Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
S. Joannes videt et scribit caelestem Jerusalem, nimirum ejus opes, splendorem et gloriam; secundo, vers. 12, ejus murum et portas duodecim; tertio, vers. 16, ejus altitudinem, longitudinem et latitudinem; quarto, vers. 19, ejus duodecim fundamenta facta e totidem gemmis; quinto, vers. 22, ejus claritatem et felicitatem.
Textus Vulgatae: Apocalypsis 21:1-27
1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. 2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: 4 et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. 5 Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. 6 Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. 7 Qui vicerit, possidebit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. 8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure: quod est mors secunda. 9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. 10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum, et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, 11 habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. 12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: 13 ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. 14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. 15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. 17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. 18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. 19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: 20 quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. 21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. 22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole, neque luna ut luceant in ea: nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. 24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam, et honorem in illam. 25 Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. 26 Et afferent gloriam, et honorem gentium in illam. 27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
Versus 1: Caelum Novum et Terra Nova
Putarunt aliqui, hoc capite et sequenti, ad litteram describi felicitatem Ecclesiæ, tam militantis in hac vita, quam triumphantis in cœlo, præsertim quæ erit post Antichristum, quando erit summa Ecclesiæ militantis pax, æque ac sanctitas, eruntque Christiani perfecti, ac heroes virtutibus illustres. Ita Seraphinus, Ubertinus, Hortulanus et Joachim, quos citavi cap. præcedenti, vers. 2 et 4. Censent enim ipsi hos fore mille annos felicitatis Ecclesiæ militantis ibi a Joanne prædictos.
His accedit noster Turrianus lib. De Eucharistia, qui censet hic agi de cœlesti Ecclesia cum militante copulata; hanc enim denotari hisce verbis: « Vidi Jerusalem novam, etc., descendentem de cœlo. » Et hisce: « Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. »
Alii censuerunt hic describi gloriam Ecclesiæ Romanæ sub Constantino, et deinceps. De hac enim recte dicitur: « Ambulabunt Gentes in lumine ejus; » et de hac Isaias, Ezechiel et alii Prophetæ, similia, imo majora prædixerunt, quam hic de sua Jerusalem dicat Joannes.
Verum certum est ad litteram directe hic tantum depingi Ecclesiam cœlestem et triumphantem. Ita diserte docet S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. XXIX: « Hæc, inquit, de isto tempore accipere impudentia nimia est, quia illa, Absterget Deus omnem lacrymam, tanta luce dicta sunt de sæculo futuro, et immortalitate, atque de æternitate Sanctorum, ut nulla debeamus in Litteris sacris quærere vel legere manifesta, si hæc putamus obscura. » Augustinum sequuntur passim Interpretes, quin et Alcazar, qui tamen hæc omnia Romanæ Ecclesiæ adaptat, quasi ejus triumphus in cœlis hic describatur: Quia, inquit, illa quasi caput et matrix, electos omnes complectitur. Quod verum est.
Id probatur primo, quia hoc exigit Apocalypseos acoluthia. Cum enim cap. præcedenti egerit de strage Antichristi, Gog et Magog, deque resurrectione et de judicio, ordo postulat ut hic agat de gloria Beatorum, eaque claudat Apocalypsin.
Secundo, idipsum clare evincunt verba vers. 7 et 8, ubi coronas Beatorum opponit pœnis damnatorum: « Qui, inquit, vicerit, possidebit hæc, timidis autem et incredulis, etc., pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. »
Tertio, quia civitas quam depingit Ezechiel, cap. XLVIII (ad quam hic alludit Joannes), quæ symbolum est Ecclesiæ militantis, ut multi volunt, in quadrum patet tantum calamis 4500, id est stadiis 45. Hæc vero Joannis in quadrum protenditur ad duodecim millia stadiorum. Ergo longe eam superat, ac proinde est cœlestis. Ubi nota: S. Joannes hic plane imitatur Ezechielem; nam æque ut Ezechiel, post enarratam stragem Gog et Magog, Antichristi, etc., Apocalypsin suam claudit descriptione novæ Jerusalem, id est Ecclesiæ, quæ ad litteram apud Ezechielem est terrestris et militans, apud Joannem hic est cœlestis et triumphans. Hinc et fluvium hujus urbis consitum arboribus vitæ, de quo cap. sequenti, vers. 1, ab Ezechiele cap. XLVII, vers. 5, mutuatus est S. Joannes.
Quarto, illa verba: « Templum non vidi in ea; ipsa civitas aurum mundum, » muri ex jaspide, fundamentum ex lapidibus pretiosis. Et: « Mors ultra non erit, neque dolor. Non intrabit in eam aliquid coinquinatum. Claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus, » etc., non nisi Ecclesiæ cœlesti conveniunt.
Fateor tamen quædam hic dici quæ Ecclesiæ militanti conveniunt, ut quod dicitur de duodecim fundamentis, id est Apostolis, eorumque prædicatione: quia nimirum illi Ecclesiam deduxerunt et provexerunt in cœlum. Unde Ecclesia cœlestis et triumphans sua stemmata et insignia sumit ab Ecclesia militante. Hinc S. Laurentius, jam beatus licet, pro stemmate habet craticulam, cum eaque pingitur, S. Stephanus lapides, S. Sebastianus sagittas, S. Paulus gladium, etc. Quia scilicet hisce instrumentis obierunt mortem et martyrium, quo gloriam illam beatam meriti et assecuti sunt. Ita Alcazar.
Accipe summatim et ordine dotes admirabiles, quas cœlesti Jerusalem hic S. Joannes attribuit.
Prima, est vers. 1 et 2, quod sit Jerusalem nova in cœlo novo et terra nova.
Secunda, vers. 2, quod sit descendens de cœlo a Deo, parata sicut sponsa ornata viro suo.
Tertia, vers. 3, quod ipsa sit tabernaculum Dei cum hominibus, et quod in ea Deus habitabit cum eis: et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Quarta, vers. 4, quod Deus absterget omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Quinta, vers. 5, ibi dicet electis Deus sedens in throno: « Ecce nova facio omnia; » dicet et faciet: Dei enim dicere est efficax, ac proinde ejus dicere est facere.
Sexta, vers. 11, Jerusalem hæc cœlestis habet claritatem Dei; et lumen ejus simile lapidi jaspidis sicut crystallum, id est, simile lapidi crystallizanti; unde ibi nunquam est nox, sed dies una et perpetua; nec eget sole aut luna, quia claritas Dei illuminat eam, et lucerna ejus est Agnus, vers. 23. Hæc lux et claritas, primo, symbolum est miræ gloriæ, nimirum divinæ, utpote a Deo derivatæ et participatæ. Secundo, crystallus innuit hanc gloriam non esse umbraticam et transitoriam, sed stabilem et solidam, eamque variam, prout in crystallo ex reflexione varia variæ apparent species. Tertio, eam nulla adversitatis, timoris aut tristitiæ nocte, aut nube et nebula fuscari vel obscurari. Quarto, Beatos perpetuo frui præsentia, aspectu et consortio gloriæ Dei et Christi.
Septima, vers. 12 et 17, habet murum ex jaspide magnum, et altum 144 cubitos. Hic murus significat cœlitum et cœlestis Jerusalem robur, munimen et securitatem, ut nullam dæmonum aliorumve hostium vim timeat.
Octava, vers. 12 et 21, habet portas, duodecim scilicet tres ad singulas orbis plagas, quæ nunquam clauduntur, eæque singulæ ex singulis factæ sunt margaritis. Hæ portæ significant, undique et ex omni plaga et gente, justis et sanctis in eamdem aditum quolibet tempore, hora et momento patere; atque per eas non intrare nisi puros, præstantes et gemmeos.
Nona, vers. 19, habet fundamenta duodecim ex totidem gemmis pretiosissimis. Hæc duodecim fundamenta significant urbem hanc fundatam esse in sanctitate, doctrina et symbolo duodecim Apostolorum.
Decima, vers. 16, civitas hæc in quadro posita: et longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo et altitudo. Hæc omnia significant exactam et perfectam hujus urbis architecturam et fabricam, atque civium miram inter se unionem et consociationem.
Undecima, vers. 16, civitas ampla est et vasta: nam cum sit in quadro, quodlibet quadri, sive quadrati latus in longitudinem procurrit ad duodecim stadiorum millia, id est, ad mille quingenta milliaria Italica. Hæc urbis amplitudo notat ejus magnificentiam, capacitatem et ingentem civium, id est Beatorum, numerum. Nulla enim est urbs, quæ vel umbram tantæ capacitatis habeat. Babylon enim, quæ a capacitate celebratur, in toto suo ambitu et quadratura tantum continebat 120 stadia: hæc vero in uno quadri latere habet duodecim millia stadiorum. Quocirca unum quadri latus excedit longitudinem Babylonis centies, ac consequenter tota capacitas hujus urbis capacitatem Babylonis superat decies millies. Ita Alcazar. Verum verius est, non unum latus, sed omnia simul, puta totum civitatis hujus ambitum mensurari, cum dicitur: « Et mensus est civitatem per stadia duodecim millia, » uti dicam vers. 16.
Duodecima, vers. 18, ipsa civitas (id est plateæ civitatis) aurum est mundum, simile vitro mundo. Id designat omnia in cœlo esse pretiosa et præstantissima, ac rursum omnia Beatis esse conspicua et pervia, perinde ac si auro vitreo, id est, instar vitri pellucente, in cœlis omnia constarent; et consequenter singulos Beatos per mutuam charitatem, intueri aliorum gloriam, bonisque omnibus perfrui: hac enim omnia eis sunt conspicua.
Decima tertia, vers. 22: « Templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. » Semper enim tuentur et intuentur, colunt, adorant et laudant Deum et Agnum.
Decima quarta, vers. 24: « Ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. » In cœlo ergo adunabitur omnium Regum, Principum, Imperatorum, Pontificum, Reginarum et Ducissarum pompa et gloria.
Decima quinta, cap. XXII, vers. 1, fluvius vitæ et vitalis mediam urbem interluit. Hic fluvius significat sapientiæ et voluptatum omnium copiam et affluentiam.
Decima sexta, cap. XXII, vers. 2, ad utramque ripam fluminis arbores sunt pulcherrimæ et salutiferæ: ibi est et lignum vitæ, præstantius eo quod erat in terrestri paradiso. Hoc lignum symbolum est immortalitatis et æternitatis.
Decima septima, cap. XXII, vers. 3: « Omne maledictum non erit amplius, » q. d. In cœlo nulla erit culpa aut pœna.
Decima octava, cap. XXII, vers. 4: « Videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum; et regnabunt in sæcula sæculorum; » quia nimirum jugiter visione Dei fruuntur, quasi ejus intimi et familiarissimi, non tantum famuli, sed et principes et reges.
Denique huic urbi nihil pulchri, nihil pretiosi, nihil jucundi, nihil honorifici deest; nihil turpe, vile, aut triste adest; sed omnes ejus cives sunt beati et gloriosi, ac regnabunt in sæcula sæculorum.
Joachim et alii, qui hæc accipiunt de felicitate Ecclesiæ militantis, uti dixi initio capitis, per cælum novum accipiunt illustres Sanctos, quorum cum Paulo conversatio in cœlis est; per terram novam, cæteros fideles, in baptismo per gratiam et vitam Christianam innovatos; per mare, Gentiles, qui fluctus persecutionum contra Ecclesiam concitabant, q. d. « Mare non est, » id est, Gentiles amplius non persequuntur Ecclesiam; imo nec sunt, quia conversi sunt ad Christum factique Christiani.
Verum jam docui hæc ad Ecclesiam in cœlis triumphantem, quæ erit post diem judicii et post communem resurrectionem, pertinere.
Secundo, Alcazar cœlum, terram et mare mystica accipit, sed alio sensu. Homo, inquit, ex anima et corpore constat, cumque corpus sit terrena inhabitatio animæ, anima vero cœlestis sit spiritus, ideo congrue per terram significatur hominis corpus, per cœlum anima. Priorum ergo cœlorum qualitates erant hæ; in salutem animarum incumbere, Sacramenta fidelibus administrare, preces ad Deum pro peccatoribus fundere, a peccatis absolvere, docere, concionari, et quasi cœlestis doctrinæ pluviam in terram emittere. Hæc in resurrectione tollentur, et fient cœli novi, quia pro laboribus jam dictis succedet merces et præmium, scilicet æterna quies, visio et fruitio Dei, ac gloria æterna.
Pari modo prioris terræ conditiones erant hæ: proximorum vices dolere et commiserari, molestias et angores pati, voluntariam macerationem et castigationem suscipere. Pro his in resurrectione succedet nova terra, quia in corpore pro tot passionibus succedet impassibilitas, pro tot doloribus et mortibus immortalitas, cæteræque corporis gloriosi dotes. « Et mare jam non est, » id est, impiis in infernum detrusis, nullus erit persecutor, nullus metus, nusquam formidines, nusquam pericula, nulli fluctus, nulli amplius pisces majores devorabunt minores, nullus erit naufragii timor. Verum hæc mystica sunt, ut ipse Alcazar fatetur, non litteralia.
Quocirca tertio, alii passim hæc accipiunt de materiali cœlo et terra. Hæc enim secundum qualitates, et ut aliqui volunt, secundum substantiam, id est formam substantialem, immutanda sunt in resurrectione ac innovanda. De his enim ait S. Petrus Epist. II, cap. III, vers. 13: « Novos cœlos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus. » Vide dicta Isaiæ XXIV, 19, et XXXIV, 4.
Ergo cœlum jam est novum et terra nova, uti dixi.
Arabicus, et non mare ultra (est). Beda hic, et clarius scribens in Epist. II Petri, cap. III, censet mare, post diem judicii, omnino siccandum esse et abolendum; pari modo et ignem periturum, quia S. Joannes tantum nominat hic cœlum, id est, aerem et terram, quasi hæc duo ex elementis sola sint mansura et renovanda. Idem dicunt, sed dubitanter, Andreas Cæsariensis, Aretas, Haymo, Anselmus, Rupertus, quin et S. Augustinus, lib. XX De Civit., XVI. Ubi explicans hæc verba: « Mare jam non est, » sic ait: « Utrum maximo illo ardore (conflagrationis mundi) siccetur, an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerim: fortasse tamen maris nomine intelligitur hoc sæculum turbulentum et procellosum. »
Verum cum mare sit quartum elementum, ad perfectionem universi necessarium, quod piscium, avium, animantium, omniumque generabilium, quin et aeris et cœlorum, uti multi volunt, est matrix et origo, quodque terram unit et conservat: terra enim, nisi aqua et mari rigaretur, finderetur et fatisceret; hinc longe verius videtur mare, æque ac terram et aerem, quoad substantiam post resurrectionem mansurum. Dicitur tamen hic: « Non est, » id est, non erit, scilicet tale quale fuit vetus illud et pristinum, nimirum crassum, mixtum et turbidum, procellosum, perpetuis agitatum fluctibus, æstuans jugi suo fluxu et refluxu: hæc enim est maris natura et conditio, quam significat ipsum maris nomen; sed erit aliud et novum, æque ac cœlum et terra: cum illis enim innovabitur, fietque subtile, purum, pellucidum, quietum, serenum, fulgidum, ut jam non videatur esse mare, sed crystallus; pellucebit enim, et splendebit instar crystalli. De mari ergo Hebraica phrasi dicitur ואיננו veenennu, id est, non est, quia in aliam formam et decorem commutabitur.
Sicut ergo ex eo quod hic dicitur: « Cœlum abiit, » non licet (ut plerique docent) colligere: Ergo cœlum quoad substantiam, materiam et formam abibit et interibit; sed tantum licet colligere: Ergo cœlum quoad qualitates et conditiones præsentes peribit, novasque et meliores acquiret: ita pariter et de mari hic colligas et concludas. Porro maris meminit præ aliis elementis, quia mare symbolum est fluctuum, procellarum, turbinum et tempestatum, quibus hic jactantur Sancti et electi, q. d. Cum mari cessabit omnis Sanctorum persecutio, tentatio et turbo.
Versus 2: Sancta Civitas, Jerusalem Nova
Sicut civitas nunc ipsos cives, nunc ipsam civitatem, puta locum, plateas, domos, turres et muros significat, ita et Jerusalem hæc cœlestis est duplex, scilicet primo, est ipsa Ecclesia, sive cœtus et congregatio Beatorum, puta ipsi Beati collecti et adunati: hæc enim proprie hic vocatur sponsa, et vers. 9, uxor Christi.
Secundo, est ipsa civitas et locus Beatorum, puta ipsum cœlum empyreum. Huic enim primo et proprie competit, quod sit civitas et tabernaculum Dei; quod sit longa, lata, alta; quod extendatur ad duodecim millia stadiorum, etc. Secundario tamen hæc ipsa etiam ipsi Ecclesiæ, sive cœtui Beatorum conveniunt. Hæc enim est civitas et tabernaculum Dei apte dimensum, quia in ea singulari modo, ordine et proportione inhabitat Deus; ideoque est et dicitur sancta, æque ac beata et gloriosa.
Joannes hasce duas civitates commiscet, nuncque de una, nunc de altera mixtim loquitur; quædam enim dicit quæ magis uni, quædam quæ magis alteri conveniant, omnia tamen utrique suo modo conveniunt, vel primo et per se, vel analogice: Jerusalem ergo cœlestis est cœlum empyreum cum suis incolis, puta cum cœtu Beatorum. Describit enim Joannes directe Jerusalem quasi civitatem Beatorum, quoad muros, portas, fundamenta, etc. Itaque proprie locum ipsum describit; sed quia hic locus est beatitudinis et Beatorum, hinc consequenter ipsam beatitudinem et Beatorum gloriam describit. Quocirca esto in hac civitate determinate, et in singulari non viderit ipsos Beatos: nec enim ullos nominat aut describit; tamen indirecte et in genere satis eos depingit, cum dicit quod « ipsi populus ejus erunt, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; » quod « reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam; » quod « servient illi et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum; » quod « Dominus Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. » Ubi enim est Agnus, ibi sunt et Agni asseclæ, fideles et Beati: ubi Deus est, ibi sunt et Angeli, itidem et Beati; sicut ubi est rex, ibi est et aula et aulici.
Quia vetus et Judaica Jerusalem anagogice significabat hanc novam, scilicet Ecclesiam, non militantem, ut vult Primasius et Beda; sed triumphantem, ut patet ex sequentibus. Triumphans ergo dicitur nova, ob novum gloriæ statum.
Secundo, Alcazar hæc accipit de novitate, æque ac sanctitate et cœlesti spiritu, quæ Christianæ Ecclesiæ inerant, priusquam ad gloriosissimum cœlestis patriæ triumphum conscenderet; qui triumphus innuitur verbis illis: « Paratam sicut sponsam ornatam viro suo. » Additque hanc Agni sponsam, novamque Jerusalem esse Ecclesiam Romanam, quæ matri Sioni, id est, veteri Synagogæ, successit, sicut primogenitus filius hæreditario jure succedit patri. Quod eatenus verum est, quatenus Romana Ecclesia cæteras omnes quasi mater et caput, continet et complectitur, uti superius dixi. Verum Joannes agit hic de Ecclesia triumphante, non militante, uti dixi.
Pulchre Pannonius Jerusalem hanc per antitheses opponit Babyloni, cujus sordes et clades audivimus cap. XVIII. Jerusalem enim est urbs Christi sancta, nova, descendens de cœlo, gloriosa, parata et ornata sponso suo: Babylon est urbs diaboli, impura, vetustate marcida, ascendens et arva, infamis, parata et conspurcata a cacodæmone, libidinibus totius mundi polluta, blasphemiis notata, cum qua fornicati sunt reges terræ.
Sed audi Pannonium: « Illa, inquit, Babylon, hæc Jerusalem. Scimus Babylonem interpretari confusionem, Jerusalem pacis visionem: quatenus certo certius teneremus omnes in confusionem abituros, quicumque carni serviunt; ad pacis autem supernæ visionem perventuros omnes, quicumque legi spiritus se subdunt. Illa meretrix super bestiam colitur, in ista Deus adoratur. Meretrix non dat, nisi abominationes spurcitiæ suæ, quas visa est porrigere in aureo calice, quo potat universam terram, et inebriat eam; Ecclesia charismatum dona distribuit, et ornamenta virtutum. Nova hæc, vetus illa et strigosa, quæ florem juventutis suæ profligavit cum amatoribus terræ. Speciosa virgo est Ecclesia, sponsa pudica a Deo e cœlis descendens, in omni ornatu virtutum spiritualium decora, ideoque parata: cujus odor inestimabilis nimis in vestitu ejus, quam circumdant flores rosarum, et lilia convallium, de qua summæ admirationis illa vox Cantici est: Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Cant. III. De cujus pulchritudine in eadem Scriptura loquitur sponsus Christus: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet, Cap. IV. Et iterum: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Ubi eadem hortus conclusus, ob varietatem fructuum bonorum, et fons signatus, ob ubertatem gratiarum describitur; cujus emissiones paradisus sunt, et summæ voluptates malorum punicorum. »
Scilicet ad judicium, ut cum Christo in valle Josaphat judicet orbem, ait Maldonatus in cap. XXV S. Matthæi. Verum judicium jam peractum audivimus in fine capitis præcedentis.
Secundo, Alcazar hoc refert ad statum quem habuit Ecclesia beata, dum adhuc militaret in hac vita; hujus enim doctrina et vita desursum est, id est, de cœlo descendit. Verum in Græco est καταβαίνουσαν, id est, quæ jam in præsenti descendit, non autem quæ jam ante tempore præterito descenderat.
Dico ergo figurate hic dici Jerusalem cœlestem descendere de cœlo, ut electos ad se assumat.
Fingitur enim hic cœlum empyreum, et Ecclesia, sive cœtus Beatorum, in terram descendere, ut homines terrestres, ac præsertim eos qui cum tyrannis et Antichristo tanto agone et sudore certabunt, sibi cives cooptet: quod in re nil aliud est dicere, quam quod cœlestis gloria et beatitudo hominibus terrestribus obtingat cœlitus, per Dei liberalitatem et gratiam; est enim cœlestis et divina.
Unde S. Augustinus, lib. XX De Civit., XVII: « De cœlo, inquit, dicitur descendere, quia cœlestis gratia est, quia Deus eam fecit; et de cœlo quidem ab initio sui descendit, Spiritu Sancto misso de cœlo. » Idem in Sentent., numer. 31: « Ad cœlestis, ait, Jerusalem non ascendunt consortium, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed divini esse muneris quod ascendunt. »
Olim Moses, lege accepta e cœlo, dicebat Hebræis Deuter. XXX, 11: « Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, nec in cœlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cœlum ascendere, ut deferat illud ad nos? » Simili modo hic, ne Christianus causetur, dicatque: Quomodo ego homo terrenus et carneus conscendam ad Jerusalem cœlestem? hac de causa videt hic Joannes Jerusalem ipsam de cœlo ad homines descendere, ut eos ad se accipiat et sustollat; ut significetur, per Dei gratiam nos infirmos et carnales ad vitam cœlestem, ipsosque cœlos sustolli.
Jerusalem ergo hæc est manetque in cœlo, et tamen per sui communicationem descendit in terram. Simile est in sole, qui est in cœlo, et simul in terra: in cœlo per substantiam, in terra per radios quos eo diffundit. Et in fonte, qui est in summo, et simul in imo: in summo per originem: scaturit enim in monte; in imo per rivulos: ex monte enim manat, indeque emanat et defluit in valles. Talis est hæc Jerusalem. Ita Abbas Joachim. Sic vicissim nostra conversatio cum S. Paulo in cœlis est, quia corpore in terra, mente et vita conversamur in cœlo.
Præclare S. Augustinus in Sententiis, sent. 221: « Duas, ait, in toto mundo civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei, Babyloniam facit amor sæculi. Interroget ergo se quisque, et inveniet unde sit civis. » Cicero De Petit. consul., narrat sibi consulatum petenti suggestum fuisse a Q. Cicerone, ut quotidie fere ad forum descendens, hoc ruminaret: « Novus sum, consulatum peto: Roma est. » Quanto magis quisque jugiter sibi dicat: « Novus es, in solo, non in sole, natus: gloriam æternam ambis; cœlum est, quod vim patitur, nec nisi a violentis rapitur. » Exere ergo vires omnes, ut tantam gloriam promereare, ut cœlum expugnes et occupes.
Rursum, hoc civitatis descensu symbolice significatur Deum in cœlestis hujus palatii descriptione, non uti conceptibus cœlestibus, angelicis et divinis; nec eam plane describere uti in se est (sic enim nobis incomprehensibilis et inexplicabilis est), sed ad nostram infantiam, nostrosque tenues conceptus descendere, ut illam aliquo rudi modo nobis ostendat et repræsentet. Hac de causa ejus pulchritudinem per aurum, crystallum, gemmas, etc., describit, quia nos in terra his pretiosiora non novimus, nec vidimus.
Tropologice, anima sancta est Jerusalem cœlestis, ipsumque Dei cœlum. Audi S. Bernardum, serm. 27 in Cant.: « Ego puto omnem animam talem (sanctam), non modo cœlestem esse propter originem, sed et cælum ipsum propter imitationem. Et tunc liquido ostendit, quia vere origo ipsius de cœlis est, cum conversatio ejus in cœlis est. Est ergo cœlum sancta aliqua anima, habens solem intellectum, lunam fidem, astra virtutes, quæ maxime in nocte, id est, in adversis, emicant. Ergo virtus est sidus, et homo virtutum est cœlum. » Vide cætera.
Hanc benedictionem Christus ascendens in cœlum immisit in terram, ut scilicet ipsa terra conversatione cœlesti possit fieri cœlum, uti docet Clemens Alexandrinus in sua hortatoria; respiciens enim ad illud Lucæ XXIV, 50: « Benedixit eis, et ferebatur in cœlum. » Terram, inquit, mutat in cœlum Dei agricola, dextra significans, populos ad bona opera excitans, ac cœlesti doctrina hominem Deum faciens. Hæc scilicet est causa hujus divinæ metamorphoseos, quod Christus in terris docuerit hominem vivere juxta cœli normas, uti in terris vivens homo instar cœli esset. Itaque per hanc ejus doctrinam, et magis per Eucharistiam, terra nunquam est sine homine Deo; sic ut Christianus vivens juxta doctrinam Christi, et in Eucharistia corpus Christi manducans, fiat quasi homo Deus, et secundam quasi unionem hypostaticam cum Christo suscipiat et induat. Hoc est quod ait S. Augustinus serm. 61 De Verbis Domini secundum Joannem: « Nos omnes cum capite nostro Christo Christus sumus. » Et S. Chrysostomus, serm. De Expulsione sua: « Ecclesiam, ait, vincere nulla vis potest. Deus est Ecclesia, qui fortior omnibus est. » Nam, ut ait S. Bernardus serm. 27 in Cant.: « Unus idemque Dominus et sponsus in capite est, et sponsa in corpore. » Quocirca qui contra Ecclesiam, vel virum sanctum pugnat, pugnat contra Deum; ac proinde frustra contra stimulum calcitrat. Id promisit Christus Matth. cap. xxviii: « Ecce ego vobiscum sum, » tum per providentiam, tum per realem inviscerationem in Eucharistia, cujus proprium est deificare homines, « usque ad consummationem sæculi. » Symbolice, vidit S. Joannes Jerusalem descendentem, quam stantem simul videre non potuit, cum tamen simul revera staret. Descendebat enim in angelis ministrantibus, stabat autem in eisdem intuentibus divinam essentiam; mobiles nempe nobis sunt, immobiles Deo. Nam hoc eodem capite Joannes et descendentem vidit, et in quadro positam; forma vero quadrata immobilitatis et constantiæ est symbolum. Ita S. Bernardus serm. 5 De Dedicatione Ecclesiæ, et ex eo Antonius Fernandus, Visione 13, sect. 7.
A DEO. — Hæc verba non referentur ad to paratam, quod sequitur; sed ad descendentem, quod præcedit. Id patet ex textu Græco, qui habet, καταβαίνουσαν ἀπὸ τοῦ Θεοῦ ἐξ οὐρανοῦ, id est, descendentem a Deo de cœlo.
PARATAM, SICUT SPONSAM ORNATAM VIRO SUO. — « Paratam, » id est comptam, adornatam, tantaque gloria, pulchritudine, felicitate et majestate instructam, quanta decet sponsam cœlesti Agno jam nuptam, perinde ut sponsa regis pulcherrimis et pretiosissimis vestibus, gemmis ac monilibus se vestit, parat et adornat, cum in thalamum regis sponsi sui deducenda est. Nota: To viro suo quadrupliciter accipi potest, primo, q. d. Digne viro suo. Secundo, « sicut sponsam ornatam viro suo, » q. d. Sicut illam sponsam, quam Deus Pater Christo Filio suo unigenito tanto decore adornavit, ad Christi sui decus et gloriam; omnis enim Ecclesiæ decor Christo, Christique meritis tribuendus est. Tertio, « viro suo, » id est a viro suo, puta a Christo, ornatam. Quarto, « ornatam viro suo, » id est, cujus ornamentum est vir suus, puta Christus cui nupsit: « Quia claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. » Ita Alcazar. Duæ tamen primæ explicationes, uti simpliciores, ita magis genuinæ sunt.
Nota hæc utrique Jerusalem de qua jam dixi, magis tamen priori, id est Ecclesiæ et Beatis, quam posteriori, id est ipsi loco, puta cœlo empyreo, convenire.
Versus 3: Ecce Tabernaculum Dei cum Hominibus
« De throno, » non Christi judicis in valle Josaphat, de quo actum est in fine capitis præced., sed de throno Dei et Agni in ipsa cœlesti Jerusalem. Hanc enim, ejusque thronum, portas, atrium et fundamenta hic describit. Unde de hoc throno, puta « de sede Dei et Agni, » vidit Joannes xxii, 1, « fluvium aquæ vitæ procedere; » et vers. 3, ait: « Sedes Dei et Agni in illa (cœlesti Jerusalem) erunt. » Videtur hic thronus esse idem cum throno Dei, coram quo astare visi sunt cum Agno quatuor animalia, et 24 seniores cap. IV, vers. 2. Porro hæc vox magna significat primo, magnitudinem gloriæ cœlestis, ac consequenter bonitatis et misericordiæ divinæ erga suos electos et beatos. Secundo, Deum velle ut hæc vox ab omnibus audiatur, utque omnes hac voce excitentur ad gloriæ hujus ardens desiderium et prosecutionem, per opera sancta et divina, eaque ardua. Vox enim magna innuit rei vocatæ et proclamatæ magnum pondus et momentum. Exit de throno, id est, a Deo, quia Deus solus iure bona suis sanctis præparavit, omnibusque ea offert et proponit.
Cœlestis ergo hæc vox, quæ per quinque sequentes versus enarratur, proclamat hanc cœlestem Jerusalem esse civitatem illam fortium, victorum et triumphantium, quam Deus electis suis fortiter contra mundum, carnem, dæmonem, ac præsertim contra Antichristum certantibus et vincentibus præparavit: sicut ex adverso timidis, carnalibus et impiis æternos paravit gehennæ ignes; ut horum metu, illius spe et desiderio acuatur omnium animus, mens et industria ad heroicos agones obeundos, quibus et gehennæ ignes evadant, et cœlesti Jerusalem quasi cives perpetui adscribantur. Hinc apud Joannem Moschum in Prato spirit. legimus monachum quemdam, cum in visione paradisum videret, velletque in eum ingredi, audiisse ab angelo: « Nemo piger huc ingreditur; ite, certate, contemnite vanitates sæculi. » Ita B. Nilus vir miræ sanctitatis, et multorum Religiosorum pater, cujus sepulcrum vidi in monasterio Cryptæ Ferratæ, juxta Tusculum, cum anno Domini 976 ad eum venisset Leo Comes Constantini Imperatoris aliique primores, dixit ad eos: « Intelligite quia nisi virtute præditi fueritis, et magna etiam virtute præditi, nullus vos liberabit a pœnis inferni. » Addiditque, « ex decem millibus hominum vix unum salvari, » idque asserere S. Basilium, Chrysostomum, Ephrem et alios. Ita habet ejus Vita a discipulo ejus conscripta, et ex illa Baronius, tomo X, anno Domini 976. Ubi et addit eum, cum rogaretur an Salomon salvus esset, nec ne, respondisse: « Nihil in sacra Scriptura legimus, quod post peccatum pœnitentiam egerit, sicut Manasses. Quis ergo de illo dicere poterit, quod salvus sit? »
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. — Citat Ezech. xxxvii, 27, ut ibidem dixi. Nota: Cœlum vocatur hic tabernaculum Dei ultimo, quia passim Joannes hic in Apocalypsi alludit ad vetus tabernaculum et templum; hoc enim erat typus et figura cœli. Secundo, potius vocatur tabernaculum quam templum, ut cogitemus cœlum empyreum, licet splendidum et augustum, minus tamen esse majestate Dei, ejusque non tam esse palatium, quam tabernaculum et tentorium, utpote qui in se ipso, suaque immensa essentia gloriosissime et immense habitat. Pari modo in Beatis non tam habet domum, quam tabernaculum, quia ejus majestas a Beatis non capitur, sed ipse Deus per miram dignationem eis aliquatenus se communicat, et præsentem exhibet. Tertio, Viegas in voce tabernaculi censet alludi ad Ecclesiam militantem, quæ nunc in tabernaculis militaribus, quasi in campo et acie degit, q. d. Ne vobis grave sit, o Christiani, modo ad modicum tempus in castris et tabernaculis morari, pati famem, frigora et æstus, cum dæmone, carne et Antichristo confligere; quia mox hæc tabernacula et castra mutabuntur in tabernaculum cœleste, gloriosum et magnificum in quo positis armis et laboribus, victisque hostibus in perpetua pace, gaudio et gloria triumphabitis. Agite ergo, tolerate, durate, certate, vincite, triumphate. Quarto, Alcazar putat per tabernaculum significari summam Beatorum unionem et communionem, quod non in domo laxa et capaci, sed in tabernaculo degant, in quo unus ab alio abstrahi aut celari nequit, sed omnes sese invicem pervident, et perfruuntur, atque cœlestem Regem inter ipsos placidissime degentem, ipsosque beantem, et omnibus bonis donisque cumulantem præsentem habent. Unde sequitur: « Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. »
ET IPSI POPULUS EJUS ERUNT.
q. d. Beati nullius erunt, nisi Dei; neminem dominum agnoscent, non Regem, non Cæsarem, nisi Deum; neminem colent vel adorabunt, nisi Deum, quem unum, ut suum Regem, Deum et Dominum summe venerabuntur, amabunt, laudabunt; eique per omnia obedient, servient, seque et omnia sua subjicient dedentque.
ET IPSE DEUS CUM EIS.
q. d. Sicut rex jugiter est cum populo, pater cum filiis, magister cum discipulis, ita Deus jugiter erit cum Beatis in cœlo, eos recreans, pascens, oblectans et beans: erit, inquam, cum eis per jugem præsentiam, quæ in hac vita videbatur ab eis absens vel absconditus. In cœlo enim videbunt Deum præsentem, facie ad faciem, cum eoque ore ad os colloquentur, qui eos ineffabili consolatione mulcebit, et ineffabilibus gaudiis perfundet. « Erit enim eorum Deus, » q. d. Deus beatis erit Deus, id est pater, curator, protector, provisor, glorificator, omnium suorum bonorum communicator et effusor, isque omnipotens, omniscius, optimus et liberalissimus, idque in æternum. Hæc enim significat « Elohim, » id est, Deus.
Secundo, « erit eis Deus, » id est, erit eis omnis voluptas, omnis lætitia, omnis honor, omnes opes, omnis sapientia, omnis virtus et omne bonum, ut ei Beati dicant cum Psalte: « Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum. » Et cum S. Francisco: « Deus meus, amor meus, et omnia. » Hoc est quod optabat Moses, Exodi xxxiii, 18, dicens: « Ostende mihi gloriam tuam. » Cui respondit Dominus: « Ego ostendam omne bonum tibi. »
Tertio, « erit eorum Deus, » quia Deus singulis Beatis erit proprius, ac quasi peculium et possessio jucundissima cuique propria; ita enim erit singulorum, satians eorum desideria, sicut est omnium; adeo ut singuli ita Deo fruituri sint, eumque possessuri, ac si soli in solidum eo fruerentur, eumque possiderent, ut jure dicant: « Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei, tu es qui restituisti hæreditatem meam mihi; » et: « Tu, Domine, es portio mea in terra viventium. » Sicut enim rex in throno regali conspicuus, æque est in oculis singulorum, ac omnium astantium; singuli enim tam perfecte regem vident, eoque se pascunt, ac omnes, perinde ac si singuli soli regem, id est, regis speciem et effigiem, haberent in oculis suis: sic et Deus quasi sol immensus visus a Beatis, eosque sua visione beans, hoc est, possidens et possessus, ita implet mentes singulorum, atque omnium, ut singuli dicant ei cum Psalte: « Deus meus es tu; » et cum S. Thoma: « Dominus meus, et Deus meus. » Rursum, sicut musica eadem singulorum audientium aures implet, pascit et oblectat, æque ac omnium: ita et Deus singulos Beatos seipso, omnibusque suis deliciis et bonis implebit, pascet et inebriabit, æque ac omnes. O terque quaterque beati, quorum sors, pars, honor, voluptas, gloria non erit alia, quam Deus optimus maximus.
Pie S. Bernardus, serm. 5 ad Milites templi, salutans hanc Jerusalem: « Salve, inquit, civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi tabernaculum suum Altissimus, quo tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve, civitas Regis magni, ex qua nova et jucunda mundo miracula nullis temporibus defuere ab initio. Salve, domina gentium, princeps provinciarum, Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum, initiatrix fidei, gloria populi Christiani, quam Deus semper a principio passus est oppugnari, ut viris fortibus sicut virtutis, ita foret et occasio salutis. Salve, terra promissionis, quæ olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitantibus, nunc universo orbi remedia salutis, vitæ porrigis alimenta. Terra, inquam, bona et optima, quæ in fecundissimo illo sinu tuo ex arca paterni cordis cœleste granum suscipiens, tantas ex superno semine Martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex omni reliquo fidelium genere fructum, fertilis gleba trigesimum et sexagesimum, et centesimum super omnem terram multipliciter procreasti. »
Versus 4: Absterget Deus Omnem Lacrymam
Sicut matres dulcissimæ a parvulis suis lacrymulas abstergunt, eisque blandiuntur, osculantur et mulcent. Syrus vertit, et deficiet omnis lacryma ab oculis eorum. Alludit ad Isaiam xxv, 8: « Præcipitavit mortem in sempiternum, et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie. » Pie S. Bernardus in Declamationibus: « Felices, inquit, lacrymæ, quas benigna manus conditoris absterget; et beati oculi, qui in talibus liquefieri fletibus elegerunt, quam elevari in superbia, quam omne sublime videre, quam avaritiæ et petulantiæ famulari. » Et Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. lviii: « Delebit, inquit, Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrymæ imbrem indulgentia divina siccaret. »
ET MORS ULTRA NON ERIT, NEQUE LUCTUS, NEQUE CLAMOR.
Martyrum excruciatorum a Domitiano et aliis tyrannis, ipsoque Antichristo. Secundo, « non erit clamor » pauperum oppressorum a potentioribus, præ injuriæ, ac laborum et dolorum magnitudine suspirantium et clamantium. De eo enim dicitur Exodi iii, 9: « Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum qua ab Ægyptiis opprimuntur. » Tertio, « non erit clamor, » quem Sancti hic in colica, calculo aliisque morbis; item in paupertate, infortuniis, injuriis, calumniis, et quibusvis ærumnis gemunt et clamant ad Deum. Unde sequitur:
Quia (ita legendum cum Romanis et Græcis, non quæ) prima abierunt. — q. d. Prior vita non vitalis, sed mortalis, quæ potius mors fuit quam vita, cum suis miseriis innumeris jam transiit. Deinceps non erit laborum et ærumnarum tempus: prima illa militiæ ac laborum tempestas abiit; quod deinceps sequetur in omne ævum, tempus erit pacis, lætitiæ et triumphi. Cujus causam subdit dicens:
Versus 5: Ecce Nova Facio Omnia
Arabicus: Ecce ego faciam illa nova omnia. Citat Isaiæ xliii, 19, et II Cor. v, 17, q. d. Prima illa, vetera et misera, cum misero et veteri homine, vita et mundo abierunt. Jam facio et creo cœlum novum, terram novam, vitam novam, hominem novum. Quare mirum non est jam nullas esse lacrymas, nullum luctum, nullum laborem et dolorem in servis meis videri. Hæc veteris vitæ fuerunt, nunc autem omnia innovantur. Ecce enim nova facio omnia.
Versus 6: Ego Sum Alpha et Omega
Legit Interpres γέγονε; jam legunt γέγονα τὸ α καὶ ω, id est, ego fui, vel sum α et ω. « Factum ergo est, » quasi dicat: Jam finita sunt, jam perducta sunt ad complementum, quæcumque Deus de mundo, de electis, de reprobis ab æterno sapientissime disposuerat; jam factum est, quidquid in vita hominum mortali faciendum erat; jam factum est, quidquid ad gloriam et felicitatem Sanctorum pertinens, eis dandum et faciendum erat; jam factum est, quidquid fiet per omnem æternitatem. Tam enim Sancti suam gloriam, quam damnati suam pœnam recipient in die judicii, quæ in utrisque durabit in æternum, ita ut nil unquam novi eis accedat.
EGO SUM A ET Ω, INITIUM ET FINIS.
ego sum qui rebus omnibus et hominibus, maxime electis, suum do principium et finem; qui rem quamque et quemlibet electum ad suum finem perduco: ego sum qui Ecclesiæ et Jerusalem cœlesti principium dedi; ego sum qui pariter dabo et finem, scilicet gloriam æternam. Vide dicta cap. 1, vers. 8.
Ego sitienti (Deum et cœlestia, id est justo) DABO DE FONTE AQUÆ VITÆ GRATIS.
Sitientes, inquit Ribera, vocat justos qui nil nisi Deum cupiunt, idque vehementer et ardenter instar sitientium, atque eo frui in hac vita non possunt, ideoque semper eum sitiunt; qualis erat David, Psalm. xli, dicens: « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. » Peccatores enim fruuntur concupitis, qui nil nisi terrenum concupiscunt, idque mox assequi possunt. Justi vero semper sitiunt, quia etsi haustus quosdam illius fontis vivi degustant, sicut Christus ait Joann. vii: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat; » illi tamen sitim non sedant, sed augent, ut ait Eccli. cap. xxiv: « Qui bibunt me, adhuc sitient. »
GRATIS.
quia, licet justi suis bonis operibus mercantur vitam æternam, hæc tamen dicitur et revera est gratia, primo, respectu laboris eorum, qui in se exiguus est, nec dignus tanto præmio: « Non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. » Secundo, respectu primæ gratiæ ex qua profluunt bona opera: hæc enim omnino gratis datur.
Versus 7: Qui Vicerit Possidebit Haec
Ne, ex eo quod dixit se gratis daturum sitienti aquam vitæ, quis segnis et socors fiat, omnemque salutis et felicitatis suæ curam deponat, eamque in Deum resignet, addit non nisi certantibus et vincentibus hanc aquam esse dandam. Ita loquitur, ut ad pugnam excitet fideles, maxime eos qui erunt tempore Antichristi, q. d. Generosos et strenuos decet, æque ac manet hæc gloria et felicitas, qui contra Domitianum et Antichristum dimicare, quique in confertissimos hostium globos intrepide sese inferre, et ardua quæque capescere audeant.
Nam invidos alia et adversa manet sors in stagno ignis, ut sequitur. Dum ergo, o miles Christi, tentaris a carne, dum luctaris cum mundo et dæmone, dum persequitur te cognatorum turba, dum morbus, infamia, paupertas te impetant, dum cum adversis acrem agonem et quasi duellum subis, animos cape, suscipe cœlum, sic itur ad astra. Dicito tibi:
Magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria vires,
Non venit e facili lecta corona jugo.
« Virtutum gaudia vulnus habent, » ait S. Prosper, Epigram. lxxxvii. Per labores et pugnas via est ad triumphos. « Ardua virtutem profert via. » Et, ut ait Silius, lib. III:
Explorant adversa viros, perque aspera duro
Nititur ad laudem virtus interrita clivo.
Dionysius ille qui magnis multisque præliis accisam subjugavit Indiam, pro trophæo templum habuit magnificum, ut ex eo conjici potest, quod 365 gradus ex sapphiro purpureo contineret, uti refert Epiphanius, lib. De Duodecim Gemmis, cap. v. Quod sive verum est, sive fictum et symbolicum, apte significat eum, et quemvis heroem, per totidem virtutum et heroicorum facinorum gradus ad gloriæ culmen et ad cœleste regnum conscendisse. « Hac proceres abiere pii. »
Versus 8: Timidi et Increduli
Græce δειλοῖς, id est ignavis. Timidos ergo vocat, primo, eos qui timore deficiunt in persecutionibus, et non valentes sustinere cruciatus, tyrannis cedunt et consentiunt. Secundo, qui vim sibi, suisque concupiscentiis et carni inferre reformidant. Tertio, qui Satanæ tentationes et impetus perhorrescunt. Hunc enim horrorem in eis gignit, non tam rei asperitas et horror, quam mentis pusillanimitas et timor. Vere Seneca: « Non quia difficilia sunt non audemus, sed quia non audemus difficilia sunt. » Affert simile de umbris et phantasmatibus, quæ sua specie et larva aspicientibus terrorem incutiunt, sed si eas tangas, vides esse spectra; si insequaris, aufugiunt; unde de iis vere dixit Poeta: « Terribiles visu formæ, » visu, non reipsa. Iis ergo audacter obviam eundum et obluctandum, juxta illud Poetæ:
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.
Et: « Audentes fortuna (Deus qui est fortuna fortunans, sortesque hominum gubernans) juvat. » Nil enim tam arduum, quod mens generosa cum Dei gratia non superet, uti patuit in Apostolis, Martyribus, Anachoretis, virginibus omnibusque Sanctis, in diesque patet.
Perperam Tertullianus, lib. De Fuga in persecut., cap. ix, per timidos accipit fideles qui in persecutione fugiunt et se abscondunt, ideoque ex hoc loco probare contendit, non licere Christiano fugere persecutionem. Unde ait: « Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? quis timebit, nisi qui non amavit? » Verum hic est ejus error: Christus enim discipulis suis hanc fugam suasit, imo jussit, Matth. x, 23: « Cum, inquit, persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. » Neque hoc est timidi, sed prudentis et fortis. Sane S. Athanasius contra totum pene orbem Arianum per 46 annos assidue decertans, fortissimus fuit, et tamen vita ejus non fuit aliud, quam continua fuga et latebra.
Et incredulis.
qui videlicet fidem firmam et fortem non habent divinis promissionibus, sed in persecutione et tentatione despondent animum non credentes, nec confidentes Dei opem affuturam, et vires suggesturam, ideoque animo concidunt, et ab hoste obteruntur et opprimuntur. Hinc in Vitis Martyrum passim legimus eos ingentem habuisse in Deum fiduciam, eaque ac jugi oratione et Dei invocatione omnia tormenta superasse.
Idem viderunt Gentiles, sed per umbram: « Quisque, ait Livius, sibi credi vult, et qui fidem dicenti adhibet, fidem ejus sibi obligat. » Hoc si verum apud homines, quanto verius apud Deum, qui est prima fides, æque ac prima veritas? Ex adverso, turpe et infame est apud omnes audire illud Nasonis: « Ambigua dasque negasque fide. » Porro « Principum verbum simplex tantum valere debet ad fidem, quantum privatorum hominum jusjurandum, » uti dicere solet Alfonsus, Aragoniæ rex, teste Panormita, lib. De Gestis ejus: Deus autem est Rex regum, et principum princeps. Amissa classe, Carthaginenses postularunt pacem a Romanis. Hamilcar cum se Romam iturum negaret, timens ne Romani sibi facerent, quod Pœni perfide fecerant Cornelio Asinæ, Consuli Romano, quem contra jus gentium catenis vinxerant; Hanno fidem Romanam considerans, profectus est, cumque in senatu liberius legationis suæ rationes exposuisset, a Tribuno audivit, illi posse accidere, quod accidisset Cornelio Consuli. Verum uterque Consul Tribunum compescuit, dixitque: « Hanno, isto metu te fides nostræ civitatis liberat. » Dux quidam cum teneret rupem inexpugnabilem, semet Alexandro Magno dedit. At Alexander non solum ejus ditionis principem esse jussit, verum etiam addidit, dicens: « Hic homo mihi videtur sapere, qui se maluit bono viro, quam loco munito credere; » et sic fidem hosti sanctissime servavit: ita Plutarchus in Apophthegm. regum. Hanc fidem, imo longe majorem a nobis exposcit Deus, quia longe magis fideliusque eam præstat, quam Alexander et Romani. Impossibile enim est ut eos qui sibi credunt fallat, aut qui in suam confugiunt fidem deserat; quin potius eos quasi fidei suæ obsides tuetur et propugnat acerrime. Quocirca incredulos qui sibi diffidunt, quasi fidei suæ infidos et injurios odit et execratur, ac mille vitæ et salutis præsentis et æternæ periculis exponi obruique permittit.
Execratis.
«Execratos» vocat execrabiles, qui execranda et a moribus vitaque Christianorum abhorrentia scelera committunt, ac more idololatrarum vivunt: idololatria enim in S. Scriptura vocatur abominatio.
ET HOMICIDIS, ET FORNICATORIBUS, ET VENEFICIS.
Respicit maxime tempora Antichristi: tunc enim multi impii justos interficient, et libidinibus vacabunt, ac veneficiis, id est magiæ incantationibus et maleficiis, uti tempore S. Joannis iisdem vacavit Nero, Simon Magus, Apollonius Tyanæus eorumque asseclæ.
ET OMNIBUS MENDACIBUS.
Beda accipit mendacium quo in religionem peccatur, v. g. quo fingent et dicent se esse asseclas Antichristi, cum in corde sint Christiani, quales hodie multi sunt in Anglia. Secundo, alia quoque tunc vigebunt mendacia et fraudes, ut in contractibus, in promissis, in amicitia et fide; qui enim fidem Deo non servat, quomodo eam servabit homini? omne ergo perniciosum mendacium hic intelligit S. Joannes. Tertio, Alcazar: « Mendaces, ait, in Scriptura vocantur omnes qui mandata Dei violant et frangunt; ac præsertim qui injuriam alteri irrogant: hi enim non verbo, sed opere sunt mendaces: faciunt enim mendacium practicum, id est peccatum, quod est fraus vel injuria Dei vel proximi, vel utriusque. » Hos omnes adversa et misera manet pars, id est, sors et quasi hæreditas (hanc enim significat Hebr. חלק chelec) in stagno ignis.
Versus 9: Unus de Septem Angelis Ostendet Sponsam
« Unus, » id est, primus, ait Alcazar. Quocirca putat ipse hunc Angelum fuisse S. Paulum, qui quasi fundator Romanæ Ecclesiæ, ejus quasi sponsæ Christi, gloriam et nuptias in cœlo hic Joanni ostendat, uti easdem descripsit I Corinth. xv, ubi toto capite agit de gloria resurrectionis et Beatorum resurgentium, sive Ecclesiæ triumphantis, quæ est sponsa gloriosa Christi.
Verum ostendi cap. xvi, vers. 1, hosce septem Angelos septem phialarum, veros et proprios esse Angelos. Hic ergo unus ex iis fuit, qui uti cum aliis phialam suam et plagam in impios effudit, cap. xvi: ita apte mox post plagas illas novissimas, S. Joanni hic præmia Sanctorum ostendit.
ET OSTENDAM TIBI SPONSAM, UXOREM AGNI.
Dices: Jam vers. 1 et deinceps viderat Joannes hanc sponsam, quomodo ergo hic illa ipsi ostenditur? Respondet primo, Alcazar sensum esse, q. d. Ostendam tibi per partes, distincte et clare felicitatem Ecclesiæ triumphantis et Beatorum, quam jam, vers. 1, confuse tantum et summatim vidisti.
Secundo, sponsa hæc est Jerusalem cœlestis, quæ nunc ipsum locum et civitatem, nunc ejus incolas, scilicet Beatos, significat. Vidit ergo Joannes in confuso ejus incolas vers. 1, 3, 4; hic vero videt et describit ipsam eorum civitatem. Sensus ergo est, q. d. Ostendam tibi urbem novam de cœlo descendentem, ex cujus divitiis et decore utcumque intelligas, qualis sit futura Christi sponsa, ejusque beatitudo in hoc ejus palatio. Sicut enim is qui alicui peregrino ostendit regis vestes, stipatores, currus, equites et pompam, hoc ipso ei regem ostendere dicitur: ita Angelus hic cœlum cœlique opes ostendens Joanni, sponsam, id est, Ecclesiam et cetum ipsum Beatorum eidem ostendit. Proprie ergo et per se Angelus in sequentibus tantum Joanni ostendit ipsam civitatem cœlestem, ejusque partes et dimensiones, non autem ipsos incolas, scilicet Beatos. Unde proprie et per se non ostendit ei sponsam Agni, sed civitatem et palatium sponsæ; sed ex eo, ejusque pulchritudine, felicitate et gloria colligendum relinquit, quanta sit sponsæ, id est Beatorum, beatitudo, felicitas et gloria.
Versus 10: Assumptus in Spiritu in Montem Magnum et Altum
Alludit ad Isaiæ ii, 2: « Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium. » Mons hic non erat extra civitatem, quasi eo ductus sit Joannes, ut eminus ex eo conspiceret civitatem; sed fuit mons ipse civitatis, sive in quo ædificata erat hæc civitas. Nam ad ipsam civitatem in spiritu ductus fuit Joannes ab Angelo, ut cominus eam, ejusque muros, plateas et fabricam intueretur. Id ita esse patet ex eo quod Angelus coram Joanne calamo dimensus est totam urbem ejusque murum. Porro mons hic in cacumine ubi erat civitas, planus erat et æqualis. Nam de civitate ipsa dicitur vers. 16: « Longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. »
Tropologice, mons hic significat, conanti et tendenti ad beatitudinem cœlestem, in alta et ardua enitendum esse, ut mentem et animum ab ima terra rebusque terrenis in sublime ad Deum attollat, ad eumque mentis et affectus passibus conscendat, eatque « de virtute in virtutem, » donec videat Deum deorum in Sion. Hujus enim rei symbolo, arx Sion et templum vetus in monte collocata sunt. Quocirca canit Psaltes Psal. xxiii, 3: « Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, » etc.
Rursum, via in hunc montem est mentis descensus, demissio et humilitas. Vis ascendere in cœlum? descende, deprime te in abyssum: quo magis depresseris, eo altius ascendes, eo sublimius eveheris in cœlo, ut contigit S. Francisco. Hujus rei symbolo, sicut civitas, ita et consequenter mons ipse in quo sita erat civitas, visus est Joanni de cœlo descendere, ut scilicet humiles susciperet et elevaret in montem. Insuper assumitur S. Joannes in montem altum, ut inde consideret sanctam civitatem Jerusalem descendentem de cœlo: mons enim significat sublimitatem prophetiæ, ait S. Hieronymus ad Algasiam, Quæst. iv, ut sicut spiritu erigitur vates ad videndas res magnas et cœlestes, ita etiam loco elevetur, ut exteriora interioribus congruant. Hinc Balaam vaticinaturus in montem conscendit, Num. xxiii, 9: « De summis, ait, silicibus videbo eum, » scilicet populum Israel cui benedico. Hinc et Christus docturus Apostolos culmen perfectionis Evangelicæ, conscendit in montem, Matth. v, 1, ut ibidem annotarunt Patres et Interpretes.
Versus 11: Habens Claritatem Dei
Græce τὴν δόξαν τοῦ Θεοῦ, id est gloriam Dei; sed gloria hic significat lucem et claritatem, ut patet ex sequentibus, præsertim vers. 23, ubi dicitur: « Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea; nam claritas (græce δόξα) Dei illuminavit eam. » Porro to «Dei» significat hanc claritatem esse eximiam et admirabilem, utpote divinam, qualis nimirum decet Deum, Deique palatium gloriosum et beatificum, quod insatiabilem colorum varietatem et pulchritudinem spectantium, puta Beatorum, oculis objicit, qualis fuit in corpore Christi in transfiguratione, cujus umbra est in vitro crystallino triangulari, quod lucem excipiens, æque ac species camporum, domorum, etc., miram colorum varietatem ac pulchritudinem oculo cui opponitur exhibet; unde sequitur:
ET LUMEN EJUS SIMILE LAPIDI PRETIOSO.
Græce τιμιωτάτῳ, id est pretiosissimo. Pro «lumen» græce est φωστὴρ, id est luminare, quod illuminabat illam civitatem cœlestem, quod est ipse Deus, ut dicit vers. 23.
Nota: Hoc luminare non est instar facis, sed instar solis, quia illuminat civitatem ingentem, quæ extenditur ad mille quingenta milliaria. Rursum, hoc luminare, æque ac fluvius aquæ vivæ, de quo cap. xxii, vers. 1, procedunt a Deo, ac consequenter a throno Dei: ergo cum hic thronus visus sit Joanni, non supra in æthere, aut in cœlo, sed in ipsa civitate descendente de cœlo, puta in medio civitatis, loco tamen eminentiori, sequitur ibidem quoque visum fuisse hoc luminare. Erat enim proprium et adæquatum ipsum civitati, nec foras extra eam lucem suam spargebat.
TANQUAM LAPIDI JASPIDIS, SICUT CRYSTALLUM.
Dixerat luminare hoc simile esse lapidi pretioso; jam ne quæreretur cui lapidi, addit: « Tanquam lapidi jaspidis. » Verum quia jaspides sunt varii et variorum colorum (alii enim virent ut smaragdus, alii pellucent ut crystallus, teste Plinio, lib. xxxvii, cap. 8), hinc, ut hanc ambiguitatem tollat, addit: « Sicut crystallum, » græce ὡς λίθῳ ἰάσπιδι κρυσταλλίζοντι, tanquam lapidi jaspidi crystallizanti, id est, plane perspicuo et splendenti instar crystalli. Arabicus vertit: simile lapidi onychino, vel chrysolito, crystallo, beryllo: hæc enim omnia significat vox Arabica. Narrat Plinius, lib. xxxvi, cap. xxii, mirum quid de Fortunæ templo, ex lapide phengite, sive sphengite, pellucido constructo: « Nerone, ait, principe repertus est lapis in Cappadocia duritie marmoris, atque translucens, etiam qua parte fulvæ inciderant venæ, ex argumento sphengites appellatus: hoc construxit ædem Fortunæ a Servio rege sacratam, aurea domo complexus. Quare etiam foribus clausis interdiu claritas ibi diurna erat, haud alio quam specularium modo, tanquam inclusa luce, non transmissa. » De eodem lapide et Suetonius in Domitiano, cap. xiv: Domitianus, ait, anxius et sollicitus, ne illorum quos sua crudelitate offenderat conjuratione opprimeretur, « porticuum, in quibus spatiari consueverat, parietes sphengite distinxit, ut ejus splendore per imagines, quidquid a tergo fieret, provideret. » Tales sphengites, imo longe clariores habent Beati in cœlo, ubi omnia omnibus sunt translucida et clara, imo fulgida.
Notat Alcazar hunc Dei thronum esse illum ipsum quem vidit Joannes cap. iv, ubi de eo dicitur vers. 3: « Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinis: » quocirca luminare hoc visum fuisse spargi ex jaspide et sardio, qui vestiebant, et quasi corpus faciebant Deo. Jaspis est gemma viridis et firma: hinc significat Deum sua luce et clara visione recreare, et confirmare oculos et mentes Beatorum, idque constanter et jugiter in æternum. Jaspis hic pellucet instar crystalli, ut significet intimam Dei essentiam a Beatis pervideri et penetrari. Vide dicta cap. iv, vers. 3.
Versus 12: Murus Magnus et Altus cum Duodecim Portis
Hic murus significat firmitatem insuperabilem cœlestis Jerusalem.
HABENTEM PORTAS DUODECIM, ET IN PORTIS ANGELOS DUODECIM, ET NOMINA INSCRIPTA, QUÆ SUNT NOMINA DUODECIM TRIBUUM FILIORUM ISRAEL.
Ut scilicet per eas intrent omnes tribus, prognatæ ex duodecim filiis Israel, id est, Jacobi. Hæ enim tribus significant universitatem Sanctorum et Ecclesiæ triumphantis, idque quia ipsa olim adumbrata est et significata in Ecclesia veteri duodecim tribuum Israel. Sensum hujus rei mysticum dedi Num. 2.
Porro Salmeron in prolegomenis tract. 20, et Vilalpando tom. III in Ezechiel., et Adrichomius in Chorographia Hierosolymæ, censent hic alludi ad portas Jerusalem terrestris: hasce enim fuisse tempore Davidis et Salomonis duodecim. Verum Arias Montanus, Alcazar et alii, quin et ipse Salmeron, tract. 42, tantum novem portas Hierosolymæ numerant. Adde Hierosolymam ad Austrum nullam habuisse portam, uti docet Vilalpando.
Potius ergo alludit hic Joannes ad castra duodecim tribuum Num. 2: hæc enim in quadrum erant disposita, ita ut singula quadrilatera tres continerent tribus, quarum singulæ singulas portas habuisse dicuntur — quas duodecim portas fore duodecim Religiones instituendas a Deo hac ratione, ut quæque peculiari ratione nomen et tribum Israel quam respicit, referat et repræsentet. Verum hæc sunt conjectamenta, aut commenta, ne dicam cerebri figmenta.
ET IN PORTIS ANGELOS. — Ita lege cum Romanis ac Græcis, non angulos: singulæ ergo portæ suum habent Angelum custodem. Angeli enim sunt custodes, socii, ductores et receptores Sanctorum. Ita Angeli animam Lazari, S. Martini, S. Servuli, S. Pauli primi Eremitæ, S. Benedicti et aliorum, in cœlum deferre sunt visi.
Versus 13: Tres Portæ ex Utroque Latere
13. AB ORIENTE PORTÆ TRES. — Hæc civitas ad quamlibet mundi plagam habet portas tres, ut significetur quod ab omnibus mundi plagis turmatim et frequentes, magna copia venient electi vocati ad cœlum.
Ad orientem enim erant qui olim missi sunt a Christo. Rursum, duodecim tribus: ad orientem Juda, Issachar et Zabulon; ad meridiem Ruben, Simeon et Gad; ad occidentem Ephraim, Manasse et Benjamin; ad septentrionem Dan, Aser et Nephthali. Rursum, alludit ad Jerusalem descriptam ab Ezechiele cap. XLVIII, vers. 31, ubi dicitur: « Portæ civitatis ex nominibus tribuum Israel; » ac deinde ad singulas orbis plagas tres tribus, et cuique suam portam assignat.
Porro censet Alcazar, loco tribus et portæ Dan, quam recenset Ezechiel, Joannem hic substituere tribum et portam Manasse, eo quod tribus Dan ab eo cap. VII, vers. 5, exclusa sit ex numero tribuum signatarum et electarum ad cœlestem Jerusalem. Verum hæc ratio non concludit. Nam cap. VII, egit de solis Judæis convertendis ad Christum in fine mundi, ideoque excludit tribum Dan, ex qua putatur nasciturus Antichristus. Hic vero omnes tribus filiorum Jacob complectitur, ut significet omnes omnium gentium fideles et Sanctos, qui sunt spiritales filii Jacob et Abrahæ, ex quatuor mundi plagis undequaque ad cœlestem Jerusalem confluxuros, tam pauperes, quam divites; tam plebeios, quam nobiles; tam barbaros, quam Græcos et Romanos.
Nulli enim fideli et Sancto aditus præcludetur, juxta illud Christi Matth. VIII, 11: « Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum. » Quocirca alludit ad Numer. II, 25, ac Ezech. XLVIII, 32, ubi Dan, æque ac aliæ tribus, in numero duodecim tribuum Israel recensetur: omnes enim omnino tribus et gentes a Deo ad cœlestem beatitudinem vocantur.
Denique cum quodlibet quadri, sive murorum hujus civitatis, latus contineret duodecim millia stadiorum, id est, mille quingenta milliaria Italica, hinc sequitur ingentem fuisse portæ unius ab alia distantiam, scilicet quingentorum milliarium, inquit Alcazar. Verum vers. 16, ostendam quodlibet latus, ac consequenter distantiam portæ unius ab alia, fuisse quadruplo minorem, scilicet fuisse tantum 125 milliarium.
Mystice, S. Hieronymus in cap. XLVIII Ezechiel., Augustinus et Rupertus per duodecim portas accipiunt duodecim Apostolos. Hi enim sunt Patriarchæ, duces et capita duodecim tribuum Israel, id est omnium fidelium et Sanctorum, qui eos sua prædicatione et labore ad Ecclesiam primo militantem, deinde triumphantem vocarunt et adduxerunt: qua de causa duodecim tantum sunt portæ, quia duodecim tantum fuerunt Apostoli Christi, æque ac Patriarchæ filii Jacob, a quibus duodecim tribus prognatæ sunt. Porro custodes portarum cœlestis Jerusalem sunt Angeli, quos nemo indidem fallere aut corrumpere potest, ut sese illis insciis per fraudem, aut consciis et corruptis per munera in urbem insinuet et intrudat.
Aliter Joachim Abbas, qui per duodecim portas accipit duodecim Apostolos, quos ipse in fine mundi censet a Deo mittendos, instar duodecim qui olim missi sunt a Christo. Rursum, duodecim.
Versus 14: Duodecim Fundamenta cum Nominibus Duodecim Apostolorum
14. ET MURUS CIVITATIS HABENS FUNDAMENTA DUODECIM, ET IN IPSIS DUODECIM NOMINA DUODECIM APOSTOLORUM AGNI. — Probabile est quod censet Alcazar, hæc duodecim fundamenta non divisisse muri partes, ita ut muro in duodecim partes diviso, in prima ima fundamenti parte esset fundamentum ex jaspide, in secunda ima parte esset fundamentum ex sapphiro, et ita consequenter; sed quod unum fundamentum fuerit alteri impositum in singulis muri partibus, ita ut in qualibet muri parte in imo fundamenti lapide esset jaspis, deinde ei impositus sapphirus, huic chalcedonius, et ita deinceps. Hoc enim videntur exigere verba vers. 19, cum ait: « Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, » etc. Nota vocem omni, quasi diceret: Fundamenta civitatis undequaque non habent unum lapidem pretiosum, sed singula omnes, puta duodecim.
Rursum censet Alcazar hæc fundamenta non tantum fuisse muri, sed et totius civitatis. Tota enim civitas in vivo lapide erat ædificata: quocirca vivi hi lapides et gemmæ muri pervadebant totam civitatem, uti fit in vivo lapide, qui totum montis cacumen occupat. Verum hoc incertum est, præsertim quia Joannes civitatem a muro distinguit, dicens: « Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. »
Jam certum est apud omnes hæc duodecim fundamenta significare duodecim Apostolos: ipsorum enim humeris, quasi innixus Ecclesiæ murus recumbit. Ideo enim eorum nomina fundamentis inscripta sunt, ut significetur ipsos esse fundamenta et fundatores (hæc enim duo eodem recidunt) Ecclesiæ.
Præclare S. Augustinus in illud Psalm. LXXXVI: « Fundamenta ejus (id est Sionis, Ecclesiæ) in montibus sanctis. Quare, ait, sunt fundamenta Apostoli et Prophetæ? quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portæ? quia per ipsos intramus ad regnum Dei. Prædicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse enim est janua. Et cum dicuntur duodecim portæ Jerusalem, et una porta Christus, et duodecim portæ Christus, quia in duodecim portis Christus. »
Porro quis sit ordo Apostolorum, et quæ gemma cuique Apostolo assignanda sit, obscurum et dubium est: probabile est quod censet Ribera, servandum esse ordinem Apostolorum illum, quo eos ponit et recenset S. Matthæus cap. X, vers. 2. Hic enim inter Evangelistas exactissimus est historicus, et ordinis ac temporis custos. Unde sic eos ordine inchoat et recenset: « Duodecim, inquit, Apostolorum nomina sunt hæc: Primus, Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus; Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus; Philippus, et Bartholomæus; Thomas, et Matthæus publicanus; Jacobus Alphæi, et Thaddæus; Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, » qui fuit proditor; unde in ejus locum suffectus est Matthias.
Eodem ergo ordine videtur S. Joannes hic eis fundamenta et gemmas assignare: nisi quod in combinatione S. Matthæi, commutandus sit ordo Thomæ et Matthæi; præponendus est enim Matthæus Thomæ, uti alii Evangelistæ præponunt: quia ipse humilitatis causa se Thomæ postposuit, ait S. Hieronymus. Jam gemmæ hæ singulæ notant singulas virtutes et dotes quibus singuli Apostoli præ cæteris eluxerunt.
Non placet hoc Alcazaro, tum quia iisdem virtutibus eluxerunt plures, imo omnes Apostoli; tum quia ordo Apostolorum incertus est. In eo enim variant Evangelistæ, isque quater ab eis, et semper aliter et aliter recensetur. Quocirca censet ipse in his duodecim fundamentis et gemmis plane respici ad duodecim articulos fidei, quibus constat Symbolum quod Apostoli condiderunt, et tradiderunt Ecclesiæ. Notus enim est et certus duodenarius hic articulorum Symboli numerus; notum pariter et certum est esse duodenarium, ex eo quod duodenarius fuerit Apostolorum, qui illud composuerunt, numerus. Hi enim duodecim articuli sunt summa fidei Christianæ, ideoque sunt duodecim fundamenta Ecclesiæ tam militantis, quam triumphantis.
Quapropter, inquit ipse, asserendum censeo Apostolos ideo Ecclesiæ fundatores dici, quia admirabilem illam fidei summam ediderunt, et effusi cruoris testimonio, nec non prædicatione atque miraculis in hominum animis inseverunt; atque idcirco tribuitur Apostolis duodecim gemmarum symbolum, quia gemmæ ejusmodi symbolice figurant veritates duodecim Symboli ab ipsis compositi. Hæc videtur esse sententia S. Augustini, qui lib. III De Symbolo ad Catechumenos, tom. IX: « Noveritis, ait, Symbolum hoc esse fundamentum super quod ædificium surrexit Ecclesiæ; » atque idem est dicere « harum veritatum fidem esse fundamenta, » uti loquitur S. Clemens, epist. 1 ad Jacobum, fratrem Domini.
Huc spectat illud Ruffini libro de Symbolo, ea quæ continentur Symbolo esse monumenta fidei, ex lapidibus vivis et margaritis dominicis ab Apostolis ædificata. Adhæc Concilium Tridentinum, sess. III, in decreto de Symbolo, Apostolicum Symbolum vocat firmum atque unicum fundamentum, contra quod portæ inferi non prævalebunt. Idem dicunt alia Concilia et Patres. Denique S. Hieronymus in Psalm. LXXXVI: « Fundamenta ejus in montibus sanctis, » affirmat fundamenta esse SS. Trinitatis mysteria, quæ toto Symbolo explicantur. Atque tale fundamentum a Paulo fuisse jactum, de quo ait I Corinth. cap. III, vers. 10: « Ut sapiens architectus fundamentum posui: » Apostolos item vocari fundamenta, quia hanc ipsam fidem disseminarunt: ita S. Hieronymus.
Porro parum referre videtur, nosse quænam sententiæ et articuli a quo Apostolo sint compositi: licet enim omnes pariter Apostoli ad cujuslibet articuli compositionem et ordinationem confluxissent, nihilominus quia ipsi erant duodecim, hinc congrue totidem sententiæ et articuli eorum Symbolo, puta singulis singuli, attribuuntur.
Porro omnes Apostoli omnes Symboli sententias probarunt, et in Symbolum redegerunt. Quocirca cujusvis articuli auctoritas eadem est, quæ totius collegii Apostolici. Hoc enim totum probavit, ordinavit, composuit et conflavit Symbolum illud, sive quisque suum articulum edixerit, sive omnes articuli ab omnibus simul, vel a variis promiscue fuerint dicti et compositi. Hoc enim parum ad propositum facit.
Hæc sententia gravis est et solida, certoque nititur fundamento; Riberæ tamen explicatio non est rejicienda, quia diserte Apostolis singulis, non autem articulis fidei hos lapides assignat Joannes, æque ac Moses in Rationali singulis Patriarchis singulas gemmas assignavit, Exodi XXVIII, 17, quo hic alludit Joannes.
Quare utraque sententia ut probabilis et vera admitti potest: una enim alteri conjuncta et subordinata est, una alteram explet et perficit: duodecim enim gemmæ et fundamenta significant duodecim Apostolos, quia ipsi duodecim fidei articulos Ecclesiæ, quasi fundamenta tradiderunt.
Versus 15: Calamus Mensurationis Aureus
15. ET HABEBAT MENSURAM ARUNDINEAM, — id est, mensuram quæ arundo, sive calamus dicitur: græce enim est κάλαμος, continetque sex cubitos et palmum, ut patet Ezechiel. XL, 5. Calamo ergo hoc mensus est Angelus cœlestem Jerusalem: unde aureus est, et gloriæ mensuram significat. Putat Alcazar cubitum non esse quartam humanæ staturæ partem, sed sextam, ac proinde calamum tantum esse quanta est hominis longitudo, quæ tempore Ezechielis et prisco major erat quam jam sit, et habet se ad modernam sicut quinque ad quatuor. Verum hoc est præter communem opinionem, quæ cubitum accipit a flexu brachii ad extremum digiti longissimi, ut sit quarta hominis staturæ pars, non autem a flexu brachii ad manum tantum, qua ratione cubitus est sexta hominis staturæ pars; qua de re dixi cap. xi, vers. 1.
Et portas ejus. — Ergo et has calamo mensus est Angelus, etsi id non exprimat Joannes. Sed cur id tacet? Respondet Alcazar, quia portæ cœlestis Jerusalem sunt angustæ, juxta illud Matth. cap. vii, vers. 13: « Intrate per angustam portam. » Et: « Quam angusta porta, et arcta via est quæ ducit ad vitam. » Tacet ergo has angustias, quia hæ non faciunt ad magnitudinem urbis, quam hic depingere intendit Joannes. Porro licet portæ angustæ sint, sunt tamen pretiosæ et miri decoris, nec ita angustæ, quin homo cum suis gemmis et opibus per illas ingredi possit: curribus enim, equis et brutis per illas in cœlum non est aditus.
Versus 16: Civitas in Quadro Posita
16. ET CIVITAS IN QUADRO POSITA EST. — Græce τετράγωνός ἐστι, id est quadrangula est (unde Arabicus vertit, et civitas habebit quatuor angulos), sive sit omnibus partibus æqualis, ideoque quadratum geometricum; sive altera parte major, puta longior quam latior, quale proprie quadrangulum vocant Geometræ. Verum hoc quadrum fuisse quadratum, ut vertit Syrus, non quadrangulum, liquet ex eo quod subdit: « Longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo. » Vitruvius, lib. I, cap. v, non probat quadratam figuram in urbibus, eo quod procurrentibus angulis hostes sese occultare possint. Sed urbs hæc cœlestis nullos timet hostes.
Alludit ad civitatem Jerusalem ab Ezechiele descriptam cap. xlviii, vers. 16, quæ ad omnes mundi plagas æquilatera erat, et quadrata, sed illa habebat suburbia continentia utrimque calamos 250, cum suburbiis careat hæc civitas Joannis. Rursum longitudo (æque ac latitudo, utpote longitudini par) civitatis Ezechielis continet calamos 4500; adde calamo suburbiorum, habebis calamos universim 5000, id est, novem milliaria Italica. Calamus enim continet novem pedes; quinque autem pedes faciunt passum: milliare vero continet passus mille. Verum Joannis urbs longa est stadia duodecim millia, id est, milliaria mille quingenta; ergo 1491 milliaribus superat civitatem Ezechielis. Ait ergo de cœlesti Jerusalem τετράγωνός ἐστι, id est, quadrangula est, non rotunda, non pentagona, non alterius figuræ.
Aliqui ex hoc loco opinati sunt cœlum empyreum non esse rotundum, sed quadrangulum, saltem quoad superficiem ejus convexam, sive extimam. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus in Hebr. cap. viii, vers. 2; Ludovicus Molina, tractat. De Opere sex dierum, disp. iii, ult. et citat Athanasium ac Basilium; Conimbricenses, lib. II De Cœlo, cap. v, Quæst. I, art. 2. Quin et S. Clemens, lib. VII Constit. Apostolic., cap. xxxvi, ait: « Cœlum factum est in modum cameræ, instar lapidis stabile. » Idem docet anonymus Græcus Auctor libri qui inscribitur Christianorum liber, expositio octateuchi, scripti sub Justino Imperatore, et exstantis in Bibliotheca Vaticana, eumque citat Photius. Porro auctor hic idipsum probat iterum ex Psalm. ciii, vers. 3; pro eo enim quod nos ibidem legimus: « Extendens cœlum sicut pellem, » Septuaginta vertunt, sicut cameram. Sed hoc argumentum non urget. «Camera» enim non significat hic cubiculum, quod quadratum esse solet; sed fornicem, quæ rotunda esse solet, vulgoque dicitur «concameratio.» Latini enim, æque ac Græci, fornicem vocant «cameram.» Addunt et rationem, sive congruentiam, quod figura quadrata quieti et habitationi sit magis accommodata.
Verum melius magisque genuine hoc quadrum, uti et alia hic, symbolice accipias. Quia enim hæc civitas a singulis quatuor partibus, sive plagis, dicitur habere tres portas, hinc ad majorem firmitatem et ornatum quadrata describitur. Urbes enim quadratæ, primo, commodiores; secundo, pulchriores et perfectiores sunt: hinc omnem perfectam architecturam videmus in quadrum conformatam; tertio, fortiores sunt: bini enim singuli anguli e quatuor, sibi utrimque oppositi respondent, seque mutuo tueri, et hostem validius ex utroque simul propulsare possunt. Hi ergo anguli non dant latebras hosti, uti censuit Vitruvius, sed eum civibus tum in eodem, tum in adverso angulo consistentibus feriendum exponunt.
Mystice, hoc quadratum significat civitatem hanc, utpote cuilibet plagæ obversam, et patentem per tres portas, tam patere Occidentalibus quam Orientalibus, tam Australibus quam Aquilonaribus. Rursum, eam regi et beari quaternis Dei attributis, scilicet sapientia, bonitate, justitia et potentia. Caret suburbiis, id est, imperfectis: omnia enim in ea perfecta et conspicua, imo gloriosa sunt.
Tropologice, Haymo, Ansbertus et Pannonius: « Ecclesia in quadro posita esse memoratur, quia est robusta per fidem, longanimis per spem, ampla per charitatem, efficax per operationem. Singuli quoque fideles et fidem habent, qua credunt quæ videre non possunt, scilicet Deum trinum in Personis et unum in majestate. Habent et spem, qua sperant se posse assequi quod nondum vident. Habent et charitatem, id est amorem Dei et proximi. Quibus virtutibus, ut vita eorum sit perfecta, opus adjungitur, sine quo fides mortua est. Unde Apostolus Jacobus, in epist. cap. ii, dicit: "Fides sine operibus mortua est." Rursum per quatuor latera civitatis intelligere possumus quatuor virtutes cardinales: prudentiam, temperantiam, fortitudinem et justitiam. Quæ ita debent esse in electis, ut una alteri quadret: prudentia enim est scientia bona sectandi malaque cavendi; cui conjungitur temperantia, quoniam perfecta non est prudentia, nisi adsit etiam temperantia, per quam se quis temperat a nocibilibus hujus ævi voluptatibus. Dumque hoc agit, usurpanda est magna animi fortitudo, per quam libidines propulsantur, fortiter resistendo virtute temperantiæ. His adjungenda est justitia, ne quis plus quam par est sapiat, sed sit sobrie sapiens. Sic ergo civitas in quadro posita esse memoratur, quæ Deo placet, in quatuor orbis partibus collecta, in fide, spe, charitate et operibus conveniens, quæ sibi mutuo in omni fideli anima amplexa sunt; » et est quasi monotessaron, ex quatuor pretiosis virtutibus æqua mensura, pulchra harmonia, et quasi in musico concentu compositum.
LONGITUDO EJUS TANTA EST, QUANTA ET LATITUDO, — q. d. Non tantum quadrangula, sed et quadrata, sive æquilatera est. Longitudo symbolice significat visionem, contemplationem, et ascensum intellectus in Deum; latitudo notat charitatem, quia quantum Beati vident Deum, tantum etiam amant: ita Gagneius. Secundo et aptius, longitudo est æternitas, latitudo extensio gaudiorum, puta objectorum in quibus gaudent, ut mox patebit: ita Ribera.
ET MENSUS EST CIVITATEM CALAMO (id est, calamo, per calamum: est enim Hebraismus, מן min ponitur pro ב bet) AUREO PER STADIA DUODECIM MILLIA — Intellige « civitatem » de tota, puta de toto ejus quadri ambitu: hoc enim menso, tota civitas mensurata censetur. Alludit S. Joannes ad ambitum civitatis Jerusalem: hic enim cinquaginta continebat stadia, quæ si in quatuor partes et latera dividas, habebis pro quolibet latere stadia duodecim et semis. Hunc numerum multiplicavit Joannes per mille; dicit enim quodlibet latus hujus cœlestis civitatis continere duodecim millia stadiorum, ut ostenderet Ecclesiam Christi, præsertim triumphantem, longe antecellere antiquæ Jerusalem. Ita ex Josepho et Hecatæo apud Villalpando, in Apparatu urbis et templi, part. I, lib. II, cap. xx. Cum ergo hæc civitas duodecim portas haberet in ambitu, sequitur de porta in portam fuisse spatium mille stadiorum: sic enim ex duodecim portarum spatiis colliguntur duodecim millia stadiorum pro ambitu civitatis. Amplus est hic ambitus, ut designet immensam capacitatem cœlestis Jerusalem, quæ capiet tot hominum millia, quot undequaque ex electis omnibus qui quovis ævo, ab Adam ad finem mundi, in qualibet mundi plaga fuerunt, sunt, erunt. Octo stadia faciunt milliare Italicum: ergo ambitus civitatis, continens duodecim millia stadiorum, continet 1500 milliaria Italica. Cum ergo hæc civitas quadrata sit et æquilatera, sequitur quodque ejus latus, tam longitudinis quam latitudinis, habere quartam hujus numeri partem, et ex his 1500 milliaribus, puta 375. Hæc ergo civitas 375 milliaria Italica longa est, et totidem lata. Est ergo tam longa quam est iter et distantia a Neapoli Mediolanum et circiter: ejusdem est latitudo. Vasta est hæc civitas, quæ tam multa provinciarum spatia ambitu suo complectitur. Quocirca qui hæc ad litteram ut sonant accipiunt, dicunt spatium civitatis, sive loci Beatorum esse ad hunc ambitum exacte proportionatum, quem ipsi inter varia stationes distributi occupant in cœlo empyreo (non enim totum empyreum occupare possunt; nimis enim dissiti ab invicem essent. Est enim vastissimum, et globum terræ non mille, non centum millia, sed amplius quam decies centena millia tenet, uti ex eo colligendum est, quod de magnitudine cœlorum et parvitate terræ tradidi Genesis 1, 7).
Aeque ergo ac ex cap. xiv, vers. 20, capacitatem inferni ad omnes partes 1600 stadiis, id est ducentis milliaribus Italicis porrigi computant: ita capacitatem Beatorum in cœlo empyreo ad omnes partes ad 375 milliaria Italica extendi tradunt. Longe major ergo locus Beatorum quam locus damnatorum, maxime cum Beati pauci sint, damnati vero plurimi.
Alcazar quadruplum hoc spatium auget. Censet enim ipse Angelum hic metiri civitatem, puta solam longitudinem civitatis. Civitas enim, inquit ipse, metiri dicitur cum longitudo ejus de porta in portam oppositam metitur. Longitudo ergo hujus civitatis est stadia duodecim millia integra, id est 1500 milliaria Italica. Par ejus latitudo. Tam ergo longa est hæc civitas quam est iter et distantia ab urbe Hispalensi Neapolim.
Habent enim Beati in cœlo acutissimum cernendi facultatem, ita ut ea quæ in hoc spatio fiunt tam commode et clare cernant, quam nos ea quæ in uno cubiculo fiunt. Hoc est illud quod ait Baruch, cap. III, vers. 24: « O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! »
Ubique vero Interpretes hæc duodecim millia stadiorum, uti et alia hic, mystice accipiunt, ut designent immensam capacitatem hujus civitatis, mensuram ac numerum duodecim Apostolorum, quasi fundatorum et parentum ejus, adæquantem. Eodem enim etiam alia, puta de pavimento aureo, de gemmatis fundamentis, etc., videntur mystice accipienda. Hæc capacitas civitatis significat immensam, et quasi innumerabilem multitudinem Beatorum futuram, de quibus ait Joannes, Apocal. vii, 9. Quocirca Alcazar: Pro civitate, inquit, tantæ magnitudinis quanta hic describitur cœlestis Jerusalem, habitanda, videtur requiri major multitudo civium quam quæ duas millia civitatum Hispali æquipollentes occupare possit. Salvantur enim innumerabiles parvuli, etiam inter hæreticos et schismaticos; ac de adultis plures quam multi putant. Christus enim, qui pro animabus suum effudit sanguinem, curat ut eos quos tantopere diligit salventur, ne sanguis in eos frustra fuerit effusus. Quocirca si per sex millia annorum staret mundus, uti multi supposuerunt (quamvis plures futurum Alcazar opinetur), per quodlibet mille annorum salvarentur tot quot trecentas triginta tres millia civitatum Hispali æquipollentes incolere possint: per quodlibet annum salvarentur tot quot trecentas triginta tres civitates Hispali æquipollentes incolere possint; per quodlibet diem fere totidem (annus enim fere totidem, imo paulo plures, puta 365, habet dies) salvarentur quot Hispalim incolere possint: incolere, inquam, non solum quoad domos, sed et quoad agros, hortos et pomaria, quæ in utilitatem tum civium tum oblectationem inserviunt; ex utraque enim causa cives, maxime divites, præter domos solere habere hortos suos ac fundos. Catholici enim per totum orbem, per mille sexcentos annos, semper fuerunt, et erunt ad finem mundi, numero vasto.
Catholicorum autem longe major pars salvatur, tum quia maxima prope omnes morituri accipiunt Sacramenta, quæ ex attrito contritos faciunt: et eo momento peccatores concubinas aliasque peccatorum illecebras propter Gehennæ metum dimittunt, seque tota anima ad beatam vitam præparant. Etiam quia tertia vel quarta pars hominum moritur in infantia, vel in innocentia baptismali. Plurimi enim moriuntur pueri, imo plures quam dimidia hominum pars ante annum vicesimum moriuntur: plures enim cernimus ante, quam ultra viginti annos excurrere. Etiam quia maxima pars bene a parentibus aut præceptoribus in fide et timore Dei educata est: et ea primæ semina in puerulos impressa manent in eis per vitam. Nam « quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. » Ex educatione ergo et conversatione dependet vita et salus vel damnatio cujusque, uti janua ex cardine. Adolescentes enim in bivio sunt, et lubrico. Si inciderint in pravos socios, servos, amicos, ipsi pravantur: si in bonos, ipsi boni fiunt. Quocirca parentes et rectores et Prælati maxime vigilare debent super instructione et educatione juventutis. Quod vidit S. P. N. Ignatius, qui in Societate ordinavit ad stabilienda collegia omnium classium et facultatum, et extra eam scholas ubique pueris et puellis, cum magno Reipublicæ et animarum fructu, ita ut jam multo plures salventur quam antea. Sic unus cœlestis animi homo vehementer auxit numerum, et cœlo plurimos dedit cives, qui alias cives Gehennæ fuissent. Prætermitto ingentem Religiosorum et Virginum multitudinem, quæ in monasteriis et collegiis vitam sanctam, imo cœlestem agit, idque quovis ævo, et ubique terrarum. Prætermitto plurimos Sacerdotum, Prælatorum et Clericorum cœtus, qui pie vivunt. Prætermitto martyrum et Anachoretarum examina. Prætermitto innumerabiles Confessorum, viduarum, matrum familias piarum greges (quos Joannes vidit, Apocal. cap. vii, vers. 9). Qui autem ex Christianis damnantur, vel caruere institutione et pereunt per ignorantiam credendorum vel agendorum; vel usura, simonia, injustis contractibus, fraudibus, etc., sibi et suis ditarunt, morientes nolunt restituere, ne suam progeniem extenuent; vel sub odio et obstinata vindicta laborant; vel in bello, rixa, aut alio inopinato casu occiduntur, etc. Sed hi præ aliis pauci sunt. Scio S. Chrysostomum, hom. 40 ad Populum Antiochenum, contrarium sensisse. Ait enim: « Quot putatis in civitate nostra esse qui salventur? Ingratum id quidem est quod sum dicturus; sed dicam: ex tanto numero unus et centum salvantur, imo etiam de his dubito. Quanta est enim in junioribus malitia? quanta in senioribus ignavia? »
Rursum, vocabulum « stadii, » dicit Haymo, cursum et certamen indicat, quo currere et decertare opus est quotidie, ut in eam civitatem penetremus. Unde Paulus, I Corinth. ix, 24: « Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? »
LONGITUDO, ET ALTITUDO, ET LATITUDO EJUS ÆQUALIA SUNT. — « Æqualia, » id est uniformia, inquit Alcazar; alioquin si altitudo esset stadia duodecim millia, longitudini et latitudini æqualis, vix totum civitatis spatium sufficeret pro fundamentis et basi ad sustinendas tam altitudinis turres. Adde altitudinem muri mox dici esse tantum 144 cubitorum, quæ profecto levis esset et exigua, si altitudo domorum esset stadia duodecim millia. Non ergo hic altitudo cum longitudine et latitudine comparatur, sed singulæ hæ mensuræ in se consideratæ dicuntur esse rectæ et æquales: secus est in plerisque urbibus, quæ quia in solo inaequali ædificantur, inaequales sunt, id est non uniformes, ita ut alibi assurgant, alibi comprimantur et descendant. Porro hæc muri et domorum uniformitas significat concordiam et societatem Beatorum, eorumque maximam familiaritatem et mirabilem proportionem. Hæc sententia plana est et probabilis: quamquam Græcum ἴσα magis significat « æqualia » quam « uniformia. »
Secundo, Rupertus putat hæc dici de muro civitatis, non de civitate ejusque domibus. Verum Græcum αὐτῆς, id est « ejus, » refertur ad civitatem, non murum. Adde quod de muro mox subjicit eum habere 144 cubitos altitudinis: in longitudine enim et latitudine habet tria millia stadia; totidem enim sunt in singulis quatuor lateribus, quæ faciunt longitudinem et latitudinem. Nam universim in omnibus lateribus simul sunt duodecim millia stadia.
Tertio ergo, Ribera et Viegas censent longitudinem, altitudinem et latitudinem urbis proprie esse æqualia, scilicet singula habere tria millia stadiorum, id est 375 milliaria Italica; hæc enim est quarta pars quadrati sive ambitus totius civitatis, qui continebat duodecim millia stadiorum. Durum hoc videtur: sed cœlestis est hæc civitas, et symbolica. Adde, forte in altitudine hac urbis comprehendit Joannes altitudinem montis, in quo sita erat urbs.
Symbolice, Petrus Bongus libro De Numerorum mysteriis, docet tribus millibus in S. Scriptura significari perfectionem virtutis et fortitudinis. Tres enim sunt castitatis, et Sanctorum gradus, scilicet conjuges, continentes, virgines, qui ad sacræ et immensæ Trinitatis consortium et fruitionem ascendunt. Aut certe hæc non de urbe, sed de singulis domibus intelligit (altitudo enim civitatis consistit in altitudine domorum et turrium. Nam de muris et moenibus mox aget), q. d. Singulæ hujus urbis domus erant æque altæ, longæ et latæ. Hoc enim miram proportionem et pulchritudinem urbi afferre solet, uti videre est Antverpiæ.
Hoc quoad fundamentum et veritatem parabolæ. Jam quoad significationem et sensum, longitudo significat æternitatem gaudiorum cœlestium, latitudo eorumdem extensionem ad omnia delectabilia, altitudo tum sublimitatem, tum intentionem eorumdem. Hæc æqualia sunt, quia æquo tenore semper, puta in æternum, durant.
Nota: Sub «altitudine» complectitur etiam «profunditatem,» quam addit S. Paulus Ephes. III, 18. Altitudo ergo qua altitudo significat sublimitatem felicitatis et visionis beatificæ; qua vero altitudo profunditatem complectitur, significat intentionem et immersionem Sanctorum in abyssum divinorum bonorum, puta sapientiæ, beatitudinis et gaudiorum cœlestium. Sic fere et Viegas: Longitudo, inquit, est æternitas, de qua Psalm. xcii, 5: « Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. » Huic æqualis est altitudo, id est visio beatifica, qua quasi profunditas et altitudo divinæ sapientiæ penetratur. Æqualis etiam est latitudo, id est fruitio, quæ cum summa delectatione conjuncta est, per quam capacitas animæ propter magnitudinem gaudii quasi dilatatur. Æqualis ergo est longitudo, latitudo et altitudo, quia omnia hæc longitudinem æternitatis adæquabant. Alludit S. Joannes ad Ephes. III, 18: « ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. » Addit Alcazar Angelum hunc, qui hæc Joanni ostendit et dimetitur, esse S. Paulum. Verum hoc refutavi cap. xvii, vers. 1.
Tropologice Haymo, Ansbertus et Pannonius: « Tanta longitudo quanta et latitudo, quia quanta est fides, tanta est spes, tanta charitas, tanta operatio. Quantum enim credimus, tantum amamus; et quantum amamus, tantum speramus; et quantum speramus, tantum per dilectionem erga Deum et proximum extendimur. Similiter unusquisque, tantum prudens, quantum temperans, fortis et justus; tantum temperans, quantum prudens, fortis et justus; tantum fortis, quantum prudens, temperans et justus; tantum justus, quantum prudens, temperans et fortis erit. Et quia æquali mensura civitas hæc, donec in terris agit, meritorum quaquaversum stat firma et stabilis; æquali mensura et præmia gloriæ, quacumque orbis in parte ea prædictis virtutibus meruerit, recipiet. Eodem modo in Ezechiele quoque templum situatum describitur: quatenus insinuetur, quia, sicut quadrata firmitas stabilis est, ut nequaquam ventorum impulsibus, aut incursibus fluminum evertatur, sic gloria civitatis hujus e supernis descendentis perennis sit. »
Versus 17: Murus Centum Quadraginta Quatuor Cubitorum
17. ET MENSUS EST MURUM EJUS CENTUM QUADRAGINTA QUATUOR CUBITORUM MENSURA HOMINIS, QUÆ EST ANGELI. — « Mensus est, » scilicet murum quoad altitudinem. Nam in longitudine, æque ac in latitudine, habuisse illum tria millia stadiorum patet ex dictis vers. 16. Ibi enim dixit totum muri et urbis ambitum continere duodecim millia stadiorum, ac insuper civitatem esse quadratam, habentem quatuor latera æqualia. Ex his enim duobus sequitur quodque civitatis latus, tam longitudinis, quam latitudinis, habere tria millia stadiorum. Ita Babylonis muri in altitudine habebant ducentos cubitos, uti scribunt Historici.
Nota: Per murum ambientem urbem symbolice significatur divina protectio, quæ gloriam Beatorum in omnem æternitatem tuebitur, de qua ait Isaias cap. lx, vers. 18: « Occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. » Murus ergo altus est 144 cubitos, id est undequaque altissimus et firmissimus est. Duodenarius enim significat universitatem et perfectionem, maxime si sit quadratus, id est si in seipsum ducatur et multiplicetur, ut hic fit: duodecies enim duodecim faciunt 144. Ita Aretas.
Alii per murum accipiunt Angelorum custodiam, alii Apostolos, Doctores, Prælatos; alii Martyres; S. Gregorius accipit Christum ipsum; Rupertus asserit Eucharistiam esse murum Ecclesiæ: ad quem accedit Alcazar, qui per eum accipit sacerdotes Ecclesiæ. Hi enim sacrificium Eucharistiæ offerunt, suntque 24 seniores de quibus cap. IV. Unde adæquantur hic numero 144, quia singuli 24 seniores senos habent cubitos staturæ humanæ (de ea enim mox subditur: « Mensura hominis, quæ est Angeli »): jam multiplica sex per 24, habebis 144. Significatur ergo sacerdotum munus esse, ut se murum pro Ecclesia opponant, ideoque congrue tribuuntur muro 24 humanæ staturæ dimensiones, quasi sacerdotes omnes conjuncti inter se sint ad offerendum Ecclesiæ sacrificium, et ad Ecclesiam ea ratione communiendam. Hucusque Alcazar. Verum hæc partim mystica et tropologica, partim minus probabilia et vera sunt: cubitus enim ex communi sententia, est quarta pars staturæ humanæ, non sexta.
Mensura hominis, quæ est Angeli, — q. d. Angelus usus est mensura tali, quali communiter uti solent homines; sive hi 144 cubiti dimensi sunt humana mensura, quam Angelus in manu habebat, idque ne putemus aliam spiritalem, vel Angelicam hic intelligi mensuram: ita Ribera; et Gabriel Vasquez, 1 part., Quæst. CXXIX, cap. 1: « Mensura, ait, hominis quæ est Angeli, » q. d. Licet hæc mensura videretur esse hominis, revera tamen erat Angeli, qui sub specie hominis metientis civitatem, illam non mensura spiritali et intellectuali, sed humana, quæ est calamorum et cubitorum, dimensus est.
Addit Villalpando in Apparatu urbis et templi, tomo III, part. 2 De Hebr. mensuris, lib. III, cap. xv, hanc mensuram cubiti vocari «hominis,» eo quod ex hominis cubito desumpta primum fuerit. Cum vero addit: « Quæ est Angeli, » eumdem cubitum humanæ illi figuræ, quam gerebat Angelus, convenire indicat, q. d. Cubito metiebatur Angelus sub humana specie mensurans, qui proprio ejus cubito æqualis erat: in quo homines priores imitabatur, qui ad mensurandas rerum longitudines, cubiti proprii longitudinem pro mensura delegerunt. Unde Arabicus vertit, statura hominis, qui est longitudinis Angeli, qui est tam longus quam erat hic Angelus. Hac mensura hominis quæ est Angeli, significatur primo, homines sanctos in cœlo ad mensuram gloriæ Angelorum pervenire. Succedunt enim in locum eorum qui inde prolapsi sunt, factique dæmones. Secundo, eadem mensura metiendam esse tam hominis, quam Angeli beatitudinem et coronam, puta pro magnitudine gratiæ et bonorum actuum, tam homini, quam Angelo dandam esse majorem vel minorem gloriam.
Addit tertio, Haymo, tot homines gloriam consecuturos, quot Angeli ceciderint: itaque quoad numerum eamdem esse Angeli et hominis, id est Angelorum et hominum, mensuram. Una enim civitas, una felicitas, una Ecclesia, ac consequenter una ejus mensura utrosque capit.
Aliter Alcazar; sic enim explicat, q. d. Usus est Angelus calamo, qui est sex cubitorum, quæ est mensura staturæ hominis. Quisque enim homo longus est sex cubitos suos, sumendo cubitum a flexu brachii usque ad initium manus. Addit hanc esse mensuram primi hominis Adæ, et priscorum; quæ major fuit moderna, et ad eam se habet ut quinque ad quatuor. Verum communis sententia est, cubitum esse quartam partem staturæ hominis, non sextam, uti jam dixi. Vide dicta cap. xi, vers. 1.
Versus 18: Murus ex Jaspide, Civitas ex Auro Puro
18. ET ERAT STRUCTURA MURI EJUS EX LAPIDE JASPIDE. — Alludit ad Isaiæ liv, 12: « Ponam jaspidem propugnacula tua. » Jaspis firmissimus est, virens et pellucidus, ut docet Plinius lib. xxxvii, cap. viii. Hinc significat, primo, Dei fortitudinem, quæ cœlestem Jerusalem tuetur, protegit et firmat; secundo, ejusdem delicias, amœnitatem et recreationem; tertio, ejusdem claritatem. Adde quarto, creditum esse ab antiquis jaspidem fugare dæmones: hos enim Deus arcet a cœlo. Scriptura enim in symbolis sese accommodat subinde communi hominum sensui et opinioni, esto ea in re non subsistat, nec sit vera.
IPSA VERO CIVITAS AURUM MUNDUM, SIMILE VITRO MUNDO. — Aliqui putant in cœlesti Jerusalem nullas esse domos, quia in ea omnia sunt communia et clara; unde nec Joannes ullas hic domos recenset. Verum contrarium docet hic locus: civitas enim non vocantur horti, aut Paradisi, sed domus civium; hinc et Christus ait Joannis xiv, 2: « In domo Patris mei mansiones multæ sunt. » Domus ergo hæ non sunt ut nostræ, lapideæ ad civium defensionem, secretas actiones, etc., sed vitreæ et pellucidæ, ad pulchritudinem, voluptatem, proportionem, et ad significandam etiam meritorum distinctionem.
Jam civitas hæc est ex auro, sed quod vitro sit simile: quia auro nostro nihil deest nisi vitri perspicuitas, uti vitro nihil deest nisi auri firmitas. Utrumque ergo habet cœlestis Jerusalem, scilicet aurum et vitrum: ejus enim aurum perspicuum est ut vitrum; rursum, vitrum hoc solidum est et præstans ut aurum. Est ergo instar chrysolithi, qui symbolum est perfectissimæ gloriæ Christi, a qua Beatorum gloria promanat, de quo in septimo fundamento: ita Alcazar.
Quocirca S. Cæcilia apparitoribus flentibus, quod tam locuples et nobilis sapiensque puella alacris properaret ad mortem, respondit: « Hoc non est juventutem perdere, sed mutare; hoc est dare lutum, et accipere aurum; dare habitaculum vile et parvum, et accipere palatium amplissimum ex lapidibus pretiosis et auro constructum; dare angulum brevem et obscurum, et accipere forum lucidum margaritis cœlestibus coruscans; dare rem perituram, et accipere rem quæ finem nescit et mortem ignorat; dare lapidem vilem qui pedibus conculcatur, et accipere lapidem pretiosum qui in diademate regio vibranti resplendet aspectu: » ita habent ejus Acta.
Jam « civitas aurum est, » id est aurea est. Hebræi enim זהב zahab, id est aurum, vocant «aureum:» nec enim habent concretum auri. Civitas ergo aurum est, quia radiat pretiosissimis opibus: aurum, inquam, non opacum, sed simile vitro, quia tota pellucet cognitione et contemplatione tum Dei, tum aliorum Sanctorum et Angelorum, tum rerum omnium. Græca quædam habent ὁμοίως ὑάλῳ, id est « similis vitro, » scilicet erat civitas: ita Vatablus; sed eodem redit sensus.
Talem, tam augustam, tam splendidam, tam pretiosam ex auro et argento, hanc civitatem cœlestem conspexit, eo post mortem raptus S. Salvius Episcopus. Unde jussu Dei rediens ad vitam, exclamavit: « Audite, o dilectissimi, et intelligite, quia nihil est quod cernitis in hoc mundo, sed sunt juxta id quod Salomon propheta cecinit, omnia vanitas. Felix est enim, qui ea agere potest in sæculo, ut gloriam Dei mereatur cernere in cœlo. » Cumque adstantes rogarent ubinam fuisset, quidnam vidisset, ait: « Cum me ante quatuor dies contremiscente cellula exanimem vidistis, apprehensus a duobus Angelis in cœlorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hoc squalidum sæculum, verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere putarem; deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis: quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervæ prorsus pervideri non posset. Cumque nobis via inter comprimentes, ab his qui præcedebant Angelis pararetur, pervenimus ad locum quem jam de longinquo contemplabamur, in quo superpendebat nubes omni luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat. » Subdit deinde de loci sono, fragrantia, turba et voce: « Et vox procedebat de nube, tanquam vox aquarum multarum. Ibi etiam me peccatorem humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac sæculari, quos mihi qui præcedebant, enarraverunt esse Martyres ac Confessores, quos hic summo excolimus famulatu. Stans igitur in loco, in quo jussus sum, operuit me odor nimiæ suavitatis, ita ut ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cibum potumque desiderem. Et audivi vocem dicentem: Revertatur hic in sæculum, quoniam necessarius est Ecclesiis nostris. Vox enim audiebatur: nam qui loqueretur, penitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum cum fletu dicebam: Heu, heu, Domine, cur mihi hæc ostendisti, si ab his frustrandus eram? Ecce hodie ejicis me a facie Tua, ut revertar ad sæculum fragile, et huc ultra redire non valeam. Ne quæso, Domine, auferas misericordiam Tuam a me; sed deprecor ut permittas me hic habitare, ne illuc decidens peream. Et ait vox quæ loquebatur mihi: Vade in pace, ego enim sum custos tuus, donec reducam te in hunc locum. Tunc relictus a comitibus meis, descendens cum fletu per portam qua ingressus fueram, huc sum regressus. »
Quocirca factus Episcopus Albigensis, vitam egit cœlestem et Angelicam, atque suos omnes hortabatur orationi incumbere, ac vigiliis instanter insistere, et bona semper tam in operibus, quam in cognitione versare, dicens: « Hoc agite, ut si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in judicium, sed in requiem intrare possitis. » Hæc omnia B. Gregorius Turonensis, qui illa se ab ejusdem S. Salvii ore accepisse juratus asseverat, lib. VII Histor., cap. i, ubi et felicem ejus ad Dominum transitum enarrat, qui contigit anno Domini 586, ejusque memoriam quotannis recolit Ecclesia in Martyrologio, die 10 septembris.
Rursum, per vitrum significatur tum claritas, tum puritas cordis Beatorum, quæ cuique alteri beate patebit. Quidquid enim cogitabit aut volet unus, id protinus videbit alter, ita ut Beati sibi invicem futuri sint quasi quædam specula vitrea lucidissima. Nam, ut ait S. Gregorius, XVIII Moral., xxvii: « Ibi uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus: patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi. » Sic Philosophus ille optabat ut in hoc mundo corda hominum essent vitrea, ut fundus eorum perspici posset, ne qui in illo doli vel fraudes residerent, et celarentur. Eadem de causa Momus apud Lucianum in Hermotimo, reprehendit Vulcanum, quod homini non dederit pectus fenestratum, id est perspicuum.
Simile quiddam in natura videmus, quæ producit genus quoddam marmoris flavi (quod alias communiter durum est et opacum), quod transparet et pellucet, ut docet Plinius, et ex eo Anselmus Boetius, lib. II De Lapidibus, cap. cclxxx. Marmor hoc vocatur phengites, id est splendens, quod interdum venis flavescit, de quo dixi superius vers. 11. Spectatur Romæ in templo S. Mariæ in porticu, ex hoc marmoris genere columna dimidiata ad summum altare, colore flavo, parietis rimam obstruens, ac externam lucem solisque radios, instar vitri splendentis intromittens. Equidem ut primum vidi, miratus sum, crystallumque putavi, donec penitus introspiciens marmor esse perspexi, nimirum phengitem.
Denique vitrum notat virginitatem Beatorum, et nitorem omnis labis expertem. Vitrum enim ab hydrargyro intactum, est virgo a peccati noxa immunis. Nam, ut docet S. Isidorus, lib. XVI, cap. xviii, hydrargyros, id est argentum vivum, aurum, argentum, æs aliaque metalla perforat, vitrum autem non lædit.
Est vitrum virgo, labes hydrargyros ævi.
Exstat hac de re doctum carmen Nicolai Causini, lib. XI Parab. Hist., cap. lxiii.
Versus 19: Duodecim Fundamenta ex Lapidibus Pretiosis
19. ET FUNDAMENTA MURI CIVITATIS OMNI LAPIDE PRETIOSO ORNATA, — quia licet singula fundamenta essent ex singulis gemmis, erant tamen vestita aliis undecim, ut significaretur Apostolos, licet una virtute excederent, alias tamen aliorum eis non defuisse, inquit Ribera.
Verum simplicius videtur et concinnius, si dicamus singula fundamenta singulis duntaxat gemmis constare, ita ut omnia conjuncta « omni lapide pretioso (puta his duodecim pretiosissimis gemmis) ornata » essent; non enim dicit fundamentum, sed « fundamenta, » puta omnia simul collecta vel conjuncta. Unde hoc in particulari explicans, addit: « Primum fundamentum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, » etc., q. d. Hæc fundamenta erant ornata omni lapide pretioso, quia primum fundamentum erat jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, etc. Addit Alcazar « ornata » idem esse ac belle ordine disposita. Græcum enim κοσμέω non tantum ornare, sed et ordinare, distribuere et disponere significat, maxime cum ex ipsa dispositione venustas et pulchritudo oritur, ut in ædificiis contingit. Dicuntur ergo fundamenta ornata omni lapide pretioso, quia miram pulchritudinis formam Joanni oculis offerre visa sunt ex gemarum ordine sequentium. « Ornata » ergo significat omnibus iis gemmis quæ sequuntur coruscantia.
Nota: Fundamenta, formam et pulchritudinem cœlestis Jerusalem per gemmas describit S. Joannes. Primo, quia in terris nihil pulchrius aut excellentius gemmis. Sicut enim in cœlo stellæ elucent, ita in terra gemmæ, ut appareant quasi stellæ terrestres, et cœlestis lucis, levitatis et potentiæ stellarum participes. Docent enim physici gemmas in visceribus terræ ex peculiari cœli et stellarum influxu generari et formari.
Secundo, quia gemmæ apud antiquos erant hieroglyphica rerum cœlestium et divinarum.
Tertio, quia gemmæ in terris alias res pretio, splendore, firmitate et energia antecellunt. Hinc Andreas Bacci, in tractatu De his Duodecim Gemmis, docet gemmas dici quasi «gummosas,» quia ut arborum gummi perspicuæ sunt et pellucidæ similiterque parvæ, ideoque lapilli pretiosi dicantur. Sunt enim quasi guttæ et stilla cœli, ut crystallus.
Quarto, quia in cœlo erunt veræ gemmæ, non terrestres sed cœlestes, et longe nostratis excellentiores. Colligitur hoc primo ex Joanne hic, qui eas se in cœlo vidisse asseverat, et ex Tob. cap. xiii, vers. 21: « Portæ Jerusalem ex sapphiro ædificabuntur, et smaragdo: et omnis murus ejus ex lapide pretioso. Omnes plateæ ejus sternentur lapide albo et mundo: et per vicos ejus Alleluia cantabitur: » quibus verbis hic alludit S. Joannes. Verba enim Scripturæ proprie accipienda sunt ut sonant, ait S. Augustinus, nisi aliquid absurdi inducant.
Secundo, quia corpora et oculi Sanctorum habebunt suas divitias et objecta pulcherrima et excellentissima, quibus pascant et delectent se. Oculi autem non solum luce, sed et colorum varietate pascuntur, uti varia viriditas agrorum, arborum, florum, fructuum; item fluviorum fontiumque ut vitrum perspicuorum, et maxime gemimarum coruscare. Hæc ergo in cœlo eis non deerunt: alioquin in terris feliciores fuissent quam in cœlo erunt.
Tertio, quia S. Agnes, uti testatur S. Ambrosius, et aliæ Virgines beatæ apparuerunt amictæ veste aurea et gemmata; vide eumdem, serm. 90.
Denique in cœlo fore varias Beatorum mansiones, et palatia pulcherrima ex margaritis et gemmis constructa, item prata, nemora, hortos et alia jucundissima, docet S. Anselmus in lib. De Similitudinibus, cap. XLIV, D. Soto, Ferdinandus Peres, quem Barradius citat et sequitur, tom. III, lib. X, cap. III. Hac de re plura dicturus sum cap. xxii, vers. 2, in fine.
Huc spectat narratio illa Socratis apud Platonem in Phæd., sub finem, de duodecim pulcherrimis coloribus superioris terræ, et gemmas nostras, ut jaspidem, sapphirum, carbunculum, esse quasi particulas et assulas, ut ita dicam, montium et gemmarum superioris terræ. Videtur Plato hæc a Mose hausisse, uti et alia: unde ipse Attica Moses vocatur. Moses enim in Exodo xxviii, 17, duodecim gemmas in Rationali collocavit, quasi duodecim signa Zodiaci: Rationale enim typus erat cœli, ejusque formam et figuram repræsentabat.
Primum Fundamentum, Jaspis.
Nota primo, ex S. Hieronymo in Ezech. xxviii, Joannem alludere ad Exodum xxviii, 17. Ibi eædem gemmæ reperiuntur, totidemque numero, puta duodecim, in Rationali Pontificis maximæ dispositæ, in quarum singulis unius Patriarchæ nomen inscriptum erat, qui erat caput et parens unius ex duodecim tribubus. Rationale enim gerebat cœli formam; duodecim Patriarchæ allegorice repræsentabant duodecim Apostolos: Apostoli enim sunt Patriarchæ duodecim tribuum, id est omnium fidelium Sanctorum et Beatorum Novi Testamenti. Duodecim ergo gemmæ, sive gemmata fundamenta, sunt duodecim Apostoli, idque in ordine quem S. Matthæus assignat cap. x, vers. 2, uti ostendi vers. 14.
Porro novem gemmæ hic plane eædem sunt quæ novem gemmæ Rationalis, quamvis aliis hic aliis in Rationali locis positæ sint: sardonyx enim qui hic ponitur, est species onychis qui in Rationali ponitur. Tres vero reliquæ videntur differre. Pro chalcedonio enim hic in Rationali carbunculus ponitur; pro hyacintho, ligurius; pro chrysopraso, achates. De singulis harum loquendum est, et ostendendum quomodo sibi respondeant.
Nota secundo: In nonnullis gemmis a veteribus, puta a Theophrasto et Plinio, quos Solinus, Isidorus aliique sequuntur, recentiores, Nilus, Anastasius aliique, multum discrepant: sive quia nomina gemmarum variata subinde et mutata sunt, sive quia perierunt aliquæ antiquarum gemmarum, novarum specierum in locum earum enatarum vel a gemmariis substitutarum, uti confessi sunt mihi insignes gemmarii, quibuscum Romæ versatus sum; meque ipso singulas earum gemmas tractante et oculis manilusque pertractante, et comparante cum iis quæ Plinius de iisdem scribit, rem compertam habui. Vidi enim sardam, olim opacam, nunc esse perspicuam; topazium, olim aureum et subviridem, nunc esse tantum aureum et fulvum; sapphirum, olim cæruleum, aureis maculis coruscans et opacum, nunc esse violaceum, sine maculis et perspicuum; beryllum, olim dilute virentem, nunc esse sub-album ut vitrum, imo a gemmariis vocari vitrum; hyacinthum, olim cæruleum et violaceum, nunc esse mellicolorem, etc. Quocirca Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. xxx, ait: « Plinianum hyacinthum nunc inter species amethysti censeri; quemadmodum antiquorum amethystyus nunc carbunculi nomen obtinet. Ætas, et gemmariorum ignorantia, ita gemmarum nomina confundit, ut de hac re vix quicquam certi statui possit. » Melius ergo sequi hic antiquos, ut Theophrastum, qui paullo ante Septuaginta interpretes floruit, et Plinium et Solinum: tum quia S. Joanni fuerunt coævi, præsertim Plinius, qui diligenter et prolixe de singulis gemmis agit toto lib. XXXVII, ad quem hic plane respicere et referri videtur S. Joannes; tum quia S. Hieronymus, auctor Latinæ versionis nostræ, se Plinium sequi fatetur, ejusque in his gemmis fidem et industriam commendat. Hoc Alcazar docet fuse et erudite hic in annot. sex, qui deinde de his duodecim gemmis exacte et ample per quinquaginta ferme paginas disserit.
Nota tertio: Hæc duodecim fundamenta significant tum duodecim Apostolos tum duodecim articulos Symboli ab eis compositi. Hi enim continent fidei et Ecclesiæ, tam triumphantis quam militantis, fundamentales veritates; unde etiam sunt duodecim, ut ipse numerus nos commoneat auctoritatis duodecim Apostolorum sibi communicatæ, et concordiæ ac unitatis articulorum doctrinæ in eo contentæ. Ribera, Viegas aliique explicant de duodecim Apostolis; Glossa et Alcazar de duodecim articulis Symboli: utrumque expositionem proferam, utrinque enim eodem tendit.
Jaspis.
Pro « jaspide, » in Exodo xxviii, 18, Hebræum est יהלם iahalom, quod Arias et Rabbinizantes vertunt adamantem, tum quia radix הלם halam significat percutere et frangere, et adamas est infranchilis, frangens malleos quibus tundatur, tum quia ישפה jaspe Hebræum idem videtur esse quod Latine dicitur jaspis, quamvis interpres noster in Exodo xxviii, 20 verterit beryllus. Verum Septuaginta, interpres noster, Josephus, Aquila et Theodotion, qui fuerunt doctissimi Hebræi et ipsum Rationale ejusque gemmas viderunt, iahalom vertunt jaspide, eo quod habeat maculas instar ictuum, quibus videatur contusus, fractus et sectus. Porro Hebræum jaspe aliud est a Latino jaspis, uti gemma quam hodie vocant topazium gemmarii differt a Latinorum topazio Plinii et antiquorum. Ita sus Hebræice equum, Latine porcum significat.
Porro jaspis ubique a Plinio, Epiphanio, S. Hieronymo, Isidoro, Dioscoride aliisque viridis esse dicitur; quamvis et alii reperiantur jaspides, cæruleo, albi, rubei coloris. Optimus est viridis, qui habet lineam albam transversam et vocatur grammatias; de hoc ergo hic est sermo.
Secundo, jaspis est firmissimus.
Tertio, creditum est jaspidem fugare phantasmata et esse amuletus adversus venena et maleficia; unde Dioscorides, lib. V, cap. clx: « Omnes jaspides esse amuletos referunt; » et S. Hieronymus in Isaiæ LIV: « Jaspis, ait, est is qui habet similitudinem smaragdi, quo affirmant omnia phantasmata fugari; vocatur grammatias. » Hæc S. Hieronymus ex Plinio desumpsit. Ridet hoc Isidorus et superstitionem dicit, idque videtur, sed ex vero principio ortum est, scilicet jaspidem confirmare stomachum (ut docet Galenus lib. IX Simplicium): qui enim stomachi vitiis laborant, sæpe putant se in eum languorem ex philtrorum maleficiisve incidisse.
Quarto, optimus est jaspis viridis habens maculas rubeas sive sanguinei coloris, ait Albertus Magnus. Unde et Plinius: « Optimus, ait, qui aliquid habet purpurei, secundus qui aliquid rosæ, tertius qui aliquid smaragdi. »
Quinto, jaspis non est simpliciter et uniformiter viridis, sed maculosus vel venosus: ut enim sit jaspis, varietas in virore requiritur. Nam, ut ait Theophrastus, jaspis similis smaragdo fieret verus smaragdus, si maturuisset; et probat hoc ex ipsa smaragdi matrice, in qua variae species ac gradus coloris viridis sunt.
Hinc sexto, jaspis videtur nominari ab iaos, id est salute, et anixes, id est macula, quia ipsæ ejus maculæ sunt salubres et medicæ. Porro Anselmus Boetius, insignis gemmarius, lib. II De Gemmis, cap. C: « Jaspis, ait, a chalcedonio nihil differt, nisi quod sit mollior, ideoque non ita exacte poliri potest ut chalcedonius, nec adeo transparet ut chalcedonius, et est plerumque viridis. Quanto propior est smaragdo, eo nobilior. »
Septimo, jaspis est gemma antiquissima. Unde Plinius: « Licet a multis superata, retinet tamen antiquitatis gloriam. » Jaspis enim reperitur in ipsa terræ superficie, dum cæteras gemmas in terræ visceribus natura abscondit; rursum, reperitur in multis regionibus.
Octavo, jaspis sanguinis fluxum et muliebria menses sistit: ita Albertus Magnus, cujus mirabiles et magnæ in hac re experientiæ oculatus testis Anselmus Boetius refert lib. II De Gemmis, cap. CII, addensque: « Jaspis viridis, collo suspensus ut ad ori stomachi foramen dependeat, stomachum firmare, nauseam et vomitum prohibere, calculos et urinam expellere dicitur. Omnis jaspis conceptionem firmat, et cruri alligatus partum adjuvat. Gestatus febres et hydropem prohibet, quæ vel ex debili digestione vel nimio sanguinis defluxu oriuntur, stomachum firmando et sanguinem sistendo. Nonus medicus etiam affirmat jaspim viridem epilepsiam arcere; et hoc nunc a multis asseritur, quod si epileptico de die nocteve circa cartilagineum iuxiphos gestetur, si sudore correptus fuerit, liberatur a paroxysmo; sin minus, moritur; et hoc sæpius probatum tradunt. Hæc omnia aucta cen-sent si in argento includatur. Impedire etiam tumultuosam et inconstantem cogitationem ex sanguinis impetu ortam. Generationem lapidum prorsus inhibere, si quis portet id, vulgiter creditur. Jaspis qui grammatias, sive polygrammas dicitur, qui viridis est smaragdo simillimus, amuletus contra venena gestatur. » Denique cap. CIII, et in epist. dedicatoria, refert Imp. Philippum II jussisse construi mensam ex gemmis, præsertim jaspidibus, quam ipse vocat octavum mundi miraculum comparat cum Dianæ Ephesiæ templo, utpote in cujus fabricatione multi anni plurimusque sumptus impensi sint, tantaque arte elaborata, ut gemmæ sibi invicem latentibus visu juncturis, ita representent silvas, arbores, flumina, flores, nubes, animalia, variasque formas rerum pulcherrimarum ut e vita depictæ appareant, nullumque tale opus in toto orbe simile reperiri possit.
Nono, jaspis alias est opacus, alias pellucidus. Rursum, miscetur variis gemmis. Nam « ex misto cum achate vocatur jaspachates; cum onyche illo qui nivem imitatur et crystallo similis est (quem hodie chalcedonium vocant), a Plinio vocatur jasponyx; qui cum sardo misceri potest, sardojasper dici. Habeo unum qui in se habet amethystum, sardum et chalcedonium in distinctis locis, » ait Boetius, cap. CI.
Jam primum jaspis in fundamento significat S. Petrum, Apostolorum ac Ecclesiæ principem: super hanc enim petram promisit Christus se ædificaturum Ecclesiam suam. Hinc auctoritas ejus floret et jugiter viret, floretque in successoribus ejus Pontificalis dignitas ad finem usque mundi, imo in æternum.
Secundo, Petrus, postquam a Christo post Resurrectionem Pontifex factus est, firmissimus in fide fuit, ita ut contra eum et ejus Ecclesiam nec homines nec portæ inferi, id est omnis dæmonum potestas, prevalere unquam possit. Est enim ille cui Christus jugiter commendavit oves suas, dicens: « Pasce oves Meas; » et: « Confirma fratres tuos. »
Tertio, Petrus et successores ejus Pontifices fugant et arcent ab Ecclesia omnia phantasmata terrorum et errorum. Nam etsi jaspis non revera fugat maleficia, communis tamen mundi opinio, quæ id putabat et credebat, sufficit ad hanc symbolicum significationem et repræsentationem.
Quarto, Petrus habet maculas sanguineas, quia proprio sanguine suam fidem et Pontificatum obsignavit et purpuravit.
Quinto, Petrus, lugubri quotidiano fletu ad gallicinium super peccato negationis Christi, fuit maculosus, pœnitens et lugubri veste indutus: atque inde
Sexto, accepit a Deo gratiam sanandi omnes morbos animæ per totum orbem.
Septimo, Petri dignitas est prima et antiquissima, quia a Christo ipso signata est et toti mundo promulgata et nota.
Octavo, Petrus apud Romanos aliisque populis sanguinis carnalis desideria sistivit. In Rationali Aaron jaspis habebat inscriptam tribum Gad: hæc enim erat firmissima et robustissima tribuum.
Nono, Petrus fuit opacus per soliditatem spei ac fiduciæ in Deum; fuit etiam pellucidus per puritatem vitæ et per contemplationem; imo habuit in se mixtionem omnium virtutum: has enim omnes heroico gradu possedit.
Nota secundo: Primus jaspis in fundamento Ecclesiæ notat primum Symboli articulum: « Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ. » Huic jaspis merito comparatur. Primo, quia notat virorem Dei, id est fortitudinem et potentiam, qua hanc mundi machinam ex nihilo creavit.
Secundo, firmitatem in ejus conservatione et æterna gubernatione.
Tertio, hic de uno Deo Creatore articulus fugat omnia phantasmata deorum et idolorum.
Quarto, pro ejus veritate et fide Martyres effuderunt sanguinem, eoque maculati sunt, imo purpurati; vel color viridis spem et præmia insinuat quæ Deus Creator cultoribus suis promisit; sanguineus color minas et cruciatus, quos incredulis et inobedientibus minatur.
Quinto, est varius et maculosus, quia Deus Creator varias et multiplices creaturas edidit ad universitatis perfectionem.
Sexto, sanat pusillaniminatem, diffidentiam et omnes hominum infirmitates.
Septimo, est antiquissimus, quia etiam philosophi, qui SS. Trinitatem ignorabant, unum tamen Deum Mundi opificem agnoscebant. Nam, ut ait Apostolus Roman. I, 19: « Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit:... ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. » Rursum, creatio attribuitur Patri, qui in origine est prima et antiquissima Persona in divinitate.
Octavo, sanguinis menses, id est impuros et carnales actus et appetitus sistit. Huc spectat recentiorum, ut Bedæ, Ruei aliorumque (eorum fide esto) relatio, jaspidem reprimere cogitationes et appetitus lusuriosos, ac mundare et acuere oculos. Hinc et jaspis grammatias, candidæ lineæ interstratis, symbolum est innocentiæ et puræ vitæ, quam debitum servitium et cultus Creatoris mundi poscit.
Nono, est opacus, quia obscurus Paganis et Infidelibus; pellucidus vero credentibus, quos etiam per morum puritatem omnemque virtutem in divini colloquii gratiam et lucem transformat. Ita Alcazar.
Secundum, Sapphirus.
De hac gemma omnes conveniunt. Nam Hebræum est ספיר sapphir, et inde Græce et Latine sapphirus dicitur. Jam sapphirus, primo, cæruleus est, dicunt Plinius et alii ubique.
Secundo, splendet et coruscat aureis maculis instar stellarum, ait Plinius et Isidorus; unde a Theophrasto vocatur χρυσέπαστος, id est auro conspersus, et inde Hebræice dicitur ספיר saphir, id est pulcher, ait S. Hieronymus, a radice שפר scaphar, id est, pulcher fuit; vel sappir, a ספר sepher, id est numerus, propter numerum macularum, instar stellarum, in eo conspectarum, ait Alcazar.
Tertio, speciem ante se gerit cœlorum, ait S. Hieronymus ex Plinio; unde etiam in Exodo xxiv, 10, visio Dei, qua apparuit Mosi et senioribus, erat « quasi opus lapidis sapphiri et quasi cœlum cum serenum esset; » hinc a gemmariis vocatur gemma sacra. Ex hoc loco liquet sapphirum esse cæruleum, sicut est cœlum serenum, dum scilicet habet speciem purissimi cærulei, qualis est in lapide lazuli; ergo cœlum videtur esse primarium et principale sapphirum, a quo color et stellæ in gemmam sapphirum transiverunt.
Quarto, sapphirus antiquorum erat opacus, ut testantur Plinius et alii; ita enim habet communis et vera lectio Plini, lib. XXXVII, cap. IX: « Optimi inter Medos, nusquam pellucidi; » quamvis quidam codex, quem Dalecampius citat, habeat: « Nusquam ita pellucidi. » Quocirca qui hodie sapphiri dicuntur et splendent, potius hyacinthi sunt quam antiquorum sapphiri. Quamobrem Alcazar et Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. CXIX, judicant sapphirum Plini et antiquorum esse speciem quamdam ejus quod hodie lapis lazuli dicitur, puta qui nec venas nec auream pulverem, sed auri instar scintillas sive guttas in campo cæruleo habet, idque eo nobilius quo magis serenum cœli colorem refert, nullo violacei admixtione. Hinc et Epiphanius cyanum (qui idem est cum lapide lazuli, vel species ejus) inter species sapphiri numerat. Et Dalecampius, commentator Plini, ait ea quæ Plinius de sapphiro scribit, non nostro sapphiro sed cyano convenire. Cyano medici attribuunt vim corroborandi cor, pellendi melancholiam, multosque alios magnos et mirabiles effectus.
Quinto, de antiquorum sapphiro ait Pierius, Hieroglyph. 41: « Sapphirus magna semper in veneratione fuit apud antiquos: siquidem per eum imperium et summum sacerdotium significari constat. » Et Rueus: « Sapphirus antiquitus summam in hominibus habuisse auctoritatem, et gratiam apud Deos, ipsa antiquitas refert, » ita ut tum sacrificium gratum et acceptum eis erat, cum offerebatur super sapphirum, id est super discum sapphirinum, vel certe cum sacerdos in annulo gestabat sapphirum. Et Abulensis in Exodum xxiv, 10: « Inter deos Gentium, ait, sapphirus in magna reverentia habebatur, quia sine eo responsa non dabantur. » Et in cap. xxviii, vers. 18, ait sapphirum antiquitus vocari solitum gemmam gemmarum. Hinc jam pontificibus et cardinalibus decent sapphiri, et Pontifex cardinaliter creato sapphirum mittit, uti anulus datur Episcopo; etsi enim sapphiri nostri potius hyacinthi sint, in locum tamen antiquorum sapphirorum successerunt. Nam antiqui supremi judices Ægyptiorum, qui erant Pontifices, gerebant in collo sapphirum, in quo Veritas erat sculpta, ut testatur Ælianus, lib. XIV, cap. XXXIV.
Sexto, sapphirus acuit visum, ait Gregorius Nyssenus, orat. 14 in Canticum.
Septimo, has virtutes sapphiro tribuunt Galenus et Dioscorides: « Haustus prodesse percusso a scorpione, et bibi adversus intestinorum ulcera; et diducere rupturas membranarum, et reprimere oculorum epiphoras et excrescentia. » Albertus Magnus, lib. II De Mineralibus, addit valere contra melancholiam, quartanam febrem et humores melancholicos. Vide dicta de sapphiro in Exodo xxiv, 10, et Exodo xxviii, 18. Addunt aliqui, eorum fide esto, sapphirum inclinare homines ad pietatem, constantiam, pacem, et coercitionem cupiditatum, ideoque esse gemmam Pontificum.
Jam in Rationali, sapphirus habebat sibi inscriptum Nepthalim: hic vero congruit S. Paulo, qui alter est et secundus post S. Petrum Apostolus et fundator Ecclesiæ. Ita Andreas et Aretas. Verum quia S. Paulus non erat inter duodecim Apostolos a vivo Christo vocatos et a S. Matthæo, cap. x, vers. 2, aliisque Evangelistis recensitos; sed a Christo de cœlo post Resurrectionem extra numerum et ordinem est vocatus; rursum, quia Paulus semper conjungitur Petro tam in apostolatu, quam in morte, et in imaginibus, et in ecclesiastico officio, et in festo tam Romæ quam ubique per totam Ecclesiam, eoque etiam hic ei videtur conjungi in jaspide, « quia æquales eos fecit electio, similes labor, conjunxit finis, » ait S. Leo, serm. 1 De SS. Petro et Paulo: hinc melius Joachim, Ribera et Viegas per sapphirum accipiunt S. Andream, fratrem S. Petri. Hic cæruleus fuit, id est cœlestis coloris, sive altissimæ lucis ac sapientiæ, quam ex Sole justitiæ Christo hausit, cum a S. Joanne Baptista ad Christum missus, Joannis I, 36, duos dies cum eo manserit et ejus doctrinæ ac vitæ arcana imbiberit et potaverit. Cæruleus enim color quem in cœlo cernimus, nihil aliud est quam altissima profunditas summi luminis; quæ, quia nullo colore admixtum est nec terminum habet, ideo absorbel, perstringit et obtundit oculum, ut cæruleum ei videatur, cujus debilis visus in intuitum ejus succumbit, ac quasi stupet et obtenebratur, uti experimur nobis contingere, cum radios solis nitentes e directo per specula aut aliquod medium instrumentum intuentibus nostris oculis opponimus.
Secundo, coruscat aureis stellis, id est ardentis charitatis radiis, cum a sole igneo, puta Christo, afflatus et quasi tonitruatus, ad amorem Ejus totus accensus fuit.
Tertio, habebat cœlorum speciem, quia omnia terrena, prospera et adversa, calcabat, mente in cœlum fixa.
Quarto, opacus et densus fuit, id est fortis et solidus; Andreas enim erat ἀνήρ, id est vir, et virilis animi et roboris, maxime in morte et martyrio.
Quinto, sacerdos et Pontifex fuit.
Sexto, illustravit et acuit Achæorum aliorumque Gentilium cæcos oculos luce et fide Christi.
Septimo, melancholiam et alios morbos a se et discipulis pepulit, cum jucundus et alacris crucem sustinuit, bidiuum in ea pendens, eamque salutans et dicens: « O bona crux, quæ decorem ex membris Domini accepisti, diu desiderata, anxie adamata, sine cessatione quæsita, et animo desideranti tandem præparata! Accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit. »
Secundo, sapphirus congruit secundo articulo Symboli: « Et in Jesum Christum, Filium Ejus unicum, Dominum nostrum. » Christus enim, ut sapphirus, cæruleus est, quia est immensum pelagus incomprehensibilis lucis, ita ut in contemplando Eum mens humana deficiat. Est enim Verbum Patris, Deus de Deo, lumen increatum de lumine increato: ergo cæruleus sapphiri color significat divinitatem, et divinam Christi generationem, qua procedit ut Verbum et imago Patris.
Secundo, coruscat aureis stellis, quia est charitas increata et amor originalis, quo una cum Patre spirat Spiritum Sanctum, qui est amor notionalis Patris et Filii.
Tertio, est cœlestis natura, habitatione, æternitate, beatitudine; unde Apostolus ait: « Primus homo de terra terrenus; secundus homo de cœlo cœlestis, » I Corinth. xv, 47.
Quarto, est opacus et densus, quia « generationem Ejus quis enarrabit? » inscrutabilis enim est et imperscrutabilis. Rursum, quia divinitas ejus in densa ejus humanitate est obscurata et latens.
Quinto, est Christus, id est unctus in Regem et Pontificem æternum: in Regem, inquam, et Monarcham mundi.
Sexto, est Lux mundi, Joannis I, 9, et mirabili luce et delectatione perfundit eos qui se ejus contemplatione pascunt.
Septimo, sanat omnes morbos et dolores corporis et animæ.
Tropologice, sapphirus est qui mente in cœlis habitat, et qui, ut ait S. Hieronymus, factus similis cœlo, solem sibi subjectum cernat; et ut ait Gregorius Nyssenus loco citato, cujus cor in superna vult et intuetur ibique suos oculos pascit, sequens illud Apostoli: « Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram. » Hic coruscat aureis stellis, id est charitatis actibus;
Rursum, in sapphiro, qui est imago cœli et quasi cœlum in terris, edocemur qualem esse debeat animi sublimitatem, vitæ perfectionem, et mentis ac frontis serenitatem in Prælato et principe (cujus symbolum est sapphirus), ut recte serenissimus appelletur, semper habens ante omnibus cœli sereni speciem et faciem; ut Deum et Christum imitari studeat, et cæruleo colore, id est divinae gloriæ zelo fulgidus, aureis radiis virtutum, supra omnes tam pompas quam mundi procellas emineat.
Tertium, Chalcedonius.
Pro chalcedonio in Rationali erat carbunculus, et Dan sibi inscriptum habebat; quocirca Isidorus, Beda et Aretas asserunt chalcedonium esse carbunculum vel species carbunculi: tum quia nullum alium chalcedonium antiqui memorarunt, tum quia Joannes carbunculum, qui erat una ex præcipuis gemmis Rationalis, prætermisisse non videtur. Vocatur chalcedonius, eo quod juxta Chalcedonem urbem (quæ ex adverso Constantinopoleos trans Bosphorum jacet, in qua Concilium Chalcedonense celebratum fuit) in scopulis et rupibus littorum nascitur gemma habens speciem et colorem carbunculi, ut notat Aretas.
Gesnerus suspicatur pro chalcedonio legendum Carchedonium, id est Carthaginensem (Karkedón enim est Carthago); adeo Plinius lib. XXXVII, cap. VII, carbunculos ex Carthagine advectos Carchedonios vocat. Sic enim ait: « Carbunculi principatum tenent, appellati a similitudine ignium, ipsum tamen ignem non sentientes, ob id ab aliquibus apyroti vocati. Genera eorum Indicum et Garamanticum, quod Carchedonium ex magnitudine Carchedonis vocant. » Uti ergo belial et beliar idem sunt, ita chalcedonius et carchedonius idem videntur esse: Joannes enim ad Plinianas gemmas plane respicere videtur, eo quod ævo suo fuerint notissimæ. Porro vocatur carbunculus, eo quod habeat speciem carbonis ardentis: quocirca et pyrothus dicitur, quasi πυρὸς ὦπα, id est habens faciem et speciem ignis. Unde Poeta: « Et imitantes flammam pyropi. » Dicitur et apyraustus, eo quod igni non lædatur.
Alii judicant chalcedonium esse species succini, vel certe lapidis durioris subalbidi: dicunt enim esse similem lucernæ pallenti, et sub divo lucere magis quam sub tecto; et si calefit sole vel attritu, stipulas ad se allicere. Tales enim globuli durioris lapidis subalbidi, quos gemmarii communiter chalcedonium vocant, e quibus fiunt Rosaria. Unde Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LXXXVII: « Chalcedonius, ait, est gemma, quæ per nubem nullius aut alicujus tenuis coloris totum corpus tingentem et occupantem diaphanæ est, resistens in sculpendo propter duritiem. Olim sub onyche comprehensa, cujus est species, candidus onyx appellabatur. Nam onychem veterem, sive transparentem, sive non, ut ita dicam, subiens, nunc apud Europaeos chalcedonii nomen retinet: tales species multis in locis Germaniæ, in Belgio prope Lovaniensem Heverleæ tractum, et prope Bruxellam se ipse invenisse cap. LXXXVIII. Ubi et addit: "Hoc tempore ex chalcedonio etiam cyathi, principum imagines, coronæ suspensiles, et alia infinita conficiuntur. Usus præcipuus est ad sigilla, eo quod ceram non retineat."» Verum hic chalcedonius, ut gemma vilis et lapis potius communis, a Plinio prætermittitur et silentio præteritu. Nam Plinius, uti Boetius fatetur, chalcedonium accipit pro granato Orientali, qui est species carbunculi; modernum vero chalcedonium comprehendit sub onyche; onyx enim, sardonyx et chalcedonius vel idem sunt, vel potius species mutuo sibi cognatæ et affines. Unde ab antiquis omnibus accipiebatur pro onyche, ait Boetius, lib. II, cap. XCII, ubi et addit: « Onyx nonnunquam tantæ magnitudinis ut inde columnellæ confici possint. Nam Romæ in basilica S. Petri sex columnellæ ex onyche conspiciuntur. »
Ergo verius est veterum chalcedonium esse carbunculum, aut carbunculi speciem; carbunculus enim erat in Rationali, a quo hasce gemmas mutuatur S. Joannes. Porro carbunculus græce dicitur ἄνθραξ, id est pruna ignita; talis enim esse videtur. Hinc igne non calescit, in tenebris tamen lucet, et splendescit magis interius quam exterius. Ita S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. XVI, et Isidorus, lib. XVI, cap. XIII: « Carbunculi, inquit, fulgur nec nocte vincitur; colore ignitus ut carbo lucet in tenebris. » Scilicet modica luce in se collecta, non autem foras emicante, uti gemmarii experti docent, ac nominatim Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. CIII.
Hinc carbunculus rubet, indeque rubinus dicitur. Alcazar tamen censet carbunculos subinde candere, esseque adamantes; carbones enim nimis ardentes non rubent, sed candent, uti apparet in candenti ferro, quod ubi maxime ignitum est, fabri ferrarii appellant argentum, quia perfecte candidum est. Hinc in sacra Scriptura non nominari adamantes, quia comprehendit eos Scriptura nomine carbunculorum: quocirca gemma quam Isaias, cap. VI, vers. 6, calculum et carbunculum nominat, Joannes, Apocalypseos cap. II, vers. 17, vocat calculum candidum. Itaque chalcedonium esse adamantem, qui inter carbunculos est præstantissimus. Probat id primo, quia Plinius ait adamantem Cyprium in æreum colorem vergere: ergo is erit chalcedonius ἀπὸ τοῦ χαλκοῦ, id est ab ære. Secundo, χαλκός sæpe ab Homero et aliis sumitur pro ferro et chalybe: nobiliores autem adamantes sunt, qui colore chalybea specula imitantur, quos Plinius vocat siderites, et ferrei splendoris. Tertio, chalcedonii nomen denotat lapidem hunc æs, chalybem, aliaque metalla domare et perfringere; talis autem est adamas, quo gemmarii chalybem domant ac poliunt. Verum hæc desultoria videtur levitas, nimiaque metamorphosis, videlicet chalcedonium in carbunculum, et carbunculum in adamantem transformare, cum toto genere dissideant carbunculus et adamas: adamas enim candidus est et pellucidus, carbunculus rubeus et opacus, cum genuinus et perfectus est.
Quocirca prior sententia Aretæ aliorumque videtur verior, chalcedonium esse carbunculum, qui habet speciem χαλκοῦ, id est æris igniti. Alludit enim ad aurichalcum, vel chalcolibanum, de quo egit cap. I, vers. 15, Christi pedes fuisse « similes aurichalco tanquam in camino ardenti; » tale enim urens aurichalcum carbunculum, sive prunam accensam refert: unde et chalcites est gemma coloris ærosi in Plinio, lib. XXXVII, cap. XI, et fortasse eadem cum chalcedonio. Et chalcitis est nomen lapidis ex quo conflatur ipsum æs, ut testatur Plinius, lib. XXXIV, cap. XII, uti ex rubrica conflatur ferrum: nam « rubrica parens est ferri. » Alludit et ad Concilium Chalcedonense, uti mox dicam de significatione chalcedonii. Porro de carbunculo scribit ita Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XIII: « Nobiliores rubini in insula Ceilano nascuntur. Alii et minores in Coria, Calcout, Cambaia et Bisnaga: optimi in flumine Pegu, quod incolæ ore et lingua explorant. Meliores enim judicant frigidiores et duriores. Colorari igne quo decoquunt eos dicuntur. In quadam matrice rosæ coloris lapidea plerumque nascuntur, quam aliqui, si sit perspicua, balasiorem rubinum appellant. Si non sit perspicua nec gemmæ similis, a omnibus vocatur mater, sive matrix rubeorum. Inde enim quasi in utero materiali sanguine infante nutritur, formatur et crescit rubinus. Primo albescit, deinde paulatim maturescendo ruborem trahit. Hinc fit ut albi et subalbidi, nondum maturi, inveniantur. In eodem ferme fodina ubi sapphiri inveniuntur nasci solet. Si fuerit nutrimeutum varium et non omnino congruum, mixti coloris reperiuntur, partim albicantes, partim rubentes, vel semirubinus semisapphirus, quod Indi Nilacandi vocant, quasi sapphiro-rubini. »
Jam chalcedonius, sive carbunculus, repraesentat Jacobum fratrem Joannis. Primo, quia flagrabat amore Christi ut pruna ardens, vel ut æs igneum et flammigerans.
Secundo, sicut carbunculus « nascitur in montibus apud Nasamones, ut habitatores putant, divino imbre, » ut ait Plinius, lib. XXXVII, cap. VII: ita Jacobus et Joannes facti et vocati a Christo Boanerges, id est filii imbris et tonitrui cœlestis. Hinc vox et prædicatio eorum efficax fuit, ut tonitrus et fulgur.
Tertio, carbunculi sole vel manibus calefacti stipulas attrahunt: ita Jacobus per se et per discipulos et pastores suos corda Judæorum et Hispanorum ad Christum attraxit.
Quarto, si S. Augustino et Isidoro credimus, carbunculus in tenebris lucet. Audivi a gravibus viris Lusitanis Regem Portugalliae in festo Corporis Christi in fronte equi gestare carbunculum tam grandem et tam nitentem, ut tota platea illo illuminata videatur. Ita inter Judæos et Gentes luxit Jacobus, eosque sapientia et sanctitate illuminavit omnes.
Quinto, carbunculi in aceto acri injecti magis splendent, « irrigatisque aquis ardentius effulgeant, » ait Plinius: ita Jacobus in persecutionibus magis flagrabat amore Christi, ideoque primus Apostolorum martyrium subiit, et Hermogenem magum et Josiam auctorem suæ cædis charitate ac osculo amplectens convertit, ut de eo merito dici posset illud Cant. VIII, 6: « Lampades ejus lampades ignis atque flammarum: aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. »
Rursum, tertio gemmæ chalcedoniæ correspondet tertius Symboli articulus: « Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. » Incarnationis enim mysterium chalcedonio apte repraesentatur: primo, quia opus erat ardentissimæ Christi et Dei charitatis. Rursum, sicut in carbunculo est quasi ignis intra gemmam, et hæc duo ita unita sunt, ut ignis videatur gemma et gemma ignis, ut fit in ferro candefacto: ita in Incarnatione Deus ita unitus est humanitati hypostatica unione, ut Deus sit homo, et homo sit Deus; et omnia Dei attributa ascribantur homini, et contra omnia hominis attributa Deo et Verbo ascribantur. Hinc idem mysterium repraesentatum fuit Mosi cum vidit ignem in rubo, Exod. III, 2, ut dixi supra, et docet Nazianzenus in dial. 1 ad Chilonium. Item S. Cyrillus (lib. De Incarnatione Verbi), Justinus (Quæst. XLIV ad Orthodoxos) aliique Verbum Incarnatum pruinæ carboni comparant. Porro hic carbunculus hic chalcedonius dicitur, ut intimaretur in Chalcedone urbe magnum Concilium Chalcedonense celebrandum esse, quo veritas hujus articuli, scilicet Incarnationis Verbi, duabus naturis integris in eadem Persona Verbi manentibus, contra Eutycetem (qui unam naturam in Christo posuit æque ac unam Personam) et contra Nestorium (qui duas Personas in Christo posuit æque ac duas naturas), consensu totius orbis rata et confirmata fuit.
Secundo, ut carbunculus, ita multo magis Christus conceptus est cœlesti vi ex Spiritu Sancto.
Tertio, Christus, ut carbunculus, totum mundum ad se traxit, tum per se tum per Apostolos.
Quarto, ut carbunculus, ita multo magis Christus est « lux quæ lucet in tenebris, et illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, » Joannis cap. I, v. 9.
Quinto, Christi charitas in aquis tribulationum magis ardebat, et in Cruce maxime luxit, dum pro crucifixoribus suis a Deo veniam et gratiam petiit et impetravit.
Porro Alcazar, qui censet hunc carbunculum esse adamantem, adamantis proprietates Incarnationi Christi accommodat. Primo, sicut adamas est omnium lapidum fortissimus, ita opus Incarnationis opus fuit supremæ fortitudinis et potentiæ Dei, qua vi Spiritus Sancti divinitas homini est conjuncta, et cœlum terræ, et Mater Christi intaminata Virgo mansit; unde et B. Virgo canit: « Fecit potentiam in brachio Suo. »
Secundo, adamas ex sanguine hirci rumpitur, et in minimas partes dividitur: ita pro peccatoribus Amor et Adamas noster Christus se crucifigi, et quasi in frusta dissolvi passus est.
Tertio, adamas est efficacissimus in medicinis: venenis resistit, tumoribus medetur, et vanos timores animi expellit, ait Plinius. Eadem Christus in animis præstat.
Quartum, Smaragdus.
Hebræice bareket, id est fulgur, sive ceraunius; et Græce smaragdus (ita Auctor noster et Septuaginta; quocirca perperam Pagninus vertit chrysolithum, eo quod hic lapis, ait, magis habet speciem fulgentis) ita dictus quasi maragdus, a splendore suo, ait Athenæus, lib. III, cap. VIII; vel potius smaragdus nominatus est ab Arabico zamarrut, ait Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, LII; vel certe ab Hebræo bareket: sæpe enim b in m, et k in g liquescit. Unde patet smaragdos antiquorum fuisse briliantiores nostris, habuisseque fulgentis speciem. Hoc patet ex historia quam narrat Plinius, lib. XXXVII, cap. V: « In Cypro in sepulcro regis Hermiæ, aiunt, leonem marmoreum fuisse, oculis smaragdis positis, ita radiantibus in altum ut pisces terrentur, fugarentque piscatorum lina dum mirantur diu, donec immutatis oculorum gemmis effectu caruere. » Hinc et Lucretius, lib. IV: « Smaragdisque virent late. »
Secundo, smaragdi in virore herbas superant; quin imo et aerem circumstantemque regionem suo virore imbuunt. Unde ipso gemarum intuitu satiant oculos, nec satiando saturant. Hinc mire reficiunt visum, ideoque sculptores eos cavabant concavos, ut conligerent conspectum, ait Plinius. Porro hic viridi smaragdi color refert colorem purissimi olei, ait Joachim.
Tertio, specula ex smaragdo fiebant: unde Nero per smaragdum luctis gladiatorios spectare solebat.
Quarto, smaragdi cupro sunt cognati, et duri et invulnerabiles: unde plerumque in cupri fodinis inveniuntur. Denique gustus smaragdi est amarus et acris, ait Epiphanius.
Jam quoad significationem: in Rationali erat inscriptum smaragdo nomen Judæ, fortissimæ Patriarcharum et tribuum, quæ habebat viridem et perennem sceptrum et regnum usque ad Christum, juxta vaticinium Jacobi, Gen. XLIX, 10. Hic vero smaragdus notat Joannem; nam Joannes in ordine Apostolorum est quartus, Matth. X, 2. Joannes primo est bareket, id est fulgur, quia est boanerges, id est filius tonitrui, sive fulmen. Ut ergo duo fuerunt belli fulmina Scipiadæ, ita Zebedeidæ, Jacobus scilicet et Joannes, in acie Christi. Tale fulmen illud fuit, cum tonavit: « In principio erat Verbum, » etc.
Secundo, semper mansit viridis, quia mansit virgo; unde Christo fuit dilectissimus, florentque diutissime, et usque ad annum Christi 101 vixit. Rursum, habet colorem olei, quia oleo caritatis spiritalis eluxit; unde perpetua ejus vox et sermo hic erat: « Filioli, diligite invicem; » et quia Romæ a Domitiano in dolium olei ferventis projectus est, sed illæsus inde et eo vegetior et alacrior evasit, quia virgo.
Tertio, S. Joannes fuit speculum castitatis, sanctitatis et charitatis.
Quarto, S. Joannes fuit æreus in oleo ferventi, in martyrio, in persecutionibus, laboribus et afflictionibus pro Christo per tot annos etiam ad decrepitam senectutem toleratis; adeo ut vere Christus illi et fratri Jacobo dixerit: « Calicem Meum bibetis, » ut propinqui mihi et dilectissimi. Optimis enim amicis suis Christus dat summam crucem, ut donum summum et pretiosissimum. Bactriis flantibus ventiis Etesiis smaragdi in saxorum rimis colliguntur, ait Plinius, lib. XXXVII, cap. V, et Theophrastus, lib. De Lapidibus. Ita Deo in eum afflante, omnis opum non terrestrium tantum sed et cœlestium abundantia in Joannem et heroibus similem influebat; ex ipsaque rerum asperitate et persecutionibus carpitur summæ gloriæ dulcedo. « O quam facile dii maxima quæque largiuntur, » ait Lucanus, lib. I.
Rursum, inter Symboli articulos quartus, qui huic quarto fundamento smaragdi correspondet, est: « Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. » In hoc fulgit Christi et Dei charitas bareket, id est fulgentis, quia quasi fulmine percussit, affluvit et abripuit tum homines tum Angelos.
Secundo, in Cruce floruit stupenda Christi constantia, et oleum misericordiæ, ut de eo vere dici possit Cant. 1, 2: « Oleum effusum nomen Tuum. » Hic floret et spes et fiducia fidelium, ut omnes peccatores per Christum sperent gratiam, misericordiam, salutem et æternam gloriam, uti ex virenti segetibus spem messis concipimus.
Tertio, passio et crux Christi fuit speculum clarissimum divinæ sapientiæ, justitiæ, charitatis et omnium virtutum: unde spiritales viri hoc speculum jugiter contemplant, et ex eo discunt Deum, Dei attributa, veram sapientiam et omnem virtutem atque perfectionem. Est enim crux Christi lucidissimum speculum fœditatis peccati, pulchritudinis virtutum, amoris Dei, magnitudinis gloriæ cœlestis, uti et pœnæ damnatorum. Præterea, sicut smaragdus suo virore deflectit colorem circumjacentis carnis, ita videtur illi pallescere: ita nihil tam deflectit carnales appetitus, quam meditatio Passionis Christi. Sed sicut smaragdi latent in profundo eruendique sunt ex profundis: ita et Christi Passio penitus meditanda est, ut hunc fructum carpamus.
Quarto, Christi patientia in Cruce fuit ænea; clavi enim et flagella quæ carnem Christi lacerabant, patientiam mentis ejus et inconcussam fortitudinem vulnerare non poterant: hinc repraesentatus fuit per serpentem æneum, Num. XXI, 9. Quocirca ex fortitudine Christi, quasi ex fonte, derivata est illa mira et varia fortitudo omnium Martyrum.
Quinto, ex smaragdis fiunt amuletæ adversus venena, et Passio Christi est antidotum adversus omnes dæmonis suggestiones.
Sexto, Theophrastus scribit viridi jaspidem esse matrem smaragdi: ita Christus per suam Passionem reparavit quos condiderat per Creationem. Creatio enim fuit quasi matrix et fundamentum Redemptionis.
Denique Albertus Magnus, Abulensis, Berchorius aliique scribunt smaragdum producere verba persuasoria, acquirere divitias, dæmones et cogitationes libidinosas fugare; quin smaragdo annulo gestato, si conjux maritalem complexum adhibet, frangi: quæ facile est ad Christum Crucifixum accommodare. Verum hæc sunt futilia, uti ipsis nuptis atque matronis testantibus constat. Esto Albertus Magnus scribat Regem Hungariæ, post pollutionem nocturnam, mane invenisse smaragdum in annulo digiti fractos in tres partes. Vere et solide Anselmus Boetius, medicus Imperatoris Rudolphi II, lib. I De Gemmis, ult. cap., ait: « Plus quam absurdum est, ait, gemmas posse quicquam pati ab agentibus, quæ veræ causæ non sunt; ut smaragdus adulterio frangatur, turquesa lapsu, non qua ictu læditur, sed qua lapsus possit nocere gestanti. Potest fortasse ex calore nimio quem concitant coitus, gemma calefacta, frigori hyemali subito opposita, frangi. Hoc autem non fit propter adulterium; turquesa quod est molle, potest casu per annuli agitationem frangi. Sed hæc ruptura non ita fit ut homo lapsus maneat illæsus, sed concussione. » Quocirca multa olim de gemmis ad superstitiose credita a dæmone ad eos in eam superstitionem inducendos, et multa etiam nunc superstitiose credita et acta, eadem Anselmus docet, lib. I, ult. cap. Est sane fabulosum et superstitiosum quod scribit Camillus Leonardus, Pisaurinus medicus, in Speculo lapidum: gemmam quæ heliotropia vocatur (quia, ut herba heliotrope dicta, soli sese conformat) eum qui gestat invisibilem reddere; achatem averrunculos tempestates et fulmine cohibere; adamantem feras mansuetas et subjectas facere; eum qui gestat dæmonium (hoc nomen est gemmæ) ab hostibus tutum et victorem reddi; topazium augere divitias et subita morte liberare, et principum favorem conciliare; turquesam equum ne unquam fatiget sessorem. Præterea quæ de sculpturis et imaginibus in lapidibus addit, plane superstitiosa sunt et magica: ut si imago asini in chrysolitho sculpta inveniatur, gestantem futurorum præscium efficiat; si figura arietis in sapphiro sculpta, habeat vim liberandi e carcere, conferendi honores, dignitates et regnum; si herba upupæ ante se in beryllo reperiatur, vim habeat mortuos notos ad se evocandi, ab eisque responsa ad quæsita accipiendi; hominis imaginem cum dextra manu erecta in cœlum, si in chalcedonio reperiatur, dare victoriam in causis et litibus forensibus, ac in itineribus a noxiis praeservare; crucem sculptam in lapide viridi liberare gestantem a submersione aquæ; cervi imaginem in onyche sculptam ventos noxios compescere, et dæmones fugare; leporis imaginem in sardio facere ne ab ullo dæmone aut spiritu ladi possis; hominis armati, ensemque manu tenentis in sardio, dare bonam memoriam, ac sapientem efficere; plurimaque talia.
Versus 20: Duodecim Lapides Pretiosi
20. Quintum, sardonyx.
Sardonyx est praestantissima species onychis, id est gemmae quae habet speciem unguis humani; intrinsecus enim habet speciem carnis, extrinsecus unguis carnem tegentis: «Quasi unguis humanus carni superpositus, utroque pellucente,» ait Plinius, lib. XXXVII, cap. VI; hinc sardonyx vocatur, quia et rubescit instar sardii, et albet instar onychis. Hic sardonyx erat veterum; postea sardonyxes eas vocabant gemmas, quarum superior «unguis» erat rubeus instar menii. Ita Plinius, qui et addit sardonyxes candida linea ardente distingui et terminari. Hodie onyx et sardonyx a gemmariis «Nicolus» vocatur, ait Boetius, lib. II, cap. LXXXIV.
Rursum, sardonyx triplicem colorem in tribus quasi circulis habet: in infima enim parte est niger, in media albus, in suprema rubeus. Ita Plinius, Solinus, Isidorus et Alcazar. Habet circulum album, inque eo «spiramentum quoddam coelestis arcus (iridis),» ait Plinius. Eo utuntur Romani in annulis ad signandum, quia fere sola ex gemmis sculptura cerae non adhaeret propter duritiam; primus eo usus est Africanus Maior, ait Plinius.
Addit Rueus per eum cohiberi tumorem et superbiam animi; alii, procurare laetitiam et hilaritatem. Denique Platearius, medicus celebris, et post eum Andreas Bacci, in tractatu De Duodecim Gemmis Scripturae, docent onychum, si oculis admoveatur, trahere malos humores et confirmare visum.
Jam quinta gemma, sardonyx, significat Philippum, qui ex ordine Apostolorum quintus est. Sardonyx notat candorem, qui in Philippo prae ceteris Apostolis elucebat; unde Gentiles, Joan. XII, 21, ad eum confidenter accesserunt dicentes: «Domine, volumus Jesum videre.» Et ipse cum candore ad Christum: «Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis,» Joan. XIV, 8.
Rursum, notat coelestem animum Philippi. Sardonyx enim ex tribus coloribus constat — inferne nigro, medio albo, supremo miniato; haec sola gemma inter signandum nullam secum ceram abstrahit, ait Isidorus, lib. XVI Originum, cap. VIII. Notat ergo praeclaras animas, quae licet corpori adhaerescant, nihil tamen ex eo terrenae maculae contrahunt, sed aethereum ignem purum servant. Hinc humanas infra pedes habent, puro virtutum candore fulgentes; in culmine vero miniato, id est, primis jam futurae gloriae radiis afflati, calore charitatis ignei purpurascunt.
«Possis linquere frigida curarum fomenta,
Quo te coelestis sapientia ducere posset,
I, labor hoc, studium hoc est,»
ait Horatius, lib. I, Epist. 3. Hinc in Rationali Manasses, ipse candidus, sardonyci inscriptus erat.
Secundo, sardonyx candori jungit ruborem; ita et Philippus candori junxit charitatem, eamque a Christo hausit, cum quo familiarissime versabatur, de quo sponsa ait Cant. V, 10: «Dilectus meus candidus et rubicundus.»
Tertio, rubor sanguinem significat, in quo vita consistit: unde significat sanctum et vivum Philippi ardorem ac vigorem, qualem naturaliter habent qui sanguineae sunt complexionis; sunt enim laeti et joviales.
Rursum, quintae sardonyci respondet quintus fidei articulus: «Descendit ad inferos.» Nam superior pars sardonyci, scilicet rubea superficies, significat Christum charitate et sanguine purpuratum; limbus vel circulus albus, qui supremam rubram superficiem quasi cingulo ambit, significat Patres in limbo Christum exspectantes et a Christo liberatos: hic enim limbus vel terminus et circulus est quasi Limbus vel ambitus; infima pars nigra significat damnatos in Gehenna, quos Christus per descensum suum ad inferos percussit et quasi profligavit.
Secundo, hic descensus fuit instar sigilli, quo Christus suam Passionem, mortem et Resurrectionem apud Patres in limbo obsignavit ac confirmavit. Nulla autem cera, id est nullus carnalis feces Passionis, mortis aut corruptionis ei adhaesit; imo descendit ut victor et triumphator, ut quasi dominium et possessionem inferni caperet: unde non solum Patres, sed etiam daemones et damnati eum ut Dominum reveriti sunt, ita ut «in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.» Hoc descensu Christus daemonum superbiam humiliavit et contrivit, Patres autem laetificavit et exaltavit. Denique sicut in sardonyci est «spiramentum» vel echo iridis (quae symbolum est pacis, scilicet quod non erit amplius diluvium, Gen. IX, 13), ita Christus per descensum suum ad inferos justos secutos reddidit, imbres tristitiae et laboris jam transiisse nec unquam postea redituros. Ita Alcazar.
Sextum, sardius.
Sardius, sive sardinus, est is quem Plinius, Solinus et alii «sardam» vocant, qui olim in majori pretio erat quam nunc est: hinc primus locatus est in Rationali. «Laudatissimus invenitur in Sardinia,» ait Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LXXXI. Unde forte nomen «sardii» accepit; licet alii a pisce «sarda,» cujus colorem refert, dictum putent. Colore similis est carni, perspicuae ac pellucidae, ita ut caro humana in gemmam pellucidam et splendentem videatur conversa, ait Plinius, lib. XXXVII, cap. VI. Unde vulgo «sarnerina,» et corrupte «cornerina» dicitur; et hebr. dicitur אדם odem, id est rubeus, et habens similitudinem Adam, id est, hominis et humanae carnis. Nonnulli, ut Indici et «mares,» valde fulgent: generantur in saxi corde. Nullam habent maculam, aut vaporem, uti aliae gemmae, qui ipsius splendorem hebetet aut offuscet. Addit Alcazar sardium esse matrem amethysti; unde in nonnullis gemmis una parte sardius, altera amethystus cernitur.
Virtutes hae sunt: primo, vulneribus ferro inflictis et tumoribus medetur, ait Epiphanius, lib. De Gemmis. Rursum, sanguinem undecumque fluentem mirabiliter sistit, ait Boetius. Secundo, gaudium accendit, ait Abulensis. Tertio, feris terrorem incutit, ait Aretas in cap. IV Apocal. Porro stultum est cum Cardano asserere quod litigantes victores, et gestantes divites faciat, ait Boetius, cap. LXXXII.
Jam sardius in Rationali inscriptum habebat Ruben: hic vero repraesentat S. Bartholomaeum, qui sardii habuit speciem, cum excoriatus fuit pro Christo; tunc enim tota ejus caro rubea apparuit, ideoque feris, id est daemonibus, terribilis extitit. Jansenius, Rupertus et alii censent Bartholomaeum esse Nathanael, qui ad Christum a Philippo adductus audivit ab eo: «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est,» Joannis cap. I, vers. 47. Fuit ergo ipse sardius, qui nullam habet maculam aut vaporem. Quocirca conversus ad Christum, gaudens et exultans, ait: «Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel,» ibidem, vers. 49.
Hinc tropologice sardius sanguinei coloris Martyres eorumque triumphos repraesentat. Nam:
«Sanguine fundata est Ecclesia, sanguine coepit,
Sanguine succrevit, sanguine finis erit.»
Hinc S. Agnes impio Praesidi generose respondit: «Sanguis Christi sponsi mei tinxit et ornavit genas meas.» Aeque fortis S. Caeciliae vox in agone: «Miseria moritur, non homo.» Similis vox aulici, exhortantis Ananiam prae senio trepidantem, ad martyrium: «Paulisper, pie senex, occlude oculos, et viriliter age; non enim multo post lucem aeternam clari conspectus Dei intuebere.» Haec sunt cycnaea carmina athletarum Christi; nimirum de cycno canit Poeta:
«Tempora fatalis quando sic limitis itis,
Tristia concentu funera solor, olor.»
Tale fuit S. Simeonis: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.» Pax enim bello paratur, vita morte, coelum martyrio.
Rursum, sardius respondet et repraesentat sextum Symboli articulum: «Resurrexit a mortuis.» Hic enim non jungendus est quinto qui praecessit: «Descendit ad inferos;» sed ab eo separandus; nam resurrectio a descensu plane distincta et disparata est, ait Alcazar. Hic apte respondet sardio. Christus enim a morte resurgens habuit speciem carnis humanae, vivae, lucentis et gloriosae, in qua apparens discipulis miro eos gaudio perfudit; feris vero, id est, daemonibus et militibus sepulcrum custodientibus, fuit formidabilis. Sicut ergo carbunculus, qui habet speciem prunae ignitae, Deum carne indutum: ita sardius habens speciem carnis translucidae, Christum a morte suscitatum, et rursum in carne redivivum ac gloriosum significat. Insuper, sicut sardius in Rationali datur primogenito Jacobi, scilicet Ruben: ita hic datur Christo qui fuit primogenitus mortuorum, id est, a morte resurgentium. Tertio, sicut sardius intra saxum generatur, ita Christus in lapideo sepulcro resurrexit, et quasi regeneratus est. Quarto, sardius vulneribus et tumoribus medetur, ita resurrectio omnes Christi livores et vulnera persanavit. Denique, sicut in sardio nulla est macula; ita in Christo jam resuscitato nullus est dolor, nulla tristitia, quae ejus gaudium et gloriam hebetare et fuscare possit. Ita Alcazar, qui multis probat sextum articulum esse: «Resurrexit a mortuis.»
Septimum, chrysolithus.
Chrysolithus aureo colore translucet, eoque ita ardente, ut aurum cum eo collatum albicare videatur, ait Plinius. Chrysolithi ergo nomine subinde comprehenduntur topazii et hyacinthi, qui et ipsi aureo sunt colore. Censet Alcazar chrysolithum non alium quam aureum habere colorem. Verum eum non tantum aurei, sed et marini esse coloris, patet, quia hebr. vocatur תרשיש tharsis, id est «marinus:» unde Ezech. I, 16, ubi Noster vertit: «Quasi visio maris;» hebraice est: «Quasi visio Tharsis.» Hinc Isidorus: «Chrysolithus, inquit, auro similis est, cum marini coloris similitudine.» Alludit enim color chrysolithi hic, ad id quod Joannes de coelesti hac Jerusalem dixit, vers. 18: «Ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro;» et vers. 21: «Platea civitatis aurum mundum, tanquam vitrum perlucidum.» Pari enim modo chrysolithus et aurei, et vitrei, id est, marini est coloris; quia enim aureus color in eo non opacatur, sed pellucet, hinc quasi vitreus est et marinus. Quocirca opinantur multi chrysolithum esse illum, qui vulgo a gemmariis vocatur «chrysolita,» cujus color est viridis dilutus, et multis angulis levigari et poliri solet, ut excitatius fulgeat. Verum in hac gemma vix apparet aureus color; adde, viridis color non est marinus. Quapropter Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LXV: «Chrysolithus, inquit, aureum habet colorem, et aquam rheubarbaro vel croco tinctam refert. Orientales purissimi auri instar rutilant: Europaei crystalli instar molles, cum aureo colore vel multum, vel parum nigricant. Inter hos nonnulli parum flavedinis habent, ut nisi nigredine a crystallis distinguerentur, ab iis secerni non possent.»
Chrysolithi dotes sunt: valet contra asthma et pectoris angustias, ac contra pusillanimitatem, melancholiam, molestias et timores nocturnos, uti se expertum scribit Rueus, Cardanus et ex eo Anselmus Boetius, cap. LXVI. Addit Abulensis in Exodi XXVIII, 20, valere contra daemones, quia scilicet valet contra melancholiam, per quam operari et tentare homines solent daemones. Denique Isidorus et Abulensis asserunt chrysolithum de die videri aureum, de nocte igneum. Sic de chrysolampi gemma scribit Plinius, lib. XXXVII, cap. X: «Chrysolampis in Aethiopia nascitur, pallidi coloris die, noctu ignei.» Denique Boetius loco citato: «Chrysolithus, ait, est naturae solaris, cujus speciem aureo suo colore refert.»
Jam chrysolitho in Rationali insculpta erat Ephraim, aurea, id est regia, tribus regni Israel: hic vero notat S. Matthaeum ex ordine Apostolorum, qui assignatur Matth. X, 2. Matthaeus enim fuit Tharsis, id est paenitens, et ardens amore Christi: unde scripsit prae caeteris Evangelistis, fuse et exacte Christi Evangelium, quo quasi ignea fax noctem hujus saeculi et Ecclesiae illuminat.
Rursum, chrysolithus repraesentat septimum fidei articulum: «Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris.» Nam primo, sicut albus color sanctitatis, et caeruleus caelestis vitae, ita aureus symbolum est regiae majestatis, triumphi et gloriae Christi, quam adeptus est, cum ascendens in coelum, gloria et honore coronatus est, sedetque ad dexteram Dei, quasi consors regni divini et aeterni. Unde Plinius, lib. IX, cap. XXXVI, vocat aurum «triumphale,» eo quod triumphantes aureis vestibus amicirentur. Rursum, aurum symbolum est perfectae felicitatis, puritatis, abundantiae et aeternitatis, quam Christus ascendens in coelum a Patre accepit.
Secundo, chrysolithus est aurum, non opacum, sed pellucidum: ita Christi gloria in coelis pellucet, transfundit et communicat se omnibus Beatis.
Tertio, sicut chrysolithus dispellit pusillanimitatem et melancholiam, ita et ascensio et sessio Christi ad dexteram Patris: sedet enim ibi, ut agat nostrum advocatum apud Patrem, utque peccatoribus et scelerum conscientia oppressis, item timidis et scrupulosis spem, robur, veniam ac gratiam impetret; illi ergo omnem metum omnesque scrupulos hic in sinu Christi ponant. Hoc est quod ait S. Joannes epist. I, cap. II, vers. 1: «Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum.»
Octavum, beryllus.
Beryllus colore est puri maris, ait Solinus, puta viridi diluto, hoc est habente perspicuitatem vergentem in caeruleum; qui «glaucus,» si dilutior; et «caesius,» si saturior sit, dicitur, qualis est oleae et olivarum. Unde Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LXIX: «Beryllus, ait, gemma est quae aquae marinae colorem refert ex viridi caeruleum: Italis a colore, aqua marina vocatur.» Dum berylli aureos radios habent, aut ex aureo scintillant, chrysoberylli appellantur. Porro berylli «poliuntur omnes sexangula forma artificum ingeniis: quoniam hebescunt, ni color surdus repercussu angulorum excitetur,» ait Plinius, lib. XXXVII, cap. V. Addit Solinus: «Indici reges hoc genus gemmarum in longissimos cylindros amant fingere.» Hinc Curtius, lib. IX, scribit sceptrum aureum, quod Alexandro obtulit Sophites, beryllis fuisse distinctum.
Rursum, ceterae gemmae venustiores sunt vestitae auro: beryllus vero sine auro, et nudus pulchrior est. Unde Plinius: «Solos gemmarum esse praedicant, qui carere auro malunt.»
Tertio, beryllum tradunt pugnantes excitare et animare ad pugnam. Rursum, inhibere catarrhos qui ad oculos et guttur fluunt: plures ejus vires recenset Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LXXI.
Beryllo in Rationali insculptus erat Benjamin: hic denotat S. Thomam, qui berylli oculos, id est glaucos et perspicuos, accepit, cum Christum post resurrectionem, ejusque vulnera vidit et palpavit, ideoque audivit a Christo: «Quia vidisti me, Thoma, credidisti;» «sexangulus» etiam fuit, id est multis tentationibus et adversitatibus expolitus, fortior et gloriosior in fide evasit.
Rursum, beryllus denotat octavum Symboli articulum: «Inde venturus est judicare vivos et mortuos.» Idque primo, quia beryllus est colore maris puri; unde significat purum et limpidum Christi judicium, nullo favore aut passione fuscandum. Idem significat berylli perspicuitas, qua pellucet: ita enim in judicio intima conscientiae toti mundo patebunt; ac nuditas, qua aurum respuit, et se solo suaque nuditate fulget. Sic Christus nulla admittet munera auri vel argenti, et nuda opera secundum merita cujusque judicabit, et praemiabitur vel puniet.
Secundo, glaucus berylli color significat terrorem diei judicii: glauci enim oculi, licet speciosi, terrorem tamen incutere solent; nam tales sunt oculi draconum, leonum et aquilarum: tales etiam fuerunt Neronis, et Palladis bellorum praesidis. Unde γλαυκιᾶν idem est quod horribilibus oculis aliquem intueri.
Tertio, sicut beryllus pugnantium industriam et animos acuit, ita meditatio judicii omnem segnitiem discutit, et animos ad omnia contra daemonem et carnem certamina accendit.
Quarto, beryllus sanat siccatque catarrhos: ita cogitatio judicii desiccat appetitus carnales. Semper ergo tuis, aeque ac S. Hieronymi auribus hic lituus insonet: «Surgite, mortui, venite ad judicium.»
Nonum, topazius.
Topazius veterum partim aurei coloris erat, partim viridis, puta «porracei,» sive qualis est foliorum porri, ait Alcazar: quare moderni topazii, qui toti sunt aurei et fulvi, a priscis veterum diversi sunt. Duae ejus species recensentur a Plinio: una dicitur «prasoides,» quod plus porri viridis quam auri speciem referret; altera «chrysopasius,» quod plus fulgentis auri quam porri colorem exhiberet. Translucidum esse tradit Strabo et alii. Audi Anselmum Boetium lib. II De Gemmis, cap. LXII: «Topazius, inquit, veterum fuit gemma viridis ac diaphana: si aureo quodam fulgore splendebat, chrysopasius appellabatur. Nunc utraque a gemmariis chrysolithi nomen obtinet. Topazius seu chrysolithus vulgaris smaragdo est colore dilutior, cui nonnihil flavedinis adjectum videtur. Huic, dum viror aureus est, chrysopasii nomen tribuitur, et smaragdi mater putatur. Plinius multa de chrysopasiis, chrysolithis et chrysoprasis tradit; sed omnes istas gemmas ita confundit, ut nihil inde certi colligi possit. Chrysopasius non absurde hodie a gemmariis chrysolithus appellari potest, quod revera aureus color per viridem in illo fulgeat. Qui si noctu igne admoto vehementer splendeat, chrysolampis Plinii est. A nonnullis haec gemma cum chrysopraso confunditur, quia parum inter se differunt (et capite sequenti: Chrysopasium, vel chrysopatium a chrysopraso differre non puto). Topazius, teste Plinio, a Juba Mauritaniae rege, qui eum in insula Chiti Arabiae, marisque Rubri primum invenit, nomen accepit.» Dicitur topazius, id est «quaesitus,» ait Plinius: quia inveniebatur in Topazio insula, quae quia nebulosa, a nautis quaerebatur. Nam Troglodytarum lingua, «topazin» idem est quod «quaerere.» Graece τοπάζειν est in loco collocare, aut conjectare et suspicari. Aliqui tamen suspicantur «topazium» dici ab Hebraeo פז paz, id est aurum, et aurea gemma: inde Septuaginta, Psal. CXVIII, vers. 127, et alibi, paz vertunt topazium, quasi primitus topazius dictus sit «τὸ paz,» vel graece «τὸ νάθιον,» quod postea inscitia librariorum in unam dictionem coaluit, indeque vocatur τοπάζιον. Aliud etymon dat S. Gregorius, lib. XVIII Moral., XXVII, explicans illud Job cap. XXVIII: «Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia: Topazius, inquit, pretiosus lapis est, et quia Graeca lingua pan omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet, topazium quasi topandium vocatur.» Aethiopia est gentilitas, quae Christo adaequari nequit, q. d. Nullus Sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi collectus, aequari ei potest, de quo scriptum est: «Quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.»
Est gemmarum maxima: nam inventi sunt topazii quatuor cubitorum, ex quibus facta est statua Arsinoae, Ptolemaei Philadelphi uxoris, ait Plinius.
Rursum est delicatissima, quia sola nobilium gemmarum limam sentit, et usu atteritur, ait Plinius. Insuper est mire splendens et fulgida, praesertim cum solis radiis verberatur, ita S. Ambrosius in illa verba Psalm. CXVIII: «Super aurum et topazion.» Tradunt Abulensis, Berchorius, Vincentius, et ex iis Alcazar topazium comprimere passiones animae, ac nominatim passionem lunaticam, phrenesim, iram, tristitiam, luxuriam. Addit Rueus eum cohibere aquam ne igne effervescat et ebulliat: imo Rueus ait, si quis annulum ex topazio gestet, posse eum intra ferventis aquae lebetem secure manum immittere; quod tamen credere malim quam experiri. Merito hasce de gemmarum viribus opiniones ridet, et ex experientia confutat Anselmus Boetius, lib. II, cap. LXIII. Olim topazius fuit pretiosissimus, et regibus in deliciis. Denique S. Ambrosius loco citato, ait topazium, «si eum polire et levigare velis, asperari magis, cum ipse natura sua sit euglyphus,» id est optimae formae, bene sculptus et scalptus.
In Rationali topazio insculptus erat Simeon: hic vero eodem significatur Jacobus, frater Domini, aurea sanctitate a Christo irradiatus; imo Christum ipsum vita et vultu referens, adeo ut qui ipsum videret, Christum ipsum sibi videre videretur. Qua de causa multi Hierosolymam confluebant, ut in ipso Christum cernerent.
Secundo, similis fuit porro, quia austeram et acrem egit vitam in magna abstinentia et paenitentia, vino et carne abstinens, pane et aqua vivens, illique lacrymas miscens, nudis incedens pedibus. In oratione assiduus, adeo ut genua ex genuflexione callosa haberet instar cameli: quare creatus primus Episcopus Hierosolymorum, multos Judaeos ad Christum convertit.
Tertio, corpus et affectus animi mortificatos et edomitos habuit; hinc cognominationem «Justi» est sortitus etiam apud Judaeos, quia vitae adeo sanctae fuit, ut videretur esse imago vitae caelestis, adeo ut Josephus, licet Judaeus, lib. XX Antiquit., cap. VIII, hanc unam excidii Hierosolymae per Titum causam afferat, quod Jacobum hunc justum occiderit.
Denique scripsit Epistolam omnigenae perfectionis, qua Christianos ad tentationum et tribulationum omnium tolerantiam, opum contemptum, charitatem, misericordiam omnemque virtutem inflammat.
Rursum topazius notat nonum Symboli articulum: «Credo in Spiritum Sanctum.» Spiritus Sanctus enim est quasi radius a sole, id est a Patre et Filio, procedens: topazius enim radio solis est simillimus, ait Strabo.
Rursum est aureus in suis donis. Illi enim attribuitur sanctificatio, illuminatio, rerum aeternarum amor, temporalium contemptus, alacritas et generositas animi ad heroica opera, visque homines ad Christum attrahendi.
Secundo, comparatur porro, quia porri dotes juvant sanare tusses, distillationes, aliaque vitia pectoris et pulmonis: item serpentum et scorpionum morsus, hydropem, icteron et renum dolores. Ita vitia morbosque animi curat Spiritus Sanctus per paenitentiam et mortificationem: hydrops enim symbolum est avaritiae, icteros pravi exempli, renum morbus libidinis. Rursum de porro ait Plinius: «Voci, fecunditati, somnoque multum confert;» unde Nero statis diebus non nisi porro vescebatur: erat enim voci sonorae avidissimus, et Aristoteles scribit perdices adeo esse argutas et canoras, quod porri sint edacissimae. Ita vocem et linguas igneas Apostolis dedit et dat Spiritus Sanctus, quibus fecundam sobolem Ecclesiae procreent. Dat et somnum, id est quietem menti, quia facit ut sit addicta divinarum rerum meditationi et contemplationi. Adhaec Plinius, lib. XIX, cap. VI, asserit de porro: «Eo hausto, mortem sine ullo cruciatu perferri;» affert exemplum de Mela, qui «cum esset reus ex procuratione, Tiberio principe, succo porri ad trium denariorum pondus hausto, sine ullo cruciatu expiravit.» Quis Martyres in summis tormentis alacres, validos et quasi insensibiles fecit, nisi Spiritus Sanctus?
Tertio, sicut chrysolithus aureo colore symbolum est ascensionis Christi, ita ei vicinus topazius aureo colore, sed pellucente, symbolum est communicationis Spiritus Sancti, quo gloria et regnum Christi elucescit. Ideo enim Christus ascendit in coelum, ut inde mitteret Spiritum Sanctum qui, post Christum, est lux mundi.
Quarto, topazius facilius noctu quam die invenitur, ait Strabo: ita Spiritus Sanctus facilius in adversis quam in prosperis acquiritur.
Quinto, ut topazius, ita longe magis Spiritus Sanctus frenat iram, libidinem, etc., omnesque animi metus pacificat et componit, ut inter medios mundi fluctus et turbines tranquilli simus.
Sexto, Spiritus Sanctus instar topazii est donum splendidissimum, pretiosissimum et regale, quod optat Psaltes Psal. L., dicens: «Spiritu principali (regio, principe) confirma me.»
Septimo, topazius studiose vestigandus est; ita de Spiritu Sancto ait Christus: «Quaerite, et invenietis;» et: «Dabit Spiritum bonum petentibus se,» Luc. XI, 9. Rursum, eodem studio custodiendus est: est enim instar topazii delicatus.
Decimum, chrysoprasus.
Chrysoprasus, teste Plinio, est triplex: scilicet primus est species topazii, secundus berylli (hi pellucent), tertius Indicus, id est opacus; de eo hic agitur: nam de topazio et beryllo jam ante audivimus. Hic viret, sed aureis guttis est inspersus. Unde Plinius, lib. XXXVII, cap. VIII, ait quod callais, quae gemma est viridis et pallens, sit affinis chrysopraso. Hic ergo colore refert succum porri: inde chrysoprasus dicitur: χρυσὸς enim est aurum, πράσον porrum; unde «prasinus» color, id est porraceus. Quocirca in chrysopraso quasi copulantur chrysolithus, qui aureo; et topazius, qui porraceo est colore. Chrysoprasus enim porraceum habet cum aureo splendore, eumque per tenebras magis ostentat. Rursum, Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LVI, tres chrysoprasi colores et species assignat: «Prima, inquit, continentur, qui exacte viridis porri colorem aemulantur. Secunda, qui multum flavedinis habent, ac filicis arescentis fere colorem referunt. Hi, si aurei sint splendoris, chrysopteri veterum sunt. Tertia, qui exigua viriditate, majorique flavedine lactescunt. Has tres species omnes apud me reservo.»
Tradunt chrysoprasum sanare infirmitatem oculorum, ut firmiter in rem objectam figi possit. Addunt alii ingenerare animo opum contemptum et liberalitatem. Dilatat enim spiritus, eosque exhilarat, ideoque ex arcto et avaro facit liberalem et jovialem.
In Rationali pro chrysopraso erat achates, eique inscriptus erat Issachar. Hae solae duae gemmae inter se diversae sunt: quanquam coralloachati, quae est species achatis, affinis sit chrysoprasus, ut dixi Exodi XXVIII, 19.
Chrysoprasus est Judas Thaddaeus, aurea sapientia acer in haereticos, ut patet ex tota ejus epistola, aeque ac aureo charitatis, suavitatis omniumque virtutum fulgore, fidelibus aeque ac Christo amabilis. Unde et Lebbaeus, id est «corculum,» est appellatus. Quocirca Joan. XIV, 21, cum Christus dixisset: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum,» Judas interrogavit, dicens: «Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.»
Jam chrysoprasus notat in Symbolo decimum articulum: «Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem.» Primo, quia chrysoprasus paulum declinat a topazio in aurum. Topazius ergo vividior masculi, id est Spiritus Sancti, chrysoprasus feminae, id est Ecclesiae, quae sponsa est Spiritus Sancti, symbolum est: hinc ab eo sancto fit sancta, nec quis sanctus esse potest, nisi in sancta et per sanctam Ecclesiam. Topazius est pellucidus, chrysoprasus est opacus: quia Spiritus Sanctus illuminat opaca hominum terrestrium, qui in Ecclesia sunt, corda.
Secundo, in chrysopraso, id est Ecclesia, copulantur quasi chrysolithus et topazius, id est Christus et Spiritus Sanctus: hi enim regunt Ecclesiam. Unde qui Ecclesiae resistit, Christo et Spiritui Sancto resistit.
Tertio, aureus color in chrysopraso charitatis, viridis spei est symbolum. Speramus enim in Ecclesia a Christo et Spiritu Sancto bona aeterna; cujus spei pignus nobis dedit Christus in Eucharistia.
Quarto, chrysoprasus sanat infirmitatem oculorum; ita Ecclesia errorum et haeresum; magisque se in tenebris, id est in adversis, ostentat, atque animum ab operibus terrenis ad coelestes transfert. Porro apte in Rationali pro chrysopraso positus fuit achates, cujus gloria et splendor est in repraesentatione earum rerum, quae in ipsomet figurantur. Naturaliter enim varias et miras variarum rerum figuras exhibet. Ita Pyrrhus rex, ait Plinius, lib. XXXVII, cap. I: «Habuisse traditur achatem, in qua novem Musae et Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed sponte naturae ita discurrentibus maculis, ut musis quoque singulis sua redderentur insignia.» Similem achatem se habere asserit Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XCV, in quo scilicet visatur imago Episcopi cum mitra, aliaeque plures. Quocirca apte achates significabat synagogam, quia «omnia in figura contingebant illis,» I Corinth. X, 11.
Undecimum, hyacinthus.
Hyacinthus veterum fuit idem qui nunc a gemmariis vocatur sapphirus, inquit Rueus, Georgius Agricola et Alcazar: licet Anselmus Boetius, lib. De Gemmis, cap. XXX, putet fuisse amethysti speciem; nostrum vero sapphirum a Plinio, lib. XXXVII, cap. IX, vocari cyanum. Ibi enim Plinius cyanum docet esse caeruleum, comparatque ac distinguit eum a suo sapphiro, dicens: «Inest (cyano) aliquando et aureus pulvis, non qualis in sapphirinis. Sapphirus enim et aureis punctis collucet.» Verum auctores jam dicti censent hyacinthum olim fuisse modernum sapphirum, fierique potest ut idem alio nomine dictus sit cyanus (quanquam quis sit Plinii cyanus obscurum sit: nam aureus pulvis quem ei tribuit, non cernitur in nostro sapphiro): hyacinthus enim olim, aeque ac noster sapphirus, fuit caeruleo colore, qui modice violaceo diluebatur, uti docent Plinius, S. Hieronymus, Nyssenus, Gregorius Magnus et Eucherius. Porro caeruleus color in eo ita subtilis et delicatus, «ut evanescat antequam satiet, adeoque non implet, ut pene non attingat,» ait Plinius. Moderni ergo hyacinthi, cum sint coloris aurei et mellei, chrysolithi sunt (quod etiam docet Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XXIX, quodque illi nunc vocentur hyacinthi, recens inventum est, ex eo ortum, quod olim vocati sint hyacinthi sapphirini. Ita ex Alberto Magno Alcazar.
Nam vulgus nomen prius «hyacinthi» retinuit, posterius «sapphirini» subticuit.
Hyacinthus veterum cum coelo colorem mutare videbatur. Coelo enim nubilo videbatur obnubilari, et quasi exstingui, idque quia color tener erat et delicatus. Ita Solinus. Secundo, durus erat, adamante tamen vincebatur et scalpebatur.
Tertio, difficile incalescebat, et in os missus frigescebat, inquit Solinus et Isidorus.
Quarto, medebatur. Hinc pesti et venenatis morbis medici potionem ex hyacinthis praescribebant, ideoque hyacinthus e collo suspendi solebat e regione cordis, inquit Rueus.
Quinto, hyacinthus dicitur corpus roborare, somnum et laetitiam conciliare. Denique quae recentiores sapphiris tribuunt, ea priscis hyacinthis conveniunt. Ea sunt: roborare visum, pellere venena et tumorem, vinctos e carcere solvere, tollere invidiam, facere victorem, amorem castum inserere, fluxum sanguinis sistere, inordinatas animi affectiones frenare, pacem conciliare. Haec vulgo etiam a doctis credita. E quibus multa vel per auxesim dicta, vel fabulosa arbitror.
Pro hyacintho in Rationali ponitur ligurius, quem Alcazar censet esse genus succini, vel electri, coloris ignei, et adeo durum, ut possit scalpi, ideoque a priscis voce gemmam. Dici autem «ligurium» a provincia Liguriae, quae hoc succino abundarit, sive ibi mare illud ad littus ejecerit, sive Liguriae feminae fuerint ejus studiosissimae, ut tradit Plinius. Verum probabilius est ligurium eumdem esse cum hyacintho, ut multis ostendi Exod. XXVIII, 19.
Ligurio, sive hyacintho in Rationali insculptus erat Aser: hic vero repraesentat Simonem Chananaeum, qui caeruleus et violaceus, id est, coelestis fuit coloris, instar sapphiri moderni, et instar floris, qui exinde pariter vocatur «hyacinthus:» est enim illi concolor; coelestis, inquam, tam in vita et suavissimis moribus, quam in ardenti praedicatione: unde hebraice cognominatus est «Chananaeus,» id est «zelotes.»
In Symbolo hyacinthus repraesentat undecimum articulum, scilicet «Remissionem peccatorum:» per hanc enim fimus quasi hyacinthi, id est coelestes, juxta illud Coloss. I, 13: «Transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum.» Nam sicut in topazio resplendet color porri, in chrysolitho auri, in carbunculo carbonis, sive prunae ignitae: ita in hyacintho refulget color floris, qui dicitur hyacinthus. Huic autem flori hae duae litterae A, I, ita «discurrentibus venis,» ait Plinius, vel «maculosis notis,» ait Dalecampius, leguntur inscriptae, quae junctae faciunt AI, quae est vox et interjectio dolentis, paenitentis et suspirantis ad coelum et vitam coelestem. Ex hac floris inscriptione Poetae finxerunt fabulam de Hyacintho puero ab Apolline dilecto, quem cum ipse imprudens disco occidisset, in florem convertit, inscriptis his litteris AI, quae est vox dolentis. Unde Ovidius, lib. VI Metamorph., ita Apollinem loquentem inducit:
«Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.»
Et mox:
«Ipse suos gemitus foliis inscribit, et 'AI AI'
Flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.»
Rursum flos hic mollis et tener symbolum est commiserationis, quam habet Christus erga peccatores. Eadem de causa in lege veteri Pontifex gestabat tunicam hyacinthinam, quae eum sui aspectu jugiter moneret, et misereri, et interpellare pro peccatoribus. Insuper in flore hoc caeruleus color mixtus est miniato, qui sanguinis est instar, quem Christus pro peccatoribus ex immensa miseratione effudit. Adhaec, de flore hoc, ait Plinius, lib. XXI, cap. XXVI: «Torminibus et aranearum morsibus resistit, et contra serpentes et scorpiones, morbumque regium semen ejus cum abrotono datur.» Idem facit Christus et Ecclesia per Sacramentum poenitentiae, quo remittuntur peccata.
Secundo, gemma hyacinthi sudo caelo quasi hilarescit et splendescit, nubilo fuscatur, et quasi luget et maeret. Quid aptius ad clementiam et misericordiam repraesentandam?
Tertio, cordi medetur: sic poenitentia et absolutio menti.
Quarto, caeli fulmina haec gemma avertit, ait Rueus: sic venia et condonatio peccatorum Dei iras et fulmina amolitur.
Duodecimum, amethystus.
Hic violaceus est, purpureus et roseus, sculptura facilis, leniterque flammulas fundit. Unde Plinius, lib. XXXVII, cap. IX: «Violaceo colore perlucens.» Et inferius: «Praecellens debet esse in suspectu, velut ex carbunculo refulgens quidam in purpura leviter roseus nitor.» Et rursum: «Amethystum usque ad vini colorem accedere, sed in violam desinere, et fulgorem quemdam purpurae in illa cerni, non ex toto igneum, sed in vini colorem deficientem.» Hinc ita oculis gratus est, ut Plinius eum vocet gemmam Veneris. Dictus est amethystus, id est non ebrius, eo quod vini colorem non integre accipiat, sed in violam desinat; aut, ut alii, amethystus, id est ebrietati resistens: μεθύσκω enim idem est quod «inebrior:» ita Rueus, qui et citat Aristotelem; licet Plinius et Plutarchus idipsum negent, et rideant eos qui dicunt amethystum ebrietati resistere; ut ut est, amethystus symbolum est sobrietatis. Amethystus enim, imo omnes gemmae siccae sunt et frigidae, ait Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. LXVI.
Plutarchus, lib. De Audienda Poetica, ait amethystum habere vim attrahendi sibi vicina. Alciatus tradit in Emblematibus, colorem ianthinum, id est violaceum (qui est amethysti), esse symbolum ejus qui est sorte sua contentus. Ait enim:
«Quisquis sorte sua contentus, ianthina gestet.»
Superius in sardio dixi sardium esse amethysti matrem. Scribit Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XXXII, amethystum Orientalem ustione dealbari et quasi in adamantem verti posse, ita ut periti gemmarii eum a vero adamante secernere vix queant.
Denique Rueus ait amethystum facere prosperos et felices, item vigilantes, forte ex eo quod hebr. vocetur achlama, a rad. חלם chalam, id est somniavit, per antiphrasin: licet et Rabbini et Pagninus ita dici velint, eo quod qui eum defert digito, semper videat somnia; sed hoc frivolum est.
In Rationali amethysto inscriptus erat Zabulon. Hic notat Matthiam, humilem, qui ultimus in locum Judae sorte electus successit. Unde Matthias hebr. significat donum Dei: humilitas enim est gemma Veneris vel gratiarum, quae Dei et hominum animos sibi conciliat, quaeque vere ebrietati, id est superbiae, resistit, ac quietem et felicitatem, gloriamque perennem et aeternam parit. Ita haec singulis Apostolis adaptant Joachim, Ribera et Viegas. Tropologice amethystus purpureus notat modestiam, quae est «purpura virtutum,» ut ait S. Ambrosius; nam quasi purpura eas tegit, vestit et ornat.
In Symbolo amethystus repraesentat duodecimum articulum: «Carnis resurrectionem et vitam aeternam.» Haec enim duo cum eodem spectent, jungenda videntur. Nam primo, vini color notat Beatorum laetitiam, de qua Psaltes: «Torrente voluptatis tuae potabis eos.» Hoc vinum caeleste animum ad se rapit, avocatque a vino hoc terreno corpus et mentem inebriante. Unde S. Hieronymus ad Eustochium: «Quotiescumque seculi te vana delectabit ambitio, quotiescumque aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere.»
Secundo, habet colorem violae, quae refrigerat, ideoque, ut ait Plinius, lib. XXI, cap. XIX, «crapulam et gravedines capitis impositis coronis, olfactuve discutit.» Simili enim modo vitae aeternae cogitatio arcet cupidinem, et gravedinem gulae et luxuriae.
Tertio, in hujus vitae laboribus et aerumnis homines ad se trahit. Insuper habet colorem purpurae, ut notet Beatos in caelo esse triumphatores, item principes et reges purpuratos, utpote filios et haeredes regni Dei. Porro regum purpura lanea est, brevis et evanida; haec vero gemmea, solida, splendida et aeterna.
Rursum purpura erat sacerdotum; unde Ephod pontificis erat ex purpura: ita Sancti in caelo erunt sacerdotes Dei.
Quarto, in caelo omnes sua sorte sunt contenti, quia cujusque beati capacitatem et desiderium Deus adimplet; ac praesertim humiles, qualis fuit S. Matthias, exaltat.
Quinto, sardius est mater amethysti: ita resurrectio Christi est causa et origo nostrae resurrectionis et gloriae: unde sicut sardius, ita et amethystus in corde saxi generatur, quia tam Christus, quam nos, e saxeis sepulcris resurgemus.
Denique haec vita et gloria facit nos vigilantes et sobrios, instar amethysti. Hoc enim est quod nobis intonat S. Petrus: «Fratres, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret,» ut nos hac vita aeterna privet, et in mortem ignemque gehennae secum pertrahat. Ita singulos Symboli articulos singulis gemmis adaptat Alcazar, qui deinde notat, 36, eosdem combinat cum duodecim Patriarchis, qui iisdem gemmis inscripti erant in Rationali. Verum ipse inter Patriarchas gemmis inscriptos numerat Levi, quem non esse numerandum docui Exod. XXVIII, 17. Quare eo omisso, illi utrimque sic apposite combinandi videntur. Jaspis, qui hic est primus, in Rationali inscriptum habebat Gad, qui ita dictus est a robore et turma militari. Gad ergo apte repraesentat S. Petrum, qui est petra Ecclesiae; aeque ac primum articulum creationis: creatio enim opus fuit fortitudinis et omnipotentiae Dei.
Secundus, sapphirus caeruleus, in Rationali inscriptum habebat Nephthali, qui hebr. idem est quod colluctans, comparatus, aequiparatus, consimilis. Hic repraesentat Andream, qui fratri suo Petro fuit consimilis; aeque ac secundum articulum, qui est de generatione Verbi. Verbum enim est menti paternae consimile et coaequale. Rursum Nephthali benedicens Jacob, Genes. XLIX, 21, ait: «Nephthali cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis.»
Ita Filius Dei fuit Verbum ab eo emissum dans eloquia pulchritudinis. Verbum enim eloquitur omnem Patris rerumque divinarum pulchritudinem.
Tertius, carbunculus igneus, in Rationali inscriptum habebat Dan, qui ignitus fuit in Samsonis ex eo prognati zelo. Hic significat Jacobum, fratrem Joannis, amore Christi ardentem; aeque ac tertium articulum, qui est de Verbi incarnatione. Haec enim fuit opus igneae charitatis Dei, fuitque adumbrata in Dan, cui Jacob benedicens dixit Gen. XLIX, 18: «Salutare tuum (id est Christum incarnatum) exspectabo, Domine.»
Quartus, smaragdus viridis, in Rationali inscriptum habebat Judam, viribus virentem et pollentem. Hic adumbrabat S. Joannem, virginitate virentem et potentem; aeque ac quartum articulum, qui est de passione et morte Christi. In ea omnes vires suas exseruit Christus, quibus peccatum, mortem et diabolum debellavit. Crux enim est fortitudo Christi, et gladius quo hostes profligavit.
Quintus, onyx, in Rationali inscriptum habebat Manassem, qui, utpote primogenitus, repraesentat patrem suum Joseph, innocentem et candidum. Joseph ergo apte repraesentat Philippum, pariter candidum; aeque ac quintum articulum, qui est de descensu Christi ad inferos. Sicut enim Joseph a fratribus missus est in cisternam, et ab hero in carcerem: ita Christus missus est in infernum. Rursum, sicut Joseph dixit fratribus: «Ego sum Joseph frater vester;» ita Christus dixit Adae et Patribus in limbo: «Ego sum filius et redemptor vester.»
Sextus, sardius, in Rationali inscriptum habebat Ruben, rubentem amore Josephi, ut eum e manibus fratrum liberaret, Genes. XXXVII, 24. Hic repraesentat S. Bartholomaeum, qui pro Christo excoriatus, totus fuit sanguineus et rubeus; aeque ac sextum articulum, qui est de resurrectione Christi. In hac enim Christus carnem in morte exsuccam et pallidam, rursus rubeam et sanguineam instar sardii effecit, cum redivivus et gloriosus e sepulcro surrexit.
Septimus, chrysolithus aureus, in Rationali inscriptum habebat Ephraim, qui aureum Israelis sceptrum obtinuit. Hic figurat S. Matthaeum, ex publicano Apostolum, et Ecclesiae ac Evangelii principem; aeque ac septimum articulum, qui est de ascensu Christi in caelum, ejusque sessione ad dexteram Patris. Hic enim notat regalem Christi dignitatem, aureamque ejus gloriam et majestatem.
Octavus, beryllus, in Rationali inscriptum habebat Benjamin, id est filium dexterae. Hic figurat Thomam, qui fuit filius dexterae Christi, cum novissimus inter Apostolos Christum resurgentem vidit, itaque ei credidit. Rursum figurat octavum articulum, qui est de judicio Christi: quia enim Christus est Benjamin, id est filius dexterae Dei, hinc venturus est judicare vivos et mortuos.
Nonus, topazius aureus et caeruleus, in Rationali inscriptum habebat Simeonem, interritum et audacem. Hic figurat Jacobum Alphaei, qui apud Judaeos, Christi parricidas, interrite Christum praedicavit, ideoque ab eis pariter occisus est. Rursum notat nonum articulum, qui est de Spiritu Sancto, qui Apostolos et Martyres fecit interritos, deditque eis vires et animos quibus orbem Christo subigerent. Adde, Simeon hebr. idem est quod exauditio: ita Deus Pater exaudivit preces Christi et Apostolorum, dum misit eis Spiritum Sanctum in Pentecoste.
Decimus, achates, in Rationali inscriptum habebat Issachar, qui inter Gentiles habitans, fidelis et sanctus exstitit. Hic notat Judam Thadaeum, cujus sanctitas et zelus patent in ejus epistola; aeque ac decimum articulum, qui est de S. Ecclesia et Sanctorum communione.
Undecimus, hyacinthus, in Rationali inscriptum habebat Aser, qui hebr. idem est quod Beatus. Hic notat Simonem Chananaeum, qui beatus fuit, quia zelotes. Rursum notat undecimum articulum, qui est de remissione peccatorum. Scriptum est enim: «Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum,» Psal. XXXI, 1.
Duodecimus, amethystus, in Rationali inscriptum habebat Zabulon, qui hebr. significat habitaculum. Hic notat S. Matthiam, aeque ac duodecimum articulum, qui est de caelo et vita aeterna; hoc enim est habitaculum felix, dives et aeternum, quod Deus Matthiae, id est humilibus, praeparavit; unde Moses benedicens Zabulon, Deuter. XXXIII, 18, ait: «Laetare, Zabulon et Issachar, populos vocabunt ad montem. Ibi immolabunt victimas justitiae, quia inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.» Apostoli ergo sunt gemmantes, immo gemmeae stellae: quia gemmae sunt terrae, et stellae caeli.
Versus 21: Duodecim Portae Duodecim Margaritae
21. DUODECIM PORTAE DUODECIM MARGARITAE SUNT, PER SINGULAS.
Primo, Ansbertus et Ribera exponunt, q. d. Quaelibet porta facta quidem erat ex solida una margarita, ut sequitur; habebat tamen alias duodecim margaritas sibi affixas et adpactas ad ornatum, ut significetur, omnes gratias et dona quas habent duodecim Apostoli, easdem habere et singulos eorum.
Secundo et genuine, Ticonius, Aretas, Beda et Viegas volunt hic significari, non quod in singulis portis fuerint duodecim margaritae, sed quod singulae portae fuerint factae ex singulis margaritis, ideoque fuerint singulae margaritae: τὸ enim per singulas idem est quod singulae ex singulis. Ita enim mox se explicat S. Joannes dicens: «Et singulae portae erant ex singulis margaritis.» Jam portae hae non fuerunt foramina margaritarum: haec enim exilia sunt, et minora quam sit foramen acus, sed fuerunt instar portarum urbis; per eas enim homines et reges ingressi sunt, suasque opes secum in urbem intulerunt. Alcazar tamen censet has portas visas Joanni, arctas valde fuisse: arcta enim est via salutis, et porta aditusque in caelum; ita tamen, ut per eam ingredi posset homo.
Adhaec singulae portae factae erant ex una margarita integra, non dissecta, nec ex variis partibus conflata. Erant ergo ingentes hae margaritae, utpote ex quibus erigeretur ingens et magnifica porta, tantae civitati proportionata, cum suis postibus ac liminibus, sicut Romae videmus portam templi quod Pantheon olim dicebatur, ex una aeris lamina constare.
Insuper margaritae a Latinis vocantur uniones, eo quod nullae duae reperiantur in conchis indiscretae, vel solae, sed singulae aliis sunt unitae, connexae et quasi adpactae. Uniones «nulli duo reperiuntur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet imposuere deliciae,» ait Plinius, lib. IX, cap. XXXV, ubi et addit illas pretio superare alias gemmas. Porro per portas intelliguntur Apostoli et viri Apostolici. Horum vita et doctrina est margarita, quia mire praestans et pretiosa, atque instar unionis summe inter se unita et consentiens. Ut enim Religiosi et Clerici, qui sunt praedicatores zelosi, portae caelestes fiant, multos-que in caelum transmittant, debent esse inter se et cum capite suo unionis nexu copulati, adeoque instar primorum Christianorum, esse cor unum et anima una. Talis est et visio beatifica, gloria et fruitio Apostolorum et Beatorum in caelis. Unde Christus, Matth. XIII, regnum caelorum comparat homini quaerenti bonas margaritas. Rursum, ut e margaritis fiant aptae et concinnae portae, oportet ut multis tunsionibus et malleationibus feriantur et poliantur: ita et poliri debent magna corporis maceratione, et sensuum castigatione, ac varia mortificatione tam sponte assumpta, quam ab aliis illata, qui aliis porta caeli fieri cupiunt.
Symbolice, margaritae apte repraesentant viros Apostolicos et Religiosos. Nam primo, Plinius lib. IX, cap. XXXIII, scribit certo anni tempore conchas luxuriare, ac maritimum rorem velut maritum sitire, cujus desiderio hiant, et cum maxime lunares liquantur aspergines, oscitatione quadam haurire humorem cupitum: sic concipere gravidasque fieri ex caeli rore, ideoque plus caeli quam maris habere, ac caeli colorem, lucem et speciem prae se ferre. Hujus rei fides sit penes Plinium. Nam negat idipsum Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XXXVII, sibi asserit se exemisse complures margaritas ex conchis, ac deprehendisse eas in conchae corpore nasci ex eo humore, ex quo testa conchae excrescit, non secus quam in fellis vesicula, et urinae vesicula lapides generantur: quo etiam modo lapis Bezoar in capris Indicis multis cuticulis generatur. Verum ex sententia Plinii, sicut unio e caeli rore gignitur, ita vita Apostolica et religiosa caelestis est, et e caelo ad homines delapsa: ac cujusque vocatio ad statum tam eximium, opus est peculiaris favoris et gratiae Dei. Sicut ergo margaritae causa efficiens, est lumen caeli, sive lunae; materia seminalis, est humor roscidus; mater et matrix, concha virginea: non enim coeunt conchae, nec per commixtionem generant: forma constat magnitudine et candore, ut mox dicam; finis est ornamentum hominum, maxime regum et principum feminarum. Ita haec omnia sese analogice habent in vita religiosa, cui cuivis facile est ea adaptare. Insuper nonnulli uniones in conchis fieri tradunt ex rore et fulgure. Ros enim allambentis fulguris vi non modo concrescit in unionem, sed et ipse unio celerius Jove tonante paritur, ait Aelianus, lib. X, cap. XIII, licet Plinius, lib. IX, cap. XXXV, asserat, si fulguret, comprimi conchas. Id S. Gregorius Thaumaturgus de Incarnatione Christi explicat: fulgur enim esse virtutem Spiritus Sancti; rorem, purissimum sanguinem Deiparae Virginis; unionem, corpus Christi; unde Sedulius, lib. II:
«Uterumque puellae
Sidereum mox implet onus, rerumque Creator
Nascendi sub lege fuit: stupet innuba tensos
Virgo sinus, gaudetque suum paritura parentem.»
Simili modo effulgurante in mente Spiritu Sancto, ros, id est pia et caelestis cogitatio, coalescit in unionem vitae et virtutis religiosae.
Secundo, margaritae multiplici cute constant, aeque ac caelum variis orbibus, planetis et circulis, atque extimum empyreum omnibus eminet, omnesque ambit et continet. Ita religiosa vita omnibus statibus eminet, eorumque virtutes et dotes in se complectitur.
Tertio, «principium et culmen omnium rerum pretii margaritae tenent,» ait Plinius. Ita religiosa vita nihil pretiosius et praestantius; qua prudens negotiator «vendit omnia quae habet, et emit eam,» Matth. cap. XIII, 46. Cleopatra duos uniones habuit, qui valebant sexcenties sestertium, id est duodecies centena millia Philippicorum, teste Plinio, lib. IX, cap. XXXV, ubi et ornatum Lolliae Paulinae margaritis constantem, quadringenties sestertium, id est octingentis millibus Philippicorum aestimat. Hac aetate pretio et aestimatione primas tenet adamas, secundas rubinus, tertias unio, quartas sapphirus: ego tamen huic opalum praeferri debere existimo, ait Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XLIV.
Quarto, «margarita aeternae prope possessionis est,» ait Plinius: et vita religiosa «aeternae omnino possessionis est.» Rursum Origenes, tract. 13 in Matth., et Plinius, lib. IX, cap. XXXV, docent inter conchylia esse unum maximum, et pulchritudine margaritae intra se reconditae venustissimum, quod quasi ducem alia conchylia turmatim sequuntur. Hoc urinatores prae caeteris venantur; eo enim capto, facile reliquum agmen, omnesque margaritas eo inclusas capiunt. Ita viri Apostolici et Religiosi Christum, Christique vicarium, puta suum Superiorem, quasi ducem omnia sequuntur.
Quinto, margaritarum «omnis dos in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere,» ait Plinius. Ita candent, ut nullam habeant maculam, nullam labem. Talis est angelica Religiosorum puritas et castitas. Magnitudo notat animi magnitudinem, qua omnia terrena, ut vilia et exilia despiciunt, ac caelestia et divina spectant. Orbis, id est orbiculata et rotunda figura, facile in omnem partem mobilis, symbolum est obedientiae, qua se ad nutum Dei et Superioris gyrari sinunt ad omnem locum, officium, exercitium. Cum orbe juncta est nuditas, id est paupertas. Levor est politura absque ullo tumore aut scabritie. Haec notat mores per omnia ad regulam et disciplinam compositos, ut nihil sit in iis excedens aut deficiens, nihil quod alios offendere, aut a quoquam culpari possit. Ponderosiores margaritae, quales sunt Occidentales, pretiosiores sunt: ita gravitas, modestia et prudentia Religiosorum quo major est, eo pretiosior. Addit Plinius: «Non promptis rebus,» q. d. Non facile est haec omnia simul in unionibus reperire: ita non facile est hasce omnes dotes simul in uno Religioso invenire; sed in quocumque inveniuntur, hic vir rarus est et eximius. Vir ergo Apostolicus et religiosus refert Christum, qui est prima et pretiosissima margarita, cujus deitas in concha humanitatis continetur; ex materia virginea et rore Spiritus Sancti conceptus; summe candidus per vitae innocentiam, lucidus per sapientiam, rotundus per omnis perfectionis possessionem; habens pondus constantiae, levorem mititatis et ingenii tractabilis, pretium dotandi homines, et ornandi Ecclesiam tam praesentem, quam futuram. Rursum, instar Christi, omnes hasce gemmas refert, licet in una excellat. Ipse est enim carbunculus, quia est lux mundi; est fortis, ut adamas; delectans visum, ut smaragdus; gaudium generans et timorem expellens, ut sardius; lepram peccati et vulnera sanans, ut chrysoprasus; juvat ad partum bonorum operum edendum, ut jaspis; bellum movet in vitia et in daemones ad ea sollicitantes, ut onychinus; ingenium et prudentiam acuit, ut beryllus; limam passionum sustinet, et fluxum sanguinis peccati restringit, ut topazius; tristitiam malosque spiritus fugat, ut chrysolithus; paleas inconstantium hominum trahit ad se, ut igne charitatis comburat, tanquam chalcedonius; abortivum peccati per confessionem expellit, ut achates; resistit somno et ebrietati, ut amethystus; imbecillitatem animi fugat, ut hyacinthus; gaudium spirituale gignit, ut sardonyx; caelestis est coloris, et caelestia spirat corde, et ore, et opere, ut sapphirus.
Sexto, margaritae rore suaviter et modeste nutriuntur et crescunt, alioqui si tonuerit, abortiunt conchae speciem inflatam sine corpore, quam vocant physemmata, ait Plinius. Ita Religiosus oratione nutriat spiritum oportet, alioqui si metu tantum agatur, externam duntaxat speciem et larvam Religionis habebit, non internam formam et speciem.
Rursum, pro qualitate roris, qui concha concipitur, mutatur margarita, atque puro rore candidior, turbido obscurior producitur, ait Plinius. Ita pro gratiae et vocationum discrimine, varia, ac magis minusve perfecta vita religiosa perspicitur. Hinc alii, Deo impellente, vacant quieti et silentio, alii operibus charitatis in hospitalibus, alii doctrinae et praedicationi, alii contemplationi, etc. Est enim Ecclesia sponsa Christi, in vestitu deaurato «circumdata varietate.»
Septimo, solidae sunt, «et nullo lapsu franguntur,» ait Plinius. Ita solidi sunt Ascetae per omnia probati et tentati, ut nulla tentatione aut persecutione frangantur, sed stent immobiles quasi Marpesia cautes.
Octavo: «Non promptis rebus,» id est «Non dubium est, usu atteri, coloremque indiligentia mutari; sole rubescunt candoremque perdunt,» ait Plinius. Ita Religiosi nimia conversatione cum saecularibus atteruntur. Si ad Episcopatus et Praelaturas evehantur, candorem perdunt.
Nono: «Aceti asperitas visque margaritas in tabem resolvit;» ita aceto suum unionem liquavit Cleopatra, et absorpsit. Pari modo rancoris, irae et invidiae asperitas omnem Religionis formam tabefacit in eo quem infecerit et corruperit.
Decimo: «Flavescunt in senecta margaritae, rugisque torpescunt; nec nisi juventa constat ille qui quaeritur vigor,» ait Plinius. Ita senescentibus Religionibus aut Religiosis, torpescit, et pene evanescit primus ille vigor et spiritus: quod ut caveatur, renovatione frequenti opus est, ut quisque cum S. Francisco jam emoriente gestiat ad novitiatus, humilitatis et fervoris redire primordia. Simili enim modo ad pristinum colorem, et quasi juventam redeunt margaritae, nimirum, ut scribit Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XXXVIII: «Dempta cuticula superiori. Demitur autem spiritu vitrioli, alias pulvere alabastri, et corallii albi. Idem fit, si columbis devorandae praebeantur; aut si oryza et sale diu fricentur. Maculae abolentur rore maii, qui foliis lactucae insidet, si per diem illi immorentur, aut eo perliniantur.»
Undecimo: «Singularis gratia est margaritam clara luce illustratam intus rubescere, ac velut animam habere sanguineam.» Id licet non habeat Plinius, in modernis tamen, praesertim Occidentalibus, idipsum videre est. Ita Religiosi anima est passio et sanguis Christi, ut cum S. Paulo dicat: «Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Unde Religiosi a Cassiano et aliis Patribus vocantur crucifixi.
Duodecimo, unionis gratia et splendor in unitate consistit. Si enim seces et dividas, perit. Hinc et unio dicitur, quia in singulis conchis singulae, vel, si plures sint, unitae et indivisae reperiuntur, licet Anselmus Boetius, lib. II De Gemmis, cap. XXXVII: «Magnae, inquit, margaritae uniones vocantur, quod raro sibi aequalem magnitudine habeant.» Ita religiosae vitae decus et fulgor in concordia et charitate fraterna consistit: si ea pereat, perit Religionis species et sanctitas. Quocirca sicut uniones singuli singulis colore, rotunditate, pondere, aliisque dotibus simillimi, et quasi fratres sunt: ita et Religiosi parem et communem agere debent vitam, ac in religiosae disciplinae observatione esse pares et simillimi. Qui enim singulares esse volunt et exempti, sibi odium, aliis scandalum creant. Romae a Doctore Medico, qui pluribus monasteriis per multos annos operam navavit, audivi, se continua experientia didicisse, eos qui in victu aliisque rebus singulares esse volunt in monasteriis, juge habere purgatorium tam animae, quam corporis: qui hoc evadere velit, ac jucunde et religiose vivere, debere agere vitam communem. Atque hanc singularitatem saepe non ex infirmitate vel necessitate, sed ex occulta superbia, qua caeteris eminere volunt, proficisci: sicuti vitae communis amor nascitur ex humilitate, qua, esto sis egregius, vis esse quasi unus e grege. Radix ergo religiosae vitae, pacis, quietis, sanctitatis, est humilitas: ex qua sequitur communitatis amor, et mutua unio, quae omnium congregationum est vinculum, imo spiritus et anima. Quocirca Cassianus, lib. V De Institut. Renunc., cap. XXIII, ita sancit: «Eligendus est cibus, etc., qui sit conversationi fratrum usuique communis. Quidquid enim extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut vanae gloriae atque ostentationis morbo pollutum, antiquissima Patrum traditio notat.» Acriter vero S. Bernardus, serm. 30 in Cant., hosce singulares, vere perturbatores unionis et disciplinae religiosae, aeque ac propriae quietis, insectans ob quatuor mala quae singularitas parit: «Parce, ait, obsecro, primum quieti tuae; parce deinde labori ministrantium; parce gravamini domus; parce conscientiae: conscientiae dico, non tuae, sed alterius.» Eosdem perstringit S. Basilius in Regul. brevior., interrog. 129, 131, 132. Idem Constit. Monast. cap. XIX, vitae coenobiticae decus et gloriam in eo consistere docet, quod in ea, inquit, sint «omnia communia, animi, mentes, corpora, eaque quibus necessario ad cultum et victum utimur. Communis Deus, communis pietatis mercatura, communis salus, communia certamina, communes labores, communia praemia et certamina coronae, ubi multi unus, et unus non solus, sed in pluribus.» Et S. Chrysostomus, homil. 38 ad Populum, loquens de Religiosis: «Una mensa, inquit, et ministrantibus, et iis quibus ministratur, eadem fercula, eadem indumenta, habitacula eadem, eadem vita. Parvus non dolet, quasi contemnatur, nec ullus est qui contemnat.» Quocirca merito David inter alia mirabilia Dei opera, hoc etiam commendat his verbis: «Qui habitare facit unius moris in domo,» id est ita concordes, aequales et similes, ac si multi unus essent. Et Sophonias, cap. III, vers. 9: «Reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.» Haec est respublica beata cujus ideam descripsit Plato, sed reipsa exprimere non potuit, in qua omnia sunt communia et aequalia: in qua Religiosi quasi milites, hac communione quasi testudine castrensi, ita se uniunt et muniunt, ut omnium hostium telis sint impenetrabiles, ait S. Basilius, cap. XIX citato, imo omnia hostium castra expugnent et prosternant. Vide P. Alfonsum Rodriguez, De Perfectione, tom. III, tract. 5 De obedientia, cap. XVI et seq.
Decimo tertio, uniones ut usui esse possint, perforantur. Ita Religiosus, ut Ecclesiae prosit, fiatque doctor, concionator, etc., prius ejus fides et virtus perspicienda est, ut constet eam esse solidae et probatae doctrinae, aeque ac virtutis. Denique Anselmus Boetius loco ante citato: «Margaritae, inquit, cor spiritusque vitales roborant; proinde et venenis omnibus, pesti et putredini resistunt, animum exhilarant, cardiacos et melancholicos affectus, et syncopen tollunt. Phthisicis, marasmo febreque ardente aut pestilente correptis ob id utilissimae sunt. Valent contra sanguinis alvique profluvia, cerebrum nervosque roborant, et oculorum lacrymas exsiccant.» Ita Religio mentem, spiritum omnesque potentias roborat, sanat, exhilarat, conservat. Porro quae hic dixi de gratia et vita Apostolica praesentis vitae, pari, imo majori jure competunt gloriae ejusdem in caelesti Jerusalem: de hac enim ad litteram hic agit Joannes, cum portas ejus ait constructas ex margaritis. Quae ergo de gratia et virtutibus dixi, eadem gloriae felicitatis dotibus adaptanda sunt. Hasce ergo Christi margaritas, humilitate parvas, valore pretiosas, portatu faciles, gestemus in capite nostro, ad ornamentum; in fronte, per confessionem fidei; in auribus, per disciplinam et obedientiam Deo et Superioribus debitam; in collo et pectore, per amorem et gustum; in brachio et armillis, per bonorum operum exercitium; in digitis et annulis, per donum discretionis spirituum; in cingulo, per castitatem; in vestitu et incessu, per modestiam et sanctam externae vitae moderationem, qua alios ad honestatem et virtutem, Christique imitationem et sequelam pelliciamus: ita in caelesti Jerusalem fiemus portae ex margaritis, ac cum aliis quos eo inducemus, fulgebimus instar unionum in perpetuas aeternitates. Amen.
ET PLATEA CIVITATIS AURUM MUNDUM, TANQUAM VITRUM PELLUCIDUM.
Platea, id est, plateae: nam civitas duodecim millium stadiorum, necesse est ut plurimas habeat plateas. Rursum plateae, id est, pavimentum platearum. Sicut enim vers. 16 dixit ipsam civitatem, id est, domos civitatis, esse ex auro pellucido: ita hic idem dicit de plateis. Platea ergo hic non est forum civitatis, ut aliqui putarunt. Itaque sensus est, q. d. Plateae omnes, aeque ac domus eis utrimque adjacentes, aureae sunt et pellucentes. Qua re et symbolo significatur latitudo (platea enim graece idem est quod lata) charitatis, aeque et claritatis Beatorum, scilicet quod eorum omnium communicatio, licet inter se meritis et gloria impares et inaequales sint, sit fraterna, tota aurea et fervida charitate, aeque ac lucida, sincera et clara instar vitri. Sane enim invicem alii aliorum gloriam clare intuentur, eaque gaudent et fruuntur: nam per communionem charitatis, mutuo sibi eamdem felicitatem, quasi radium pellucidissimum transmittunt. Porro Alcazar per domos accipit Beatos, qui gratia et gloria eminent; per plateam, Beatos communes et vulgares, v. g. qui in infantia, vel in conjugio vixerunt et obierunt, quorum ingens est numerus; unde recte plateae latae et longae comparantur: omnium enim gloria ingens est, praestans et clara instar auri pellucidi, licet istorum major sit quam horum. Hoc aurum participant a Christo, qui in caelo fulget et radiat ut chrysolithus, qui est instar auri fulgidi et pellucentis: unde et Beati idipsum a Christo participant, fiuntque et ipsi chrysolithi, juxta illud Philip. III, 21: «Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.»
Denique chrysolithus, sive aurum pellucidum aptum est symbolum felicitatis Beatorum: aurum enim charitatem, vitrum pellucens claram Dei visionem et fruitionem, quae eos beat, significat.
Versus 22: Dominus Deus Omnipotens et Agnus Templum Ejus
22. ET TEMPLUM NON VIDI IN EA: DOMINUS ENIM DEUS OMNIPOTENS TEMPLUM ILLIUS EST, ET AGNUS.
Syrus: Ipse enim Dominus, ille omnipotens templum ejus est, et ille Agnus. Porro in caelo non est templum, primo, quia in hac mortali vita tantum est locus oblationis, sacrificii et orationis, et per consequens templorum, quae ad hoc solum destinantur. In caelo autem post plenam resurrectionem, locus est facialis praesentiae et fruitionis Dei, ubi videlicet Sancti Dominum facie ad faciem semper contemplantur, adorant et laudant, atque in ipso, quasi templo divino et increato, divinam et beatam obtinent mansionem: ita ut Deus eis sit templum, et praeses templi, et omnia in omnibus, ait Richardus et Primasius.
Secundo, Deus ibi non indiget templo, ac consequenter nec Beati, quia ipsemet sibi est templum. Nam et in seipso videtur a Beatis et in seipso majestatem omnem templi continet, eamque quasi «omnipotens» totam Beatis fruendam et possidendam communicat. Hoc enim est opus omnipotentiae Dei; nusquam enim magis quam in caelo, Deus suam omnipotentiam manifestat.
Pari modo, Agnus est templum Beatorum, tum quia Christus qua Verbum est Deus, Deoque Patri aequalis; tum quia qua homo, sua gloria animae et corporis mire recreat Beatos, ab eisque quasi salvator et redemptor colitur et adoratur. Alcazar Christum hominem comparat Sancto, Deum vero Sancto sanctorum. Supervacaneum ergo in caelo est templum, ubi Dei et Christi claritas immensa Beatos tenet in sui contemplatione defixos. Quare perperam Augustinus Marloratus hunc locum objicit Catholicis, ut probet in Ecclesia non debere esse templa ad offerendum Deo sacrificium cum illud in lege nova nullum sit, nisi sacrificium Christi in cruce. Haec est enim haeresis, quae usu totius antiquitatis refellitur. Porro frustra hunc locum citat: Joannes enim hic non agit de Ecclesia militante, sed de triumphante.
Versus 23: Civitas Non Eget Sole Neque Luna
23. ET CIVITAS NON EGET SOLE, NEQUE LUNA; NAM CLARITAS DEI ILLUMINAVIT EAM.
Vidit hic Joannes, aeque ac cap. IV, Deum in medio hujus civitatis, throno sublimi et glorioso residentem, indeque instar solis radios quaquaversum spargentem, iisque totam civitatem illuminantem, exhilarantem et gloriosam reddentem. «Claritas ergo Dei,» primo, accipi potest lumen gloriae, quod mentes Beatorum illustrat et elevat ad videndum Deum. Dicitur «Dei,» quia est donum Dei; nam ab ejus lumine inaccessibili Beati velut mutuatum lumen accipiunt, ait Gabriel Vasquez, I part., disp. XLII, num. 6. Qui tamen ibidem addit ex hoc loco non posse clare evinci contra refractarium, hoc lumen gloriae esse habituale. Nam ipsa quoque visio et illustratio recte vocatur lumen et claritas. Sic et Ludovicus Molina, I part., Quaest. XII, art. 5, disp. 1. Secundo, «claritas Dei» est ipse Deus, qui est increata claritas et sol radiantissimus caelestis Jerusalem. Idque aptius, quia hanc claritatem opponit lucernae Agni, de qua mox, ita ut claritas Dei sit ipse sol divinitatis, ex qua lucerna humanitatis Christi suum lumen mutuatur. Tertio et aptissime utrumque jungendo, «claritas Dei» est ipse Deus clarissimus, qui suam claritatem, puta lumen gloriae, Beatis communicat. De hac dixit vers. 11: «Et lumen ejus simile lapidi pretioso tanquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.»
Et lucerna ejus est Agnus. — «Lucerna,» id est fax, stella, vel lux oculos corporeos Beatorum illuminans et recreans, est splendidissima et gloriosissima Christi humanitas, quae instar lunae fulgidissimae lumen per caelum empyreum diffundit, ut videlicet oculi Sanctorum per illud intueantur humanitatem Christi gloriosam, aliosque Sanctos, omniaque quae in coelo erunt, et suam claritatem sensibilem, et recreationem ac jucunditatem maximam habeant. Sicut enim claritas Dei est sol, sic claritas Agni est quasi luna coeli empyrei. Pro «lucerna» graece est λύχνος; species autem carbunculi est quae dicitur lychnites. Ergo videtur quod Christi humanitas instar ignei carbunculi et lychnitis, imo longe magis, refulget et radiat in coelo. Nam eadem comparata est chalcedonio, id est carbunculo, ut dixi vers. 19. Ita Alcazar hic ad vers. 11. Hinc pie et pulchre S. Augustinus in hymno de gloria Paradisi, lib. Meditationum, cap. XXVI, ita jubilat:
Non alternat luna vices, sol, vel cursus siderum,
Agnus est felicis urbis lumen inocciduum.
Versus 24: Gentes Ambulabunt in Lumine Ejus
24. Et ambulabunt gentes in lumine ejus, — id est, ad lumen ejus (civitatis scilicet, puta coelestis Jerusalem, non autem Agni, ut patet ex pronomine Graeco feminino αὐτῆς), quasi dicat: Gentes, viso ejus lumine, non in se, sed quasi reflexo, ita ejus amore et studio incitabuntur, ut omnibus viribus eo contendant; eo enim ambulabunt viatorum est, non comprehensorum. Licet enim claritas Dei tantum ipsam civitatem ejusque cives illustret, tamen quia tanta est et tam abundans, hinc spargit ex se mirum fulgorem circumquaque, qui eminus a viatoribus visus ita eos allicit, ut omni conatu eo proficiscantur; sicut sol antequam oriatur, spargit radios quosdam aureos aurora, qui omnes recreant excitantque, ut ad solis ortum et conspectum anhelent. Porro fulgor ille claritatis coelestis, quem in hac vita viatores conspicimus, est veritas et cognitio gloriae coelestis, quae nobis a S. Scriptura, Patribus, Doctoribus et Concionatoribus proponitur et explicatur, ac interius a Deo menti objicitur et revelatur. Haec enim exterius per fidem et spem percepta et praecepita, animos nostros in sui desiderium rapit, ut ad ejus assecutionem aspiremus, puta ad ipsum lumen gloriae beatificum, ipsumque Deum, qui est lumen increatum, beans et clarificans suos electos.
Alludit ad Isaiae LX, 3: «Ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.» Ubi licet proxime loquatur Isaias de lumine Ecclesiae militantis, tamen consequenter et de lumine triumphantis loquitur. Huc enim ducit et ductat nos militans, quasi ad sui finem, complementum et beatitudinem.
ET REGES TERRAE AFFERENT GLORIAM SUAM ET HONOREM IN ILLAM, — non tam ut eam glorificent et honorent, quam ut ab ea honorentur et glorificentur. Omnis enim regum honor et gloria fucata est et evanida, nisi a coelesti summi Imperatoris Dei aula robur, confirmationem et perfectionem, puta gloriam coelestem, accipiat.
Primo ergo, «ambulabunt gentes» et reges «in lumine ejus,» id est, ad ejus lucem et splendorem ineffabilem contendent; ideoque «afferent gloriam suam et honorem in illam,» id est, opes suas omnes et honores, ac regna et imperia huc dirigent, ut se et suos subditos ad beatam hanc civitatem ducant; quin imo opes et gloriam omnem regalem et temporalem prae aeterna parvi pendent; multi etiam, ut Josaphat apud Damascenum, Carlomanus, Carolus Quintus, etc., deponent, ut expeditius ad coelestem contendant, quam omnibus votis ambient.
Secundo, «omnem gloriam et honorem,» id est, omnia heroica et gloriosa facta, ac merita afferent in coelum, primo, ut Deum laudent, eique quasi auctori et datori gratias agant; secundo, ut eorum praemium consequantur; tertio, ut alios Beatos laetificent.
Denique quidquid gloriosum et magnum erit in Gentibus, reges scilicet et principes, sapientes item et opulenti, inferentur in coelestem Jerusalem, ac ipsimet in eam suas virtutes omnes, suam sapientiam, suum ingenium, suas dotes omnes inferent. Ita Primasius, Rupertus, Viegas et alii. Significatur enim hisce verbis coelestis Jerusalem frequentia, nobilitas et opulentia, quasi ibi futurum sit emporium et commercium rerum et bonorum omnium. Alludit enim ad Isaiae LX, 11: «Afferetur ad te fortitudo Gentium, et reges earum adducentur tibi. Gloria Libani ad te veniet. Suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis. Fortitudo Gentium veniet tibi, aurum et thus de Saba. Argentum eorum, et aurum eorum cum eis.» Sicut de facto haec ipsa a principibus et populis pietatis causa, undequaque Romam deferri videmus. Loquitur enim Isaias ad litteram de Ecclesia militante, cujus caput est Ecclesia Romana; anagogice, de triumphante. Joannes vero ad litteram hic loquitur de triumphante.
Addit Alcazar alium sensum, q. d. Multi etiam reges in coelum suas opes afferent, dum eas pro Christo despicient et in pauperes erogabunt, aut etiam in divini cultus obsequium impendent. Ea enim ratione mundi opes in coelum transferri et aeternitate donari possunt.
Versus 25: Portae Non Claudentur per Diem
25. ET PORTAE EJUS NON CLAUDENTUR PER DIEM: NOX ENIM NON ERIT ILLIC. — Dixerat Isaias cap. LX, vers. 11, de Ecclesia militante, tantam fore ejus pacem et securitatem, ut portae ejus die et nocte non claudantur, uti hic Romae semper apertas videmus; Joannes vero ait: In coelesti Jerusalem «non claudentur per diem; nox enim non erit illic,» quasi dicat: Cum clausurae portarum meminerim, memini diei tantum, non noctis, quia ibi nox non erit. Ita Alcazar. Secundo et magis genuine, quasi dicat: Portae ejus non claudentur per diem, id est in fine diei, imminente jam nocte et tenebris: tunc enim metu hostium claudi solent portae; sed in coelo non claudentur, quia ibi nulla erit nox, aeque ac nullus hostis, nullus metus, sed summa pax et securitas. Itaque τὸ ἡμέρας, quod Noster vertit «per diem,» idem est quod, per singulos dies noctu, ut fieri solet, quod Hebraei dicunt דבר יום ביומו debar iom beiomo, id est rem diei in die suo, id est, quolibet die stato tempore. Rursum hac perenni portarum apertura significat, omnibus gentibus et regibus jugiter in eam patere aditum.
NOX ENIM NON ERIT ILLIC, — quasi dicat: Ne quis, ex eo quod vers. 23 lucernae mentionem feci, suspicetur in coelo aliquam fore noctem quae lucerna illuminanda sit, assero ibi nullam fore noctem, sed unum perennemque aeternitatis diem, cum in ea perpetuo sol divinitatis, et lucerna, id est fax et luna humanitatis Christi fulgeat. Pulchre S. Augustinus in Sentent., num. 37: «Aeternae civitatis, ait, aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpetuitas infinita nec variabitur, nec labetur, quia incommutabili pace potientur, quorum erit omnium bonum, etiam quae fiunt singulorum.»
Versus 26: Gloria et Honor Gentium
26. ET AFFERENT GLORIAM ET HONOREM GENTIUM IN ILLAM. — Quod vers. 24 dixit de regibus, idem hic dicit de gentibus, quod scilicet omnes suas dotes, artes, ingenium, scientias, prudentiam, etc., item omnia sua virtutum opera et merita afferent in coelum.
Versus 27: Non Intrabit Aliquod Coinquinatum
27. NON INTRABIT IN EAM ALIQUOD COINQUINATUM. — Dixerat gentes gloriam suam in illam illaturas; nunc ne quis id de omnibus omnino accipiat, etiam infidelibus, pravis et infectis, subdit se de fidelibus tantum loqui, puris et sanctis. Porro «aliquod coinquinatum,» id est, aliquis coinquinatus. Utitur genere neutro per graecismum. Graecum enim ἔθνος, id est gens, est neutrius generis. Unde Arabicus vertit: Non intrabit in eam mendax, practice, hoc est impius, injustus. Alludit ad Isaiae LX, 21: «Populus tuus omnes justi.» Et cap. LII, vers. 1: «Non adjiciet ut pertranseat per te incircumcisus.» Unde subdit: «Nisi, id est, sed tantum illi, qui scripti sunt in libro vitae Agni,» de quo dixi cap. III, vers. 5, et alibi.
Moraliter, disce hic quam puritati studere oporteat, cum nullus impurus, imo nullus sanctus habens maculam, etiam minimam, in coelum admittatur: quod exemplis non semel testatum fecit Deus. Nam S. Anno, Archiepiscopus Coloniensis, in visione conspexit S. Heribertum, Arnulfum, Bardonem aliosque Episcopos in gloria, ac inter eos solium augustum sibi paratum; cumque illud conscendere conaretur, prohibuit eum Arnulfus, dicens eum non posse in gloriosum hunc consessum admitti, eo quod vestem ejus turpis macula faedaret. Macula haec erat memoria injuriae sibi illatae a civibus Coloniensibus, qui eum Colonia expulerant. Evigilans ergo paenituit, civesque a se excommunicatos bonisque spoliatos absolvit, bonisque restituit. Ita Lambertus Schafnaburgensis in Histor. German., ad annum Domini 1075.
S. Gertrudis vidit animam sororis suae defunctae Christo assistere, sed subtristem, et demisso vultu, oransque pro ea audivit a Christo causam, scilicet maculam, quae ab ea expianda foret, ita exigente Dei justitia, addiditque Christus: «In hoc sponsa mea libentissime consentit justitiae meae, quae cum plene purgata fuerit, gloria divinitatis meae jucundissime perfruetur.» Ad quae verba Domini illa benigno vultu annuit. Alio tempore vidit animam Religiosae cujusdam subducentem sese reverenter a Christo, licet eam invitante. Cumque Gertrudis ab ea quaereret: «Cur te subducis amplexibus sponsi tam amabilis?» Respondit: «Quia nondum purgata sum, sed adhuc maculae aliquae me incompositam reddunt. Etiamsi omnino liber ad coelum accessus mihi pateret, ego tamen (dictante justitia) memetipsam sponte subtraherem, cum sciam me tam glorioso sponso nondum convenire.» Ita narrat Ludovicus Blosius, Abbas Laetensis, in Monili spirit., cap. XIII.
S. Germanus, Capuanus Episcopus, vidit in thermis Puteolanis torqueri et purgari a maculis animam Paschasii Diaconi Apostolici, ab eaque requirens causam, audivit: «Pro nulla alia causa in hoc poenali loco deputatus sum, nisi quia in tempore schismatis Laurentii, contra Symmachum Papam sensi.» Ita S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. XL. Qui et cap. LV narrat animam Justi, monachi sui, per triginta dies in Purgatorio expiasse maculam proprietatis, qua sibi secreto tres solidos in vita asservarat.