est Romam, inquit Alcazar. Verum Roma paulo ante vocata est Babylon, eaque a decem regibus jam erit eversa, ut patet ex cap. XVII, 18. Ergo civitas haec dilecta, est Jerusalem, quam Ezechiel, cap. XXXVIII, vers. 12, vocat umbilicum terrae (erat enim sita in medio terrae olim habitatae). Licet enim Jerusalem futura sit regia Antichristi, tamen in ea multi habitabunt Christiani utpote terra sancta, in qua habitavit Christus. Quocirca sicut olim Romani nobiles et matronae, uti S. Paula, Melania, Marcella, etc., cum S. Hieronymo Roma migrarunt in Palaestinam, ita et in fine mundi, cum Jerusalem, aeque ac Roma, reflorescet. Rursum multi Christiani, item Gentiles et Judaei, partim conversi ad Christum, partim convertendi, confluent Jerusalem, ut ibi audiant praedicantes Eliam et Henoch. Hi enim in Jerusalem concionabuntur contra Antichristum, ibique ab eo occidentur, uti dixi cap. XI, vers. 8. Denique S. Augustinus per civitatem dilectam accipit Ecclesiam toto orbe diffusam: hanc enim ubique persequetur Antichristus.


Versus 9: Descendit Ignis a Deo de Coelo, et Devoravit Eos

9. ET DESCENDIT IGNIS DE COELO, ET DEVORAVIT EOS. — Alcazar hunc ignem mystice accipit. Ignis, inquit, de coelo, est ardor coelestis et divinus, quo Elias et Henoch, tum in vita, tum potius post mortem, tam suam, quam Antichristi, per suos praecones, aeque ac per preces, accendent omnes gentes, convertendo eas ad Christum, uti fecerunt Apostoli recepto igne Spiritus Sancti in Pentecoste. Haec enim est vindicta inaudita digna Deo. Et tunc omnis Israel salvus fiet, ut praedixit Apostolus Rom. cap. XI, vers. 26.

Huc accedit S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. XII: «Bene,» ait, «intelligitur iste ignis de coelo, de firmitate Sanctorum. Firmamentum enim est coelum: cujus firmitate cruciabuntur peccatores ardentissimo zelo, quoniam non potuerunt attrahere sanctos Christi in partes Antichristi. Aut si appellavit ignem ipsam plagam, qua percutiendi sunt in Ecclesia peccatores veniente jam Christo, ii nempe quos viventes inveniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui: non est hoc ultimum eorum supplicium.»

Verum verba S. Scripturae hic vindictam et punitionem proprie dictam sonant, scilicet quod Gog et Magog, totusque Antichristi exercitus igne de coelo misso afflabitur et concremabitur. Subdit enim de ipso ejus duce: «Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris; ubi et bestia (Antichristus) et (ejus) pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.» Quae verba proprie esse accipienda liquet, et omnes, ipseque Alcazar, asseverant, esto Ribera, qui et citat Ambrosium et Augustinum, censeat in hisce verbis esse anticipationem, eo quod diabolus non sit deturbandus in infernum, quamdiu Ecclesiae militia durat; durabit autem usque ad finem mundi. Ergo et post Antichristi necem, diabolus sinetur tentare fideles usque ad diem judicii. Verum respondeo, S. Joannem hunc finem mundi hic simul complecti et convolvere cum strage Antichristi ejusque exercitus, ac cum deturbatione diaboli: post eam enim mox sequetur. Unde vers. sequenti transit Joannes ad extremum judicium. Adde, probabile est diabolum cum Antichristo deturbandum in tartara, ut paulo ante finem mundi plena detur orbi et Ecclesiae pax post tam immanem, eamque extremam Antichristi persecutionem, ut in ea lapsi poeniteant ac resurgant, Judaei et Gentes convertantur, omnisque Israel salvus fiat. Porro per pseudoprophetam, nonnulli accipiunt Mahometem, auctorem mahometismi: Genebrardus in Chron., lib. IV, ad annum Domini 1302, accipit Ottomannum, ejusque stirpem et imperium Ottomannicum; hoc enim esse prodromum Antichristo, et forte usque ad illum duraturum. Verum quis sit hic pseudopropheta dixi cap. XIII, vers. 11.


Versus 10: Die ac Nocte in Saecula Saeculorum

10. DIE AC NOCTE, — id est semper. Damnatis enim in gehenna nunquam est dies, sed nox perpetua. Aliter Alcazar: ipse enim diem refert ad Beatorum claritatem, noctem ad inferorum tenebras: ex utroque enim gravissimum tormentum ad damnatos redundat. Neque enim eos solum torquet propriae sortis miserae et infelicis obscuritas, sed etiam rabies ac furor ex suorum adversariorum claritate et felicitate conceptus.


Versus 11: Vidi Thronum Magnum Candidum, et Sedentem super Eum

11. ET VIDI THRONUM MAGNUM CANDIDUM (id est solemnem, laetum et gloriosum: candor enim est vestis Beatorum et symbolum gloriae), ET SEDENTEM SUPER EUM (Christum judicem. Transit enim hic Joannes ad diem judicii), A CUJUS CONSPECTU FUGIT TERRA ET COELUM, — id est pristina species, status et forma terrae et coeli: quia videlicet in aliam pulchriorem commutabuntur, ait Primasius, Ambrosius, Beda, Aretas et Viegas.

Mystice Alcazar (licet ipse putet esse litterale): Per coelos, ait, symbolice significatur tum Sanctorum intercessio, tum sacerdotum potestas dimittendi peccata per Sacramenta; per terram significatur misericordia, qua secundum humanae naturae conditionem tangi deberet pater in filii aerumna, uxor in viri, frater in fratris, q. d. Tanta erit Christi judicis integritas, tanta juris et aequitatis ratio, ut nullus ibi sit mysticorum coelorum, puta Sanctorum et sacerdotum, favor aut auxilium, nulla terrae mysticae jam dictae commiseratio (nec enim pater filii, nec uxor mariti, nec frater fratris miserebitur); sed solum jus atque aequitas, ut unusquisque secundum propria ipsius opera judicetur.


Versus 12: Vidi Mortuos, Magnos et Pusillos — Libri Aperti Sunt, et Alius Liber Qui Est Vitae

12. ET VIDI MORTUOS (qui ante mortui erant, jam autem resurrexerant, stabantque judicandi coram Christo judice) MAGNOS ET PUSILLOS. — Hinc aliqui probant infantes affore in judicio, illique judicandos esse. Verum pro pusillos graece est μικρους, id est parvos, tum aetate et statura, uti sunt pueri decem vel quatuordecim annorum: tum potius dignitate et gradu, id est viles et abjecti, uti sunt servi, rustici, ancillae, etc. Sic enim cap. XIX, vers. 18, invitans aves ad vorandum carnes liberorum et servorum, addit: «Pusillorum et magnorum,» quasi dicat: Plebeiorum et nobilium, sive principum. Nam mox hoc eodem versu subdit pusillos hos, aeque ac magnos, judicandos esse secundum opera cujusque: ergo non loquitur de infantibus.

ET LIBRI APERTI SUNT: ET ALIUS LIBER APERTUS EST, QUI EST VITAE. — S. Augustinus, lib. XX De Civit., XIV, legit, «vitae uniuscujusque»; unde liber, inquit, vitae est, qui cujusque vitam et actiones continet. «Futurum enim est ut, per Dei potentiam, cujusque opera mira celeritate a quolibet conspiciantur.» Porro «libri aperti» sunt Sancti, quia in illis clarum evadet, quae praecepta Deus, et quam severe sanxerit. Verum haec lectio mendosa est: omnes enim codices legunt «liber vitae,» itaque legendum esse patebit vers. 27. Porro quod Sancti vocentur libri, aut mysticum est, aut violentum.

Secundo, S. Hieronymus in Daniel. VII, docet in judicio duos aperiendos esse libros: unum Dei, qui continet bona cujusque opera; alterum daemonis, qui continet mala. Deus ergo habet librum vitae, diabolus librum mortis. Verum S. Joannes libros hos manifeste distinguit a libro vitae. Ait enim: «Et alius liber apertus est, qui est vitae.»

Tertio, Viegas: Liber, inquit, vitae unus est, quia paucos continet electos et salvandos; «libri» vero qui dicuntur «aperti,» reproborum sunt, ideoque multi, quia multi sunt damnandi. Verum hi libri sunt universales et communes, tam bonis, quam malis.

Quarto, Beda et Alcazar libros hos censent esse S. Scripturam, quae continet leges et praecepta Dei, ex quorum observatione homines judicandi sunt. Idcirco Deuter. XXXIII, 2, Deus ferens legem ita describitur: «Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis; in dextera ejus ignea lex.» Ubi pro Dominus, hebraice est Elohim, id est judex, ut significetur Deum sub forma judicis venisse, et quasi solem splendidissimum per Seir et Sina montes Hebraeis ortum fuisse. Porro igneam legem gestabat dextera, quod Cajetanus ita explicat, ut non Deus ipse legem portet, sed ad majorem pompam, portaretur a ministris prope dexteram ejus liber legis, et ignis, quo significabatur eum per legem judicaturum, et per ignem puniturum. Addunt aliqui eadem de causa initio Genesis dictum esse: «In principio creavit Deus coelum et terram,» ubi rursum pro Deus hebraice est Elohim, id est judex, vel judices; ut significetur a Deo judice coeptam Scripturam, puta Genesim, ut leges et jura hominibus tradat, quibus eos in fine mundi judicaturus est.

Verum dico hos libros esse illos, in quibus cujusque opera, tam bona, quam mala conscripta sunt, ut ex iis quisque judicetur. De iis enim subdit: «Judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.» Nec enim in S. Scriptura, aut in Decalogo, legeque Dei legi possunt cujusque opera, quomodo scilicet quisque eam adimpleverit. Libri ergo hi sunt conscientiae et memoriae singulorum, in quibus quasi in libris descripta sunt cujusque facta, tam bona, quam mala.

Rursum, licet hi libri in se interirent, puta memoriae hominum obliviscerentur suorum facinorum, iidem tamen servantur in divina scientia et memoria, in qua similiter tam opera, quam conscientiae singulorum consignatae et descriptae sunt. Hi ergo libri in hominibus sunt conscientiae, in Deo est scientia et cognitio factorum cujusque. Hoc est quod ait Apostolus Rom. II, 13: Gentes quae carent lege Dei scripta, «ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum judicabit Deus occulta hominum.» Ita passim Interpretes, et Franciscus Suarez III part., Quaest. LIX, art. VI, disp. 57, sect. 9.

Porro aperiet Deus in die judicii hosce libros, tum singulis suos proprios, scilicet conscientiae et memoriae cujusque objiciendo sua facta; tum omnibus aperiet aliorum omnium libros et conscientias, sive per locutionem mentalem, nimirum per divinam revelationem, ex sua omniscientia denique indendo et suggerendo quidquid alius quisque fecerit, quomodo Prophetae per Dei revelationem et inspirationem futura praeviderunt: sive Deo simul et semel elevante omnium hominum phantasiam et intellectum, illisque vires et lumen supernaturale praebente ac concurrente supernaturaliter cum quocumque, ut videat facta cujusque in alterius conscientia et memoria quasi descripta. Simile enim est in angelis et animabus separatis. Dum enim hi sibi invicem loquuntur, faciunt naturaliter, ut is cui loquuntur, videat cogitata et volita sua, hoc ipso quo volunt illum ea scire. Hoc enim ipso fit ipsorum conceptus et cogitatio, alias secreta, objectum proportionatum intellectui audientis, ut naturaliter ab eo sentiri et cognosci possit. Sic ergo Deus per hanc mentis cujusque elevationem faciet, ut potentia intellectus cujusque proportionata sit, et sufficiens ad omnia illi objecta, puta ad facta singulorum hominum, saltem successive tempore, sed brevissimo cognoscenda, quomodo Eliseus, aliique Sancti elevati a Deo viderant absentia; et S. Benedictus, spiritu elevatus, vidit totum mundum quasi in globo in radiis solaribus collectum, teste S. Gregorio, lib. II Dialog., cap. XXXV. Quod enim haec particularis cujusque in die judicii examinatio non sit futura per vocalem locutionem, patet, quia hac ratione cujusque facta successive edicenda et pronuntianda forent, itaque judicium ad multos menses vel annos protrahendum esset, cum tot millionum hominum facta sigillatim, ordine quaeque suo oretenus enuntianda forent. Quae sane multos menses, imo annos sibi deposcerent.

Denique more suo S. Joannes hic alludit ad Daniel. cap. VII, vers. 10: «Judicium sedit, et libri aperti sunt.» Ibi enim Daniel describit excidium quatuor monarchiarum, ac regni Antichristi, iisque successurum ait regnum Christi et Sanctorum, quod durabit in aeternum. Idem hisce capitibus dicit et docet S. Joannes.

ET ALIUS LIBER APERTUS EST QUI EST VITAE. — S. Augustinus, lib. XX De Civit., XIV, per libros qui aperti sunt, intelligit Sanctorum corda et mentes, in quibus Dei lex et voluntas scripta sunt: per librum autem vitae, intelligit memoriam Sanctorum omnium, quae per vim divinam cognoscet quidquid in vita bene aut male gessit. S. Anselmus, in Elucidario, ait librum vitae esse vitam Jesu, quae omnibus debet esse norma vivendi, per quam, et juxta quam omnes sunt judicandi. Verum dico: liber vitae est liber praedestinationis Dei, in quo omnes et soli conscripti sunt ii, qui destinati et electi sunt ad vitam aeternam, idque efficaciter, utpote jam vita peracta, et operibus cujusque per mortem consummatis. Porro libri vitae inducitur hic mentio, tum quia hic est liber Dei, qui componendus est et coaequandus cum libris apertis singulorum, id est cum conscientiis hominum; tum quia propter electos, qui in libro vitae scripti sunt, maxime fiet judicium, ut nimirum illi a Deo glorificantur, eorumque labores et dolores pro meritis justum accipiant praemium. Vult enim Joannes hic animare fideles et Martyres, dura patientes sub Domitiano, et duriora passuros deinceps, praesertim sub Antichristo, ut fortiter martyria et morte in subeant, cogitantes se per illam transituros ad vitam beatam, ad quam a Deo conscripti sunt in libro vitae.

Alcazar opinatur librum vitae hic, non tantum completum accipi, sed et inchoatum, hoc est in eo scriptos esse non tantum eos, qui in gratia mortui, salvandi sunt; sed etiam eos, qui baptizati et gratia Dei donati, ad salutem destinati sunt, etiamsi ex eo ob sua flagitia deleantur, ac morientes in finali impoenitentia rejiciantur et damnentur. Quod non est improbabile; sed tunc liber hic magna ex parte idem est cum libris apertis, quatenus hi libri sunt Dei, non conscientiae hominum, uti paulo ante dixi.

SECUNDUM OPERA IPSORUM. — Agitur ergo hic tantum de adultis, quorum opera examinantur et judicantur, non de parvulis, qui operari et mereri vel demereri nequeunt. Parvuli enim mortui cum baptismo, hoc ipso adjudicantur coelo; sine baptismo, inferno, id est limbo. Alcazar tamen ex S. Augustino censet etiam parvulos hic comprehendi, quia parvuli non baptizati judicantur secundum opus et peccatum originale Adae: hoc enim eis imputatur, imo inhaeret; baptizati vero judicantur secundum opera et merita Christi, quae eis in baptismo applicantur. Verum hoc subtilius est quam solidius.


Versus 13: Dedit Mare Mortuos — Mors et Infernus Dederunt Mortuos Suos

13. ET DEDIT MARE MORTUOS, QUI IN EO ERANT: ET MORS ET INFERNUS DEDERUNT MORTUOS SUOS, QUI IN IPSIS ERANT. — S. Augustinus, Ticonius, Haymo et Anselmus, per mortuos mortis et inferni accipiunt vere mortuos; per mortuos vero maris, eos qui vivi invenientur, cum Christus veniet ad judicium. Sic enim ait Augustinus: «Hos ergo mortuos exhibuit mare, id est, hoc saeculum exhibuit homines qui nondum obierant, et sicut inventi sunt, ita affuerunt. Mors vero et infernus dederunt corpora, quoniam vitae revocarunt. Et fortasse non satis fuit dicere: mors aut infernus; sed mors, propter bonos; infernus, propter malos.»

Secundo, Ambrosius: Mortui, ait, maris, id est baptismi, erunt baptizati et electi. Deinde mors dabit corpora impiorum, infernus animas.

Tertio, Aretas: Quodque, ait, elementum reddet quidquid corporum humanorum ad se pervenit: mare ergo dabit humorem, qui ad se pervenerat; mors (id est terra), pulverem; infernus (id est aer et ignis), id quod in auras evanuit et resolutum est.

Quarto, Viegas et Delrio, Adagio 197, loco 64: Mare, inquiunt, dabit corpora in eo submersa, aut devorata a piscibus; mors dabit corpora in terris humata; infernus vero dabit animas. Itaque mors hic ab inferno et mari dividitur, ad danda videlicet corpora quae in terra perierunt. Haec enim censentur esse in ventre mortis, morsque ea revomet in die judicii ut resurgant. Huc accedit Ribera; sed in eo differt, quod inferni mortuos vocari censeat eos, qui vivi a terra absorpti, cum corpore et anima descenderunt in infernum, quales fuerunt Core, Dathan et Abiron. Sed hi erunt perpauci. Adde, mox de morte et inferno dici, quod missi sint in stagnum ignis: ubi Ribera et Viegas aliter coguntur accipere infernum et mortem, scilicet ut significent diabolum. Quod tamen durum est et violentum.

Aptius ergo, conformius et elegantius Alcazar, tam hic, quam paulo ante, mortem et infernum induci censet quasi duas tragicas personas, quarum munus est, ut altera vitam mortalibus auferat, altera deglutiat, et subterraneis sepulcris et specubus vinctos detineat. Pereleganter ergo finguntur hae duae personae horribiles, quae exultabunt in mundo, ac triumphabunt, post universale judicium, una cum damnatis ad ignitum inferorum stagnum descensurae. Non autem fit mentio helluonis alterius, nempe maris, quia illud dicitur amplius non fore, ad mysterium, de quo cap. sequenti, vers. 1. Duae igitur personae reliquae, id est mors et infernus, congruenter eo mittuntur, ubi per omnem saeculorum aeternitatem sese in ipsis damnatis pascant, ita ut non solum vere dici possit: «Mors depascet eos;» sed etiam: «Infernus depascet eos.» Nec vero contenti erunt mors et infernus miserorum caede ac devoratione, sicut antea solebant; sed mors semper eos occidet, infernus semper abscondet ac devorabit. Nec mors unquam illos interficere desinet, quia infernus eos semper vivos asservabit, quo patiantur semper ac moriantur. Atque haec est mors secunda, quam damnatis mors et infernus pariter inferent. Itaque infernus et mors in stagnum ignis mittuntur, non ut patiantur ab igne, sed ut in aeternum Dei inimicos excrucient. Hucusque Alcazar. Arabicus pro mors, vertit abyssus, quia mors vastissimum habet os et ventrem, quo omnes morientes complectitur, instar abyssi horribilis: «Et abyssus,» inquit, «et infernus projecti sunt in stagnum ignis plenum sulphure.»


Versus 14: Infernus et Mors Missi Sunt in Stagnum Ignis — Haec Est Mors Secunda

14. ET INFERNUS ET MORS MISSI SUNT IN STAGNUM IGNIS, HAEC EST MORS SECUNDA. — Primo, S. Augustinus, Primasius, Ticonius, Viegas et Ribera, per infernum et mortem metonymice accipiunt diabolum, qui est princeps mortis et inferni: hic enim cum suis asseclis adjudicabitur et mittetur in stagnum ignis, ut sint perpetui incolae mortis et inferni. Verum sic dicendum fuisset: Missus est, scilicet diabolus, non «Missi sunt.» Rursum plane videtur eodem modo hic accipi mors et infernus quo paulo ante, cum de iisdem dixit: «Mors et infernus dederunt mortuos suos.» Ibi autem mors et infernus non significat diabolum, uti patet, et ipsi auctores hujus explicationis fatentur. Eadem de causa minus recte alii per infernum daemones, per mortem poenas quaslibet accipiunt: aeque ac alii, qui per infernum damnatos qui in inferno antea cruciabantur, intelligunt, quasi dicat, illos post judicium ad infernum, ex quo prodierunt, redituros; et alii, ut Maldonatus in Notis manuscriptis, quas Romae vidi, quasi dicat: Mors et infernus non erunt ultra, id est, nemo ultra morietur, aut in infernum mittetur.


Versus 15: Qui Non Inventus Est in Libro Vitae Missus Est in Stagnum Ignis

15. ET QUI NON INVENTUS EST IN LIBRO VITAE SCRIPTUS, MISSUS EST IN STAGNUM IGNIS, q. d. Sancti et electi qui scripti sunt in libro vitae, ibunt in coelum ad gloriam aeternam, uti exponam cap. sequenti: improbi vero qui non sunt scripti in libro Dei et vitae, sed diaboli et mortis, hi ibunt in ignem gehennae aeternum.

Objicies: Parvuli morientes sine baptismo in peccato originali, non sunt scripti in libro vitae, et tamen non ibunt in stagnum ignis, quia habent poenam damni, id est carentiam gloriae, non sensus, uti habet communis Theologorum sententia. Respondeo: S. Joannes hic loquitur tantum de adultis, non de parvulis, ut patet ex vers. 12: «Judicati,» inquit, «sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.» Soli autem adulti judicantur secundum opera sua, non parvuli. Idem patet ex cap. seq., vers. 8. Aliter respondet S. Augustinus, lib. VI Contra Julianum, cap. IV, et ex eo Bellarminus, lib. VI De Amiss. gratiae et statu peccati, cap. v, scilicet parvulos judicari secundum opera, quae scilicet per Adamum et in Adamo gesserunt et peccaverunt: ac ideo mittendos esse in stagnum ignis, id est, in lacum ubi est ignis; nec tamen inflammandos illo igne aut cruciandos, vel quod sint in parte altiore ejus loci, vel quod ignis habeat vim eos detinendi, non tamen urendi.

Porro stagnum hoc plenum est igne et sulphure, ut habet Arabicus, ac diserte asserit S. Joannes, cap. xxi, vers. 8, et Isaias, cap. xxx, vers. 33. Ignis ergo gehennae est sulphureus: unde ejus typus et praeambulum fuit ignis sulphureus quo conflagravit Sodoma et Gomorrha, Genes. xix, de quibus proinde ait S. Judas, quod «ignis aeterni poenam sustinentes facti sint exemplum orbi.» Hic enim ignis aptissimus est punitioni impiorum, primo, quia ardentissimus est: sulphur enim cum sit igneae naturae, si ignem concipiat, vehementer exardescit; secundo, quia hic ignis odorem habet teterrimum et acerrimum, qui foetori peccatorum puniendo congruit; tertio, quia suffitui in expiationibus domorum sulphur adhiberi solet, teste Plinio, lib. XXXV, cap. xv. Contaminarunt impii domos suas, puta animam et carnem, peccatis gulae, luxuriae, irae, etc., par ergo est ut Deus hasce domos igne sulphureo lustret et quasi expiet. Supplicium enim peccatorum est genus quoddam expiationis et purgationis. Hac de causa immensa vis sulphuris partim ardentis, partim non ardentis sub terra latet, ut liquet ex thermis et montibus ardentibus, qui per orbem plurimi sunt: nam et thermae sulphur olent, et ignes montium sulphurei sunt. Ipsa quoque fulmina, quae irae divinae sunt symbola, igne sulphureo constant, et sulphur olent. Itaque totum gehennae stagnum cum omnibus corporibus damnatorum in eum injectis, horrende ardebit, eritque tota illa iniquorum congeries ardens quasi victima Deo, et holocaustum pro peccato: quod sacrificium nunquam complebitur, sed semper peragetur coram Domino et omnibus Sanctis, sicut ipsum peccatum semper expiabitur, et nunquam erit expiatum. Hinc non solum ignis foris applicabitur corporibus ut suo contactu cruciet, sed ipsa etiam corpora ardebunt jugiter, sicut in holocausto fieri solet. Adhaec impii, praesertim qui graviter peccaverunt, uti Antichristus, in profundum hujus stagni projicientur et quasi sepelientur: sic dives epulo dicitur sepultus in inferno, Lucae xvi: ita ut nullum eis possit extrinsecus accedere refrigerium, nec respirare aut clamare possint: clamor enim in magnis tormentis hujus vitae, solet aliquod doloris afferre levamen. Verum nec hic concedetur Antichristo et sociis ejus in gehenna, quo fiet ut dolor compressus, intus acerrime desaeviat. Alii enim qui capite saltem exstabunt, clamare poterunt, quales erunt qui minus peccarunt; sed et horum clamores vocesque erunt lamentabiles, quibus se sociosque affligent. Nam ex tantis et inevitabilibus aeternisque poenis sequetur desperatio, furor et maledictio, qua et seipsos, quod sibi tantorum suppliciorum causa fuerint, et Deum qui ipsos condidit, et parentes qui genuerunt, et daemones qui seduxerunt, et socios qui allexerunt, et omnem creaturam quae illis vel ad culpam, vel ad poenam servivit, aut servit, maledicent. Ita P. Lessius, lib. XIII De Perfect. divinis, cap. xxiv, qui et cap. xxix et xxx, multiplices damnatorum poenas, ac quomodo ignis corporeus in animas et daemones agere, easque cruciare possit, erudite explicat. Vere Psaltes, Psal. LXXXIX: «Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore iram tuam (o Domine) dinumerare?»

Moraliter. Haec lege, relege, rumina et pondera quotidie, o Christiane. Vide quid in libris hisce tuis conscribas, qui in die judicii coram toto mundo pandentur et legentur, quando, ut ait Anselmus, lib. De Similitudinibus, «a dextris erunt peccata accusantia, a sinistris infinita daemonia, subtus horrendum chaos inferni, desuper judex iratus, foris mundus ardens, intus conscientia urens. Ibi vix justus salvabitur. Heu miser peccator sic deprehensus, quo fugies? latere enim erit impossibile, apparere intolerabile.» In hisce libris, in hac luce Christi revelabuntur omnes vulpinae conscientiae, omnia consilia cordium, omnes fuci mentium, omnia occulta tenebrarum. Hoc cogitans, hoc metuens Hugo Victorinus, lib. I De Anima, cap. xv, hanc humilem de se confessionem instituit, ut veniam impetret: «Sub ovina,» inquit, «pelle vulpinam conscientiam abscondebam; vulpina plane conscientia, tepida conversatio, animalis cogitatio, ficta confessio, brevis et rara compunctio; obedientia sine devotione, oratio sine intentione, lectio sine aedificatione, sermo sine circumspectione. O quam dura sunt ista quae loquor, quoniam meipsum loquendo ferio!»

Vis consilium? vis remedium? Accipe a S. Paulo: cogita, libra, discute, compone ad normam divinae legis et voluntatis singulas tuas, non tantum actiones, sed et cogitationes ac intentiones mentis. «Si enim nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur,» 1 Corinth. xi, 31; et: «Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.» Viderunt hoc eminus Gentiles. Seneca, lib. III De Ira: «Animus,» inquit, «quotidie ad rationem reddendam est vocandus. Hoc faciebat Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: Quod hodie malum tuum sanasti? cui vitio obstitisti? qua parte melior es? Desinet ira, vel moderatior erit, quae sciet sibi quotidie ad judicem veniendum.»

Scribit Plutarchus de Livio Druso, tribuno plebis, quod, cum aedes ejus multis locis paterent vicinorum oculis, et opifex quidam eas se mercede quinque talentorum ostenderet aversurum et mutaturum: «Decem,» inquit, «dabo si totam domum meam conspicuam effeceris, quo cives omnes qualem vitam instituam, contemplentur.» Fuit enim vir temperans et moderatus. Ita vive, ut memineris semper, imo optes et gaudeas, te tuaque intima videri a Deo, te notari ab angelis, a daemonibus, ab hominibus: «Spectaculum enim facti sumus mundo, angelis et hominibus.» O quam sapit, qui jugiter animo versat ultimum et censorium hujus mundi diem, qui erit horizon aeternitatis beatae et miserae, ac Beatos a damnatis, superos ab inferis, angelos a daemonibus, coelum a gehenna in omnes aeternitates disterminabit! O quam sapit, cui jugiter hic lituus insonat: «Surgite, mortui, venite ad judicium!» O quam sapit, qui ita actus singulos agit ac disponit, prout optabit eos egisse et disposuisse in die judicii!